Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ea

Your search found 5166 occurrences

More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1125-1306:


1125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 3 | Paragraph | Section]

post regis Matthiae Chugniadis Coruini excessum (inde enim historiam inchoabimus) regno per triennium dissidente in Hungaria gestum est, a caeteris rebus seiungere. Enimuero cum rebus publicis nihil sit intestina discordia perniciosius, nec ulla alia pestis ad magna quaeque imperia euertenda ea ualidior, magis utile ac frugiferum legentibus fore duxi, si perturbationem regni Hungariae principum simultatibus exortam separatis fere uoluminibus, quo res ipsa esset conspectior, perscriberem. Dignum enim memoria atque humano


1126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 6 | Paragraph | SubSect | Section]

quos nunc Polonos dicunt, Budensium sacerdos, qui quidem matheseos peritus habebatur, regi et uitę cupido, et huic uanitati admodum dedito ac omnia ad fatum referenti, facile persuaserat se decennium adhuc uicturum, licet, quum ualetudine minus prospera uteretur, nec multum curae in ea tuenda poneret, et medici illum breui interiturum existimarent. Adeo autem quidam nomine tantum Christiani, animi caecitate atque ignorantia ducti, diuinae prouidentie derogant, ut nihil fere hominibus nisi auspice coelo uana persuasione euenire credant. In quam sane opinionem etiam


1127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

ciues quam dilexere (omnia enim non communi, ut reges decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu decorum seruare, atque ea ultro agere, quae laudi solent dari, quandoquidem ab his quoque, qui quorundam iuditio, haud immerito forsan, ob mores non admodum ciuiles barbari appellantur, ratio honesti habita est. Neque enim Hungari hoc Matthiae officium amore aut imperio coacti praestiterunt, utpote quem, ut


1128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

aram sub eadem testudine erectam rem diuinam acturus ascendit. Absoluta re diuina episcopus Nuceranus, qui nomine Ferdinandi regis Neapolitani orator ad Matthiam aliquot ante mensibus uenerat, uir non ineruditus, pauca admodum in regis funere uerba fecit, magisque ritum funeris ea oratione seruauit quam quicquam dignum illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque


1129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

non excederet, ut simul et artificum manus et regiam admireris munificentiam. Caeterum tanta fuit huius regis apud exteras quoque nationes admiratio, ut Ferdinandus, Neapolitanus rex, socer exequias ei rara magnificentia ac splendore persoluerit, cuius regis officium Rhacusa quoque (ea est Dalmatiae ciuitas) imitata funus Matthiae singulari pompa omnibus congestis honoribus aedidit. Quo quidem in funere oratores quidam et poetae luculentis scriptis, ut est ea urbs literis dedita, apud cenotaphium eius magnifice extructum eloquentia inter se certarunt.


1130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

rex, socer exequias ei rara magnificentia ac splendore persoluerit, cuius regis officium Rhacusa quoque (ea est Dalmatiae ciuitas) imitata funus Matthiae singulari pompa omnibus congestis honoribus aedidit. Quo quidem in funere oratores quidam et poetae luculentis scriptis, ut est ea urbs literis dedita, apud cenotaphium eius magnifice extructum eloquentia inter se certarunt. Ianus Coruinus, naturalis Matthiae regis filius, regnum appetit, cui se Stephanus Bather opponit; Hungariae regnum et


1131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

Alberthum, Polonorum regis filium, transfert; Hungari autem Vuladislauum eius fratrem, Bohemiae regem, desiderant. Haec cum dixisset Stephanus neminemque principum, qui aliquo numero atque honore esset, ea ratione motum animaduerteret ― omnes enim oderant ciuis imperium ob recentem memoriam acerbae in suos Matthiae Coruini tyrannidis ― studium suum in Alberthum, regis Polonorum filium, conuertit, eumque literis suis, uti cum trecentis ad summum equitibus


1132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 17 | Paragraph | SubSect | Section]

constat neque Alberto Sigismundi genero, neque Vuladislauo Casimiri germano, neque Ladislauo Posthumo Alberthi filio, ultimis legitimis regibus uestris, alium quam Vuladislauum Boemorum regem iustiorem superesse heredem. Sed hoc cognationis ius, simulque tantum sanguinis splendorem, quum ea magis superbiam hominibus suggerere soleant quam rebuspublicis prodesse, missa faciamus, eo magis quia ista regem quidem constituunt, sed nisi adsint uirtutes, regno haud dignum efficiunt. Ad uirtutes nostri principis, queis certo regna stant atque augentur, neque enim illae intra regnum


1133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem regio cultu, aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis habuerat, uolueratque eam, ut multi affirmant, propter prolem ex ea susceptam sibi matrimonio, ni amici dissuasissent, coniungere. Accedit ad hoc, quod se unicum demortui patris filium uidebat reliquum esse, atque honore paulo ante habitum, quo solent in spem regni geniti haberi. Verum quantum Iani Chugniadis, ducis egregii, uirtus ad obtinendum regnum


1134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

parauerant, proficiscitur, armis regnum frustra quaesiturus principibus regni eius spei obstantibus. Regulum sequuntur, pręter suae factionis homines, quidam uiri primarii, qui quidem rege nondum declarato, soluti, ut fit, regio metu, dum uicinum agrum populantur, armisque ea repetunt, de quibus iure disceptandum erat, comitiis regiis non interfuerant. Itaque propria hi culpa optimatibus infensi, ac si fuissent, quod illis absentibus regia comitia essent peracta, in posterum quoque suffragiis ferendis priuati atque procerum senatu amoti, sese ad partes


1135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 30 | Paragraph | Section]

coniugio desiderium. At reginae animum re ex eius uoto gesta, ac si deleto reguli exercitu regnum sibi simulque optatum confirmasset matrimonium, ingens laetitia incessit. Qua gestiens (ut sunt foeminae natura temperandis animi affectibus impotentes) credebat ea uictoria rem suam magnis auctibus creuisse, atque ob id Hungarorum dolum percipere non potuit, qui ei, inscio, ut arbitror, rege Vuladislauo (nondum enim in Hungariam uenerat) intendebatur, uirique defuncti non sine famae


1136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

Budensem arcem custodum uoluntate recipere eniterentur; quod si praecibus efficere nequissent, eius uerbis precium illis pollicerentur, demum minas adhiberent, oppugnationemque denuntiarent. Est autem arx Budensis eadem et regia undique difficilem habens aditum, praeterquam ab ea parte, qua oppido coniungitur, unde sane per planum adiri potest, fossa tantum satis lata iustaeque altitudinis interiecta. Qua orientem solem atque meridiem spectat, decliuitate montis, in quo urbs posita est, oppugnatu difficilis est, qua in septentrionem uergit, quod praeterfluenti


1137. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 32 | Paragraph | SubSect | Section]

licet regiam Matthiae Coruini ut opulentiorem a puero secutus esset. Sed quoniam hac maxime legatione reginae Beatrici hic uir imposuisse fertur, decere existimaui orationem senatus Hungari nomine ab eo apud Vuladislauum habitam, sicuti ego inquirendo accępi, perscribere. Iussus igitur ea, quorum causa uenerat, exponere, ad hunc maxime modum patrio sermone disseruit: Quod tibi, Vuladislaue, Hungarisque bene uertat, faustumque ac felix sit, iam uoti petitionisque tuae compos factus


