Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullum

Your search found 987 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 299-321:


299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

orator ad Matthiam aliquot ante mensibus uenerat, uir non ineruditus, pauca admodum in regis funere uerba fecit, magisque ritum funeris ea oratione seruauit quam quicquam dignum illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod usu linguae luminumque amisso morientis officium Christiani propalam


300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

quod et fieri debet, et procul dubio futurum est, assecutus fuerit. Quis enim est, qui in Matthiae Chuniadis locum iure propinquitatis rex eligi debeat, quando ille, praeterquam quod nouus homo extiterit, nec permissu Hungarici senatus, sed ui et armis regnum adeptus fuerit, non modo nullum ex sese legitime genitum reliquit heredem, sed ne regum quidem quenquam uel longissima attingit cognatione? Atque ut iam finem dicendi faciam,


301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

de Italis inde natam esse illis gentibus arbitror, quia aliquando quidam Romani sacerdotes, missu summi pontificis ad Circumistranas regiones accedentes, adeo ab illa natione nummos per spetiem religionis extorserunt, ut nullum auaritiae ac latrocinii genus praetermiserint. Est enim proculdubio neffarius latro, qui de religione lucra sectatur et alienam simplicitatem quaestui habet. Nec equidem haec scriptis inserui, ac si ambigerem siue astu Iani pontificis siue Batheris inconstantia


302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 35 | Paragraph | SubSect | Section]

ac omne ambitus genus petunt. Sed quum in diuitiis ac praesulatus dignitate multo maior sit uirtutis quam in paupertate materia, non possum tuam rusticitatem, pace tua dixerim, non accusare, eo quod adduci uideris te rerum contemptu ad perfectiorem uitae statum peruenturum. Enimuero paupertas nullum ferme uirtutis genus praeter fortitudinem duntaxat sibi uendicare potest, cuius sane proprium est non deprimi nec animo frangi. At e contrario, diuitiae latissimos uirtutum obtinent campos, quippe in quibus sapienti uiro suppetit


303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 41 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungariae ad Vuladislauum delatum esse, seseque elusum, ira inflammatus iubet suos Pestanis portis obequitare, in praesidiumque Boemicum, quod oppidanis additum erat, probra ingerere, atque ad leuia certamina extra oppidum elicere. Oppugnare autem Pestum non poterat, quum nullum oppugnandae urbis apparatum secum attulisset. Sed postea quam uidit oppidanos iussu Vuladislaui ― uir enim fuit, ni stupidum dixeris, satis mansueti ingenii ― quietos esse, atque intra muros sese continere, frendens ac hostiles spiritus gerens castra circiter quinquaginta


304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

illatae atque acceptae, defessi tandem, nulla fere memorabili re gesta, arma deposuere. Cerebbius tamen multo meliore conditione ab armis discessit: nam Garam et Santum Nicolaum, aduersae factionis oppida, eo bello intercepta retinuit. Prior uero Varanensis nullum nactus aduersarium, qui ei repugnaret, fraetusque tum regis absentia ac regni tumultu, tum regione a Buda, in qua urbe regia sedes est, procul distante, quasi longe ab arbitris ac censoribus amotus, arma coepit mouere. Nam in finibus Pannoniae fere ultimis, qua ea regio Dalmatas attingit,


305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarorum regum nummos penes extinctum antistitem inuentos sibi uendicare, quam quidem consuetudinem, ut sacrilegio sacrilegium multetur, inde exortam esse arbitror, quia nostrae aetatis sacerdotes congerendae pecuniae supra omnes mortales student, eamque ut plurimum aut repositam in nullum usum, quod dementium hominum est, condunt, aut suo ipsorum uel consanguineorum arbitratu magis quam legum praescripto tam uiuentes absumunt quam morientes legant. Sagabriensis antistes paulo minus trecentis dedit. Vesprimienses, quorum arx in aedita rupe posita id temporis


