Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullum

Your search found 987 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 374-432:


374. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1 | Paragraph | Section]

Opus, et maximo annorum aliquot labore ac studio, multisque vigiliis, atque fide singulari confectum: et maximam quoque S. Theologiae studiosis commoditatem, quicunque candide ac dextre uti eodem voluerint, allaturum: ut simile, in hoc quidem argumenti genere, nullum unquam esse editum, re ipsa facile sint deprehensuri. Accessit vocum ac phrasium, item locorum S. Scripturae obiter explicatorum, denique Rerum, etc. Trigeminus INDEX. BASILEAE, Ex officina Hervagiana. Per


375. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

magna felicitate, ac singulari etiam cum fructu piorum: magis tamen illi in rerum explicatione, quam in sermonis expositione, versati sunt: ut sane tunc in tantis tenebris, ac veritatis ignorantia, errorumque copia, ac noxia importunitate, prorsus fieri necesse fuit. Verum (ut nullum bonum sine aliquo malo infortuniove mortalibus contingit) in hac tanta felicitate, non levis calamitas intervenit, quod plerique interpretes nimia quadam prolixitate voluminum, suas potius scriptiones, quam ipsum Sacrarum literarum textum auditori proponere videntur: eoque de materiis


376. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

latitabunt in abscondito, pauperibus insidiantes, seu intenti in eorum exitium. Christus dicit Ioannis 18: Se in occulto nihil esse loquutum. Alibi contra iubet Apostolos, ea propalam atque adeo in tectis dicere, quae ille clam aut in occulto eis dixerat. Sensus ergo est prioris dicti, Christum nullum dogma privatim docuisse, quod non etiam publice docuerit: vel etiam si quid privatim et in occulto docuit, tamen id non studio occultandi et clam habendi fecit: sed quod ita forte accidit, et occasione sese obtulit, ut de illis rebus clam aut privatim in alicuius aedibus, solitudine aut


377. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

sese invicem contrucidarunt. Adiuvare cum aliquo, 1. Par. 12. Adiuverunt cum Davide contra turmam illam: id est, una cum Davide praeliati sunt contra turmam. Adiuverunt in malum, Zach. 1. Iratus eram parum, Ipsi vero adiuverunt me in malum: pro, Ego paululum volui castigare Iudaeos, sed impii nullum modum in perdendis eis servarunt. Adiutor superbiae. pro superbus, aut etiam ad superbum, iniustum et contumeliosum conatum Iob 9. Sub Deo incurvantur adiutores superbiae. Adiutorium ponere super aliquem: pro, alicui per aliquem opitulari. Psal. 89, Posui adiutorium in


378. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 28 | Paragraph | SubSect | Section]

de sorore Mosi, pedisse qua filiae Pharaonis, legitur Exod. 2. Et abiit adolescentula illa, et vocavit matrem pueri. Sic Esa. 7. Ideo dabit Iehova vobis signum: Ecce adolescentula quaedam gravida pariet filium, etc. ubi quoque iuvenculam significat, quae est virgo. alioqui nullum fuisset miraculum, si iuvencula impregnata peperisset. Et Matthaeus hunc prophetae locum adducens cap. 1. Evangelii sui, Graece reddidit voce παρθένος, quae virginem significat. Item Proverb. 30. Via aquilae in caelo, via colubri


379. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 44 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi initium idololatriae fuisse dicitur. Iam incertum est, ab utra harum vocum, propria ne an appellativa, sit nomen Baal, quod certum quoddam idolum, praecipue apud Accaronitas cultum, significat: num, quia idola, vel cacodaemon potius in idolis et peridola, tyrannice suis cultorib. imperitet, nullum eorum commodum sed potius exitium promovens: an vero ab isto primum adorato tyranno Belo. Ab Accaronitis porro, aliis ethnicis, Iudaei hunc cultum et idolum sunt mutuati, hinc toties in Scriptura fit eius mentio: Iud. 6. 1. Reg. 18. 2. Reg. 10. 11. Ier. 23. Plurimos autem habuit sacerdotes


380. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 47 | Paragraph | SubSect | Section]

leonem et draconem: id est, Deus tibi largietur victoriam, contra potentissimos et atrocissimos hostes verae pietatis. Sic et basilisciova, Esa. 59 pro te extreme noxia ac venenata accipiuntur. Pinguntur autem ibi hominum conatus et opera, quod aut sint telae aranearum, id est, res frivolae, et nullum bonum usum habentes: aut etiam perniciosissimae, ut ova basilisci. Quare nec firmi nec salutares sunt malorum conatus et opera. BATTOLOGIAM prohibet Christus in precib. Matt. 6. i. prolixam garrulitatem aut murmur, sine omni vera fide ac intellectu precum: in qua prolixa


381. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

habet et propter autoritatem summam in docendo, et quia de rebus venturis plurima indicabat. Brachium Domini a Maria nominatur, Lucae 1. haud dubie ad imitationem Esaiae capite 53. eo quod hoc quasi valido ac potentissimo servo Deus esset vindicaturus homines ex potestate diaboli et mortis. Nullum enim humanum brachium, sed solum Domini brachium, rem tantam potuit efficere. Iohan. 12. ex Esaia allegatur: Brachium Domini cui revelatum est? Agnus Dei vocatur a Iohanne, angelo aut praecursore Messiae, idque etiam ex Esaiae capite 53 sumptum est, ubi scriptum extat,


382. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

te mihi et in iustitia, et in iudicio, et in misericordia, et in miserationibus Et sponsabo te mihi in fide. Significat igitur haec vox, ardentem amorem erga Ecclesiam suam, et copulationem arctissimam. Nam in sponso flagrans amor existit erga sponsam: deinde vinculum arctius in humana vita nullum est quam hoc. Iohannis octavo interrogatus Christus a Pharisaeis, Tu quis es? respondet: Principium, quod et loquor vobis. Est autem τὴν ἀρχὴν, phrasis continens seriam asseverationem. Prorsus ille ipse sum, qui loquor vobis: sum persona cuius


383. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

Verum de cauteriata conscientia mox. Tertia significatio de noticia suorum mali aut perperam factorum, quae sunt veluti minor huius syllogismi aut ratiocinationis conscientiae in hisce dictis reperitur 1. Corinth. 4. Nihil mihi sum conscius, non tamen in hoc sum iustificatus: id est, nullum meum tetrum scelus novi, honeste ac pie vivo, si quis alius: non tamen propterea plene legi ac iudicio Dei satisfacio. In hac significatione etiam ethnicus poeta hac voce utitur, licet simul totam conscientiae ratiocinationem perstringat aut definiat, inquiens:


384. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 100 | Paragraph | SubSect | Section]

Certe si diligenter totus ille textus expendatur, summa bona ibi hominibus promitti reperietur. CONVOCATIO. prosolenni die, qua convocabatur populus ad audiendam concionem et lectionem verbi Dei, Levit. 23, Num. 28. Die primo convocatio sancta, die septimo quoque convocatio sancta, nullum servile opus facietis in eo. Sic et Esaiae 1 dicit Deus, repudians Iudaeorum festa et sacra, calendas et sabbathum: convocare convocationem non possum: subintellige, ferre. COOPERIRE pedes, pro exonerare aluum, Iud. 3. et alias saepius reperitur. Sic enim honestiore verbo


385. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

cum eius invocatione, permissione, ac benedictione. Eadem vero illa dedicatio, etiam prophanatio ibidem vocatur: propterea quod in posterum licebat iis ad conmunem huius vitae, et quorumvis hominum usum, uti ac frui. DEDUCERE verbum, per se nullum valde obscurum Hebraismum efficit: sed coniunctum cum certis vocibus, quas exponam. Deducere igitur canos alicuius cum sanguine ad inferos, significat cruenta morte finire eius vitam, seu interficere eum. Deducere autem in pace, significat pati eum mori morte naturali, aut


386. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

filioru obstupuerunt, satis obvium ac perspicuum est. Sicut enim comedentis vuas immaturas dentes fiunt stupidi: ita aequum erat illos ipsos puniri, qui peccaverant, non alios. Sed Iudaei tunc querebantur, secum iniuste agi, quod ob peccata et idololatrias suorum maiorum punirentur, cum ipsi nullum tale scelus admisissent. Verum Dominus refutat illud impium et blasphemum proverbium. In dentibus hominum candor laudatur, et bonam valetudinem significat: contra rubigo, flavedo ac scabricies. Sic in Canticis legimus, Dentes tui sicut greges tonsarum, ascendentes ex lavacro: pro,


387. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

DERISOR, vox valde significans in Sacris literis est, et significat non istam vulgarem aut (ut ita dicam) morionicam derisionem: sed plerunque istam perditam et propudiosam hominum malitiam, qua simul Deum et homines suis cogitationibus, actionibus, et vita rident, nulla praecepta, nullum verbum Dei curantes, quin nec carnalis quidem aut externae istius honestatis amorem ullum habentes. De illis dicitur Psal. 1. quod beatus sit qui in cathedra derisorum non sederit. Potissimum autem, meo iudicio, falsos doctores notat: quia doctores in cathedris sedent, illi


388. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

illam coenam aut illum cibum, ubi tam preciosae res dentur, et de quo ac in quem finem, ab aliis coenis aut cibis prophanis. Aliquando hoc verbum et porro longius progreditur, et significat suum effectum per metalepsin. ut Actor. 15, Nihil diiudicavit Deus inter nos et Ethnicos: id est, nullum discrimen fecit: non de interno iudicio, sed de externo opere, et quasi effectu internae diiudicationis loquitur. Nam facta diiudicatione rerum, fit porro illarum quaedam separatio, et quasi diversa conditio, ut aliae in alio gradu habeantur. Aliquando vero contra retro ad causas regreditur.


389. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

quid sit, et usum eius vera fide agnoscant ac amplectantur. Propterea illud adverbium Ecce, aut pronomen Hic, certitudinem et affirmationem continet, arctissimeque connectit rem monstratam cum sanguine: vel potius ipsum sanguinem directe commonstrat, et praesent adesse affirmat, quasi prorsus nullum praeterea subiectum ibi esset eius propositionis. Recte igitur dicit se monstrare ipsum sanguinem, ac eius usum, coram exhibita: etiamsi simul indicet crateres propositos, in quibus erat ille victimarius et foederalis sanguis: ut in illa tam arcta vocum connexio, ac minime remota, ambigua et


390. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 145 | Paragraph | SubSect | Section]

metaphora a re pecuaria, ubi pastor solet antecedere oves. Quae loquutio et res Num. 27. prolixe exponitur. Nam ibi Moyses dicit, Praeficiat Dominus virum, qui egrediatur ante eos, et qui ingrediatur ante eos, qui educat eos, et qui introducat eos: ne fit congregatio Domini velut oves, quae nullum habent pastorem. Sic idem dicit Deuter. 31. Non possum ultra egredi et ingredi. pro, gubernatoris officio defungi. Sic Salomon orat 2. Par. 1. Sapientiam da mihi, ut egrediar coram tuo populo, et ingrediar. id est, omnia recte gubernem ac administrem. Sic idem 1. Reg. 3. Ego vero puer


391. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 146 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed impiis et incredulis esse immundum cor ac conscientiam, quae sunt primaria: eoque etiam omnia externa eis verti in exitium. Eadem vero prorsus res ac doctrina tractatur Lucae undecimo, cum inquit Dominus: Veruntamen date quae intus sunt eleemosynam, et omnia sunt munda vobis. Nam plane nullum dubium est vel mediocriter textum expendenti, non agi ibi de precio expiationis peccatorum: sed de mundatione rerum externarum, quod Iudaei illis licite ac pure ut mundis uti possent, nec ab illis fierent immundi ac polluti. Nam occasio quoque illius disceptationis oritur ex manuum lotione,


392. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

adiectam eius simplicitatem vult opponere ampullis humanae sapientiae vel iustitiae. Nam et Iudaei (ut ita loquar) disciplinariae iustitiae confidentia, et Graeci stulta sapientiae persuasione inflati, Evangelii humilitatem despiciebant. Quum ergo dicit, Nunc recepta circumcisionis praedicatione nullum amplius fore scandalum crucis: intelligit, nullam sibi molestiam exhibitum iri â Iudaeis, sed bona eorum pace sibi docendi fore locum: quia amplius eos non offendet fucatum illud et adulteratum Evangelium, compositum ex Mose et Christo, reprehendendo. Ministerium spiritus et iustitiae. 2.


393. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

id est amarissimum, vocat interiorem cordis malitiam, et virus illud diabolicae impietatis, quo magus iste totus erat oppletus. Nam idem vocabulum ראש et venenum et fel declarat Hebraeis. et utraque significatio optime quadrat: quia utrovis modo accipias, nullum est magis mortiferum venenum, nullum etiam fel magis amarum peccato, quum semel conscientiam obtinuit. Caeterum videri posset hoc dicendi genus, esse in felle, per hypallagen esse explicandum: ac dicendum potius, video fel amarissimum in te esse. ac fateor me aliquando in ea opinione


394. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 164 | Paragraph | SubSect | Section]

cordis malitiam, et virus illud diabolicae impietatis, quo magus iste totus erat oppletus. Nam idem vocabulum ראש et venenum et fel declarat Hebraeis. et utraque significatio optime quadrat: quia utrovis modo accipias, nullum est magis mortiferum venenum, nullum etiam fel magis amarum peccato, quum semel conscientiam obtinuit. Caeterum videri posset hoc dicendi genus, esse in felle, per hypallagen esse explicandum: ac dicendum potius, video fel amarissimum in te esse. ac fateor me aliquando in ea opinione fuisse, ut hunc locum ita interpretandum


395. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

quae persuasione, si non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt. Latine autem fides in hoc significata certam derivationem non habet: sed Graecorum imitatione usurpatum est ab antesignanis fidei Christianae, qui aliud verbum significantius esse nullum existimabant. Hactenus illi. Etsi autem supra multa dixi de verbo πείθω persuadeo, et πίστιν fidem inde deduxi ac quia quandam persuasionem fiduciae iunctam significare docui, et hic etiam aliorum sententiam


396. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

sese alteri obligat. Deus enim promittit, se velle esse nostrum Deum, ac nobis certa ratione propitium: et nos vicissim illi, quod eum solum pro nostro Deo agnoscere, colere, et ab eo omnia bona petere ac expectare velimus. Caeterum quod non solum Hebraea vox Berith significet foedus (de quo nullum prorsus dubium est) sed et Graeca διαθήκη, bonis authoribus probari potest. Nam Pharorinus ita scribit de ea: Est διαθήκη numero singulari pactum, et conventum, et pollicitatio: hoc est


397. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus fornicata sit. Significat autem omnis generis idololatrias et terrores. Fornicatio, 1 Corinth. 5. pro incestu ponitur, non pro simplici scortatione. Fornicatorem peccare insuum corpus, affirmat Paulus 1 Corinth. 6, cum alia peccata sint extra corpus: quod ita intelligendum est, quod nullum peccatum perinde destruat corpus ac valetudinem, ut solent illae violentae et continuatae scortationes, quibus plerunque scorta suos amasios implicant, ut diebus et noctibus scortando ac potando et helluando, inordinatissimeque vivendo, continuent sua scelera. NE FORTE,


398. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum: vel etiam deseri a Deo, ut Saul: vel expelli a facie Dei, ut Cain, etc. Mercedem habere: pro, deberi illi praemium. Matt. 5. Si dilexeritis eos qui diligunt vos, quam mercedem habetis? id est, quid tandem praemii vobis debebitur, aut a Deo expectare poteritis? nempe nullum. Sic mox initio sequentis: Si eleemosynam vestram dederitis coram hominibus ad hoc ut spectamini, mercedem coram Deo non habetis. id est, nihil vobis debetur praemii. HABITARE, aut SEDERE (nam idem verbum ישב Iaschab est) plures idiotismos


399. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

intelligunt per idolum ipsos Deos, quos gentiles sibi somniabant, quibusque statuas erigibant, nempe Saturnum, Iovem, Martem, Iunonem, etc. Eos ergo commenticios Deos aut somnia Ethnicorum dicit Paulus nihil esse, nec prodesse nec obesse posse: ideo mox veluti semet explicans, addit, nullum esse Deum praeter unum. Sit ergo haec secunda significatio Idoli, cum ponitur pro illis fabulosis diis. Tertia eius significatio est cum pro quovis falso cultu ponitur. ut 2 Cor. 6, Quae concordia templo Dei cum idolis. ubi templum Dei ipsos pios per metaphoram significat. In hac


400. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

non ut gratis datum vel donatum, sed ut merces iuste bono operi aut merito operariove debitum. Levit. 7: Non placebit offerens illud, neque imputabitur. i. non placebit Deo, non merebitur offerenti favorem apud Deum, non adscribetur eius sacrificio aliquid meriti, aut praemii, sed tanquam nullum ac irritum oblivioni tradetur: seu non respiciet Deus ad offerentem, ut de Caino scribitur. Sic et locutio illa valde crebra, frequens, et celebris Sacrarum literarum, Peccatum Imputari, aut non imputari, utrumque praecedens significatum in se continet: nempe et observari, ac quasi


401. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

redimam eos, de morte liberabo eos. Ero pestis tua Mors, ero exitium tuum ô Inferne. Tametsi forte rectius eum locum verteris cum Paulo, Ubi est mors stimulus tuus? etc. Sed de hoc loco alibi. De hoc sane nullum dubium est, quin שאל Scheol sepulchrum infernus, hic pro ipsissimo loco aeterni exitii ponatur. Sic et 1. Cor. 15. Sic et Psal. 16 Scheol Infernus ipsum verum infernum significat, et opponitur ei


402. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

Meschia, evertitur politia et caeremoniarius cultus, totaque gens inde dissipatur, veluti inutilis quidam nidus, exclusis et avolantib. iam pullis. Quin et discrimina familiarum ac tribuum abolitis genealogiarum libris, conturbataque gente confunduntur ac obscurantur. Quo simul Deus ostendit, nullum amplius Meschiam, qui prophetiis conveniat, expectandum esse. Hodie sane si veniret aliquis sese pro Meschia venditans, non tantum aliis testimoniis careret: sed etiam non posset certo probare, se esse ex familia David, quae prorsus ignoratur. IOSEPH, aliquando pro toto populo


403. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

αἰτία. Hierem. 29, Ecce quibus non erat iudicium. id est, qui erant extra culpam. Hierem. 26, Iudicium mortis est viro huic: id est, crimen capitale, aut reatus. In tali significatione usi sunt Evangelistae. ut Luc. 23. Nullam causam invenio in eo: id est, nullum crimen capitale. Et Cap. 24. Principes nostri tradiderunt eum in iudicium mortis: id est, in reatum et poenam suppliciumque mortis. Nono, pro poena, supplicio. 1. Regum 20. Hoc sit iudicium tuum, quod ipse tulisti. Hierem. 48, Hucusque iudicium Moab. Et iterum


404. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 285 | Paragraph | SubSect | Section]

seu quia aliquando Lex id vetat ac condemnat. Ubi vero nulla talis norma est, ibi violatio aut transgressio eius nulla fieri aut existere potest, eoque nec peccatum contra eam est. In positivis legibus id manifestum, ac quasi palpabile est. Ubi enim nulla lex prohibet armorum gestationem, ibi nullum crimen est ea gestare. Sic et ubi non est lex vetans esum [?: carni-m ] , sicut in religione Dei nulla est, ibi esus earum [?: lici-us ] est. Si Deus non prohibuisset pomi esum, non fuisset peccatum id edere. Sic etiam de ipso Decalogo ac lege naturae aut morali idem


405. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

in omni rerum cognitione ac usu profecerit, fiet Consiliarius aut Cancellarius Principis aut Regis, tibique pavonis instar inaniter de istis fortunae bonis tumenti dominabitur. In qua collatione, more solito nobilis ille ad filium perinde simpliciter de virtute filii rustici loquetur, ac si nullum dubium superesset eum talem fore. Quod autem Paulus ibi conditionaliter, et non simpliciter ac assertive loquatur de Ethnicorum praestantia, ex ipso textu probo. Primum enim scopus Pauli est in illis duobus capitibus (ut ex sequenti, seu tertio, ubi est conclusio, apparet) probare, omnes


406. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 294 | Paragraph | SubSect | Section]

quia impossibile est, innata principia in omnibus gentib. latere, et sese in opus ipsum aut praxin non exerere aut proferre, quandoquidem Naturae sequitur semina quisque suae: sed omnes gentes natura ad pluresdeos, imo a vero Deo ad meras nugas, aut etiam diabolos, ruerunt. Igitur nullum tale principium de unitate Dei habuerunt, Quinto quia liberum arbitrium est non solum, quo ad bonum, mortuum: sed etiam ad contrarium malum, [?: viu--um ] ac fervens, ut supra aliquoties abunde ostendi. Primum autem et optimum opus hominis est, agnitio Dei: quare non tantum


407. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 297 | Paragraph | SubSect | Section]

cui dominus verberando oculum excussit. Vicinum huic est, quod Isa. ait cap. 58. Dimitte eos qui confracti sunt, liberos: id est, quos variis onerib. et veluti plagis afflixisti, eos libera ex illis difficultatib. Gal. 3 dicitur, in Christo non esse liberum aut servum: id est, nullum esse discrimen aut praerogativam inter liberum aut servum, eandem esse utriusque conditionem. Dicitur et terra libera, quae nullo est onere aut obligatione gravata. Sid Genes. 47. Terra sacerdotum in Aegypto fuisse libera dicitur, quia non fuerit tempore famis vendita regi, nec operata


408. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 342 | Paragraph | SubSect | Section]

pharisaeos, scribas et sacerdotes, ut genimina viperarum condemnavit: damnataque eorum iustitia, viam Domino, qui solus est verus agnus Dei, vere peccata mundi tollens, praeparavit, atque adeo eum etiam digito illis monstravit. quod bis fecisse legitur, forte autem etiam saepius fecit. Nullum enim maius obstaculum huic medico est, quam persuasio propriae iustitiae aut sanitatis. Male obscuratus est hic locus a multis, dum non vident hic totam pietatem aut iustitiam hominis significari aut damnari: quam perinde hic florem evanidum vocat, sicut Isaiae sexagesimoquarto Pannum


409. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 344 | Paragraph | SubSect | Section]

eo quod tum apud Ethnicos Romanos, tum et in Ecclesia, clare sub finem publici ritus dicebatur, ut et adhuc dicitur, Ite missa est: pro dimissio. Graece λαοῖς ἄφεσις, populis dimissio. Sic Cyprianus remissam peccatorum dicit, pro remissione. Apud nullum Graecum veterem nomen Missae reperitur. unde apparet, falso eam a quibusdam derivari a verbo Hebraeo Mas, tributum aut collationem: alioqui etiam Graecis patribus haec vox nota ac usitata fuisset. Ab illa igitur clara pronunciatione populus coepit Missam denominare. Quae quomodo a prima


410. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 355 | Paragraph | SubSect | Section]

uxori suae. Et Paulus causam tanti amoris exponens, ostendit eam esse, quod sit propria hominis caro: nemo autem sanus soleat carnem suam odisse. In Christo non est masculus, nec mulier aut femina, sed omnes sunt unum: Gal. tertio. id est, quod ad salutem consequendam per Christum attinet, nullum est discrimen inter sexus aut conditiones, omnes ibi sunt similes et pares. Via aut Semita mulierum: id est fluxus menstruus. Gen. decimooctavo: Desierat autem Sarae via aut semita secundum mulieres. id est, vena aut fluxus mulieribus consuetus. quo indicatur fuisse eam iam prorsus


411. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 361 | Paragraph | SubSect | Section]

cooperetur. Sed impiis et incredulis esse immundum cor ac conscientiam quae sunt primaria, eoque etiam omnia externa eis verti in exitium. Eadem prorsus res ac doctrina tractatur Luc. 11, cum inquit Dominus: Veruntamen date quae intus sunt, eleemosynam, et omnia erunt munda vobis. Nam plane nullum dubium est, vel mediocriter textum expendenti, non agi ibi de precio expiationis verorum peccatorum: sed de mundatione rerum externarum, quo pharisaei eis licite ac pure ut mundis uti possent, nec ab illis fierent immundi ac polluti. Pharisaei enim putabant, id effici posse accurata lotione


412. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 377 | Paragraph | SubSect | Section]

Non omnis, Omnis non. Non unus, et similes locutiones idem valet quod nullus. Nisi decurtarentur dies isti, non salvaretur omnis caro: i. nulla caro, nemo. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Non est qui faciat bonum, non usque ad unum. Unum ex illis ossib. non frangetis: i. nullum. Latinis alia harum locutionum vis est: sunt. n. pleraeque particulares. Non sic, Io ken: pro, non quemadmodum oportebat. Ier. 23, Et fortitudo eorum non sic: ubi legit Vulgata, Et fortitudo eorum


413. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 385 | Paragraph | SubSect | Section]

contra Iudaeos, atque ita nudabunt parietem. Nudare, pro evertere, Psal. 137, Nudate usque ad fundamentia. id est, remotis lapidibus denudate fundamentum: quod est, funditus evertite. Simile dictum avi mei Bartholomaei de Luciis memini, qui crebro repetebat de dolentibus dentes, nullum esse efficacius remedium, quam si radices eorum nudentur soli: id est, si radicitus evellantur, Sic Isaias iuxta vulgatam, Nudabitur alueus rivi. Nudum per metaphoram dicitur, id quod est manifestum: quia quae nu data sunt, omnique involucro privata, facile qualia sint perspiciantur.


414. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 405 | Paragraph | SubSect | Section]

ut, Nisi abbreviarentur illi dies, non salvaretur omnis caro pro, nulla caro, nullus homo. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens: pro, nullus vivens. id est, homo. Tale est illud: Non facies in Sabbato omne opus, et Levit. 13, Omnem adipem et omnem sanguinem non comedetis. id est, nullum adipem, et nullum sanguinem. Sic Dan. 6, Omnis laesio non est inventa in eo. pro, nulla laesio. Sic Exod. 22, Omnem viduam et pupillum non affligetis. pro, nullam. Non sciebant omne verbum. 2. Sam. 15. pro, nesciebant quicquam eorum quae moliebatur Ab solon. Num 16. Ne tangatis in


415. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 405 | Paragraph | SubSect | Section]

illi dies, non salvaretur omnis caro pro, nulla caro, nullus homo. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens: pro, nullus vivens. id est, homo. Tale est illud: Non facies in Sabbato omne opus, et Levit. 13, Omnem adipem et omnem sanguinem non comedetis. id est, nullum adipem, et nullum sanguinem. Sic Dan. 6, Omnis laesio non est inventa in eo. pro, nulla laesio. Sic Exod. 22, Omnem viduam et pupillum non affligetis. pro, nullam. Non sciebant omne verbum. 2. Sam. 15. pro, nesciebant quicquam eorum quae moliebatur Ab solon. Num 16. Ne tangatis in omnibus quae ipsis


416. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 455 | Paragraph | SubSect | Section]

aut inaequalia aequalibus: quae circumscriptio utcunque ferri potest in iustitia distributiva, ubi proportione Geometrica personae considerantur, et unicuique suus [?: ho--s ] , praemium aut poena datur. Alioqui in proportione Arithmetica, ubi solae res ac lites considerantur, nullum habet prorsus locum. ibi enim, sicut et in contractibus, unicuique suum dandum est, sive personae sunt aequales, sive inaequales. Non habet quoque haec descriptio locum in officio doctorum, qui omnes arguere tenentur, doctos et indoctos, nobiles et ignobiles potentes et pauperes. Sic non


417. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

poni pro et apud Graecos: veluti quum dicunt, μετὰ χεῖρας ἐχεῖν, pro εὐχερσίν: id est, in manibus habere. Sed hoc fateor non satis convenire, quum in eiusmodi exemplis, qualia permulta reperiuntur, nullum temporis intervallum significetur. Erasmus igitur aliam excogitat rationem: nempe, ut triduum supputetur a captivitate Christi, non ab occisione. Sed hanc interpretationem satis refutat illud, quod ex Pharisaeorum oratione collegimus. Deinde, quum resurrectio morti opponatur, constat tempus


418. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 479 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid igitur? Nempe hoc affirmare non dubito, fieri non posse ut in hoc dicendi genere et similibus, μετὰ respondeat Latinae praepositioni post. Nam primum omnium (ut in proposito nobis exemplo maneamus) qui post tres dies futurum aliquid pronunciat, nullum tertum diem constituit, non quartum, non quintum, non sextum, non septimum, non denique ullum alium. Itaque nemo sic loqui solet: neque (ut opinor) creditor ullas est, qui mutui solutionem velit hac formula stipulari. Deinde id ipsum liquet ex illa Pharisaeorum petitione. Nam si


419. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

loco, posthabito Deo, vera religione et aeterna salute, per fas ac nefas, idque non sine diffidentia, quaerunt. Idem Matth. 6 habetur. QUAESTIONES, aliquando significant controversias, aut controversas sententias. Actor. 23: Quem comperi accusari de quaestionibus legis ipsorum, nullum crimen habentem dignum morte aut vinculis. et Actor. 25: Nullum crimen obiiciebant ei, sed quaestiones quasdam habebant adversus eum de sua religione. Sic capite vigesimosexto significat disputationes: Maxime cum te gnarum esse sciam omnium consuetudinum et quaestionum quae sunt apud


420. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

ac nefas, idque non sine diffidentia, quaerunt. Idem Matth. 6 habetur. QUAESTIONES, aliquando significant controversias, aut controversas sententias. Actor. 23: Quem comperi accusari de quaestionibus legis ipsorum, nullum crimen habentem dignum morte aut vinculis. et Actor. 25: Nullum crimen obiiciebant ei, sed quaestiones quasdam habebant adversus eum de sua religione. Sic capite vigesimosexto significat disputationes: Maxime cum te gnarum esse sciam omnium consuetudinum et quaestionum quae sunt apud Iudaeos. id est, controversiarum, aut etiam dogmatum. Aliquando


421. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 512 | Paragraph | SubSect | Section]

pro, nequaquam hoc ausim, possimve facere. Hoc modo possis exponere etiam illud Isaiae quinquagesimosecundo, Et nunc quid mihi hic dixit Iehova. subintell. est negocii. quasi dicat, Nihil. aut, Quid moror, quid obstat, quin libero populum meum? Mox sequitur, Ablatus est populus meus gratis: Ergo nullum ius me impedit, quin statim eum repetam, aut extorqueam ex adversariorum tyrannide. Quid merces tua? Genesis vigesimonono: Indica quid merces tua? id est, quid velis tibi mercedis loco dari? Sic et 1 Regum tertio: Postula quid dabo tibi. Quid hoc? aliquando quaerendo extenuat: perinde


422. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerunt in Israele: neque tamen talis anarchia semper fuit, ut quisque facere posset quod vellet. Quare ut significet Scriptura, quemque pro libitu sibi vixisse: dicit, tunc non tantum regem, sed et alioqui nullum superiorem gubernatorem extitisse. In hac significatione credo et Christum hanc vocem usurpare, et omnes gubernatores complecti, cum dicit Lucae 22: Reges gentium dominantur eis: id est, principes aut gubernatores politici solent potenter et fastuo se imperitare suis subditis. at in


423. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

superiorem gubernatorem extitisse. In hac significatione credo et Christum hanc vocem usurpare, et omnes gubernatores complecti, cum dicit Lucae 22: Reges gentium dominantur eis: id est, principes aut gubernatores politici solent potenter et fastuo se imperitare suis subditis. at in Ecclesia mea nullum tale regimen erit, sed longe alia politia. Talis regulus aut potens vir fuit Iebuseus Arafna, 2. Samuelis 24: qui Hierosolymis habitabat, et adorans Davidem ait: se regem regi Davidi donare aream et boves ad sacrificium. Plerunque alio qui Rex significat istam summam dignitatem


424. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 523 | Paragraph | SubSect | Section]

Psal. 5 et 84, et saepe alias in Scriptura petii dicunt. Rex meus et Dominus meus: testificantes se non tantum spiritualia bona et auxilia, sed etiam temporalia, non tantum occultam ac religiosam seu Ecclesiasticam gubernationem ac defensionem ab eo solo petere. perinde ac si nullum politicum gubernatorem ac defensorem haberent. Psal. 29 dicitur de Deo, Sedebit rex in aeternum: quo perpetuitas huius regis indicatur. Dicitur et terribilis, rex magnus, et rex omnis terrae: Psal. 47. Vidi regem Dominum exercituum, Isaiae 6. id est, cui omnes


425. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 527 | Paragraph | SubSect | Section]

meipsum exinaniens assumpsi formam servi, factus homo: nunc per mortem, resurrectionem et glorificationem migrabo denuo ad patrem. Relinquere sine testimonio semetipsum, Actorum 14. Non tamen reliquit se sine testimonio, dum nobis caelitus benefacit, etc. id est, Deus non est passus nullum prorsus de se testimonium, etiam inter gentes extare. nam tam variis beneficiis rerum ad utilitatem hominum annuatim crescentium, abunde eos de seipso admonuit, convicitque suae praesentiae et omnipotentiae. Relinquere, aut reliquum facere, est interdum conservare. Isaiae 1. Rom. 9:


426. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 533 | Paragraph | SubSect | Section]

hac resurrectione agitur etiam Romanorum 6, ubi toties Paulus ingeminat, nos cum Christo vivificatos, et a morte excitatos esse. Hanc resurrectionem vocat Apocalypsis primam resurrectionem: dicitque beatos fore eos qui ea potientur, propterea, quod in eos secunda mors, id est, aeterna damnatio nullum ius potestatemve amplius habeat. Colossens. secundo: Per baptismum resurrexistis cum Christo per fidem. Quarto, resurrectio non raro usurpatur de conversione, aut resipiscentia. Proverbiorum vigesimoquarto: Septies in die cadet iustus, et resurget. Ieremiae octavo: Nunquid qui cadit,


427. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 638 | Paragraph | SubSect | Section]

Psalmo 105. pro signa. Verbum iudicii, Deuteronomii 17. Verba ieiuniorum: id est, ieiunia, Esther 9. Verba labiorum, est ociosus et iactabundus sermo. Proverb. 14, Verbum labiorum tantum ad inopiam. id est, sermo vanus nullum emolumentum affert. Verba oris eius iniquitas et dolus, Psalmo 36. pro, quicquid, loquitur, est merus dolus. Non fit verbum operis mali, Eccles. 8. id est, non fertur sententia de opere malo. Verba pulchritudinis est daturus Nephtalim, Genesis 49. id est, habiturus disertos


428. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 646 | Paragraph | SubSect | Section]

et Observare viam dicitur Psal. 39: Observabo vias meas, ne peccem lingua. Reputare vias suas, Psal. 119. id est, iudicare. Sic Hagg. 1, ponere corda super vias suas. Via pacis, dupliciter accipitur: cum pro eo vitae genere, operibus et actionibus, quae nullum laedunt: tum pro eo, quod pacem ac felicitatem homini, praesertim a Deo, parat et acquirit. Isa. 59, Viam pacis non noverunt. Sic Proverb. 3: Omnes viae sapientiae pax. Polluere terram via sua: id est, pravis actionibus. Ezech. 36: Polluerunt terram via sua, et operibus suis:


429. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

ideoque id unum solicite student, ut caeteros quantumvis principi utiles arceant, quo scilicet ipsi ex eo maiorem soli utilitatem capiant. Hoc vero non est principem, sed seipsum amare. Itaque istorum amor tum evanescit, cum sublata est illius causa. id est, cum ea est principis conditio, ut nullum commodum amplius ab eo expectent. Altera zelotypia prorsus est illi contraria, cum amicos ipsos rei honestae causa in illis amandis spectamus: ideoque non modo soli [?: n---- ] mus diligi, sed potius quamplurimos sinceros amicos illis cupimus conciliare: quod eorum commodis


430. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 737 | Paragraph | Section]

accipitur 189. 51 credentes in Christum, qua ratione dicantur filii Dei 120. 18 currus duplices apud veteres 991. 46 ad Cultum externum cur homines carnales tantum ruant 24. 24 cultuum varia genera ib. 7 cultus Dei hodie ad nullum certum locum alligatus ib. 22 etc. cultum externum pii praestantes, Deo in spiritu quoque serviunt ib. 30 etc. Cyclops apud Euripidem 1063. 57 et alibi.
D Dabar Hebraeum nomen 586. 64


431. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 742 | Paragraph | Section]

necessario discernenda 541. 21 lex et Evangelium quomodo fuerint in gloria 366. 19 lex quomodo dicatur litera occidens 765. 15 legis doctrina, quare litera occidens fuerit a Paulo appellata 765. 15. 16 lex ubi nulla est, ibi quoque nullum est peccatum 545. 46. 47 lex administratio mortis 637. 30 etc. lex quare imbecilla ad salutem 542 66. 67 etc. legis opera quae Paulus vocet 543 47 etc. lex per vinum adumbrata 780. 46


432. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 744 | Paragraph | Section]

actuali quae insint ibid. 37 peccare, et peccatum facere, quid differant 861. 35 peccata aut debita nostra quomodo Christus aboleverit 862. 38 etc. peccatum sine lege mortuum 863 34. 35 peccatum nullum, ubi non est lex 545. 46 etc. peccata quomodo conscientiis patefiant 9. 62 peccatorum cuiusmodi necessitas 712. 8 etc. peccata nostra quomodo Christo imputentur 420. 57 peccatum seu iustitia nostra et


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.