1138. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 33 | Paragraph | SubSect | Section]

tibi competat, et ita fortuna tua tulit, quae te ad imperium natum sicut Boemis puerum quondam praeposuit, ita nunc clarissimi uiri Matthiae Chugniadis successorem fecit. Itaque Deum precamur, cuius nutu ac uoluntate imperia parari nulli dubium esse debet, ut tibi ea fortuna in administrando regno semper adsit, quae in te designando affulsit. Superuacaneum est, rex Vuladislaue, te hoc imperium initurum ad iustitiam hortari ― sine qua profecto qui regnant, eos falso regium nomen usurpare certum est ― quandoquidem uniuerso prope orbi nota est


1139. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

inferenda coercere iniuria. Hucusque plane magis amici quam publici oratoris munus executus sum: deinceps et amici simul et oratoris fungar officio. Est in regno Hungariae Matthiae Coruini uxor, filia Ferdinandi regis Neapolitani, puto tibi eam et fama satis cognitam, et nuntio maxime ab ea misso, quem in regia tua uideo nunc obuersari. Compertum nobis est illam suis delinimentis te ad coniugium pellicere. Magno enim pręcio Hungarorum quoque principum fauorem mercari conatur, quo suis nuptiis adiutores apud te paret. Sed noueris eam Italicis artibus ab Hungaris peti


1140. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

gens Casimirorum maxime illustris est, temere obstringas te id facturum recipiendo, quod ei praesertim ob sterilitatem merito abs te negari debet: ut caeteras huius repulsae causas subticeam, quas quidem et dicere pudet, et uxorem ducturum prorsus nosse expedit, ne scilicet ea affirmare uidear, quae non minus suspitionis quam ueritatis in se habere possunt. Hoc demum, quo et coeptum amici officium absoluam, et mandato Hungarorum satisfaciam, tibi consulo, uti Neapolitanam matronam tanquam pestem ac furiam euites, eiusque illecebras praesentissimo ueneno


1141. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt uoluptatum, quae quidem tunc facillime sedantur, quum deest his indulgendi facultas, propterea quod ita furtim sensibus nostris sese insinuant atque illabuntur, ut tum maxime libeant, quum blanditiis suis rationem oppugnant, inflammantes uidelicet animi cupiditates ad explenda ea, in quae sensus nostros insidiosa captos dulcedine impulerunt. Atque ubi in animum admissae consuetudine habitum contraxere, ratione libidinis coeno immersa omne animi lumen extinguunt. Quae spes igitur salutis effulgere potest in tali deprehenso tempestate, totque periculis exposito?


1142. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungarici emissam, iureiurando affirmauit se nunquam Beatricis nuptias optasse, nec eam ullius spe dotis in uxorem ducturum. Quare quoquo modo uobis, Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et


1143. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

spe dotis in uxorem ducturum. Quare quoquo modo uobis, Hungari, inquit, uidetur, ludificamini uerbis Beatricem, atque falso ducite gaudio, donec conditum aurum ab ea, modo id publicae utilitati cedat, extorqueatur. Iure enim publici boni causa pecuniae ab ea repeti possunt, quas illa a colonis per speciem publici boni exegisse fertur. Qua plane oratione rex natura et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum


1144. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

et pecuniae auidissimus, et Hungaris nondum notus, primis imperii temporibus, non modo morbum auaritiae callide texit, sed ne ullam quidem suspitionem dedit se quicquam seorsum sibi quaesiturum, edoctus, puto, a Iano praesule Hungarorum odia in regem ualde excitari ea cupiditate, quae suis tantummodo seruiens rationibus nihil in publicum conferat. Et profecto reges (quamquam in neutro peccandum est) multo minus decet in erogandis pecuniis quam in accipiendis peccare. Vuladislauus Danubio, qua Strigonium praeterfluit, traiecto, haud mediocri partim


1145. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 38 | Paragraph | SubSect | Section]

euentus latentium rerum explorare, aut futura praesagiis collecta praedicere. Attamen haud difficulter adducor, ut credam quibusdam ostentis uentura saepius significari, sed non intelligi, nisi post quam ea exitus approbarit. Aliquot ante quam rex Matthias Coruinus decederet annis, Michael Hersagius, regni Hungarici naderespanus, id est, ut alio loco diximus, senatus princeps, permissu ipsius Matthiae statuam Sigismundi regis Hungarorum, qui item Romanorum imperator


1146. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

est omnia a Deo recte ac ordine constitui, nec eius curam quicquam effugere, quin etiam ita quaeque euenire, licet quaedam interdum parum ex uoto cedere uideantur, ut nullo modo magis e publico commodo accidere possint, siue ea Dei permissu, siue uoluntate fiant. Neque enim imperio et caeteris fortunae bonis, quae uoto expetuntur, sed fide, spe, perseuerantia atque rerum fragilium contemptu res Christiana procedit atque augetur. At dicet quispiam: Cur Deus permittit rapi a Turcis, immani ac


1147. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

concordiam atque amicitiam conseruare? Cuius quidem conseruandae si tanta cura esset regibus, quanta cupiditas est imperii etiam per nefas proferendi, profecto neque tantis laboribus ac periculis regna parari uideremus et parta sine ullo fere negotio retinerentur. Propterea quod ea est uis amoris, ut sibi uiam ultro aperiat, quo armatae acies ui penetrare nequeunt. Puto te puerum a praeceptore, qui te literis instituit, dum lectioni poëtarum das operam, aliquando audiuisse Scyllam Nisi filiam amore accensam hosti patriam prodidisse, et eo Minoa amore duce peruenisse, quo


1148. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

esse inuium, quippe que libertatem ipsam, quam generosus quisque uitae quoque anteferre solet, facile expugnat, ac officiis et beneficentia ueluti ariete quodam prosternit. Cur igitur, rex Alberthe, maximis periculis ad ea pergis, quae si tibi Hungari, ut forsan pro certo habes, dediti sunt, ultro tibi cessura sunt? Quum praesertim possessio, in quam beneuolentia inducimur, diuturnior sit ea, quam ui et armis occupamus. Quandoquidem benefitiorum gratia perpetua est. Pone igitur hostiles animos: licitum


1149. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 43 | Paragraph | SubSect | Section]

beneficentia ueluti ariete quodam prosternit. Cur igitur, rex Alberthe, maximis periculis ad ea pergis, quae si tibi Hungari, ut forsan pro certo habes, dediti sunt, ultro tibi cessura sunt? Quum praesertim possessio, in quam beneuolentia inducimur, diuturnior sit ea, quam ui et armis occupamus. Quandoquidem benefitiorum gratia perpetua est. Pone igitur hostiles animos: licitum est tibi Hungarorum in te studia sine cede et sanguine experiri. Nam praeterquam quod inhonestum atque impium est fratres inter se bello decernere,


1150. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

quam quidem, ut plerasque alias Hungariae urbeis, Saxones, gens Alemanica, incolunt. Albertus, Casouiensi quoque agro prius uastato, quae ad oppugnationem urbis pertinerent, celeriter paratis, urbem oppugnare agreditur, ratus si coepta successissent, Hungarorum animos non parum ea re motum iri, atque in sui fauorem conuerti posse. Ciuitati militiae insuetae (omnes enim mercatores sunt) tantus terror hostium aduentu incidit, ut ni Boëmus quidam longe inter regios purpuratos clarus (Peutam Seuichouium populares appellabant) adfuisset, nullo ferme


1151. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

tunc Lincii delectum habebat, conueniunt. Praeter hos multi mortales uitam latrociniis tolerare assueti, fama huius expeditionis uulgata spe, ut fit, praedę eo confluxerunt, iustique fere exercitus numerum confecerunt. Ad hoc plęrique ciuitatum Alemaniae principes gratuitam operam ea in expeditione se nauaturos ultro pollicentur, atque pro uiribus copias Maximiliani augent, quo studium ac officium suum ei probarent, quem scilicet regem Hungariae futurum, consensu haud exiguae procerum partis, quae Vuladislauo suum non dedisset suffragium, falso persuasi arbitrabantur.


