Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: cumque

Your search found 628 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 46-119:


46. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_298 | Paragraph | SubSect | Section]

donec peracto conuiuio seorsum euocatum, quisnam esset, interrogauit. Ille se non hominem, sed angelum esse respondit, cui aliquando sumpta naufragi forma mendicanti ipse et pecuniam et argenteam lagunculam largitus esset. Cumque subiunxisset tum demum illum a Deo electum, qui pręesse Ecclesię post Pelagium pontificem deberet, e uestigio tenues dilapsus in auras conspectum eius dereliquit. Gregorius igitur quoniam neque sępius petentis


47. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_299 | Paragraph | SubSect | Section]

uile ac sordidum grabatuli sui tomentum miserante plumeam culcitram dono missam accepisset, ubi primum ea substrata cubauit, noctem illam totam insomnem egit, identidem ingemiscens mollius tunc se iacere quam dominos suos. Cumque illuxisset, culcitram uenumdari, pecuniam pauperi erogari mandauit. At diues ille ab emptore redemptam iterum misit precatus, ne munus suum ultra uenale haberet, sed eo ipse frui uellet. Verum diuitis preces superabat


48. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_302 | Paragraph | SubSect | Section]

illis distribuit, dicens a Domino pręceptum esse: Vende omnia, quę habes, et da pauperibus! Necdum se istud implesse putauit, donec semetipsum quibusdam gentilibus uendidit, ita tamen, ut ipsos Domino lucraretur. Cumque eos ad Christum conuertisset, pecunia, quam acceperat, se redemit. Rursum idem Lacedemonię fecisse dicitur, eodem successu, conuerso diuite quodam ac principe uiro. Post talia charitatis officia in abbatem electus apud


49. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_304 | Paragraph | SubSect | Section]

in Domino spem, dereliquit. Et dum hęsitantem discipulum consolatur, ne de uictu dubitaret, ei seruiens, qui irrationabilia quoque pasceret animalia, aspiciunt duos lembos proximę ripę applicuisse uectore nullo. Cumque comperissent omni cibariorum genere, quo ipsi uesci solebant, plenos, Deo gratias egerunt, qui pro uno pane pauperi dato tam huberem alimentorum copiam sibi sine cunctatione prouidisset. Sic et monachus Sabas, *


50. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

non mentis turbationem, ne, dum hospes pręter modum defenditur, offendatur Deus. Denique angeli, ut Loth gratiam referrent, illum de consortio eorum, quos pro scelere ultum aduenerat, cum suis simul incolumem eduxerunt. Cumque euerterent Sodomam et Gomorram sulphure et igne de cęlo misso, pepercerunt Segor propter eum, quia illuc confugerat, ne simul cum impiis perderent iustum et cum aduenarum infestatoribus aduenarum susceptorem.


51. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_329 | Paragraph | SubSect | Section]

At uero, quoniam quanto dignitas maior tanto maius in dignitate positi periculum, Lamon monachus mori pręoptauit quam episcopus uiuere. Hieropoli electus nullis suasionibus adduci potuit, ut electioni assentiret. Cumque Theophilus episcopus forte ex itinere eodem loci diuertisset atque itidem suaderet, quando iam tantę autoritatis uiro aperte refragari difficile erat, diem ad deliberandum impetrauit. Dum autem in solo loco genibus


52. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_331 | Paragraph | SubSect | Section]

Hieronymus docere aggressus: Senex quidam, inquit, eremi cultor et Spiritu Sancto plenus, nepotem suum quęrentem, utrum episcopus electus munus accipere deberet, super disco satis alte a terra errecto diu fecit uolutari. Cumque ille postremo casum se timere dixisset, iussit, ut descenderet atque itidem super latam mollioris soli planiciem sese agitaret. Ex multa uolutatione sudanti ac defesso: Surge, inquit, et iam facere perge, quod tibi


53. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_337 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi uirtute propulerat, dona immodica secum allata porrigenti: Nonne legisti, ait, quid Gezi, quid Simon passi sint? Quorum alter accepit precium, alter obtulit, ut ille uenderet gratiam Spiritus Sancti, hic mercaretur. Cumque Orion flens diceret: Accipe et da pauperibus, respondit: Tu melius potes tua distribuere, qui per urbes ambulas et nosti pauperes. Ego, qui mea reliqui, cur aliena appetam? Multis nomen pauperum occasio auaritię est,


54. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_338 | Paragraph | SubSect | Section]

animus a tam prophana negociatione abhorrebat, apparuit in somnis Hieronymus iubens, uti cęteris pergeret nunciare, nisi actutum poenitentes ab ea exactione destiterint, ultionem a Deo paratam iam ipsarum capitibus imminere. Cumque hęc in conuentu omnium narrata fuissent, ridiculo excepta sunt existimantibus deliramentum esse mulierculę aniliter desipientis nec uera, ut erant, referentis. Altera deinceps et item tertia nocte


55. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_349 | Paragraph | SubSect | Section]

putauit fortunas tantum pro Christo impendisse, nisi amore illius etiam seipsam addiceret seruitio miserorum. Igitur, postquam constructo diuersorio non modicam egenorum ęgrotantium turbam coegisset, ministram se eorum fecit. Cumque a patre in Pannoniam reuocaretur, noluit eo ire, talem uitam pręponens regno Hinc, ubi ea postremo in sanctorum gloriam recepta miraculorum patuit indiciis, apparuit uerum esse, quod Propheta ait,


56. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_381 | Paragraph | SubSect | Section]

Pharao ad cordis sui duritiam peruersitatemque redibat, ut et oratione auerti mala intelligas et obstinatione augeri. Idem, dum populus Israheliticus Iesu duce contra Amalechitas decertarent, stans in uertice collis orabat. Cumque manus in cęlum tolleret, uincebant Israhelitę, cum remitteret, superbantur. Perseuerandum enim est, ut uincas. Nam et ipse deinde non lassatis manibus usque ad occubitum solis orans, suorum gladiis terga prębuit


57. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

se precibus Arnulphi seruatum palam est testatus. Malachias, Ceneroth. Hibernię urbis, episcopus, cuius uitam describit Bernardus abbas, quotidie pro sorore sua defuncta missale sacrificium Domino offerebat. Cumque magnis quibusdam occupationibus impeditus offerre intermisisset, illa per noctem quiescenti appacens conquęsta est iam triginta dierum inediam se sustinere (tantum autem temporis ab oblatione missę cessatum erat)


58. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_407 | Paragraph | SubSect | Section]

arguisset, quęrere a comitibus coepit, quale equi sui ephippium esset. Neque enim aut insiliendo, aut desiliendo, aut etiam insidendo animum aduerterat, quale foret. Iterum prope ripam Lausanensis lacus diei iter fecerat. Cumque iam occaso sole ad hospitium diuertisset et fratres, qui eum comitabantur, inter se de lacu ipso uerba iactarent, rogauit, ubi lacus ille fuisset. Postquam audiuit, miratus est seque eum penitus non uidisse asseruit.


59. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_427 | Paragraph | SubSect | Section]

latrociniis deditus, ita ut etiam sanctorum delubra expoliando prophanaret, uidit tandem in quiete uirum forma habituque augustiore quam humano, comminantem sibi necem, nisi protinus a flagitiis sacrilegioque se submoueret. Cumque pauore perculsus repente euigilasset, nihil moratus ad ecclesiam confugit et baptismate suscepto eremum petiit. Tantęque sanctitatis fama breui illustratus est, ut aliquando iter faciens solem stare (sicut de Iosue et


60. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_433 | Paragraph | SubSect | Section]

Id agebatur Byzantii. Aderat Alexander episcopus, mundanę quidem sapientię non satis gnarus, sed morum sanctitate pręstans. Is cum disputaret, uni ex philosophis dicere paranti in nomine Christi silentium imperauit. Cumque ille ueluti elinguis ne uerbum quidem proloqui potuisset, manum Alexandro dedit uictum se confitens. Reliqui miraculo conuersi sepositis altercationibus uolentes fidem receperunt, ac si et ipsi Dominum audissent


61. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_441 | Paragraph | SubSect | Section]

regnarunt, sceleratissimus, stellas adorauit, aras Baalim errexit, in templo Dei idolum posuit, somnia obseruauit, auguria sectatus est, super hęc sanguinem innoxium fudit, interficiens prophetas, Esaiam serra medium secans. Cumque ob hęc flagitia Dominus tradidisset eum in manus principum Assyriorum ferroque uinctus ductus esset in Babylonem, angustiis compellentibus agnouit peccatum, egit poenitentiam, orauit, exauditus est Deoque propicio


62. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_386 | Paragraph | SubSect | Section]

erga Dauid amicitiam non imminuit Saulis patris indignatio, sed auxit. Pater sępe uitę Dauid insidiatus est; semper filius detexit insidias patris, frequenter iratum placauit et a persecutione amici auertit. Cumque die festo Neomenię in celebri conuiuio requireretur, excusauit eius absentiam et patris odium in illum concitatum in se pene excepit, lancea ab eo petitus, sed a Deo protectus. Exurgens ergo ne gustatis quidem


63. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_394 | Paragraph | SubSect | Section]

Carpus, Pauli apostoli discipulus (sicuti de illo Dionysius ad Deophilum * corr. ex Theophilum scribens testatus est) cum fidelem quendam ab infideli subuersum cerneret, prę dolore languere coepit. Cumque, ut conuerterentur, orare debuisset, ut ambo e uita decederent, optauit, ueritus, ne alterius suasu, alterius exemplo alii corrumperentur. Vidit autem in quiete illos in fornacem ardentem a spiritibus immundis trahi


64. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_396 | Paragraph | SubSect | Section]

uirgo et quidam miles. Illa ob Christi confessionem ab infidelibus in prostibulum truditur. Miles ignotus eam primus adiens persuadet, ut mutatis secum indumentis, uirili habitu euadens, uirginitatem intactam conseruet. Cumque ipse cum muliebri ueste deprehensus pro uirgine ad supplicium traheretur, non sustinuit illa, ut, cuius ope pudiciciam tutata fuerat, ei necis causa fieret. Palam proclamat se esse ei poenę addictam, non ipsum; econtra


65. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_421 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei iussus imperitiam excusabat, nunquam antea eiusmodi declamationibus usus. Veruntamen iussioni maiorum obtemperans talem fecit sermonem, qualis exercitatissimo tribui potuisset. Exinde prędicationibus operam dare coepit. Cumque aliquando de cruce Domini nostri Iesu Christi uerba faceret, patrem Franciscum, qui uuius adhuc alia in prouincia longe sepositus degebat prope astare in aere uidit nutu confirmantem omnia, quę ab ipso dicebantur. Ad


66. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_455 | Paragraph | SubSect | Section]

esset. Honophrius itidem nudus in ulteriori deserto ab eodem Pafnutio repertus uerenda tantummodo foliis arborum operuerat. Consumptis enim uestibus, quę secum attulerat, alia deinde, quam quę natura dabat, non quęsiuit. Cumque uita functus esset, sanctam animulam eius uisibili specie ab angelis in cęlum ferri uisam tradunt. Et quisnam nostrum paululum usu detritos ferre dedignabitur pannos, cum nudi etiam ab angelis honorentur?


67. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

de cęlla prodiit, conspexit hominem monachali habitu succinctum nunc calathos texentem nunc ad orandum procumbentem. Et dum rem tacitus miratur, ab eodem tandem audiuit: »Sic et tu age, Antoni! Sic enim agendo saluaberis.« Cumque id loquentem statim non comparuisse animaduerteret, angelum Dei fuisse intellexit. Ac deinde operum orationumque uices monitu eius diligenter seruans ad tantam perfectionem conscendit, ut nemo illis


68. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_468 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Demetriadem uirginem accurate admodum eleganterque scribentis: »Statue — inquit — quot horis sanctam Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animę. Cumque hęc finieris spacia et frequenter te ad figenda genua solicitudo animę suscitauerit, habeto lanam semper in manibus uel staminis pollice fila deducito uel ad torquenda subtegmina in alueolis fusi uertantur aliarumque


69. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_474 | Paragraph | SubSect | Section]

regno. Quid de Cęcilia uirgine dicam? Quę Valeriano desponsata ne ipso quidem nuptiarum die ciliciolum suum dimisit. Exterius noua nupta auro textis fulgebat uestibus, interius Christi ancilla cilicio squalebat. Cumque Fescennini concinerentur et musici genesis perstreperent instrumenta, illa tacita uirginitatem ipsi, cui se prius desponderat, Deo, commendabat. Deus igitur per angelum suum eam ita tutatus est, ut integram


70. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_479 | Paragraph | Section]

Danieli ieiunanti diuina reuelantur mysteria, et dies a sole iustitię illuminandus pręfinito hebdomadarum numero panditur. In lacum leonum missus per dies sex nihil comedit, et inter ferocissimas bestias mansit illęsus. Cumque esuriret, Abacuch propheta per angelum Domini de Iudea translatus in Babylonem, apposuit illi pulmentum, quod messoribus coxerat, et refocillatus est. Ieiunus igitur Daniel sacramenta discit, leonum ferociam


71. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_487 | Paragraph | Section]

nunquam bibit, et bibentibus uinum hilarior efficitur, dum prolis generositate lętatur. Sarra, Raguelis filia, septem iam maritis, antequam ab eis tangeretur, uiduata, octauum Tobiam triduano ieiunio seruauit incolumem. Cumque coniugum suorum interfectrix diceretur, omni penitus probro, dum ieiunasset et orasset, meruit liberari. Ipse denique Asmodeus demon, qui ipsos septem uiros interemerat, unius mulieris uictus ieiunio religatur in


72. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_495 | Paragraph | SubSect | Section]

non quod nihil omnino sumeret, sed quod iis duntaxat sustentaretur, quę alii ut insipida uiliaque despiciebant. Apostoli ipsi spicas segetum manibus confricant et hoc tam simplici cibo esuriem, quo modo possunt, leuant. Cumque numero duodecim essent, nihil aliud quam quinque panes ordeaceos duosque pisces habuerunt in deserto, quando Dominus turbam quinque milium pauit. Iterum nihil omnino pręterquam septem panes et pauculos pisciculos,


73. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

refert), puerulus adhuc, a parentibus inuitatus, cum a carnibus abstineret, deridiculi gratia interrogatur, an piscari in montibus uellet, qui tam procul a mari, et fluminibus constitutus piscibus, non carne uesci optaret. Cumque ipse taceret, ecce is, qui ad aquam hauriendam perrexerat, piscem de puteo situla sublatum attulit. Quo miraculo effectum est, ut omnes conuiuam, cuius continentiam irriserant, uenerari inciperent.


74. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_510 | Paragraph | SubSect | Section]

eo prouexit, ut futurorum pręscium faceret. Huic obsequii experiundi causa abbas pręcepit, ut palum aridum in terra defixum aqua, quę duo milia passuum a monasterio distabat, bis per diem aduecta totidem uicibus irrigaret. Cumque uidisset neque labore illum defatigari neque ligni nunquam ad uiriditatem redituri desperatione commoueri, post annum in tali opere consumptum interrogat, an lignum illud iam radices egisset; et se


75. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

deserto manentem deferendas dedit. Quos, dum iter agerent, nubilosa circumdedit caligo, ita ut, quo pergerent, nescirent. Per uastam igitur errando solitudinem diem noctemque consumpsere, senis cęllula nusquam inuenta. Cumque diu expectati non redirent, reperti sunt positis genibus animas efflasse, illibatis ficubus, quas secum tulerant, siquidem inedia perire quam abbatis pręuaricari mandatum maluerunt. Quam id recte, nescio, cum mandantis


76. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_523 | Paragraph | SubSect | Section]

uelata. Raab meretrix, certa Israhelitas Iosue duce urbem Hierico, in qua erat, funditus euersuros, exploratores eorum domi receptos non prodidit, quin immo operuit lini stipula et quęrentibus abisse dixit. Cumque Hierico solo ęquata omnes passim trucidarentur, ipsam cum suis omnibus intactam reliquerunt. Insuper in tribu Iuda recipi meruit, Salmoni, uni ex principibus, iuncta. Nisi hoc mendacio hospites suos texisset, una cum


77. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_531 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam Alexandrię quendam Marcum Solonem nomine, qui se stultum fingens nudus incedebat, operibus intentus charitatis. Cum enim humanum labore uictum quęreret, quidquid in diem sibi superesset, indigentibus erogabat. Cumque iam sedecim annos in hac simulatione perdurasset, postremo adiuratus manifestauit se aliquando monachum fuisse, sed libidini deditum annos quindecim in concubinatu perseuerasse tandemque ad poenitentiam conuersum


78. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_555 | Paragraph | SubSect | Section]

uirginalis esse. Cuius quidem suauitate illa capta, una cum ipso in uirginitate perseuerare decreuit. Propositum amborum confirmauit uisio: Christus cum matre Virgine illis apparuit pudicicięque corollis donatos dimisit. Cumque diu simul caste sancteque uixissent, religioni sese tradidere: alter abbas monachis, altera abbatissa pręfuit uirginibus. Iulianus postremo martyrii quoque palma glorificatus, sicut carnis lasciuiam pudicicia ita


79. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_556 | Paragraph | SubSect | Section]

Stambergam, Clodouei regis neptim, duxerat uxorem. Sed, ut spiritu, non carne iungerentur, sancto suadente Remigio inter se conuenerunt. Ne uero pręsentia oppugnaret propositum, ipsa domi resedit, ille peregre profectus est. Cumque multa morum sanctitate polleret, Turonensem episcopatum Domino per angelum iubente suscepit, ne scilicet apostolica careret dignitate, qui apostolorum uitam secutus fuerat, matrimonio pręferens castitatem.


80. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

omnino recusabat. Mox tandem abbate iubente profectus est, et sororis cubiculum oculis clausis alterius ductu ingressus, se quidem illi uidendum prębuit, sed illam ipse minime uidit nec ab ea cognitus abiit. Cumque rursum, ut ueniret, inuitaretur: Et fui tecum — inquit — et uidisti me. Sic ille excogitauit, quemadmodum et abbati morem gereret et sororem pręsentem non consipiceret, ob hoc solum, ne a proposito discederet, quo


81. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_568 | Paragraph | SubSect | Section]

mortem consciuit. Itaque, qui male perdere Iphigeniam cum suis uirginibus cogitauerat, teterrime ipse cum filio disperiit. Tecla etiam uirgo Paulo apostolo Iconii Christum euangelizanti credidit. Cumque iam desponsata esset, repudiato coniugio uirginitatem seruauit et ob fidei confessionem in ardentem rogum missa uri non potuit, subitis hymbribus igne extincto. Deinde leonibus, ursis, tauris exposita, tot feris beluis


82. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_574 | Paragraph | SubSect | Section]

