Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullum

Your search found 987 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 433-472:


433. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 770 | Paragraph | SubSect | Section]

et asservativa accipiunt, perinde ac si dixisset, Volo eum sic manere: aut, Non moritur. Exigit igitur Christus, ut tum vocum significata, tum et omnigenos tropos ac figuras orationis probe intelligamus: sicut cum etiam ad amutos apices et iota Scripturae nos vult esse intentos, quandoquidem nullum illorum sit irritum, casurum, aut periturum. Sic et Paulus vult nos in templo et rebus religionis, praesertim in proponenda doctrina, aut exponendis sacris literis, uti noto ac


434. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 773 | Paragraph | SubSect | Section]

sua natura idoneum ad eam percipiendam: quia omnes homines sint animales, non percipientes divina: quin potius contra deridentes simul, et extreme odio habentes mysteria Dei: ait eos esse terrenos, qui de terra tantum cogitent ac loquantur: sua vero mysteria esse prorsus divina ac caelestia: nullum plane esse idoneum discipulum, qui ad Christum praeceptorem veniat: sed sola Dei misericordia ac potentia eos attrahi ad ipsum, et fieri θεοδιδάκτους, seu a Deo doctos: Ioan. 6. Oportere Deum ipsum circumcidere et illuminare cor eorum:


435. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

propriissime significato illius respondente, sed tantum ratione etymologiae et alicuius primariae notionis conveniente. Cuius rei causae sunt multae. Sive quia locus magni momenti, aut etiam dubius est, et illi volunt, sicut et debent, religiose in vertendis oraculis Dei versari. Sive etiam, quia nullum vocabulum perinde appositum ac emphaticum in sua lingua reperire possunt: ibi iam imperiti originariae linguae haerere incipiunt. Sit pro exemplo, quod cum vox דבר dabar innumera significata habeat, multum pro ea subiiciunt Latini versores nomen Verbum,


436. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 818 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

enim aliqua dicta in ipsis, ad aliquid eorum respiciunt. 8 Porro pernoscere statum conditionemque rerum ac temporum facile possumus, cum ex historiis praesertim Sacris, ut ex Regum historia, et Paralipomenis: tum et ex ipsismet Prophetis, si modo diligentius attenderimus. Nam si omnino nullum subsidium venit ab historiis: proximum est, ut ex ipso orationum propheticarum contextu, quae facies Ecclesiae aut reipublicae fuerit, quae vitia erroresve dominari, quae virtutes aut vera dogmata reflorescere coeperint, adnotare assuescas. Quod hoc fiet pacto. Animadvertis forte


437. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

adfectus, praesertim vehementes, moventur crebrius: nusquam frequentiores personarum loquentium mutationes: nusquam amplificationes, vel extenuationes magis appositae: nusquam tanta in figuris sermonis varietas atque dulcedo: nusquam proprias Theologiae phrases observare datur commodius: denique nullum scripti genus extat pari tractatum ornatu, acrimonia. maiestate: ut profecto appareat, omnes tam verborum quam rerum Theologicarum opes, in unum Psalmorum opus, tanquam praedivitem quendam thesaurum a Spiritu S. congestas. Ergo est volumen Psalmorum ab omnibus quidem Theologicari volentibus,


438. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

diu ante praedictum fuisse, Christum nasciturum in Bethlehem: Et tu Bethlehem in terra Iudaeae, nequaquam minima es inter principes Iuda: ex te enim mihi proditurus est dux, gubernaturus populum meum Israel. Eodem capite ex Osea, Ieremia, praedictiones aliae simili de causa attexuntur. Sed nullum fere caput extat in libris Evangelicis, quod non aliqua prophetarum testimonia in medium adducat. 10 Dixi vero prius, qualem syllogismum texant Evangelistae in tota sua narratione. Observandum igitur est, quod quoties quidem Prophetarum dicta vaticiniaque de Christo recensent,


439. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 823 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

is erit Meschias. Cum vero suas narrationes ad illas eorum praedictiones accommodant, et ostendunt in hoc aut illo facto IESU, hanc aut illam prophetiam de Meschia impletam esse, minorem sui illius principalis argumenti attexunt: unde porro sponte sequitur conclusio, hunc ipsum IESUM, et nullum alium hominem esse verum Meschiam. 11 Observandum quoque est diligenter in lectione Evangelistarum, et sequentibus scriptis, novum Testamentum varie citare Veteris dicta. Alias tantum allusione quadam: ut Paulus Rom. 10, facilitatem iustitiae Evangelicae praedicat, sumptis


440. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 828 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ut Christo in caelis iungi, et pro bonis momentaneis adipisci aeterna queas: 1 Consideratio divinae providentiae efficit, ut in omnibus actionibus praesentiam Dei inspectoris mens cogitet, eiusdem auxilium saepenumero imploret, deinde iuvari ac regi actiones ab eodem persuasissimum habeat: denique nullum periculum tam formidabile instare, a quo ille non possit et velit clementer eripere, quando opportunum iudicabit. Hoc genus institutiones non tantum cognitionem rerum divinarum augent, sed viti ipsam instruunt: necnon ad puritatem, innocentiamque sine qua Deo placere nemo potest, inducunt.


441. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

remedia in promptu paratoque habeat, quoties illis ad praesentem usum indiget. Multi vero tentarunt summas quasdam Scripturae, aut etiam materiarum vel sententiarum, methodicas collectiones facere: quorum alii in alia parte aut peccarunt, aut etiam laudabiliter ac utiliter laborarunt: nullum tamen Corpus sacrae harmoniae perinde (mea quidem sententia) totam Scripturae doctrinam in ordinem redegit, adhaec pleraque loca eius annotavit, et denique nullum minus humanis opinionibus dilutum est, quam id, quod SYNTAGMA NOVI TESTAMENTI. et porro etiam VETERIS appellatur: quae tria opera


442. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 834 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sententiarum, methodicas collectiones facere: quorum alii in alia parte aut peccarunt, aut etiam laudabiliter ac utiliter laborarunt: nullum tamen Corpus sacrae harmoniae perinde (mea quidem sententia) totam Scripturae doctrinam in ordinem redegit, adhaec pleraque loca eius annotavit, et denique nullum minus humanis opinionibus dilutum est, quam id, quod SYNTAGMA NOVI TESTAMENTI. et porro etiam VETERIS appellatur: quae tria opera utinam in unum corpus redacta essent, ne res materiasve similes ex diversis libris colligi, comportarique necesse esset. Ac demiror profecto, eorum


443. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 836 | Paragraph | SubSect | Section]

credere oportet, non ab alio ipsum discere. Sed cum in patre sit, omnia patris, tanquam perfecta eius sapientia, naturaliter scire: ideo non nugis hominum, sed Spiritus sancti doctrinae attendere oportet. ORIGENES IN EZECHIEL. HOMILIA VII. Nullum imitemur: et si volumus imitari quempiam, propositus est nobis ad imitandum Christus Iesus Descripti sunt actus Apostolorum, et Prophetarum gesta de sacris voluminibus agnoscimus. Illud exemplum firmum est, illud propositum solidum: quod qui sequi cupit, securus ingreditur.


444. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 837 | Paragraph | SubSect | Section]

ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possunt iusto iudicio et nulla temeritate culpari. Idem ad Hieron. epist. 8. In scripturis canonicis mendacia non admittuntur. Can. 5. Ego solis eis scriptorum, qui iam Canonici appellantur, didici hunc timorem, honoremque deferre, ut nullum eorum scribendo errasse audeam credere: aut si aliquid in eis offerendo, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud existimem, quam mendosum esse codicem: vel non esse assecutum interpretem, quod dictum est: vel me minime intellexisse non ambigam. Alios autem ita lego, ut quantalibet


445. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 844 | Paragraph | SubSect | Section]

filium tuum: gratias tibi agimus, quia nos eius magisterio commendasti. Nos vero ex praecepto tuo, eius doctrinae nos tradimus informandos et inhaerentes ei libenter, cum duce Spiritu sancto omni tempore audiemus. ORIGENES IN ESAIAM, HOMILIA 7. Nullum enim verbum post verbum Moysi, post verbum Prophetarum, multo autem amplius post verbum Iesu Christi et Apostolorum eius. CHRYSOSTOM. IN MATTH. CAP. 22. HOMILIA 41. Quicquid quaeritur ad salutem, totum iam impletum est in


446. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 875 | Paragraph | SubSect | Section]

et primogenita equorum immundorum. Definivit sermo Dei, quid sit primogenitum: Omne, inquit, quod aperit vuluam. Sponsi in sacris Literis dicuntur viri, et sponsae uxores, etiamsi non concubuerint. Hieronym in Matth. capite primo.