1152. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

impedimentis. Itaque si eo tempore, quo Hungari Austriae arma intulere, pater meus uel exigua manu illis obuiam iuisset, nunc patriam meam intactam ac florentem haberem, nec huius expeditionis necessitas nobis esset imposita. Neque enim arma in Hungaros mouissem, ni ab eis iniuria, et ea insigni, et saepius fuissem lacessitus. Verum me tunc in Morinis agente, maximisque, ut scitis, negotiis implicito, ubi scilicet bellum cum rege Francorum gerebam, pater meus aetate iam confectus, dum magis religionem ac ocium quam arma sectatur, literisque potius quam collatis


1153. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 49 | Paragraph | SubSect | Section]

His dictis Maximilianus magna omnium spe ac laetitia castra mouit, quippe extincto Matthia Chugniade Coruino nulli Hungarus uidebatur esse magnopere timendus ― tanta plane extitit unius hominis uel uirtus uel fortuna ― atque Nouam Vrbem uersus proficiscitur. Ea enim ciuitas Ostricii imperii studiosa Friderico semper dedita fuit, fideque ceteris praestitit, neque iniussu ipsius Friderici in ditionem concesserat Hungarorum. Stephanus Quincithartonus, Sepusiensium princeps atque Austriae, ut supra dictum


1154. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

paruoque tormento utuntur, quod ipsi pilulariam, eo quod plumbeam extutiat pilulam, uocant. Igitur hi paulo ante quam arx tormentis percuti coepta est, edocti a Viannensibus loci peritis, ea parte, qua Hungari minime timebant, eo quod locus inde operibus egregie emunitus erat, scalis muro applicatis, arcem conscendunt, paucos obuiam trucidant, caeteros arma ponere iussos comprehendunt, atque ad principem perducunt. Quos sane Maximilianus uolens clęmentiae fama Hungaros


1155. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

deas.
Hunc saltem titulum, liuor, permitte sepulto,
Inuidiae non est in monumenta locus. Hic autem Ianus, uir et literis et ingenio memorabilis, nobili genere natus fuit, in ea mediterraneae Dalmatiae regione, quae inter Sauum et Drauum amneis sita a Pannonia Drauo dirimitur, nunc a Sclauenis, Transistrana, ut supra demonstratum est, natione incolitur. Iam potitus erat Vesprimio Alemanus, cum ei nuntiatur quosdam equites Hungaros, qui castellum a


1156. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

in animum inducere non poterant Maximilianum Albam Regiam exercitum admouere ausurum. Nocte igitur insequenti duces Hungari, desperata urbis tutella, cum quingentis leuis armaturae equitibus, quam quidem solam manum habebant, profugiunt, Budamque, caput regni, petunt, rati ea urbe seque conseruatis caetera facile aut recuperatum iri, aut defendi posse, quandoquidem in his duobus uiris ea tempestate spes et fortunae regni sitae erant. Alemanus Albensibus fuga ducum perculsis (sunt enim omnes opifices ac mercatores) absque ulla ferme oppugnatione urbem


1157. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

insequenti duces Hungari, desperata urbis tutella, cum quingentis leuis armaturae equitibus, quam quidem solam manum habebant, profugiunt, Budamque, caput regni, petunt, rati ea urbe seque conseruatis caetera facile aut recuperatum iri, aut defendi posse, quandoquidem in his duobus uiris ea tempestate spes et fortunae regni sitae erant. Alemanus Albensibus fuga ducum perculsis (sunt enim omnes opifices ac mercatores) absque ulla ferme oppugnatione urbem coepit, Iacobo Scytha, quem diximus ab Hungaria transfugisse, muros, quorum situs satis peritus erat, ab ea


1158. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

ea tempestate spes et fortunae regni sitae erant. Alemanus Albensibus fuga ducum perculsis (sunt enim omnes opifices ac mercatores) absque ulla ferme oppugnatione urbem coepit, Iacobo Scytha, quem diximus ab Hungaria transfugisse, muros, quorum situs satis peritus erat, ab ea parte aggrediente, qua hi a rege Matthia Coruino demoliti erant (aperuerat autem Matthias aliquantulum muri dum templum diuae Virginis muris ipsis urbis admotum auget, locumque sepulturae suae ampliorem reddit). Milites omni praeda, praeter res sacras, eis


1159. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 57 | Paragraph | SubSect | Section]

potitus erat, nullo repugnante expugnasse, caduceatorem mittit, qui eius uerbis Budam a principibus, qui per idem tempus ibi erant, propalam peteret, atque ad uoluntariam deditionem, molli primum oratione pelliceret, oppugnationem deinde atque ea tandem, quae captae urbes iure belli pati solent, ni ocius imperio obtemperent, Budenses passuros denunciaret, diceretque se uerum esse Hungarorum regem, atque a Deo constitutum. Ad haec addit (nam hostium res aduersas facile quisque ad suam trahit felicitatem) se


1160. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

Prior uero Varanensis nullum nactus aduersarium, qui ei repugnaret, fraetusque tum regis absentia ac regni tumultu, tum regione a Buda, in qua urbe regia sedes est, procul distante, quasi longe ab arbitris ac censoribus amotus, arma coepit mouere. Nam in finibus Pannoniae fere ultimis, qua ea regio Dalmatas attingit, bellum finitimis excitauerat. Id autem temporis optimatum potiores, qui per regis absentiam ius regiae potestatis habebant, Budae morabantur ita de publico soliciti statu, ut paruam admodum priuatae rei gererent curam, cum maxime uellent non modo proxima,


1161. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam uicinis nobilibus uiris propter sacerdotii commoda, quae quidem hoc tempore in Hungaria maxime profanis praedę exposita sunt, inimicitias exercebat, multasque iniurias ultro intulerat recęperatque. Caeterum postea quam ea loca Alemani occuparunt, ratus se nactum praemendorum inimicorum occasionem, sacerdotali ueste deposita profanam sumit, collectaque perditorum hominum ac latronum manu agros inimicorum, quasi belli iure liceret, uastare coepit,


1162. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

componeretur, reliquerunt. Iam enim senescere coeperat Alemanus, minoremque in dies missilibus suis, puluere praesertim accensibili deficiente, formidinem afferebat, Hungaris ac Boëmis ad pugnam comminus ineundam, ut ante dictum est, promptioribus, utpote statariis, atque in congressu ea praeditis audacia, ut nihil magis ignominiosum apud ipsos sit quam aut locum relinquere, aut tergo uulnus accipere. Vuladislauus, Albensibus ob male defensam urbem iusta ignominia notatis, atque omnibus antiquorum regum in eos honorificis consultis ac decretis, quibus prae


1163. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

iustum accedunt exercitum, sed quot militum aere proprio conduxerit, his copiis adnumero. Gerebii centum galeatos totidemque leuis armaturae huic exercitui addidere. Pancratii centum; totidem Morotii, despoti Georgius et Ioannes Rhassiani, iam diu auita fortuna a Turcis spoliati, atque ea tantum possidentes, quae Lupus, eodem patre genitus, uirtute sua et regis Matthiae Chugniädis liberalitate assecutus fuerat, cum sexingentis equitibus, qui quidem omnes leuis armaturae fuerunt, in auxilium regi Vuladislauo uenere. Bartolomęus, prior Varanensis, quingentos equites misit, quo


