Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nullum

Your search found 987 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 584-615:


584. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

ut praediali et vicario temporaneo, fuit statutio demandata. In statutione autem domini baronis Antonii Klobusiczky non domino Magdalenich quamvis sibi committendam voluisset, ex eadem causa judicii, in casum contradictionis, ad illum ut vicarium devolvendi. Sed nec domino Busan, tanquam nullum praedium possidenti. (Executores defuncti episcopi ad tabulam evocantur.) Hoc eodem anno executores defuncti episcopi domini Georgii Braniug ad tabulam banalem evocati ratione substantiae ejusdem et repulsionem fisci regii. Inscia camera


585. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 42 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus exactor prius tertialitatem habebat sufferri, sufficereque pro poena morosis, quod onus brachiale sufferre debeant. 2. Salaria anticipare non possit praeter tabulae assessorum. 3. Officialibus militaribus, erga assignationem commissarii regni, a die emanati decreti stipendia persolvet. 4. Nullum aliud officium gerere poterit, quod aliquam cum rationibus exactoralibus connexionem haberet, constitutoque exactori annuo salario una cum sibi subalternis fl. 700 ex candidatis | pro officio domino Joanne Busan,


586. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

3. Quod episcopus iste creatura suae excellentiae banalis esset, proinde a sua excellentia protegendus venit, ne dicatur statim a principio talem a sua excellentia fuisse commendatum. 4. Quod episcopus persona publica esset, canonicus autem privata; jam si canonicus vicerit, episcopus honorem nullum unquam habiturus est, consequenter inutilis et despectuosus evadet, neque in publicis congregationibus regni quidquam pro bono publico valebit operari. His consiliarius Koller rationibus domino comiti bano et secretario gabinetti domino baroni Ignatio Kooh propositis causae episcopi


587. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

serio se dolere posse aperuisset, aut acta sua retractare formaliter, minus ea, quae liberorum murariorum sunt revelare metu etiam ne plures inficiantur. Orta fuit quaestio, an sacramentali arcano confessarius teneatur, cum in fine prodierit, sacramentum nullum fuisse. 2. An poenitens cum periculo plane amittendae temporalis vitae teneretur ad rem hanc publice revelandam. Decisumque fuit, hoc secundum ei imponendum fore, prouti et a confessario fuit impositum, sed ipse nullatenus consensit. Ad primum cum satis disputatum fuisset, arcano naturali


588. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

ubi ferrum esse, notorium est, attracta, ac in aere combinatae illae minerales in unam massam particulae globum graviorem fecerunt, qui non secus quam vi ad ima tendens etiam ob majorem distantiam instar fulminis cecidit, ac proinde secundum philosophorum doctrinam ex vi solis attractiva res haec nullum portentum, sed omnino naturalis fuerat. (Paulinorum commenta.) Aliud quoque phaenomenon patres Paulini in Polonia die 4. Novembris pluribusque noctibus visum cum delineatioue ejusdem depraedicabant et distribuebant. Videbatur persona


589. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 94 | Paragraph | SubSect | Section]

iste 1751. fuit varius. Modo exundationibus plenus, etiam in superiori Hungaria, ut talium majorumque nec populus recordaretur, modo nimia siccitate abundans, ut foenum exiguum obvenerit: verbo omnino fuit sterilis. Triticum, siligo, infecta aere, nec meti potuere, vinum, ad Zagrabiam praecipue, nullum, ut ex quinque sex vineis vix tres cubuli Posonienses obvenerint. Hiems prorsus inconstans et pluviosa, hinc sine solido frigore varus infirmitatibus excrucians homines. Alatilibus in locis plerisque fatalis fuerat, ut passim crepuerint. Calendaristae hoc anno tam fallaces fuerunt, ut


590. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 121 | Paragraph | Section]

major esset concursus, ad preces magistratus civitatis Zagrabiensis aliorumque virorum nobilium in ecclesia sanctae Catharinae contra morem alias Jesuitarum fuit biduo expositus et pictus pro memoria aliorum. Sed semper vividus et corpore tractabili, ut vivus in tumba videretur, ingratum odorem nullum spargens. Tandem die 4. Januarii summo undique concursu ad sepulchrum repositus est. Quia autem in labore et fatigiis vixit, ideo sine labore et infirmitatibus in actuali charitatis exercitio de mundo translatus est. Vixit illibate, multumque meruit vivendo, hinc, quod vel deleat patiendo


591. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

indigere doctis sed oeconomis, doctos ecclesiae et reipublicae perniciem esse, Lutherum ex doctrina factum haereticum, respublicas per doctos eversas, mihique non aliud quam doctrinam, et juris praecipue obstare. Interim ad episcopum remissus relegatusque sum. Scripsi eidem Posegam, sed responsum nullum recepi. Quare, ut ecclesiae et patriae meae consulerem, aliud non occurrit, ac comiti cancellario Leopoldo Nadasd dicare opus, et typographo Antonio Rainer procurare privilegium, quo eidem historiae hujus typus imponeretur. Utrumque obtinui. Cancellarius scripsit eatenus


592. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 183 | Paragraph | SubSect | Section]

Ob alterius debitoris defectum, ac denique ob damna certa, quae ex jacente proveniunt pecunia. Semet Althamio dedisse praemissam summam, quae tamen nec capitularis esset nec canonicorum, sed parochorum, xenodochii deficientium et collegiorum, et illas, quae erant capituli, commutasse, ut capitulo nullum obventurum sit damnum. Haec, me tacente, laudata est Paxii industria, quod tam bene summis capitularium et canonicorum prospexerit et aliorum miserorum summis commissionis praesidis gratiam mercari sciverit. Ressius subjunxit: aliunde diu summas illas ibi non patiemur, sed, sicuti a


593. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

uterque enim metuebat, ne exemplo Varasdinensium et militares, aliunde aggravati hacve occasione a decimis aliisque pluribus exempti, ut gratia hac a tumultu revocarentur, et comitatenses rebellent, taliterque totus populus etiam Hungaricus tumultuet. Plebs vero, viso eo, quod a comitatu nullum veniat remedium, in bonis Antonii Spissich manifeste sese opponit et tumultuat absque tamen incineratione et spoliis, quos et in aliorum secuti sunt dominiis. Sed illico intercepti per pandurones et generalem fuere plurimi, atque ad generalis sive praesidii positi carceres, non sine


594. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

Petrovinensem Mathiam Reess in locum praepositi successurum, obligandusque qua judicii praeses videbatur. Ergo opera eorum, vacantia nempe beneficia ambientium, concitat capitulum, ut Gerlechichio inimicaretur, neque, cum postularet, vel nominandum admitteret, et vel maxime ob conciones ac nullum hactenus praestitum in dioecesi servitium. Quo ei promisso existente, respondet rescribitque commendatoribus, se esse pronissimum ad exsequendas eorundem voluntates, et, quia capitulo postulatio competeret, neque in lites cum fratribus suis descendere vellet, dignarentur ipsi cum capitulo


595. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

mentitum in supradescripto negotio, archidiaconum Kemlek dicit, fratrem suum Nicolaum Thauszy, perjurum etiam contra me, archidiaconum Vasca, canonicum vero parochum in Mihovljan Joannem Kukuljevich. Domus Magdichii praepositurae vicinas Gaszparichio, Malenichii Delinichio confert palamque facit, nullum meritum apud se esse quam hostem mei se palam profitentium. | Promoti hi ad episcopi vota ab optione praedii canonicalis me amovendum volebant neque optionem praedii admittere, sed canonici alii id impediri non posse sustinuerunt,


596. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 220 | Paragraph | SubSect | Section]

sui loco emeritum jam bis provincialem patrem Cherubinum Fabsich Zagrabiam submittit pro inquisitione formanda et prospiciendis rebus interea, assignato eidem patre Fuchek pro socio. Iste ergo indagabat inquisivitque in omnia, patrem Jellachich refectorio restituit et venia exitus, regimen attamen nullum indulsit, at a vicario et constituto praeside illo omnia dependebant. Postquam provincialis venisset, processus institutus habitusque est, atque, ut fieri apud eos solet, nomine accusatoris provinciae, qui una et contra gvardianum egit et monachos tanquam praetensive disciplinae reos,


597. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

contributionalis per conscriptionem causam consensit, prouti quisque Rauchio vicebano affectus erat, sic respondebat. Aliqui, uti dominus Jursich postea mihi retulit, dicebant: quia Rauch tyrannus suorum major esset; alii: quod rusticorum ipse Nero sit; quidam: quod supremi comites autoritatem nullum in comitatu haberent, hinc, esto ipse decideret quidpiam, status publicus postea reformaret; alii alia. Haec, ab Altham audita, Suae Majestati significata sunt, et jussu regio subsecuta est illa superius descripta domini Lukauszki ad Montem Claudium exmissio, examen rusticorum, confrontatio,


598. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

Te Deum laudamus , sed an omnes, nescirem, Te dominum confitemur . Quibus sequi Deum placet, dicant omnino, quibus autem mundum et mundana, ne mendaces rei coram Deo et tot mille hominibus sint, dicerent potius: Te Deum laudamus, mundum autem dominum nostrum confitemur. Me hortari nullum, ut hoc vel illud profiteatur, sed unum hoc ne mendax sit, proinde in libertate omnes relinquere, quod quis vellet, profiteretur. Atque nec dicto: Amen, discessi. Fateor, incredibilis factus ad haec fuit fletus, plurimique tam mihi quam confessariis fassi sunt, se ad contritionem motos


599. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 300 | Paragraph | SubSect | Section]

ministris sensu magno animi, vim sibi et regiae illatam, exponente. Quae cum a comite Stornberg, aulae Viennensis Dresdae ministro, Viennam perscripta fuissent, consternationem confusionemque Viennae causarunt. Hinc 1mo Borussiae ministro responsum est: Facta aggressione nullum esse responsioni locum et propositiones ministri naturaliter nullius declarationis capaces esse. 2do. Dati generali Braun sunt ordines, videret bene, ne fatum idem Bohemiam maneat, quod Saxonia experta est, nam vulgus omne credebat, Saxonia debellata Bohemiam in


600. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 302 | Paragraph | SubSect | Section]

quas hussari quandoque fecissent praedarum affectu, actum ex parte Bohemiae est aliquid. Piccolomini acta. Piccolomineus porro ad Moraviam situs exercitus atque Swerinianum Borussiae corpus ab opposito Silesiae considerans, singulare certamen nullum habuit, at frequentiores tantum velitationes. Quarum memorabiliores erant generalis Lascy, dum non longe Zittavia 30 currus annonarios Borussis eripuit non sine caede concomitantium; marchionis item Spada, generalis Palffy et colonelli Varasdinensium Mihaljevich, dum ad Livven et Nabod 500


601. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 327 | Paragraph | SubSect | Section]

potissimum revelabat, et avunculi mei Adami Ztepanich precibus, qui tanta mihi praestitit beneficia, ut praedicto Gaszparich non nocerem. Crimen alterum aeque assertive ac nude objectum est de residuis, ex hac circumstantia. Obiit anno 1752. canonicus Joannes Radich, qui sicuti affectum nullum capitularium habuisset, ita in ultima constitutus infirmitate ab illorum nemine visitatus est, tanquam is, qui divitias non curavit, et in illo erat apud omnes conceptu, quod neque passivis suis debitis expungendis futurus sit sufficiens. Iste ergo, nescio qua ex consideratione, me ad se


602. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 338 | Paragraph | SubSect | Section]

ex Monte Claudio oriundus esset, perspectaque haberet omnia, tum vero vel maxime, ut suspensa teneretur Sclavonia futurorum eventu, neque lamentorum sit occasio, si vel solus submissus fuisset vicebanus Adamus Naisich, vel plane exmissus. Si enim eundem exmisisset ab hac expeditione banus, eius nullum esse officium omnes judicassent, si autem solus ille fuisset destinatus, banum jam totum esse pro priori regni statu subsumptum fuisset ab aliis; eapropter, ut aequilibrentur hominum opiniones, Joanni Habianecz ducendorum banderialistarum commando datum est. Ei autem adjunctus est vicebanus


603. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 343 | Paragraph | SubSect | Section]

post hanc sententiam, quod plures illorum pro nobilibus hodiedum habeantur nec contribuant, quod Lukinich suo restitutus sit praedio ibidemque vivat dives, quod condemnati illi rediverint et pacifice vivant, et vel maxime, quod miseri illi damnificati rustici, quamvis episcopales ac Erdoediani, nullum obtinuerint sive consiliarium sive promotorem, ut pro rehabendis pecuniis remedium flagitarent apud principem, cum nihilominus Draskovichiani Sztenichnakienses et pro capris sibi bonificandis a Joanne Rauch sollicitare apud principem sciverint. Hoc sane vel unum est, suspicari quod faciat,


604. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 378 | Paragraph | SubSect | Section]

nec dispositioni Romani papae subjecta. Aliud item in causa matrimoniali cujusdam divitis foeminae Protestantis, quae pactata ea lege et coram fidei dignitate conscripta sic cum marito contraxerat, ut, si stante secum matrimonio adulterii convinceretur, initum matrimonium ipso facto nullum sit et cuivis ad alia vota transire liceat. Adulterium secutum est, ipsa vi contractus desponsavit alium. Enata quaestio de valore et validitate conditionis appositae. Plurimi pro non adjecta habendam sustinuerunt non defuere tamen, qui nullum esse matrimonium tuerentur ex juris illa regula:


605. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 378 | Paragraph | SubSect | Section]

initum matrimonium ipso facto nullum sit et cuivis ad alia vota transire liceat. Adulterium secutum est, ipsa vi contractus desponsavit alium. Enata quaestio de valore et validitate conditionis appositae. Plurimi pro non adjecta habendam sustinuerunt non defuere tamen, qui nullum esse matrimonium tuerentur ex juris illa regula: contractus contrahentibus legem ponere, et quae antea fuere voluntatis, dum facta sunt, evadere necessitatis. Immo monachus quidam sententiam eatenus papae obtinuerat, nullum videlicet evasisse matrimonium, sed episcopus Stoika sese opposuit,


606. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 378 | Paragraph | SubSect | Section]

Plurimi pro non adjecta habendam sustinuerunt non defuere tamen, qui nullum esse matrimonium tuerentur ex juris illa regula: contractus contrahentibus legem ponere, et quae antea fuere voluntatis, dum facta sunt, evadere necessitatis. Immo monachus quidam sententiam eatenus papae obtinuerat, nullum videlicet evasisse matrimonium, sed episcopus Stoika sese opposuit, subsummens iterum, si pro mero juris temporaneoque contractu considerari debet antea initum matrimonium, papae sententiam haberi non posse, nec extendi ultra limites doctoris privati, esseque principis interpretari ac


607. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 386 | Paragraph | SubSect | Section]

testimonia sine superiorum consensu, quia, cum mundo videantur mortui, pro mortuis imputantur. Pluraque similia: ac demum in casum litis respondere obligari provincialem cum definitorio dominium repraesentantes et neutiquam monachos, totumque esse invalidum, quod per hos ageretur, ac ipso jure nullum, nisi monachus jussu provincialis ageret, quo in casu haberet ille obedientiae meritum et secundum provincialis mandata eum agere debere. Provincialis autem facilis esse debet, ut privative per monachos agatur, | quia revocare semper poterit annulareque


608. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 406 | Paragraph | SubSect | Section]

alicujus benficii. tum conturbatum me animadvertens, ut triduo cogitarem perpenderemque singula, dimisit. Confiteri nequeo, quomodo fuerim consternatus consideratione priorum, ac tam diuturni temporis Viennae mora dolorque reflexiones congruas suppresserat. Die altero cogitabam quam plurima; Romae nullum sperabam remedium ob archiepiscopi etiam dignitatem aulaeque considerationem, quam Romana curia nunquam offendet; certare me cum episcopo pecuniis non posse, harumque jam mihi esse defectum, utpote qui et hactenus amicorum gratia et benevolentia vixissem, mutuoque aere litigavissem, quos


609. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 414 | Paragraph | SubSect | Section]

ad interesse amplius 70 milia fl. Privative singuli canonici episcopo offerre quidpiam debuere. Prodivit notabilis magnaque summa; superi noverint, an verificatis praesumptionibus, episcopum non modo de suo nil dedisse, sed et multa milia revervavisse, parochorum praecipue, cum illi nullum interesse vel acceperint vel accipiant, aut quaslibet assecuratorias regias, neque pro his sciscitari audeant, sive suis sive ecclesiarum. Politicus reipublicae status gravem habuit praedictum congressum et pro separatione status eeclesiastici a reliquo corpore istud accepit,


610. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 415 | Paragraph | SubSect | Section]

dominus Joannes Szaich in causa Auersperg comitum contra se promota pro bonis Brokunjevecz, fassione coram capitulo Chasmensi plane celebrata. Testamenta condidit domino Benger, Gudich, baroni Gotthal, comiti Chikulini, omnibus deficientibus, comiti item Ludovico Erdoedy, etc., ac nullum quidem sine suo utili sibique inscripto legato; dominae item Skerleczianae natae Despotovich, cujus filiorum Petri et Nicolai filiarumque Annae ac Ceciliae tutorem se scripsit, hunc dein transferendo in dominum Huszinecz, ut incautum involveret, quemadmodum in fine accidit, dum


611. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

descendentium metiri; hoc enim fine antedicta notavimus. Vigesimo quinto. Medio Decembris generalis Böck Carolostadium per Zagrabiam abiit. (Descriptio anni.) Anni hujus fuit universalis in omnibus defectus, frumentum plane nullum, vini procreatio exigua, fructus arborum nullus, nullaque legumina; lues pecorum magna, glandium desiderium, verbo annus sterilissimus, herbis demptis, quae foeni copiam produxerunt. Authumnus calidissimus seeutaque hyems, ut hic in Croatia modicum gelu diebus 22. 23. et 24. ac 25. Novembris


612. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

primum nunc in Busanio est exemplum, quod evenit ideo, quia homo iste, nescio qua persvasione, apud ruri habitantes nobiles ea polleret autoritate talique praejudicio, ut quamvis in omnibus, a se vel per se actis ex delegatione publici, sit infelicissimus, tamquam meris subtilitatibus laborans, nullum quod sit, quod felix regno evenisset, attamen quidquid ab eo agitur, fieri aliter nequivisse existimatur et res divine acta creditur. Et cum Busanius assoleat, universa ea damnare, quae per ipsum acta non fuissent, ut hac ratione diurna ipse habeat obtineatque, prudens protonotarius Nicolaus


613. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 495 | Paragraph | SubSect | Section]

colonorum communi usu. (Quod concernit differentias cum episcopatu Zagrabiensi.) Differentiae episcopatus Zagrabiensis possent interea modalitate sequenti componi nimirum. Ut secundum commisionalem conventionem episcopus in Ivanics nullum educillum habeat. Piscatio ex parte dominii Dubrava in fluvio Chasma in tantum duntaxat communis sit, in quantum praeattactum dominium praeattacto fluvio conter- initium comes banus, ipse cum comite Joanne Patachich et protonotario domino


614. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

melificatis apes , eveniat. Ad vicecomitis Sztolnekovich magnas preces tandem a fumo singulo Cis- Colapianorum duo laboratores admissi lege ea, ut per commerciales exsolvantur, ne iterum sudoribus misesorum adulatorum aliquis mercedem eripiat. Certe genius nationis hujus est, vel omnes vel nullum praemiari. (Commissionis executio.) Idem Spissich ad effectum adnexae superius resolutionis regiae cum vicecomite Crisiensi fuit per banum relegatus initio Septembris, inde plane etiam in Sclavoniam tam ad effectum fatae


615. Krčelić, Baltazar... . Annuae 1748-1767,versio electronica [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

Parochus, ut plebi terrorem et pessima | omina removeat, terrorem illum subsequis concionibus ad vim consecrationis retulit, pulsosque fuisse daemones, qui ibi Christo confusionem facere volebant, terrore illato, vicisse nihilominus Christum, dum ecclesiae nullum illatum est damnum. Invidebant autem daemones, quia templum illud ex lapidibus olim a gentilibus positis et facile diis seu daemonibus sacratis olim haberetur constructum. Quibus rebus populum successive ad novum templum revocavit. Hos ejus sermones ex fideli relatione eorum, qui audiverunt


Bibliographia locorum inventorum

Krčelić, Baltazar Adam (1715-1778) [1748], Annuae 1748-1767,versio electronica (, Zagreb), Verborum 244601, Ed. Tadija Smičiklas [genre: prosa oratio - historia] [word count] [krcelicbann].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.