EXPLICATIO. Nullum movere debet, quod apud Matthaeum legitur, Ne timeas accipere Mariam uxorem tuam. Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit uxorem suam: quasi ex eo quod uxor est appellata, sponsa esse desierit, cum hanc esse Scripturae divinae consuetudinem


447. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 904 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsam quidem perfecte iustificatam, illum autem adhuc in profundo suorum peccatorum haerere. Sic minus bonum aut inferiorem gradum, pro nullo putant aliqui etiam in illo dicto poni, quod qui unum mandatum solverit, et sic docuerit, minimus vocabitur in regno caelorum, pro, nullus: quod scilicet nullum locum ibi sit habiturus. Comparativus ergo interdum non tam minuit alteri aliquam qualitatem, et alteri auget, quam simpliciter totam ab altero ad alterum transfert. Convenit aliquo modo cum hoc, id quod in Metonymia dixi, interdum maiorem partem significare totum, minorem aut parvam nihil,


448. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 954 | Paragraph | SubSect | Section]

venire scandala. Ibidem, Convenientibus vobis in idem, non est Dominicam coenam manducare: de iure, non de facto loquitur: pro non iniuste, rite aut salutariter comeditis. Rom. 13, Magistratus non sunt terrori bono operi, sed malo. De iure, non de facto intelligendum est: non quod magistratus nullum bonum opus impediant, aut non affligant, sed quod non ad talem finem sint a Deo ordinati: Exemplum permissionis. 1. Timoth. 4. et Tit. 2, Nemo te contemnat: pro, ne permiseris, ne patiare; ne quasi


449. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 992 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

praevaricatione mea, absque peccato meo: pro, cum nihil peccaverim. Sic Psal. 95, Insidiantur animae meae, non scelus meum, et non peccatum meum: pro, nullo meo scelere impulsi, vel potius, cum nullum scelus patraverim. Isa. 44, Operabitur brachio fortitudinis, et non vires: id est, tamdiu strenue laborabit, donec eum vires deficiant. Ierem. 33. Desertus est locus a non homine: id est, ut nulli amplius adsint homines. Valde usitatum est in sacris Literis, quod vocabula sic


450. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 997 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Titan, Leonis terga Nemeaei premens.
Deseruit amnes humor, atque herbas color,
Aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit,
Et tingit ipsa nuda vix unda vada.
Obscura caelo labitur Phoebi soror,
Tristisque mundus nubilo pallet novo.
Nullum serenis noctibus sidus micat,
Sed gravis et ater incubat terris vapor:
Obtexit arces caelitum ac summas domos
Inferna facies: Nec iam loquor de phrasibus, quae vulgi errore, primum in consuetudinem linguae, deinde etiam in sacras


451. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1012 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ratione et conditione hominem in hortum collocaverit. Qua expositione finita, mox denuo breviter proponit, et consequenter propositionem bimembrem exponit: inquit enim: Non est bonum esse hominem solum, Faciam ei adiutorium, quod sit coram eo. Mox exponit primum, quomodo Adamus fuerit solus, quia nullum animal aut omnino creatura inter eas quae iam extabant, potuerit ei idonee sociari. Deinde exponit alterum propositionis membrum, quomodo Deus illi fecerit adiutorium aptum, sopiendo eum, et extrahendo costam. Adscribemus vero ipsum totum textum, ut tanto clarius exempla haec cum sua regula


452. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1013 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

quidem offendiculum, Graecis vero stulticiam: β sed iisdem vocatis Iudaeis pariter et Graecis Christum Dei potentiam ac Dei sapientiam. 1 Cor. 8, De esu igitur eorum quae simulachris immolantur, scimus, α quod nullum est simulachrum in mundo, et β quod nullus Deus sit alius, nisi unus. Explicatio: α Nam etiamsi sunt, qui dicantur Dii. sive in caelo sive in terra, quemadmodum sunt dii multi et domini multi:


453. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1025 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Pauli sermo gravis et validus esse dicitur. Quarto loco, dicunt orationem grandem simul debere esse splendidam, ut et verborum luminibus, et sententiarum figurarumque fulgoribus luceat, et quasi oculos auditorum perstringat. Sententias multas gravissimasque nullum scriptum perinde habet, ut Sacrum volumen, utpote quod totum de summo officio totius generis humani erga Deum ac hominum inter sese invicem disserat, deque Dei immensa bonitate, sapientia et omnipotentia in omnes suas creaturas, et praesertim de iustitia ac misericordia erga homines. Singula


454. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1031 | Paragraph | SubSect | Section]

valent, vel mutato eorum quae invenerit ordine: nihil illorum, quae velut magna in scholis Grammaticorum aut Rhetorum didicit, illis divinis viris defuisse cognoscet: et multa reperiet locutionis genera tanti decoris, quae quidem et in nostra, sed maxime in sua lingua decora sunt, quorum nullum in eis quibus isti inflantur literis invenitur. Sed cavendum est, ne divinis gravibusque sententiis, dum additur numerus, pondus detrahatur. Nam illa musica disciplina, ubi numerus iste plenissime discitur, usque adeo non defuit Prophetis nostris, ut vir doctissimus Hieronymus,


455. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1047 | Paragraph | SubSect | Section]

Quinetiam non raro singula verba plures sensus aut res continent, ut expendenti initium totius sacri volum inis facile patet: In principio creavit Deus caelum et terram. Vox Principii, indicat tunc et temporis et rerum initium factum esse: antea plane nihil fuisse, praeter ipsum creatorem, qui ad nullum principium, medium aut finem temporis alligatus sit, ut qui fuerit aeternus, cuique sint mille anni ut dies unus. Sic verbum Creavit, significat non tantum fecit, sed et ex nihilo fecit, perfecte fecit, simulque omnipotentiam suam in eo opere ostendit. Vox Deus, unam essentiam, tres personas


456. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1050 | Paragraph | SubSect | Section]

atque orbis, facile ferit audientium aures. Erit haec et suavis, et plane dilucida: suavis, quia finita, et quia sperabit auditor semper arripere aliquam conclusionem, propterea quod seorsum sententiae suo quaeque ambitu colligantur: sicut contra molestissimum est, cum nihil intelligimus, nullum contuemur finem, nihil intentione perficimus. Haec ille. Pendentem illam orationem aut connexam ego arbitror eam esse, quae ita connectit cola ac sententias inter se, ut omnia cohaereant, utque nusquam plene ac plane libere possis respirare, donec ad finem totius eius orationis


457. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1058 | Paragraph | SubSect | Section]

ad verbum transcripsisse, affirmasseque esse Pauli. Quod indicat, eam tempore Apostolorum conscriptam esse, et quidem iam tunc non vulgaris autoritatis fuis se. Cui vero in hoc genere magis credi potuit, quam huic ipsi intimo D. Apostoli discipulo? Secundum testimonium est, quod nullum plane dictum Scripturae novi Testamenti citat, ac nec sententiam quidem aut testimonium ullius Apostoli sui praeceptoris: quod profecto aliquis Apostolorum discipulus in tam sublimibus plenisque ingentium mysteriorum materiis omnino fecisset, si non sui gratia, at certe in confirmationem


458. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1059 | Paragraph | SubSect | Section]

suae sententiae de abolitione sacrificiorum causa, vel etiam consolandi eos in tam tristi captivitate et calamitate. Denique cum in fine ostendat, se habere quendam celebrem ministrum, illis etiam Ecclesiis notissimum, nomine Timotheum: facile est cuivis animadvertere, hunc scriptorem nullum esse alium quam Paulum. nullus enim alius illis temporibus habuit tam celebrem ac praestantem ministrum nomine Timotheum, quam Paulus. Nec etiam usquam de ullo alio tam celebri ac Ecclesiis accepto Timotheo legitur, quam de isto ipso Paulino ministro. Ex hisce omnibus credo liquidissime


459. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1060 | Paragraph | SubSect | Section]

enim proprie dictum est. Ne quid interim dicam de concinnitate membrorum, articulorum et comparium: quae tamen evidentior est in his quae sequuntur. Quanquam totus hic sermo videri potest Allegoria, Nox praecessit, dies appropinquavit, Abiiciamus opera tenebrarum, sicut in die honeste ambulemus. Nullum enim hîc verbum est proprium. Modulatior ac numerosior cursus est in illis: Non in commessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione. Unum quodque membrum constat iugo vitiorum inter se cognatorum, ut Interpretatio Schema videri possit:


460. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1062 | Paragraph | SubSect | Section]