1164. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

aciem eduxit, hoc modo prius suos adhortatus: Quantum detrimenti, comilitones, regi nostro regnoque Hungariae, Alberthi iniquitas atque haec tam improba regnandi intulerit spes, non est neccesse me uobis iam proelio instante narrare, quum pręsertim neminem uestrum ea fugiant, quae uniuersam fere Europam fama peruasere. Quis enim ambigat, quicquid damni, quicquid ignominiae post regis Matthiae obitum huic regno infixum est, non id totum ab ipso Albertho manasse, eiusque scelere perpetratum esse? Propterea quod si ille suis finibus sese


1165. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 75 | Paragraph | SubSect | Section]

iccirco non Hungarorum magis quam uestrę gloriae adscribetur, si hodie profligatus hostis uiolati federis ac impietatis suae in fratrem meritas dederit poenas. Haec ubi furens ira apud suos dixit palatinus, animaduertissetque non modo Hungaros, sed etiam Boëmos ea accensos oratione, aciem e uestigio instruxit. Boëmorum equitum praefectum Ianum Chugbitium in dextero locat cornu, Stephanum Botherem cum leui armatura sinistrum curare iubet. Ipse mediam aciem aduersus Alberthum sibi sumpsit, dempturus


1166. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 78 | Paragraph | SubSect | Section]

deduceret. Deinde, iureiurando affirmaret se nunquam de caetero Hungaris hostem futurum, perpetuoque in amicitia permansurum, atque si forte aliquando inter Polonos Hungarosque orta esset de qualibet re controuersia, non armis, sed iure ac disceptatione ea dirimeretur. Postea quam in has iurauit conditiones, confestim in Poloniam proficiscitur, omnemque exercitum inuiolatum, haud consueta Hungarorum in subactos mansuetudine, ex terra Hungaria deportauit. Hungarorum


1167. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

cuilibet imperio contingere potest quam ciuium animi uno consensu communis boni studiosi? Nimirum haec sola res imperia et firma facit et magnopere auget. Sed nec tali studio, uiri fortissimi, a uobis rex uincitur, quin immo amore publicae utilitatis ita flagrat, ut nullum bellum pro ea, nullos labores, nulla pericula, nec ipsam denique famae ac gloriae iacturam, quam sane quisque generosus animus omnibus externis bonis anteponit, subire recuset, modo id patriae expediat, atque honestas, quae omnibus rebus praeferri debet, suadeat. Non enim in Hungariam uenit, quo


1168. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

quam quod ab his nequiter ac per impotentiam admittitur. Quocirca magnopere regi cauendum est, ne quid aut ipse per cupiditatem delinquat, aut quempiam suorum peccare permittat. Regibus enim maxime subditorum errata adscribuntur, quae quum non prohibent, ipsi ea committere putantur. Nec iniuria! Quis enim patri familiae totius domus turpitudinem merito non obiciat? Fateor, uiri Hungari, ut supra dixi, animum regis, multo etiam forsan uehementius quam omnium uestrum, commodis


1169. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam fide nostra deleamus, inimicosque nostros uanos ac mendaces esse ostendamus. Libenter scilicet ea nunc praestando, quae, regno in ultimum discrimen ob intestinam discordiam deducto, a nobis neccessario promissa sunt. Eo enim tempore non tam dictu ampla ac speciosa quam salutaria quęrenda erant. Omnis animi elatio, quae iustitia uacat, in uitio est, nec


1170. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

uagari incipiunt, seque iumentaque absque precio alere, nec modo esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret, omnibusque ea intolleranda esse uiderentur, nec tamen Boëmi rapiendi atque iniuriarum finem facerent, Baciensis ciuitas, communicato cum caeteris circa ciuitatibus consilio, quae ad Thibisciensem spectant praefecturam, Paulum


1171. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 82 | Paragraph | Section]

esculenta agricultoribus eripere, sed, etiam id quoque impune futurum rati, eos suppellectile spoliare, nec rusticae per licentiam militarem interdum parcere pudicitiae. Quae profecto quum rex aut omnino ignoraret, aut ad ea metu maioris tumultus, seu insita negligentia conniueret, omnibusque ea intolleranda esse uiderentur, nec tamen Boëmi rapiendi atque iniuriarum finem facerent, Baciensis ciuitas, communicato cum caeteris circa ciuitatibus consilio, quae ad Thibisciensem spectant praefecturam, Paulum Cinisium, harum regionum praefectum, adeunt, de iniuriis Boemorum


1172. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

modus est impositus. Per Vuladislaui regis ignauiam excitati Turci ab agrestibus Hungarorum copiis profligantur; proceres noua lege ab aulicis officiis sacerdotes excludunt. Quod ubi Vuladislauus rex audiuit, uehementer ea re permotus est animoque turbatus, magis ob contemptam ab Hungaris maiestatem suam (nullas enim ad se detulerant querelas) quam clade Boemorum, quippe qua digni uidebantur. Attamen tempus illud animaduersionis haud esse existimans dolorem dissimulauit, totamque huius rei culpam in Boëmos,


1173. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

regionis, qui quidem nec ducem habebant, nec militaribus armis instructi erant, ita fugatus est atque equis et armis spoliatus, ut re in religionem uersa Hungari putauerint sine ulla humana opera Turcas profligatos fuisse. Attamen hoc regis successu ― nam qualiscunque ea aduersus Turcas uictoria extitit, tota in Vuladislaui felicitatem transferebatur ― a studio nouarum rerum haud quaquam deterriti sunt principes Hungarorum. Itaque quum alia nouandarum rerum occasio haud occureret, constituunt omnes proceres, Stephani Botheris imprimis instinctu, quem


1174. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

Demum homini, utpote amicum simulans, persuadet, uti mallet sese praefectura ad tempus abdicare quam collegam nouo exemplo in magistratu habere. Neque enim, ait, in eius substitui locum, nisi illi uirtute et consilio parem, rex patietur, quum ea prouincia rectore belli peritissimo, uiroque magnae auctoritatis indigeat; quo non reperto, cui dubium esset, quin breui sit futurum, ut cum illo rex precibus agat, ut recipiat praefecturam, atque ita eum, magistratu sibi ultro restituto, maiore in honore apud


1175. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

consilio magis quam ui, utpote nondum in regno stabilitus, agendum censuit. Itaque et ipse ad consilium uocatus, quo scilicet senatus consulta simul honestiora uiderentur, simul regis praesentia, quasi auctoritate eius interposita, rata forent, ire quidem per se noluit, ualetudinem excusans, licet ea prospere uteretur, uerum eo Thomam praesulem suo nomine misit. Qui quum per speciem oratoris ad conuentum procerum eo maiore animo accessisset, quia ab eo concilio comes palatinus, qui solus post regem nobilium conuentum aduocare potest, abesset (aberat autem ne regem offenderet),


1176. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

admonitus mentione, quae quidem ciuitas Dalmatici nominis hac tempestate longe opulentissima est, aliquantisper a suscepto excedam negotio, repetamque eius urbis primordia, et quemadmodum ea tandem, una cum reliqua Dalmatia, in Hungarorum regum concesserit ditionem aperiam. Nec equidem aut fabulas ab aliis confictas sequar, aut ipse nouas componam, per studium huius urbis clariore origine nobilitandae ― quum


