Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: pontifex

Your search found 309 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 5-25:


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in hodiernum diem. In hoc edificio Dioclitianus matrem suam habitare fecit tradens ei Salonam cum tota prouincia. Hoc scilicet edificium Spalatum dictum est a pallantheo, quod antiqui spaciosum dicebant palatium. 3Huius temporibus Gaius, similiter natione Dalmaticus, summus pontifex factus est apostolice sedis. Fuit autem iste Gaius tempore Sebastiani martiris, qui cum Chromatio urbi prefecto, Marcelliano et Marco agonizantes martirio confortabat. Quamuis enim esset de genere Dioclitiani cesaris, non tamen pacem christianis optinere potuit, quin immo persecutionis


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut super promotione huiusmodi archidiaconum inquietare ammodo non presumeret, sed ad certam diem super suis excessibus responsurus apostolico se conspectui presentaret. Natalis ergo suscepto pape precepto contempsit et in sua pertinatia perdurauit. 4Interim autem summus pontifex Pelagius mortis debitum soluit, cui successit beatus Gregorius doctor. Iterum ergo Honoratus supplicauit beato Gregorio, ne a suo prelato super ordinis susceptione tantam molestiam sustineret. Papa uero, secundum quod decessor eius mandauerat, Natalem per epistolam suam comonuit et


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

litora discurrentes hostibus insidiari. Tantas enim cedes et predas de ipsis cotidie faciebant, quod nullus Sclauorum erat ausus ad mare descendere. His etenim modis Salonitani erumnosam uitam ducentes multo tempore in insulis comorati sunt. 3Eodem tempore Iohannes summus pontifex apostolice sedis, cum esset Dalmatinus natione, audiens sue gentis miserabilem casum ualde condoluit missitque abbatem quendam, Martinum nomine, cum multa pecunie quantitate pro redimendis captiuis. Qui ueniens ad partes Dalmatie multos redemit captiuos de Sclauis eosque ad parentes suos


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pro redimendis captiuis. Qui ueniens ad partes Dalmatie multos redemit captiuos de Sclauis eosque ad parentes suos remisit. Iste Martinus ex apostolica iussione multorum sanctorum reliquias accepit in partibus Dalmatie et Ystrie et detulit eas Romam ad predictum papam Iohannem. Qui uenerabilis pontifex eas reuerenter suscipiens recondidit apud ecclesiam beati Iohannis Lateranensis, ubi est fons baptisterii et ibidem iuxta fecit depingi ymaginem beati Domnii cum pallio et ceteris pontificalibus indumentis totum ex musio aureo. Similiter fecit ymaginem beati Anastasii inter alios


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

arma mouere. Tunc inter eos pace composita ceperunt Spalatenses cum Sclauis paulatim conuersari, comertiorum negocia exercere, conubia iungere ac paccatos eos sibi et familiares reddere. XI. De Iohanne primo archiepiscopo Spalatino 1Interea summus pontifex misit quendam legatum Iohannem nomine, patria Rauenatem, qui partes Dalmatie et Chroatie peragrando, salutaribus monitis christicolas informaret. In ecclesia autem Salonitana a tempore subuersionis presul non fuerat ordinatus. Venerabilis ergo Iohannes cepit clerum et populum exortari, ut


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciues urbium predictarum missa relatione ad summum pontificem nuntiauerunt de naufragio episcoporum suorum, suppliciter postulantes eximi a subiectione ecclesie Spalatensi satis probabilem pretendentes occassionem, quia periculosum illis erat tam remotam ecclesiam uisitare. Quam ob rem Romanus pontifex annuit petitioni eorum omnesque episcopos a Ragusio superius absoluit a uinculo, quo tenebantur antique metropoli Salonitane. Statuitque nouam metropolim in ciuitate Antibarensi et omnes episcopatus predictos ei subiecit. 3Inferior uero Dalmatia habuit episcopatus suos


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad synodum uenerat, concordarent, ipsum in patrem et archiepiscopum unanimiter proclamantes. Missa ergo relatione ad Romanam curiam postulationem de ipso factam domino pape presentauerunt. Et quia testimonium habebat bonum ab omnibus, facile admissa est petitio eorum. Deditque ei summus pontifex licentiam transeundi mittens ei pallium dignitatis cum confirmatione priuilegiorum metropolice auctoritatis. 2Fuit autem Laurentius iste Dalmatinus origine, statura quidem pusillus, sed sapientia magnus. Cepit ergo sua uigilanti industria ecclesiam in temporalibus et