Theodosii imperatoris litteris in Thebaidem, quo concesserat, missis urgeretur, respondisse tradunt sponsum se habere in cęlo, non in terra, et certum sibi esse omnia prius extrema perpeti quam fallere fidem illi datam. Cumque insuper Theodosius opulentas uiri nuptias suis donis se cumulaturum polliceretur: Opes meę — inquit — Christus est. Dona tua aliis dato! Quid prius mirer, nescio, senilem tenerę ętatis in


83. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_576 | Paragraph | SubSect | Section]

felicius perenniusque regnum acceperunt quam reliquerunt. Gunzonis, Arbonę ducis, filia Galli abbatis precationibus a demonio liberata uirginitatem uouit. Coeperat enim Spiritus Sanctus ibi habitare, unde immundus fugerat. Cumque a Sigiberto, Gallię rege, in matrimonium peteretur, a patre tradita, sponsam se cęlestis regis esse dixit. Quę uox ita exterruit Sigibertum, ut puellam contingere non ausus monasterio uirgintum delegaret, ei ipsam


84. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_581 | Paragraph | SubSect | Section]

nauigio impositis, cum filia in Aegyptum nauigauit. Et in Thebaidem perueniens, filiam monasterio tradidit, quę secum tulerat, pauperibus erogauit piisque ipsa operibus incumbent castitatis propositum nunquam dereliquit. Cumque abbatissa, cui filiam commendauerat, in quiete uidisset Antigonum in paradiso fulgentem a Domino exorasse ut coniugem suam de terris euocatam sibi iam sociam faceret, die, qua prędictum fuerat, lęta decessit. Tanta


85. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

indicium est. Theophilus, presbyter in Cilicia ab officio archidiaconatus per iniuriam eiectus, diabolo chyrographum confecerat, quo se illi tradebat, Christo repudiato, si modo per illum dignitatem amissam recuperasset. Cumque pristino honoris loco restitutus esset, ad se rediens, uehementer animo conflictari coepit et ad Beatam Dei Genitricem, Mariam Virginem, conuersus, auxilium cum lachrymis implorare. Igitur dies quadraginta in luctu


86. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_621 | Paragraph | SubSect | Section]

ostenderent, iniunxit. Soluendi quoque ius ad suos duntaxat uicarios, id est, ad eosdem sacerdotes pertinere iam tum significabat, cum eis, ut Lazarum institis et sudario ligatum soluerent et abire sinerent, mandauit, cumque asinam et pullum funiceis uinculis liberare atque ad se adducere eis pręcepit, signis ostendens, quod autoritate firmabat. Post hęc sane et Iacobus apostolus non ad alios quam ad sacerdotes nos mittit


87. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_639 | Paragraph | SubSect | Section]

Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis. Et: Nemo uenit ad Patrem nisi per me. Igitur, cum tam fructuosum sit, ardenter accedamus; cum tam necessarium, nunquam negligamus. Cumque ipse, qui et conuiuium et inuitator est, uocet nos atque hortetur, solerter obsequamur. Scit enim quo indigeamus et quid expediat nobis. Venite — inquit — et comedite panem meum et bibite uinum, quod


88. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_378 | Paragraph | Section]

Eiusdem loci presbyter Pastor monacho, qui se de coenobio discessurum dixerat, quod se cum fratre manere, de quo male audisset, pigeret: »Ne facile malum credideris- inquit- quod audisti!« Cumque ille id sibi a uiro fideli relatum asseueraret, respondit: »Si fidelis esset, non tibi dixisset!« Postremo proposuit ei trabem et festucam de Euangelio, ut semper aliena peccata festucam putet, sua trabem, se prius


89. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_395 | Paragraph | SubSect | Section]

agitatus excogitauit, quemadmodum illum delicti insimularet. Et captata occasione, dum Dominico die Pafnutius cum cęteris ad ecclesiam conuenisset, cęllam eius clanculo adiens, codicem suum inibi absconditum reliquit. Cumque mox et ipse ecclesiam esset ingressus, precatione solenni peracta questus est codicem sibi esse furto ablatum. Nouum erat id criminis inter eos audire. Et cunctis mirantibus ipse, qui detulerat,


90. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

sperare posset. Et Paula Gracchorum stirpe nobilis, sed nobilior uitę humilitate, cum ne ipsa quidem, quę omnia contempserat propter Christum, morsu hominum carere posset, nihil quicquam moleste ferebat. Cumque audisset se quorundam iudicio stultam ac mentis emotę reputari: Theatrum - inquit - facti sumus mundo et angelis et hominibus; nos stulti propter Christum, sed stultum Dei sapientius est hominibus.


91. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_405 | Paragraph | SubSect | Section]

ratio magis elucebit additis eorum exemplis, qui illud, cum casus tulit, obseruarunt. Igitur Fundensis monasterii prępositus Libertinus, uiam pergens, forte incidit in quosdam equites Gothos. Cumque equum sibi, quo uehebatur, abstulissent, etiam flagellum eis porrigere coepit: Tollite et hoc- inquiens- quod uobis ad agendum iumentum usui erit. Illi uero abeuntes, cum ad Vulturnum peruenissent, nulla ui equos, ut


92. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_433 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil de iis, quę uidentur, desyderans, ut Iesum Christum inueniam. Ignis, crux, bestię, confractio ossium, membrorum diuisio et totius corporis contritio et tormenta diaboli in me ueniant, tantum Christo fruar!« Cumque iam ductus esset ad bestias et rugientes audiret leones, ait: »Frumentum Christi sum. Dentibus bestiarum molar, ut panis mundus inueniar.« Pręfocatum itaque a leonibus et nusquam cruentatum ferunt. Profecto non


93. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_434 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque et Marcellianus, Romę passi, gaudenter ad supplicium ibant et, quoniam fratres germani erant, stipitibus infixi Psalmum illum alternatim decantarunt: Ecce quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unum! Cumque non modo ferrent, sed etiam irriderent tormenta, erubuit Diocletianus contemptui se habere ab iis, quos torqueret, et ambos lanceis confodi iussit atque interimi. Et pręclare quidem cum illis actum est, quia tanto


94. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_441 | Paragraph | SubSect | Section]

coegit. Inde super carrucam clauis pręacutis asperatam nudus collocatur, ut, dum raptatus fuerit, ipsa quassatione crebrius uehementiusque sauciaretur. Sed ipso orante omnes ferreę cuspides illę palearum instar mollescunt. Cumque sic lędi non posset, atrociora excogitantur tormenta: hamo ori indito suspenditur, ferro candenti per utramque aurem transforatur, per latera quoque pilo perfoditur. Mira res, tot lęthalibus plagis affectus mori non


95. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_442 | Paragraph | SubSect | Section]

ad quietem properans poenas contempsit. Laurentius uero, cum diuersorum tormentorum instrumenta sibi ante oculos proposita uideret, semper se optasse dicit ad eiusmodi epulas inuitatum ire et ad ipsas hauriendas accedere. Cumque Decius cęteros Christianos ab eo sibi prodi poposcisset, ut »quid — inquit — eos requiris, quorum conspectu es indignus? Nam nomina illorum scripta sunt in cęlo.« Iratus ille contemptorem suum fustibus


96. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_445 | Paragraph | SubSect | Section]

Ob quam illa patientiam meruit a Christo uisitari et passionis dolorem pręsentię Dominicę suauitas mitigauit. Dehinc educta, dum ad supplicium traheretur, gaudebat. Itaque lampades, malleos, flagella constanter pertulit. Cumque amictu ipsam exuissent, magis pudore nuditatis quam dolore affecta poenę ad Deum orauit, et stola candidissima diuinitus induta apparuit. Postremo, cum obtruncari iuberetur, pater filię carnifex fuit. Sed mox tanti


97. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_447 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo struem tyrannus circumponi et uirginem incendio consumi decernit. At illa inter flammas constituta calorem non sentiens Deo gratias agebat. Furit Paschasius et iam, quo se uertat, nescit, dum ipsum a foemina uinci pudet. Cumque animo conflictaretur, quidam ex lictoribus destricto *corr. ex districto ense Lucię iugulum transfodit. Nec tamen illa mori potuit, donec eucharistię sacramentum de manu


98. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_451 | Paragraph | SubSect | Section]

Augusto Ecclesiam persequente, dum in Sicilia Sebastiani proconsulis iussu Victor martyr torqueretur, Stephana, militis cuiusdam uxor, uisis miraculis ad credulitatem conuersa, Christum Iesum Dei Filium confiteri coepit. Cumque nullo pacto ab ea confessione reuocari posset, duobus duarum arborum aliquantulum inter se distantium ramis aduerso inflexu ui ad terram curuatis alligata atque dimissa, rapido eorum in diuersum reductu repente


99. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

uideretur. Et supra pinnaculum templi constituto ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Cumque etiam humilem esse deprehendisset, adhuc auaritia animum pulsat ostendensque ei regna mundi et gloriam eorum: Hęc omnia tibi dabo — inquit — si cadens adoraueris me. Cum autem et hoc incassum


100. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_461 | Paragraph | SubSect | Section]

erit reliquarum postea congressionum uictoria. Antonium, Alexandrinum abbatem, ad eremum pergentem iam primum uerberibus discidere. Semianimis relictus, ad proximum uicum curandi gratia delatus est. Cumque aliquantulum conualuisset, rursum eodem se referri iussit, iterum uerberari cędique paratus, si ita Domini ferret uoluntas, nec ulla unquam diaboli iniuria a proposito deterrendus. Hac animi constantia armatum cum iam


101. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_463 | Paragraph | SubSect | Section]