1177. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

Eo loci a Ioanne, Tribuliensium pontifice, regnique principibus, qui officii gratia obuiam nouo regi frequentes progressi erant, loetis animis summoque honore est excoeptus, atque in oppidum Tribulium, quod sane ea tempestate, pro captu Illyrico, satis erat opulentum, deductus, quo ibi insignibus imperii de more accaeptis regnum iniret. Hinc enim Bossinatium reges, qui eam Dalmatiae partem obtinebant, imperium auspicabantur,


1178. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 89 | Paragraph | SubSect | Section]

Verum natura munitior locus uisus, licet urbi amplificandae haud satis esset commodus, ubi nunc Rhacusa sita est, quoniam, praeter quam quod aeditus esset atque magna ex parte praeruptus, a circunfuso insuper mari pene undique ea tempestate in peninsulae modum alluebatur. Campum enim illum, qui nunc publicis frequens tabernis rerum uenalium forum est, post conditam urbem deducto inde humore constratum esse constat. Rex


1179. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 90 | Paragraph | SubSect | Section]

in societatem deductis, ad accolas Slouinos mittunt oratores, qui et docerent imminens Dalmatiae periculum propter breuem e Gargano in Dalmatiam traiectum, et hortarentur eos ad bellum hostibus Christiani nominis inferendum. Ea enim gens Adriani Tertii Romani pontificis tempore, Seuropylo Dalmatiae regnum permissu Constantinopolitani imperatoris administrante, Christianam susceperat religionem. Slouini simul religionis amore, simul


1180. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

morbum, intestina tyrannide, fortunis aucta, premi coepit, mortuo iam orbo liberis Seuropylo, et Dalmatia testamento ipsius Seuropyli Hungarico regno non tam adiuncta, ut quidam tradidere, quam fidei et tutelae commendata. Ea enim prouincia licet per se tunc reges haberet, non tamen ab imperio Constantinopolitano alienata erat. Mos erat apud Rhacusanos urbis praetores semestri imperio creare. Forte obtigerat praetura


1181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

turba satellitum munitus maximo senatum nobilitatemque oppresserat terrore, utpote qui in metu ciuium spem suam in primis reponeret. Iam duos annos Demiani tyrannis expleuerat, grauisque ea non caeteris magis quam his, qui affinitate atque cognatione tyrannum contingebant, esse coeperat, libertatis amore neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e


1182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 92 | Paragraph | SubSect | Section]

Post epulas monet socerum gener Venetos uti e conuiuio reuertentes ad naueis usque officii gratia prosequatur. Neque enim tyranni dignitas ea re minui uidebatur, quandoquidem Veneti oratores locum senatus sui legationis munere obtinerent. Postea quam ad naueis accessere, Veneti, uti a Rhacusano edocti erant, rogant tyrannum uelit nauem Venetam


1183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 93 | Paragraph | SubSect | Section]

mons erat uestitus, eorum lingua Dubrauiam nominabant. Atque dum fratris patruelis liberos caeterosque propinquos in suam redigere cupit potestatem, Rhacusanos bello per septennium uexauit. Non nunquam tamen in ea oppugnatione et ipse ab obsessis crebro ex urbe erumpentibus magno affectus est incommodo, propterea quod promptissimum quemque militum, in quibus uxoris quoque fratrem, uirum fortissimum Chosarem nomine, quem


1184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

principis accaepta sit tametsi nondum est pro comperto, illos tamen ex eo proelio magnum conflasse odium nulli dubium est, qui scilicet e medio pugnae ardore inter caedem effugerant, et quia uisi sunt uix pręlio commisso terga hosti uertisse, et quia, quod imprimis odium accendit, ea strage nobilitas Choruatica fere deleta est, agri uero abacto pecore una cum agricultoribus paene deserti. Maxime autem haec clades trium clarissimorum uirorum casu insignis fuit, morte Ioannis Fregepanis Zethinensium principis, Georgii


1185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

quorum mutationem, et miserabiles casus, quoad res susceptae permiserint, suo loco opportune narrabimus. Pauli Cinisii mors; Laurentii Vilaceni seditio, Vylaco recepto, a Vuladislauo rege comprimitur. Vuladislauus ea parte regni perlustrata, quae ultra Danubium ueteribus Dacia dicta est, nunc, ut supra meminimus, ab Hungaris Transyluania nuncupatur, iam ad confluentes Thibisci, unde Danubius mutato nomine Ister appellatur, peruenerat. Ibi cognoscit Paulum Cinisium usque ad Ciabrum amnem,


1186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

uel minimam, ut ita dicam, promittit uoluptatem. Cuius equidem rei admonitus cogitatione referam paucis miserabilem cuiusdam puellae casum, quae dum nimio moderari nequit amori, magna omnium admiratione sibi ipsi mortem consciuit. Atque eo id libentius narrabo, quoniam et ea res in hanc incidit aetatem, et quo talis monimentum exempli omneis a tam foedo reuocet scelere. Insani amoris in puella Macedonica lugubris effectus. Erat cuidam agresti Macedoni Philippensis agri filia nubilis, apud quem


1187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

suis liber sextus Casimiri Poloniae regis mors, et reginae matris ad Vuladislauum legatio. Absoluta separatim, ueluti in principio huius operis polliciti sumus, superioribus libris regni Hungariae perturbatione, ad ea, quae illam consequuta, quaeque ex ea prope nata sunt, enarranda subinde accedam, rebus nuper transactis recentiores quasque contexens, ne propositi ac rei susceptae oblitus non tam temporum meorum quam unius tantummodo gentis euenta uidear commemorasse, tametsi praescriptis


1188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

Casimiri Poloniae regis mors, et reginae matris ad Vuladislauum legatio. Absoluta separatim, ueluti in principio huius operis polliciti sumus, superioribus libris regni Hungariae perturbatione, ad ea, quae illam consequuta, quaeque ex ea prope nata sunt, enarranda subinde accedam, rebus nuper transactis recentiores quasque contexens, ne propositi ac rei susceptae oblitus non tam temporum meorum quam unius tantummodo gentis euenta uidear commemorasse, tametsi praescriptis finibus stylus haudquaquam excedet, nisi


1189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque legatos ad Alberthum confestim misit, qui ei de regno gratularentur simul et ad mutuum eum amorem hortarentur. Non ita multo post Vuladislauus regnum Boëmiae, quinque annis post quam inde abscesserat, inuisurus, Pragam, sedes ea regni est, maximo apparatu profectus est. Hungari enim, per studium opes suas Boëmis ostentandi, magnam uim auri atque argenti tum in uestem praeciosam, tum in equorum phaleras contulerant. Qui ubi Boëmiam ingressus est, his qui a Romano ritu dissentiunt, magnum incussit


1190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

posthac, sed Polonum, cuius sane uiribus omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo scilicet abactis duntaxat nostris pecoribus ― haec enim iniuria solum praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta


1191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

perceperunt. Caeterum occurebat animo eorum ritu, qui compositis actionibus sese in scholis declamando exercent, nostratium impendentes, simul et recens acceptas, deplorare calamitates. Quas quidem nunc institutarum rerum ordo exigit commemorare, atque ea stylo persequi, quae profecto neque sine graui moerore monimentis mandare queunt, et in maximum essent Christianos principes odium inductura, modo id a lege historiae non abhorreret, et uis ac facultas orationis meae rei gestae exaequare posset atrocitatem. Equidem animaduertens, quum


