Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cumque

Your search found 628 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 169-172:


169. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

ęre neque saxo interfici poterat, brachiorum amplexu grauiter admodum rugientem ad pectus constringens atque anxie coarctans collidensque expirare coegit. Lerneę paludis hydram quinquaginta capitum ac totidem sibillis perstrepentem audacter inuasit. (Hydra II) Cumque uidisset, quod uno exciso capite duo alia repulularent, face admota urendo illam extinxit. (Aper III) In Archadia aprum Erymantheum, qui agri illius fructus deuastabat, cum afferre iuberetur, captum humerisque impositum ad Euristeum tulit.


170. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Corpus suum anima nostra tunc nimium diligere uidetur, cum eidem in hauriendis uoluptatibus prone propenseque blanditur. Ratio autem Euristei, hoc est, Dei iussis obtemperans, transferre nititur corpus nostrum de uitio ad uirtutem, sicut taurus iste de Creta transuectus est ad Peloponessum. Cumque de male ad bonum transitum fecerimus, tunc recte nos ipsos offerimus Deo, quemadmodum Hercules cum tauro obtulisse se dicitur Euristeo. Sed hoc fidelis Christiani est, Dei pręcepta obseruantis, non Herculis ex hominis mortalis iussione pendentis.


171. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

filium, palestra superauit et a terra elatum, ne matre opitulante ualentior atque robustior exurgeret, medium stringendo uita priuauit. Nonne rem magis insignem magisque a sapientibus commendatam facit Christianus terrena contemnendo et, quę permanere nequeunt, despiciendo? Cumque tam diu homines humanarum rerum cupidine ducantur quam diu sese negotiis temporalibus impediunt, ille ad contemplanda cęlestia animum erigit et fluentium bonorum in se interimit concupiscentiam eaque interempta ad perennem beatitudinem consequendam cuncta sua desyderia porrigit atque


172. Marulić, Marko. Dialogvs de Hercule a Christicolis... [Paragraph | Section]

Deo deditus Christianus, Euritum corpus suum esse intelligit, filios Euriti ipsos corporis sensus, Iolen uero animam esse decernit. Disponitque animam a corporis illecebris abductam recte copulare rationi, ne caro dominetur spiritui, sed e contrario spiritus imperet carni. Cumque sentire coeperit aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suę, corpus, perpetuum animę aduersarium, ieiuniis extenuat, uigiliis fatigat, laboribus pręmit sensusque omnes a uoluptatis pestiferę cupidinibus auertere contendit. Porro, Oechaliam, hoc est, ocium, in quo


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], Dialogvs de Hercule a Christicolis superato, versio electronica (), Verborum 8236, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - dialogus] [word count] [marulmardial].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.