Alexandrinus abbas, et ipse quidem multum ab iisdem spiritibus traditur infestatus. Parem autem eorum terrori extitisse uel inde constat, quod in gentilium sepulchro nocte quadam amoto cippo decubare ausus sit. Cumque ossa, super quę iacebat, in uocem prorupissent, mansit immotus. Vox autem erat alteri respondentis uenire se nunc non posse, quod eius, quem super se habebat, pondere grauatus esset. Ad quem Macharius: Exi atque abi, si


102. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_463 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur tantam hominis audaciam perstupentes obmutuere, ne, si plura in eum conari pergerent, uicti magis erubescerent. Alias etiam terribilis demon falcem ferream manu uibrans ac percussuro similis eidem occurrit. Cumque nec sic eum terrere potuisset, superatum se fateri coepit, superatum tamen non uigiliis, non ieiuniiis, cum et ipse neque dormiret neque comederet, sed sola animi semper se submittentis humilitate.


103. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_464_ | Paragraph | SubSect | Section]

exercitus et rursus uariarum portenta uocum, ut ante sonitu quam aspectu territus cederet. Denique ipsum fronte crucis signo armata solicite circumspicientem splendente luna uidisse currum directis equis super se irruere. Cumque inclamasset Iesum, ante oculos eius in terrę hiatum uisa descendisse. Postremo, quoties illi — inquit — nudę mulieres cubanti, quoties esurienti largissimę apparuere dapes! Interdum lupus ululans et uulpecula


104. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_466_ | Paragraph | SubSect | Section]

in cote subigeret et uincula prępararet, continuo pueri mens mali pręsaga suspicari id, quod erat, ac subinde, quid ille acturus esset, paulo semotior, quam ut ab eo comprehendi posset, spectare coepit. Cumque iam aduersum se insurgentem uidisset, nihil moratus e cęlla se proripuit et fuga salutem petiit. Certe, nisi effugisset, pater ipse pessimi parricidę in filium scelus, non Abrahę obsequium consummasset, et quem Deo


105. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_471 | Paragraph | SubSect | Section]

maiestatem quandam pręferens ad illam uenit. Et cum ab omnibus, qui circa eum erant, plurimum honoraretur, ipsam quoque, ut se adoraret, iussit. Nolentem uero et, quod unus Deus adorandus esset, dicentem flagellis uerberauit. Cumque illa ne uerberibus quidem cederet, ipse fremens et indignatus abiit, patientia uictus foeminę constantiaque superatus. Postremo, ut saltem uel ad auaritię uel ad gulę uitium incautam traheret, hic


106. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_480 | Paragraph | SubSect | Section]

custodire, consyderet, quanto difficilius sit annos tres nihil cuiquam proloqui uoluisse. Simeonem, Susotionis filium, tredecim annos natum adisse Timothei abbatis monasterium ferunt et monachum se profiteri uelle dixisse. Cumque non esset admissus, quod ea ętas leuitati propior uideretur, ante ostium procidisse et ita dies quinque sine cibo ac potu perseuerasse, ibi mori paratum, nisi quinta demum die receptus uotum suum implesset, stupente


107. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_491 | Paragraph | SubSect | Section]

qui pedibus alto coeno immersis hęserat, euellere solus non posset, et nisi protinus euelleretur, ibidem eum amissurus erat: Cur — inquit — alterius fratris domum tibi proximiorem pręteriens huc me rogatum uenisti? Cumque ille responderet annos iam quindecim esse, ex quo alter frater diem suum obiisset: Et mihi — inquit — uiginti iam anni sunt, ex quo mortuus mundo sum. Tantum autem temporis exegerat in religione. Itaque nihil


108. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_492 | Paragraph | SubSect | Section]

cupierat. O uere preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Nisi enim preciosa esset, haud ita expeteretur. Iccirco sane nec Hilarionem abbatem latrones cum armis circumsistentes terrere potuerunt. Cumque intrepidum permanere mirarentur, nunquid necem non timeret, interrogant. Necem non timet — respondit — qui paratus est mori. Quis, quęso, militum ducumue seculi tam pręstanti animo unquam fuit, ut in tanto uitę


109. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_498 | Paragraph | SubSect | Section]

plerique religiosi uiri ad ęgrotantem conuenissent, omnes adiurauit, ut ne puncto quidem temporis post mortem reseruaretur, sed statim se terra operirent, sicut uestitus erat, cum tunica cilicina et cuculla et sago rustico. Cumque iam extremo anhelitu laboraret, apertis oculis loquebatur: Egredere, quid times? Egredere, anima mea, quid dubitas? Septuaginta prope annis seruisti Christo, et mortem times? In hęc uerba beatum exhalauit spiritum.


110. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

quę diceret defunctorum animas nec beatitudinem nec poenam sentire, donec communis resurrectionis die suis iungantur corporibus, hoc cum ipsis una messurę, quod simul seminarunt; purgatorium quoque post mortem nullum esse. Cumque falsitatis huius pestifera malignitas inualescere coepisset iamque altius multorum animis hereret, quam ut uerbis euelli posset, Hieronymus Eusebio apparens iussit saccum suum, quo pro indumento usus fuerat, trium


111. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_515 | Paragraph | SubSect | Section]

maiestatis tribunal sisteretur, ob uitę luxum atque delicias ad ęternam poenam destinari, animam uero Theodosii senatoris, quod beatum Hieronymum magno semper honore coluisset, ad purgatorii tormenta deducendam decerni. Cumque diem signasset, quo ista uiderat, comperit eodem ipsos ambos fuisse uita defunctos. Et credidit uera esse, quę sibi per somnium apparuerant. Ex hoc pręterea liquet, quantum expediat cęlestis regni ciues persancte


112. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_545 | Paragraph | SubSect | Section]

illa, precamur, in pręsenti, ne imputentur in futuro. Cum enim cęli — sicut Esaias inquit — sicut fumus liquescent et terra sicut uestimentum atteretur et habitatores eius sicut hęc interibunt cumque et illa euenient, quę ipse per Ezechielem minatus est dicens: In igne irę meę locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israhel; et commouebuntur a facie mea pisces


113. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_592 | Paragraph | SubSect | Section]

omnino nisi compressis tolerabilem; mox deinde Ruffum conspexisse catenis candentis ferri pręcinctum, flammas fumo mixtas ore uomentem et toto prorsus corpore ex ardoribus, quos intra se habere uidebatur, scintillantem. Cumque hoc spectaculo contenitus miraretur et uehementer expauidus quęreret, quam ob culpam iuuenis moribus integer et ob id quondam omnibus charus talibus poenis dignus iudicatus esset, ab eodem didicisse nihil ei aliud


114. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_595 | Paragraph | SubSect | Section]

timore. Sed diei illius impunitas reliquorum securitatem suppeditauit. Quasi uero malorum obliuiscatur Deus, si non ita cito castiget! Die igitur septimo post commissum flagitium, cum sanus ambularet, repente concidit mortuus. Cumque sepelissent eum, flamma de tumulo erumpens ardere non desiit, donec cadauer simul cum conditorio consumpsit. Hinc coniectare libet, quanto uehementius anima eius uiuens ac sentiens torqueatur in inferno, cuius exanime et


115. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_596 | Paragraph | SubSect | Section]

Monachus quidam natione Hiberus, cui Petro nomen fuit, cum non satis monastice uiueret, mortem obiit. Mox autem corpori restitutus dixit se uidisse inferorum tormenta perpetuumque gehennę ardorem. Cumque prope esset, ut et ipse in ignem proiiceretur, ab angelo fuisse erreptum et ad mortalem uitam, quam reliquerat, redire iussum; hoc addito, ut iam disceret, qualiter sibi deinceps uiuendum esset. Intantum itaque postea


116. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_597 | Paragraph | SubSect | Section]

Ex iis autem duobus quid in Stephano magis excelleret, incertum erat. Ideo nec totus mergi uisus est nec totus emergi. Nos inde discamus non sic incedere, ut labamur, cum tam atra et sęua sit perditionis ęternę uorago cumque tam uirosam exalet mephitim, ut non minus foetore ipso cruciet quam uortigine fremituque ruentium aquarum. Fuit Romę in monasterio beati pontificis Gregorii — ut idem tradit — adolescens


117. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_598 | Paragraph | SubSect | Section]

illi datus sum? Iam ignitis faucibus hausit caput meum et stridentibus squamis quasi serris tractim terens enecat me. Abite, quęso. Nam pręsentibus uobis totum absorbere non potest, et iccirco magis cruciat.« Cumque admoneretur, ut se crucis signo contra illum defenderet: »Quid possum — inquit — cum et manus et pedes meos caudę suę spiris circumuolutos colligarit?« Hoc audito fratres in terra cum lachrymis prouoluti


118. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_600 | Paragraph | SubSect | Section]

ecclesia quidem condita tuta esse possunt. Nam in Sabinorum quoque prouincia monialem quandam fuisse traditum est, quę corporis castitatem seruans linguam procacitatis uitio polluebat. Cumque diem obiisset extremum et in ecclesia sepulta esset, ędituus nocte intempesta ecclesiam ingressus uidit illam ante altare distentam secari per medium partemque superiorem igne cremari, inferiorem uero relinqui


119. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_625 | Paragraph | SubSect | Section]

uitę sanctitate debet, qui pręstat officii dignitate. Beatitudinis uero Gregori hoc quoque testimonium additur, quod Petrus, eius discipulus, pluries capite ipsius Spiritum sanctum in figura columbę consedisse uiderit. Cumque id prodidisset: »Ne credite — inquit — nisi me nunc mori conspexeritis.« Hac tanti ueri assertione usus est, ut inuidiam nonnullorum reprimeret, qui scripta pontificis lacessentes delenda ignique tradenda


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.