1192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

ut dictum est, fuerunt ditione, magisque ab incolis destituta sunt quam ab hostibus ui capta. Sed ante quam ad Christianorum clades accedam, quae Gemii interitum consecutae sunt, eius uiri fortunam, quo res paulo ante perstricta magis in aperto sit, paucis attingam. Quod ut facerem, ea uel potissimum causa adductus sum, ne uidear quempiam tanti sceleris falso insimulare. Gemii Othomani fata; qui ab equitibus Rhodiis captus et in Galliam missus. Quum Mechmethes Otomanus Secundus, cognomento Magnus, qui


1193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

caperet, perueniendi. Bazethes igitur accepto regno, ut a pietate illud auspicaretur, patri regio more iusta magnifice persoluit. Mox militibus praeter consuetum stipendium iterum satis large donatis confestim aduersus fratrem qui iam in Bythiniam, qua ea Misiam contingit, ingressus erat, Prusaeque urbis suburbia diripiebat, exercitum misit, cum insigni duce Achimate Hiëdio, qui Hydruntem oppidum in Salentinis paucis ante mensibus Mechmethis Magni auspiciis expugnarat, atroxque regi Neapolitano Ferdinando


1194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 115 | Paragraph | SubSect | Section]

ualidas uires formidantes, Gemium naui onerariae impositum in Galliam auexerunt, ibique in quodam castello suae ditionis in libera custodia teneri iusserunt. Veneno tandem, post varia fortunae ludibria, sublatus est. Ea tempestate Matthias Chugniades Coruinus, quocum Turcae, utpote finitimi, bellum continenter gerebant, Hungaris imperitabat. Is sperans, si Gemium in potestate haberet, non solum facile consecuturum, uti Bazethes intra fines suos sese contineret, atque inualidior uiribus fieret certo enim


1195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium una cum omnibus fortunis inciderunt. Clades regioni illatas, caedes hominum, rapinas, pagorum uastitatem, sacrarum aedium incendia, raptus uirginum ac puerorum, caeteraque quae praedones et foeda factu, et relatu haud honesta in captiuos ediderunt, silentio tegam, ne ea narrando eleuem, quae sane miserrima omnium aetate nostra euenere, quum ignauia, tum dissensionibus principum Christianorum, qui quidem dum quisque alienae inuidet gloriae, nulla prorsus queunt coire societate, aut in communem hostem opportune componi. Centum prope


1196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 118 | Paragraph | SubSect | Section]

itineris laborem pati nequibant, interfecti sunt, hoste barbaro, ac omnium immanissimo, beneficii loco saeuissimam inferente mortem, quam sane miseriarum finem, corporibus ita afflictis, praedicabant esse. Quanquam non captiuorum fortunae ea crudelitate consultum uolebant, sed saeuitiam suam eorum morte exsaciare, quos in seruitutem abducere non poterant. Caeterum Marconius, quum post quartum tandem a profectione mensem commissum sibi exercitum ad Istrum reduxisset, eo regius quaestor, qui mancipia recenseret,


1197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 120 | Paragraph | SubSect | Section]

ac uirtute, sed etiam imperio superauit. Nam ad parentis regnum totam fere Bythiniam adiecit, expugnata prius Prusa urbe in radicibus Olympi montis posita, in qua ob cultorum frequentiam sedem regni constituit. Quam sane urbem intra paucos dies in potestatem redegit, Graecis, qui in ea praesidio erant, eam dedentibus, dum auxilium Constantinopolitani imperatoris, qui per id tempus cum finitimis in Europa bellum gerebat, desperant. Tametsi sunt, qui dicant Orchanum de priscis Turcis, quorum paulo ante mentionem fecimus, Prusam


1198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 122 | Paragraph | SubSect | Section]

diu pugnauerit, saepius tamen uictor quam uictus discessit. Iam assiduis populationibus Graecorum ac Thracum uires attriuerat, nec quisquam ex finitimis populis erat par illi armis. Itaque finitimis Christianis omnibus rebus exhaustis instandum ratus, Hadrianopolim obsedit, breuique ea potitus est, fugato rege Wcasino, qui cum Turcis pro portis Adrianopolitanis praelium infeliciter comisserat. Atque quum situs urbis et regio inter Melantem et Hebrum amneis admodum ferax placuisset, huc sedem regiam e Prusa transtulit. Hoc mortuo Bazethes Secundus


1199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 125 | Paragraph | SubSect | Section]

a Moesis dirimunt, decurrentes impetum fecerunt, atque ita eius agmen perturbarunt, ut bona ex parte Turcae in fugam sese relictis impedimentis conicerent. Sed quia agrestes praeda contenti hostem elabi permiserunt, nihil ea erruptione factum, praeter quam Turcae cautiores redditi. Vniuersam praeterea Mehmethes Minorem Asiam, cum tota fere Euxini maris ora armis domuit. Ex Europaeo Ponti latere usque ad Istri ostia, atque Arpispolim,


1200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

morbo mox omnino interiturae. Proinde quemcunque exitum mihi dederit fortuna, eum haud inuitus subibo. Atque ita uultu interrito, eodemque animo, quo locutus erat, collum laqueo frangendum carnifici praebuit. His de Othomanorum origine atque imperio, Turcarumque moribus dictis, ad ea quae intermiseram iam regrediar. Turcae magna cum spe et acclamatione denuo aggrediuntur Poloniam, a tempestate tamen aliisque calamitatibus foedissime attriti, sedes suas infectis rebus repetunt. Ingenti praeda, ut supra


1201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

mediocriter animo turbatus regem adiit, atque dicendi impetrata potestate ita disseruit: Etsi superuacaneum puto, rex Bazethes, apud te suspitionem refellere, qua in mei odium tuis auribus aemuli mei obstrepunt, nacti criminum occasionem ex ea uictoria, qua te Deus maximis laboribus meis in Polonia honestauit, quoniam et calumniae naturam, quae est prudentia tua, tibi satis notam esse scio, et quia si aetas mea (iam enim septuagesimum prope annum ago) ab hac suspitione me parum uindicaret, certe idem tanti temporis fidei tenor, quum


1202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

Polonia honestauit, quoniam et calumniae naturam, quae est prudentia tua, tibi satis notam esse scio, et quia si aetas mea (iam enim septuagesimum prope annum ago) ab hac suspitione me parum uindicaret, certe idem tanti temporis fidei tenor, quum in parentem tuum, tum in te maxime perspectus, ab ea me prorsus eximeret, securumque iam diu cognita redderet integritas; non possum tamen de iniquitate aduersariorum meorum non conqueri, qui quidem non modo impudenter, sed etiam scelerate, et mihi uirtutis praemia, et tibi maximam nominis ac gloriae accessionem corrumpere conantur. Etenim non


1203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

aduersariorum meorum non conqueri, qui quidem non modo impudenter, sed etiam scelerate, et mihi uirtutis praemia, et tibi maximam nominis ac gloriae accessionem corrumpere conantur. Etenim non mediocris est aemulorum simul impudentia, simul iniquitas, tantopere contendere, ut mihi ea auferatur prouincia, quam ego, uti tuum nomen apud omnes gentes illustrius facerem, non modo primus, sed etiam solus ducum tuorum aggredi ausus sum, spretis tot immensi itineris laboribus ac hosticis periculis, quae profecto, si hostis prudentior fuisset, nobis procul


