Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: LATINI.

Your search found 297 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 255-263:


255. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

homines egregie praestiterunt, tum praeclarissime Raymundus Cunichius vir doctissimus mihique familiarissimus. Et quoniam tu, amice lector, anno proxime elapso latinam ab eo Homeri Iliadem habuisti editam, tantaque felicitate perfectam, ut nata in Latio, non inserta videatur; Odysseam nunc habe latinis itidem versibus a me expressam, eaque, qua potui tanti viri et exemplo et aemulatione incensus, diligentia perpolitam. Utrumque certe dignum est opus, quod multorum cura et explicetur et convertatur. Ac si in Iliade singularem quamdam magniloquentiam et divinam granditatem es admiratus;


256. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

vero, quum pacatior sit ac tranquillior animus, ut sunt remissiores commiserationis quam iracundiae motus, ne langueat oratio atque concidat, maxima cavendum est providentia. Quod etsi Homero feliciter contigisse omnes harum rerum periti aestimatores ultro fatentur; tamen ne mihi ejusdem carmina latinis verbis interpretanti non aeque feliciter contingat, magnopere formido. Cujus enim ingenii tanta vis esse possit, ut in hoc ipso, in quo ille totius antiquitatis consensu incredibili excelluit, se cum illo conferre et quasi certare non dubitet? Atqui ita profecto est: qui aut orationem


257. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

tantum facultatis in interprete requirere? Ego vero omnia haec debere illi inesse, et multo etiam plura censeo, ob eamque caussam jam me ipsum ferme imprudentiae ac temeritatis condemno. Age vero, ipsum Odysseae initium contemplare: facilene tibi esse negotium videtur, primos illos graecos versus latinis aeque elegantibus exprimere? At si stilum ad scribendum advertas, profecto longe majorem, quam suspicaris, difficultatem experiere. Herculi clavam facilius extorqueas, quam Homero versum, ajunt solitum fuisse dicere suis Virgilium obtrectatoribus: quod quam verum sit, tute ipse per te


258. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

πτολίεθρον ἔπερσε·
Virum mihi dic musa versutum, qui admodum multum
Jactatus est, postquam Trojae sacram urbem evertit. Heic graeca verba latinis singula respondent: quid dubitas? manum admove atque experire. Ego vero, inquit, me et facile expediam et sine vitio: ita enim dicam cum Horatio.
Dic mihi musa virum, captae post tempora Trojae
Qui


259. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

modestius. DIC: Monosyllabon invenit quo et nullus initio epici carminis usus est poëta, et nihil esse potest gracilius. DIC MIHI: littera I nulla vocali alia interposita, mirum quantum faciat ter repetita ad exilitatem soni. Perbelle quidem ad rem vates prudentissimus: at si graeca verba cum latinis conferas, quamvis idem utraque significent, non eodem certe modo etiam auribus sonant. ῎Ανδρα μοι ἔννεπε, Μοῦσα, etc. plenum habent nescio quid ac sonorum, nec


260. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

se gerat, praeclare fungi munere officioque interpretis. Atque in eum jam locum me esse paullatim delapsum video, ut mihi necesse sit pauca de me ipso dicere, deque hac mea, qualiscumque est, Odysseae latina interpretatione. Ego quidem, quamvis ab ineunte jam adolescentia graeca semper cum latinis conjunxerim, quamvis et Homerum et Virgilium seu natura seu casu aliquo primae institutionis prae omnibus semper poëtis adamaverim, assidueque triverim manibus; tamen video, quantum mihi adhuc optimarum artium praesidii desit, ut laudabiliter eum, in quem fortasse temere, sed libenter


261. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

suavitatem coloremque aliquo modo referret, omnino respuerem ac reiicerem. Quantum vero his rebus omnibus sim consequutus, non est meum judicare: hac de re tuum erit aliorumque judicium, quod fieri velim potissimum ex illorum comparatione, qui hoc eodem in stadio sese exercuerunt, id est latinis versibus sunt Odysseam interpretati. Habes, quod sciam, nonum decimum undecimum duodecimumque Odysseae librum latino carmine elegiaco redditum a Joanne Prassino; habes octo priores libros a Francisco Florido Sabino latinis item versibus conversos; habes denique integram Homeri Odysseam


262. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

ex illorum comparatione, qui hoc eodem in stadio sese exercuerunt, id est latinis versibus sunt Odysseam interpretati. Habes, quod sciam, nonum decimum undecimum duodecimumque Odysseae librum latino carmine elegiaco redditum a Joanne Prassino; habes octo priores libros a Francisco Florido Sabino latinis item versibus conversos; habes denique integram Homeri Odysseam latine heroico carmine redditam a Simone Lemnio Rheto, dicatamque ab eodem Francorum regi potentissimo Henrico II. Horum duos primos mittamus oportet, et quod partem tantum, non opus totum perfecerunt, et quod eorum labores


263. Homerus; Zamanja,... . Homeri Odyssea Latinis versibus... [Paragraph | Section]

αἰπὺν ὄλεθρον,
οἴκοι ἔσαν, πόλεμόν τε πεφευγότες ἠδὲ θάλασσαν·
τὸν δ' οἶον etc. En verba verbis latinis respondentia ex versione Bergleriana, qualiscumque ea sit, exscripta.
Virum dic mihi musa versutum, qui admodum multum
Jactatus est, postquam Trojae sacram urbem evertit.


Bibliographia locorum inventorum

Homerus; Zamanja, Bernard (1735-1820) [1777], Homeri Odyssea Latinis versibus expressa, versio electronica (), 13633 versus, verborum 95,658, Ed. Petra Šoštarić [genre: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; poesis - argumentum; prosa - paratextus; prosa - epistula] [word count] [zamagnabodyssea].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.