Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cumque

Your search found 628 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 159-168:


159. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 440 | Paragraph | SubSect | Section]

quem ignorant, et fortasse, qui primus occurrerit. Marcus enim et Lucas aiunt: Occurret uobis homo quidam amphoram aquę portans. Et discipulis ergo occurrere fecit hominem, quem uolebat, et eidem occulta inspiratione persuasit, ut ipsos domi suę conuiuio excipiat. Cumque talia non nisi diuina fiant uirtute, per hoc quoque ostendit potuisse se uim cauere aduersariorum, si uellet. Et fecerunt — inquit Euangelista — discipuli, sicut constituit illis Iesus, et parauerunt Pascha. Non inquisierunt,


160. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 564 | Paragraph | SubSect | Section]

seruitute cędibusque grassantur, qui dicunt: Exinanite, exinanite in ea usque ad fundamentum. Da nobis in tribulatione constantiam, ut saltem eos, qui nos armis superant, fide uincamus, ut pro tui nominis gloria moriendo tecum in cęlesti regno uiuamus, cumque infidelium persecutionem passi fuerimus, tuę tandem miserationis dono consolemur. Hactenus de Ecclesia. Nunc sequentia consyderemus. In Mattheo, in Marco et in Luca legitur, quod Iesus assumpsit Petrum et Iacobum et Ioannem duxitque illos in montem excelsum


161. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 573 | Paragraph | SubSect | Section]

prędixerat psalmista ad Dominum dicens: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem. Hoc de se prophetatum ipse Iesus dixit, cum pueris in templo osanna canentibus pharisei et scribę indignarentur et laudi eius, quem et ipsi laudare debebant, inuiderent cumque sibi pręferri grauiter ferrent. Coacto igitur iterum concilio in atrio Caiphę pontificis pari omnium consensu deliberant atque decernunt perdere Saluatorem. Quem** certe infelicius perdiderunt non credendo quam interficiendo, quando quidem post commissum quoque


162. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 619 | Paragraph | SubSect | Section]

Alioquin lapis iste, quandiu in corde tuo sederit, tibi dominabitur, te sibi seruire compellet, et sicut olim pharaonem, ita et te duritia tua deducet in interitum. Si te tanto periculo liberare non potes, posce auxilium a Domino, et Christo miserante uidebis reuolutum lapidem cumque uirtutum odore redolere coeperis, etiam angelos mereberis uidere. Quibus ducibus usque ad resurgentis et iam ad dexteram Dei sedentis Christi gloriam poteris peruenire. Nam et mulieres prius angelos quam Dominum conspexerunt. Angeli autem —


163. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 626 | Paragraph | SubSect | Section]

corpus inde sublatum putauit et continuo cucurrit discipulos hac de re facere certiores rursumque rediit ad monumentum. Venerunt Petrus et Ioannes, et cum uacuum sepulchrum offendissent, transpositum corpus putarunt atque abierunt residentibus adhuc in eodem loco mulieribus. Cumque et ipsę mulieres tandem recessissent, ut angeli de resurrectione dicta discipulis referrent, Maria remansit sola ad monumentum plorans. Dominus autem mulieribus a sepulchro redeuntibus apparuit in itinere, ut diximus, ante tamen Marię Magdalenę se ostendit ad monumentum,


164. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

Angeli sciebant, illa nesciebat. Perspicatior est enim angelicus intellectus quam humanus, et spiritus corporis impedimento carens quam homo carne adhuc terrena et mortali uelatus. Angeli pręterea nouerant Iesum resurrexisse, illa ignorabat, sed corpus alio translatum putabat. Cumque huiuscemodi opinione decepta mortuum quęreret, uiuum non agnoscebat. Dicit ei Iesus: Mulier, quid ploras? Quem quęris? Credidit eum audisse, quid ipsa angelis respondisset, ideo, quare fleret, tacuit et, quem quęreret, indicauit. Iesus autem


165. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 647 | Paragraph | SubSect | Section]

eos in incredulitate relinquere, ingressus est ad eos foribus clausis, quia etiam de clauso sepulchro surrexerat, ut uel hoc miraculo instructi ipsum esse crederent, qui sępe illis s pectantibus incredibilia et aliis factu impossibilia facere consuesset. Cumque conturbati — sicut Lucas ait — et conterriti existimarent se spiritum uidere, dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda uestra? Videte manus meas et pedes, quia ego ipse sum. Palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non


166. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 662 | Paragraph | SubSect | Section]

Tu, quis es? Cum autem nihil frustra positum credamus ab iis, qui Spiritu Sancto docente Euangelia scripserunt, quęrendum restat, quare hoc ita dicatur. Illud ergo, quod ait Euangelista: scientes, quia Dominus est, non absque aliqua dubitatione eos scisse reor. Cumque suspenso animo silentium tenerent, nonnulla occurrebant argumenta, quę ipsum esse testarentur. Ob hoc quidem non ausos interrogare tu quis es, euidentius iam cognoscentes, quod ipse sit quam quod quisquam alius. Abiecta igitur omni animi ambiguitate


167. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 676 | Paragraph | SubSect | Section]

Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cęlum. In Actibus autem hoc modo: Et cum hęc dixisset — dixerat enim Spiritum Sanctum eis se missuram — uidentibus illis, eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in cęlum euntem illum, ecce duo uiri astiterunt iuxta illos et dixerunt: Viri Galilei, quid statis aspicientes in cęlum? Hic Iesus, qui assumptus est a uobis in cęlum, sic ueniet, quemadmodum uidistis eum euntem in cęlum. Assumptus est in cęlum,


168. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 677 | Paragraph | SubSect | Section]

quodque ab angelis antea discipuli, nunc Galilei appellati sunt. Bethania obedientię domus interpretatur, Galilea transmigratio. Cum ergo ad prędicandum gentibus mittendi essent, ducuntur in Bethaniam, ut in exequendis Domini iussis obedientia sibi opus esse discerent. Cumque huiusce negocii tempus instaret, iam non discipuli, qui discere debeant, nuncupantur, sed Galilei, quos docendo ad diuersa orbis loca transmigrare oporteret et magistros magis quam discipulos esse. Recessurus autem Dominus benedixit eis, instruens Ecclesię antistites, ut


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.