1204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

et quod his non minus graue est, uastis terribili solitudine campis peragratis, regnum Alberthi prope confecti itinere commeatusque inopia attigimus. Quid uero ibi tuis auspiciis gesserimus, quantumue tibi gloriae fructusque haec expeditio pepererit, uelim ipse per te me tacente reputes, ne ea parum prudenter iactare uideamur, quae sane tuae magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent. Ea nimirum conditione omnes tuos natura in lucem aedidit, ut quicquid decoris uirtute sua, industria, uigiliis, labore parare possent,


1205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

prope confecti itinere commeatusque inopia attigimus. Quid uero ibi tuis auspiciis gesserimus, quantumue tibi gloriae fructusque haec expeditio pepererit, uelim ipse per te me tacente reputes, ne ea parum prudenter iactare uideamur, quae sane tuae magis fortunae quam nostrę uirtuti tribui debent. Ea nimirum conditione omnes tuos natura in lucem aedidit, ut quicquid decoris uirtute sua, industria, uigiliis, labore parare possent, id totum te maxime illustraret, caeteris uero tuorum tantum ex eo laudis accederet, quantum tu ipsis


1206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

intactum meo proscidi aratro, in quem denique semina manu propria ieci. Vnde licet, quicquid rex constituerit, exequendum sit ― regi enim perinde ac Deo parendum est ― si haec mihi optio tua benignitate daretur, malim nutu tuo uitam mihi eripi quam aduersariorum obtrectatione ea prouincia immerito spoliari. Quam sane tua fretus fortuna ita euastaui, ita attriui, ut iam nihil magis quam te Turcarumque arma illa gens extimescat. Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue


1207. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi propere in Moesiam traiectos mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis excepissent. Circumistrana terra niue gelu concreta oppleta erat. In ea corpora fame ac longi itineris labore defatigata sternere cogebantur, eo quod a Dacis Moldouiis propter iniurias, dum in Poloniam proficiscerentur, illatas tectis haudquaquam accipiebantur. Itaque eo praesertim die, qui


1208. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

nouam religionem suscipiendam cogerem, aut, si nostris sacris initiari nolueris, in te Turcaicis legibus animaduerterem. Nam ex his duobus alterutrum tibi omnino est subeundum. Est enim Machometanis legibus cautum, ne rationibus, sed ui et gladio in defendenda religione utamur. Ad ea Mauerdinus, salute fere omnino desperata et ob id elatiore animo, ita respondit: Si tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae


1209. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

Hadrianopolitanus habuit, ne a uera deficeret religione, sortitus plane mortem perpetuo celebrandam praeconio, et dignam eo Christiano, qui in coetu Romani ritus natus esset. Quamquam ad felicitatem consequendam, quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo adsit ea religio, quam Apostoli diuino spiritu pleni per terrarum orbem tulere. An autem huius uiri iniusta damnatio causa eius cladis, quam Turcae in Polonica expeditione acceperunt, extiterit, nec ne, eius uiri iuditium sit, cui uitae sanctitate diuina


1210. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 136 | Paragraph | SubSect | Section]

Haec aut his similia, prout dolor animi iratis uerba suppeditabat, ab Hungaris tum in Vuladislauum, tum in Turcas merito iactabantur. Nam sicut Turcae priuatim fidem egregie colunt, ita ubi publica affulsit utilitas, omne ius fasque prae ea contemnitur. Tantum nimirum his inest uel malis artibus imperii augendi studium. Lodouici Tuberonis Dalmatae


1211. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

quasdam urbes maritimas in Graecia atque Illyrico possidere ipso mediterraneis regionibus imperitante, omni studio ad eas in potestatem redigendas incumbit, eoque magis, quod ad custodiam regni sui pertinere arbitrabatur maritimam oram suis obtineri praesidiis, ne aliquando ea loca ad se oppugnandum hostibus aditum praeberent. Valde enim eum propter Italiae propinquitatem perterruerat Gallorum in regnum Neapolitanum duce Carolo Octauo aduentus, quum praesertim eum haud lateret Christianis, qui in eius ditione essent (est autem horum maxima per


1212. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

in Peloponeso, in Aetolia Naupactum, Corciram quoque insulam Epeiro adiacentem. Ad haec accedebat suspicio aduersus ipsos Venetos nuper exorta: audiuerat enim Bazethes eos cum Gallis pace facta nouum foedus percussisse, atque Lodouici Sfortiae odio, per quem sane stetit, ne Veneti Pisis (ea est Ethruriae urbs) potirentur, Lodouicum Genebium seu Aurelianensem, Francorum regem, in Circumpadanam Italiam accire. Etenim Turcae, quamquam Venetos contemptui habebant, Gallorum tamen, quos nondum nouerant, arma haud paruifacere. Caeterum ne, dum ipse arma in Venetorum


1213. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

Ionium pelagus attingeret. Etenim Veneti quum caeteris insulis, tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae


1214. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 138 | Paragraph | SubSect | Section]

caeteris insulis, tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri. Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam


1215. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

nauibus, quas compararat, contendit, senatumque Venetum de Bazethis terrestri itinere eiusque classis magnitudine ac profectione certiorem facit, numerumque nauium sibi augeri petit, tametsi nauium numero, ut fama erat, Turcaicae classi haud multum impar esset, quum ea ex biremibus magna ex parte constaret, arte uero nautica, cuius Turcae non admodum tunc periti erant, longe superior. Quapropter Veneta id arte a Crimano factum esse plerique putabant: solent enim illi, pro insita prudentia, quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni


1216. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 141 | Paragraph | SubSect | Section]

― tanta clade eam regionem uastauit, ut supra quinque millia agricultorum capita cum septuaginta millibus pecorum inde abegerit, frumenta insuper omnis generis, uineas, oliueta, et caetera id genus, unde Iadestinis maximi suppetebant prouentus ― et est ea regio pro habitu Dalmatiae agri huberis ― funditus euertit, his quae asportari nequiuerant igni demum immisso. Ferunt autem Turcam memorabili dolo triduo antequam incursionem faceret usum: nam quum Iadestinum agrum peteret, atque propter Sicum, maritimum Dalmatiae oppidum haud


1217. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

audacia insignis, suane sponte an imperatoris iussu ― parum mihi constat, cum tribus ingentis magnitudinis nauibus, quibus ipse praeerat, Turcaicam nauim, eam ipsam, quam tormentis oneratam supra demonstrauimus, a caeteris aliquantum spacii diductam aggredi statuit, ratus ea superata non nihil animi suis adici posse, simul et de Turcarum audacia demptum iri. Ex his autem tribus nauibus Lauredano attributis, una Armeria, alia Cretensis, tertia Pandaurea, qua ipse Lauredanus uehebatur, appellabatur. Prima igitur Armeria, mox Pandaurea ex alio


1218. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

impetum citra periculum faceret, totamque rem ex tuto gereret. Ibi Gallus, Massiliensis classis praefectus, sublato risu, Rectum sane , inquit, ac salutare consilium a uobis initum est, Veneti: sed quid prosunt bene consulta, nisi ea fueris mature executus? Immo, sicut extremi ingenii est non excogitare, quae in rem sunt, ita turpissimum, modo adsit efficiendi facultas, a recte adinuentis per ignauiam desistere. Putasne, Antoni Crimane, ad te nihil agentem ultro accessuram uictoriam? Scito igitur neque eum, qui