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

intentus acquirere, sed omnia ad proprietatem ecclesie ascribebat. Tantum enim studiosus extitit ad ampliandum ac decorandum ecclesie thesaurum, ut quendam proprium seruum in Anthiochiam ad discendum fabrilia opera auri et argenti dirigeret. Qui cum iam bene instructus redisset, fecit uenerandus pontifex excudi ab ipso candelabra magna de argento et alia candelabra manualia. Fecit etiam urceum magnum et alium paruum et ciminile manicatum, calicem et capsam, uncum pastoralem et crucem et alia quedam, que omnia perfecit opere sculptorio artis ingenio Anthiocene. 3His


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad Chroatie partes accederet speciem pietatis uultu preferens, sed uenenum sue fallacie corde premens. Abiit ergo susurrando per populum simulans se a summo pontifice destinatum et, quasi eorum infirmitati compatiens, consilium se eis dare utile promittebat dicens: Scitote, quod dominus meus pontifex summus multum condoluit audiendo, quia ecclesie uobis clause sunt uestrisque sacerdotibus diuina officia interdicta. Nunc ergo ad dominum meum legationem dirigite scientes, quod quicquid uolueritis, poteritis optinere. 9Congregatis siquidem senioribus ac celebrato


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Vlfum presbiterum cum suis munusculis Romam mittunt. Mox presbiter arrepto itinere Romam uenit, munuscula Chroatorum cum eorum petitionibus ad pedes domini pape detulit eumque suppliciter rogauit, ut statum ecclesiarum et clericorum in regno Sclauonico in morem pristinum reuocaret. Tunc summus pontifex ei respondit quod non erat iustum, ut contra statuta legatorum apostolice sedis aliquid facili consilio ageretur: Tu autem receptis nostris apicibus ad archiepiscopum et regem et ad ceteros prelatos illius prouincie perfer, ut duo episcopi pro his negotiis ad nos accedant, quia te,


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Responsum est, quod dudum in sua littera presbiter fuerit. Ad hec papa: Et cur barbam radere secundum catholice ecclesie morem renuit? Sceleratus presbiter inquit: Ideo, domine, ad uestram uenit presentiam, ut amodo uestram faciat obedientiam . Illico autem uenerandus pontifex propria manu paucos pilos de barba illius precidit et mox astantibus, ut eum ecclesiastico more raderent, iussit. Ad presbiterum uero ait: Non ego iusseram tibi hos uiros, sed pontifices pro tanto negotio ad me uocare. Presbiter ad hec: Voluere, inquit, domine, sed minime


16. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tripudio susceperunt. Et qui non pastor uerus erat, sed lupus rapax sub ouina pelle latebat, nimirum a suis erat fructibus cognoscendus. Etenim primo impetu Veglensem episcopum cum omni celeritate de sua sede fugauit eamque sibi quasi auctoritate apostolica usurpauit. Tunc, pro pudor, fantasticus pontifex cepit in consecrandis ecclesiis, in ordinandis clericis et aliis episcopalibus ministeriis exercendis diuina officia prophanare. 13Sed omnipotentis uirtus non diu passa est fraudem diabolice ludificationis animas decipere infelices. Statim namque cum hec impia gesta


17. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

annis circiter quadraginta. Quo quiescente in Domino de subrogandi electione non potuerunt esse concordes. Quam ob rem uoluntas omnium extitit ad dominum papam legationem mittere, suppliciter postulando, ut Spalatensi ecclesie de pastore ydoneo prouideret. Tandem eorum petitionibus summus pontifex aquieuit, dans eis presulem Crescentium, natione Romanum, uirum ualde egregium et omni preditum bonitate. XVII. Qualiter Hungari ceperunt dominium Dalmatie et Chroatie 1Eo namque tempore rex Suinimirus mortis debitum soluit nullumque sue


18. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sui euitare periculum, ascendit in ambonem et coram omni populo protestatus est, quod non uoluntarius, sed inuitus et coactus metropolitano suo in hac parte parebat. Tandem consecratione huiusmodi celebrata, protinus apud sedem apostolicam factum Gaudii archiepiscopi diuulgatum est. Summus uero pontifex, misso apochrisario suo iussit tam archiepiscopum, qui ordinauerat, quam episcopum, qui ordinatus fuerat, ab administratione suorum ordinum perpetuo amoueri. Episcopum ero, qui protestationem fecerat, decreuit a culpa fuisse immunem. Quod et factum est. Post hec idem archiepiscopus longa


19. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

existimo hec esse uniuersalis ecclesie negotia, que exequenda comporto. Ad clerumque conuersus ait: Quia me sincero affectu diligitis, gratias refero, electionem autem uestram in alium transferatis. Post hec cardinalis iste reuersus ad curiam transactis aliquot annorum curriculis summus pontifex est effectus nomenque fuit Gregorius octauus. 5Temporibus autem domini Alexandri pape tertii miserunt ad eum Spalatenses clerici humiliter postulantes, ut pastorem eis concedere dignaretur. Qui eorum petitioni benigne annuens direxit eis Girardum patria Veronensem et


20. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum Frederico imperatore. Nauigauit ergo inde et uenit Iaderam. Fuit autem Raynerius archiepiscopus cum eo. 7Tunc Martinus insularum episcopus recuperata sanitate iam compos mentis effectus, querelam domino pape de sua expulsione et de Lucari intrusione deposuit. Summus uero pontifex auditis et cognitis cause meritis Lucarum deposuit, Martinum uero ad suam sedem remisit. 8Eo tempore Emanuhel inclite memorie apud Constantinopolim imperabat. Tota autem Dalmatia et pene Chroatia uniuersa subiecta erat principatui eius. Ipse autem erat benignissimus


21. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

succensam, cucurrerunt ad ciuitatem tantum malum ciuibus nuntiantes. Ciues autem subitaneo rumore attoniti repente ad arma concurrunt. Et alii quidem per mare, alii per terram ad montem Crassum, ubi scelus perpetratum fuerat, uenire accelerant properanter. Ut autem peruenerunt ad locum, ecce pontifex miserandus sub illa lapidum congerie quasi tumulatus iacebat, hostes omnes recesserant. Tunc extrahentes eum nauique extincta imponentes membra cum magno luctu et merore ad ciuitatem duxerunt. Clerus autem preparatis de more solempnibus exequiis una cum populo extulerunt corpus pontificis


22. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

tempore illustris uir Bela Hungarie rex, missis apochrisariis ad apostolicam sedem, supplicauit domino pape Innocentio, ut iuberet reliquias beati Vladislaui regis subleuari et in loco decentiori componi ac ipsum in sanctorum cathalogo decerneret ascribendum. Cuius petitioni summus pontifex annuit et misit quendam uirum reuerendissimum Gregorium de Crescentio cardinalem, ut uoluntati regie satisfaceret condecenter. Tunc cardinalis apostolica legatione suscepta transfretauit et uenit in partes Dalmatie applicuitque Tragurium. Et quia yemis adhuc asperitas imminebat, uoluit


23. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad dominum Innocentium tertium petentes, ut electionem factam de Bernardo dignanter admittens consecrationis ei munus impenderet ipsumque ad regimen Spalatine ecclesie salubriter destinaret. Fuerunt autem nuntii Spalatensium: Vilcasius diaconus et Duimus nepos Gumay laycus. Sed non libenter summus pontifex petitionem huiusmodi admittebat, quin immo satis euidentibus inditiis dissuadere eorum desideriis uidebatur. Sed tanta fuit precum instantia, quod ad ultimum acquieuit. Precepit tamen eidem Bernardo, ut expeteret licentiam ab abbate monasterii sancte M. de Farneto Clusinensis diocesis, cui


24. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

euadere, cogitabant. Sicque factum est, ut qui ignotus fuerat dilectus, notus foret exosus et quem non uidentes affectuose traxerant, uidentes eicere appetebant. Sed Guncellus papali confirmatione suscepta, optinuit nichilominus in partibus Hungarie consecrari. Siquidem dominus Honorius summus pontifex missa auctoritate Roberto Vesprimiensi episcopo precepit, ut examinatis diligenter tam electi persona, quam electionis forma, si nichil obstaret de canonicis institutis, munus ei consecrationis impenderet. Robertus uero suscepto apostolico mandato, quamuis esset uir discretus et


25. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

presentaret. 7Venit ergo Guncellus ad suam ecclesiam consecratus nimiumque ad exercenda pontificalia festinus et promptus nondum optento pallio ecclesias consecrabat, celebrabat ordines et se ubique archiepiscopum nominabat. 8His temporibus misit summus pontifex quendam apochrisarium suum, nomine Acontium, natione Biterbiensem, curie capellanum, uirum ualde discretum et bonum; misit, inquam, eum pro quibusdam arduis negotiis ad totum Hungarie regnum, dans sibi mandatum, ut ad Dalmatie partes descenderet piratasque Almissanos a latrociniis


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.