306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

placaret, in medio illo clamoris ardore silentio indicto, Mirum in modum gaudet, inquit, uiri Hungari, rex Vuladislauus hoc uestro in rempublicam studio, nec profecto minus sua quam uestra causa lętatur, quum uideat ita uos in patriam esse animatos. Nullum enim officium in eam conferre potestis, cuius ipse magna ex parte non sit particeps, felicemque sibi huius regni administrationem uestra beneuolentia demandatam fore arbitratur tali ciuium suorum uoluntate. Quid enim amplius cuilibet imperio contingere


307. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid enim amplius cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget. Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in


308. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

Christiani officii memor. Sublato tyranno de medio, bonisque eius in publicum redactis, Rhacusani praetorem a Venetis ex pacto missum in urbem accępere, qui quidem princeps duntaxat in senatu Rhacusano esset, caeterum nullum ius in ciuem Rhacusanum haberet, suaeque leges, sui magistratus Rhacusanis essent. Igitur ciuitas ad insitam animis humilitatem sordidis Venetorum artibus adiectis ― nempe principum suorum mores populi imitantur ―


309. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

generis uirum habere. Macedones enim, ut et mediterranei Illyrici, maritimos Dalmatas, partim quia Romana literatura utuntur, partim quia ritu religionis cum Romanis conueniunt, Latinis hominibus adnumerant. Quam uocem tametsi puella hillari accepisset animo, nullum tamen prae pudore responsum dedit, sed extemplo ad sororem natu maiorem accurens uerba, quae hospes habuisset, defert, nec dissimulat se hospitis amore deperire. Rogat itaque sororem ut in domesticis hortis collectos flores ad hospitem amantis puellae nomine ferat, indicetque eius animum


310. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcis praedonibus longe superiorem. Sed quum et copiae his non ex ueterano ac belli perito milite, uerum collectitiae essent, et legatus ipse ad exercitum Andraeas Zancanus sola lingua, ut plaerique Veneti, satis strenuus, animo uero quum suapte natura timido, tum propter nullum militiae usum ob imminens periculum prorsus abiecto, haudquaquam ausi sunt cum inermi fere congredi hoste, utpote ad praedam, non autem ad praelium a domo profecto, ac longi itineris labore omnium rerum neccessariarum inopia prope enecto. Itaque Alexander, quum procul dubio uel a


311. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

poterant, uel si is, ut per hyemem fieri solet, largissimis intumuisset imbribus. Valde autem Turcae timebant, utpote qui fortunae nihil committunt, ne, ut quaeque nauis euecta esset, antequam se ad pugnam instruere posset ab hostibus, qui praesto erant, interciperetur. Porro nullum ex aequo certamen fore uidebatur, nisi prius aliquot una constitutae naues atque in frontem instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis aduersum hosteis concitandum. Bazethes rex interea,


312. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 172 | Paragraph | SubSect | Section]

ad repugnandum defuisset, procul dubio facta ualida impressione eiecissent hostem ex urbe, propterea quod Turcae occupatis insperato muris fraudem ueriti haud quaquam eodem impetu, quo muros coeperant, in aequum ad hosteis decurrerunt, uerum mox animaduerso Christianorum pauore ad caedem uersi nullum trucidandi modum adhibuere, armatis passim inermibusque, qui obuiam fuere, interfectis. Quos forma atque aetatis flos seu casus praesenti exemit neci, partim uictorum libidini, quod quidem ingenuis morte ipsa haud quaquam leuius fuit, partim nefandae atque detestabili uictimae reseruati


313. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

eum qui patris uoluntati uel paruis in rebus aduersatur, nedum illum armis lacessat, apud omnes gentes impium ac detestabilem haberi. Verum quum incoepti mei causam simul et paternum consilium intellexeritis, non modo me nullum scelus admittere, uerum etiam summa dignum laude iudicabitis, quandoquidem omnes cogitationes meę ad publicam duntaxat utilitatem referuntur: nec digitum, ut dicitur, ab imperii salute excaedo. Scitis, milites, parentem meum aetate ac ualetudine adeo affectum, ut iam


314. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

traditur, cuius ubi gula laqueo fracta est, liberi etiam confestim necati sunt, bonaque omnia in fiscum relata. Mox de tonsore quoque supplicium sumptum, qui sane, non ut conscius, sed aeque ac instrumentum sceleris interfici iussus est. Indici uita solum concessa, praemium nullum datum, quandoquidem corrupta procul dubio fide tanto post, quae sciuerat, detulisset, et id suo, non regis periculo motus fecisset. Casus huius uiri prudentia, si calliditas eo nomine appellanda est, diuitiis ac dignitate apud Turcas insignis declarauit mortales auri


315. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

pontificatum Romanum succedendi. Eo enim mores Romanae Ecclesiae deuenere, ut qui cardinalium opibus instructior est, is ad pontificatus munus obeundum magis idoneus existimetur, quod quidem argumento est Romae integritati ac doctrinae nullum fere locum esse. Et quo Thomas cardinalis pecuniam, quam Romae absumpserat, in Hungaria resarciret nempe dum Romanum pontificatum ambit, atque a splendore ac magnificentia commendari curat, sine ingenti sumptu ibi agere nequiuerat


316. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

nequiuerat ― impetrata a pontifice Romano Leone Decimo legatione apostolica, re nunquam non quaestuaria et lucrosa, regressus in Pannoniam coepit Hungaros hortari pollicendo peccatorum purgationem ad expeditionem in Turcas suscipiendam, credens nec Hungaris id ingratum fore, et nullum inde tumultum aut periculum ortum iri. Quod quum per totum Hungariae regnum fama uulgatum esset, Georgius Scytha, quietis ac ocii impatiens, accedit ad cardinalem, profitetur se breui magna Hungarorum manu contracta Turcis bellum illaturum, modo nobilitas Hungarica aut suis opibus huic


317. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 252 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque, quorum opera res Aegyptia stabat, modo in commeatus mittendo atque in uarios militares usus ablegando, modo tamquam emeritos in agros deducendo, prope exauctorauit, nullo eorum uacationis et ocii dulcedine astum caliphis sentiente. Caeterum quum circumspectus homo crederet nullum imperium sine militari manu posse consistere, adiecit animum ad milites ex seruis instituendos, ratus id genus hominibus arma esse tuto committenda, nec alios milites, ubi hi assueuissent militiae, rem Aegyptiam desideraturam.


318. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

cum illis fecerat, ne Hungari interim Salomonis absentiam in consilio habentes aut aliquid Turcaici agri armis occuparent, aut incursionibus fines uexarent. Sed quum Hungari, qui in procuratione regni propter aetatem regis erant, legato contra ius gentium retento nullum aliquamdiu responsum, utpote consilii capiundi incerti, dedissent ― neque enim pacem cum Turca componere in animum inducebant, quippe turpe arbitrabantur Christianis esse cum Machomethano foedere iungi, neque rursus uirium suarum conscii bellum cum eo gerere audebant, rege


319. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

credens ceruicibus Hungarorum impositam magno suorum militum detrimento de Turcis ui coeperat, tandem sexto et quadragesimo anno Turcae receperunt. Turca Sabactio in potestatem redacto, satisque explorato nullum Hungarorum exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit, copias in Syrmiensem agrum transportaturus atque e regione Tauruni castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et


320. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

obiecta est, transuecta, atque ad eam partem urbis, quam transfugae concutiendam indicarant, conuersa. Igitur murus crebris ictibus petitus breui urbem inde nudauit, nemine contra ex oppido tormentis lapideas pilas ad insulam Turcarum conatibus impediendis emittente, eo quod nullum tale tormentum oppidani habebant, quo obuiam hosticis tormentis iretur. Nempe Ioannes, Sepusiensium princeps, Transyluanus praefectus, omnia ferme maiora aenea tormenta ad Chaualam oppugnandam, ut supra demonstratum est, Tauruno exportarat, atque a Turcis inde repulsus, dum


321. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

ligneis munitionibus Turcae fecissent, ac minoribus tormentis instruxissent, ne consistere quidem muris, ut dictum est, praesidiarios sinebant milites. Multos enim inde ferreis pilulis e tormentis excussis aut interficiebant, aut grauiter uulnerabant. Nempe contra Hungari nullum ne in urbe quidem , ut dictum est, nedum in arce tormentum habebant, quo turrim illam demoliri possent, hostemue inde submouere, praeter aliquot pilularias, sclopetos uulgo uocant, a quibus


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.