A Lycaoniis quoque pro Mercurio habitus est, ob dicendi facultatem. Quod si dixeris, Haec sane vera sunt, quoniam illi a Spiritu sancto dona huiusmodi erant: sit sane ut dicis, non igitur eius dictio reprehendenda est, ut omnibus modis inepta et barbara: et tamen inde non consequitur, eum nullum adhibuisse in dicendo studium. Fuit in legendo et scribendo admodum diligens: quod inde probatur, quod Romae agens, ac vinculis constrictus, Timotheum rogaverit, ut sibi deferri curaret peram cum libris et membranis. Non enim, licet captivus esset, beneficio studiorum carere voluit. Idemque


461. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1085 | Paragraph | SubSect | Section]

et praemia ubique inculcantur. Illi dicuntur in ista vita iusti et omnibus commodis digni, qui suis dominis, eorumque praeceptis recte obediunt. Non admodum curat, ac ferme etiam ignorat ista vita imputativam iustitiam, quae ex gratuito favore ac misericordia proficiscatur. Non possunt homines nullum vere iniustum facere iustum: Dei tantum hoc opus est. Hinc fit, ut plurimum utatur Scriptura humanis formulis operum obedientiae ac praemiorum, etiam cum Evangelicam iustitiam gratiamque praedicat. 23 Pleni sunt Prophetae politicis descriptionibus Meschiae, ac eius regni: quod


462. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1107 | Paragraph | SubSect | Section]

Tertio, constanter simulat aeternitatem ac perpetuitatem sui regni: quasi talis, et non alia religio Deo placeat, ac sit perpetuo mansura ac futura: omnemque sui abrogationem alto silentio premit, quasi nunquam sit desitura, aut aliquem finem terminumve habitura. Quarto, nullum vult agnoscere successorem sive doctorem, sive doctrinam, qui aliquid rectius, Deo acceptius, et hominibus salutarius afferre queat, aut unquam debeat. Quinto, non satis plene ac perspicue simul in uno loco hominis naturam describit, quae'nam et qualis ab initio creata sit, qua


463. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1108 | Paragraph | SubSect | Section]

inprimis sua natura perstringit hominibus oculos, et in se detinet, ut putent omnes illum ipsum hesperum aut luciferum praestitae disciplinae ac honestatis, quia est rarissimum et praeclarissimum quoddam decus, esse illud verum lumen, salutem mundo afferens. Atque ideo in eo haerent ac permanent, nullum ulteriorem servatorem aut iustitiam quaerentes. Videmus honestiores et sapientissimos quosque homines, etiam ignaros doctrinae caelestis, tamen cum intuentur hanc formosulam iustitiam aut virtutem, vel potius somnium verae virtutis, mirabiles sibi eius amores (ut Cicero dicit) concipere: et


464. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

peccato, non ut quenquam sua impossibili iustitia iustificet. Eam quidem per sese consideratam esse bonam, sanctam et spiritualem, et datam ad vitam: sed iam esse imbecillem, non suo quidem vitio, sed per accidens, ob infirmitatem carnis nostrae, quae ei nullo modo satisfacere queat. Quare nunc nullum esse maiorem aut meliorem eius usum, quam ut peccatorem convictum et damnatum, ad Christum suum verum et primarium finem, instar paedagogi deducat, ipsaque tandem a domino aut paedagogia talis ad Christum deducti peccatoris deponatur et abrogetur. Ingens lumen intulit Paulus


465. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1124 | Paragraph | SubSect | Section]

novum factum istamque obedientiam donari. Nam filius Dei semper habuit summo iure nomen יהוה. propterea quod essentia ipsa est Deus patri aequalis, non propter hoc novum factum. Quare oportet esse tale nomen, quod huic novae functioni conveniat. Id autem nullum esse potest convenientius, quam Iesus servator. Et revera hoc nomen est supra omne nomen. Nam servatorem esse totius mundi, idque a peccatis et morte aeterna, est plane Deo conveniens nomen et officium, atque ideo vere nomen super omne nomen, Patriarcharum, Moysis, Iudicum, Regum et


466. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1128 | Paragraph | SubSect | Section]

incerta? Nullo autem modo concedendum est, Spiritum sanctum tam obscure, minimeque explicate scriptam doctrinam de Deo tradidisse, cum quidem ob hoc ipsum scribere haec voluit, ut ab Ecclesia plane intellecta, veram ei viam Deum colendi, suamque salutem inveniendi commonstraret. Nam de eo plane nullum dubium est ei, qui vel a limine literas Hebraeas salutavit, quin, si liceat cuipiam astuto distinctiones et vocales ut humanum inventum tollere aut mutare, tota omnino Scriptura futura sit incertissima.


467. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1130 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem Paraphrasis extitit: quia ipse eius nullam mentionem facit. Idem quoque de Graeco interprete dici posset, de quo, quis ille fuerit, nondum satis inter eruditos constat: quanquam ita depravate confuseque in Graeco textu, praesertim in Prophetis, multa legantur, ut diceres, eum omnino nullum textum habuisse, sed somnia tantum aegrorum chartis illinivisse, aut etiam studio multa corrupisse, nisi forte librariorum vitio illa tanta depravatio textus acciderit. Nullius igitur momenti haec ratio est, neque quicquam affert, quod, non dicam demonstrare, sed ne verisimiliter


468. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1166 | Paragraph | Section]

pedibus nostris, per obscurum iter gradientibus positam. 2 Secundo habemus pene innumera expressaque viventis Dei mandata, ut dilectum filium audiamus, ut Scripturam scrutemur, ut in omnibus dubiis ad Mosen et Prophetas, et (ut inquit Isaias) ad legem et testimonium recurramus. Nullum vero habemus mandatum Dei, ut ad hominum commenta, sive sint patres, sive filii, consuetudines aut traditiones, cognoscendae veritatis ac pietatis causa, confugiamus. 3 Praeter mandata viventis et omnipotentis Dei, habemus etiam illustrissima et omnibus imitanda exempla ipsiusmet


469. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1184 | Paragraph | SubSect | Section]

et decrevit, ea habemus tanquam a Spiritu S. et eloquia Christi. Si generale concilium posset errare, omnes articuli fidei possent esse erronei et falsi. Generale concilium non potest circa fidem errare: ideo in omnibus ei est praestanda fides. Ideo Lutherani nullum alium iudicem volunt praeter verbum Domini, id est sanctum Evangelium, non hominum traditiones: ac si nihil unquam potuisset et posset determinari apud Orthodoxos patres, nisi id quod expresse habetur in Evangelio. Idcirco contra eos diriguntur verba Christi, ac manifesta sacrarum Literarum


470. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

a Christi passione usque abhinc 200 annis, tota Ecclesia perpetuo integram et inviolatam Christi institutionem in hoc sacramento comprobaverit, et observaverit, quod in alio scripto prolatis plurimis testimoniis probabimus. Audent isti propalam et coram sole ac mundo hoc pronunciare, nullum divinum mandatum esse de communione sub utraque specie a laicis sumenda. O' Deus vide horrendam tyrannidem Antichristi, eiusque mancipiorum. An'non tu clare per filium tuum instituisti sacrosanctum Sacramentum corporis et sanguinis Christi, simul sub pane et vino? An'non etiam


471. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1198 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

alios doctores novi foederis Sacerdotes nominat. Secundo, quod idem dicit, hunc Sacerdotem semel unoque sacrificio perlitasse, nec amplius ulla repetitione huius sacrificii opus esse. Tertio, quod docet Epistola ad Hebraeos, ita Sacerdotium a Levitis ad IESUM Christum translatum esse, ut ille nullum plane habeat successorem, sed id sacerdotium per sese in caelo perpetuo pro omnibus accedentibus exerceat. Haec tria validissima testimonia, innumeris sacrarum Literarum dictis fulta, eis, ut plane irrefragabilia, contra eorum vanissima et audacissima figmenta in oculos et aures obtrudimus


472. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1208 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

potest vel iam habere, vel postea condere novas rerum, creaturarum et actionum suarum species. Qui ergo erudituli vel Physici, vel alii, ex praesenti naturalium rerum natura ratio cinari volunt, Ex nihilo nihil fieri: et tempus, motum ac mobile esse coniuncta: igitur mundum esse aeternum. Item, nullum individuum est perpetuum: igitur anima non est immortalis, nec est resurrectio. Isti, inquam, tales sapientes perinde faciunt, ac si quis mediocri diligentia perspectis omnibus iam effectis operibus, in alicuius praestantis artificis officina, negaret eum alterius generis opera facere scire,


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.