1219. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 144 | Paragraph | SubSect | Section]

fit, ita a meridie languescere primo, mox cadere, fauoniumque ab occidua regione, quo sol ipse tendit, excitare solet, quandoquidem litora praesertim sinuosa, qualia Dalmatiae sunt, unde hanc duco coniecturam, ictu solarium radiorum percussa talis existant causa motionis, atque iccirco ab ea regione, ad quam sol inclinat, uentus etiam utplurimum exoriri consueuit. Turcae igitur a uento in malacia ac tranquilitate destituti uix sese iam commouere poterant. Qua re conspecta Veneti in postremas hostium naues e


1220. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 147 | Paragraph | SubSect | Section]

constitit, propterea quod temere ingressus iter Liburnos, Iapidiam, Istriam emmensus est, Natisoneque transmisso amne non procul ab Aquilea substitit, quo et suos quiete aliquantulum reficeret, et hostium consilia exploraret, quos ad obsistendum Turcis circa ea loca collocatos accaeperat. Qui ubi Christianos praelium subterfugere, nec morti sese credituros cognouit, dextrorsum in Carnorum montanam caesareae ditionis regionem iter flectit, atque inde aliquot millia passuum uersus Opiterginos montes processit, Liquentiae fluuii, quem traicere


1221. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

ualde excreuerant, etiam fame ad ultimum pene inopiae sunt adducti. Carni enim, Istri, ac Liburni omne frumentum et caetera usu idonea, quum Turcarum metu ex uicis demigrassent, in oppida ac castella, ne ea communibus hostibus per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus


1222. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

ad ultimum pene inopiae sunt adducti. Carni enim, Istri, ac Liburni omne frumentum et caetera usu idonea, quum Turcarum metu ex uicis demigrassent, in oppida ac castella, ne ea communibus hostibus per ea loca iter habentibus praedae essent, comportarant, quo facto tertia prope hominum iumentorumque pars e Turcaico interiit exercitu. Eandem fortunam mancipia quoque subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars


1223. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

Baiazethes se cum exercitu in Macedoniam interiorem, inde Philippopolim uersus recipit; in Hadrianopolitano tandem agro hyberna constituit; digressio ad Alfonsum II, Neapolis regem, et Ludouicum Sfortiam, Mediolani ducem. Dum ea in Venetorum Carnorumque confinibus atque Illyrico geruntur, Bazethes Turcarum rex ex Graecia sese cum exercitu in interiorem Macedoniam Scopos recaepit, relicto uno ex purpuratis suis cum satis ualida manu, qui Corinthiaci sinus fauces custodiret, duoque castella in angustiis Rhii,


1224. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 149 | Paragraph | SubSect | Section]

Est autem minus mille passuum interuallum fraeti, quo Patrae ab Aetolia dirimuntur. Quae quidem castella ubi in iustam erecta magnitudinem, tormentisque ac militibus instructa esse intellexit, a Scopis Philippopolim uersus (ea Thraciae urbs est Hadrianopoli proxima) mouit. Ibi quum aliquot substitisset dies, ex literis Alexandri Trapezuntii, quae in Veneto atque Carnico agro gesta erant cognoscit, propterea quod ubi primum ille prouinciae suae fines attigit, munera cum breuibus


1225. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Neapolitani regis, et Lodouici Sforciae Mauri, qui aliquot annis Mediolanense administrauit imperium, horrendos ac miserabiles casus, tragoediaque quam historia digniores institutis inseruero rebus ― tametsi alterius exitum superius attigerim tantummodo ― quandoquidem ea res neque ab historia nostra tempore disiuncta sit, et Dei prouidentiam, assertorisque humani generis Christi illud dictum, quo affirmauit unicuique eadem mensura, qua quis aliis mensus fuerit, remensum iri apertissime comprobet.


1226. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 152 | Paragraph | SubSect | Section]

Ludouico Sforciae , inquit, quod amicus meus Scender Albanesius, cuius sane forti ac fideli opera, ut nosti, in bello aduersus Ioannem Andum usi sumus, accipitri aliquando accidisse memorabat, eos haud sane illepida taxans fabella, qui propria minime contenti sorte ea appetunt, quae uiribus suis longe sunt maiora. Dicebat enim cuculum ab accipitre irrisum, quod quum sibi et corpore et colore non absimilis esset, prae angustia animi potius uermibus terrenis quam suauibus auium carnibus uesceretur, uidit paucis post diebus


1227. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 153 | Paragraph | SubSect | Section]

perniciem maturauit, omnium animis regis illiberalitate offensis. Est enim fere sapientibus solemne regibus, quum ineunt regnum neminem ab se tristem dimittere. Huius regis auaritiae quum fama extra Italiae quoque fines uulgata esset, ferunt quendam Dalmatam, ut est ea gens in alienis rebus inquirendis natura paulo curiosior, ita de Alfonsi rebus sensisse: regem aut esse mente captum, aut propediem (iam enim de Gallorum in Italiam ingressu rumor spargebatur) regnum, ut euenit, fuga deserturum. Huic furori aliud insuper facinus, et periculo et scelere


1228. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

ut sunt plaerique Neapolitani Hispana iactantia infecti, paucis ante quam obisset diebus Francorum regi, ad iter se in Galliam iam accingenti, cuniculum cauea inclusum ex Sicilia, queis sane quadrupedibus ea insula abundat, dono misisse, qua scilicet re significaret Gallicam stoliditatem Italico astu in insidias praecipitatam. Nec profecto, quantum in Venetorum animo fuit, falsus extitit uates. Comparatis etenim ingentibus copiis Veneti Francorum regi Gallias repetenti obuiam ire,


1229. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

amissis ex suo exercitu, magis in fuga quam in certamine, circiter septem millibus hominum. Galli parua suorum cęde, centum enim et quinquaginta dumtaxat ceciderant, regem suum incolumem in agrum Astensem enecti prope fame reduxerunt, haud sane tam propria uirtute, licet et ea non mediocris extiterit, quam Veneti exercitus ignauia, Lodouicique Sforciae seu dolo, seu metu, ne si res parum processisset, Gallum in se merito prouocaret, propterea quod Galli tum commeatus inopia, tum locorum iniquitate deleri poterant, si et Venetus


1230. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 156 | Paragraph | SubSect | Section]

tulere, quia praeterquam quod sine ullo in Venetos maleficio iter per Italiam fecerant, non indicto de more bello praelio lacessiti fuerant, unde omnes cogitationes suas in ultionem iniuriae contulerunt, quam quum aliquandiu coxissent animis, tandem, ut suo loco demonstrabitur, per occasionem ea acerrime usi sunt. At Veneti, quibus sane mos est magis consilio quam uiribus rem gerere, clade, quam in praelio acceperant, dissimulata, famam de industria extra Italiae fines, apud Turcas maxime, quo huius cladis nuntium nondum peruenisse credebant, ingenti eorum, quibus res cognita erat,


1231. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

hostiles lembos ab Hieronymo Contareno ad classem legato quatuor triremes, e quibus una Istrica, treis reliquas antecedens, regionibus explorandis praemissa ad Sasonem insulam accessit (inde Brundusium breuis traiectus intercedit). Et quum ad hanc insulam, qua ea in Apuliam uergit, sub solis occasum applicuisset, nautae remigesque totius diei lassi remigio, iactis anchoris, coenatique nauim tentoriis de more integunt, mox quietem hostium prorsus securi capiunt. Erat in insula Graecus quidam, solitariam uitam


1232. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

aliam Christianam nauim conspexisset, flamma ignis aut fumo signum aederet. Is itaque ac si non in diuino cultu, sed in specula ibi positus esset, ubi uidit Christianam triremem ad eam insulae regionem stare, quae Italiam spectat, signum Turcis e diuerso ab ea parte, qua insula in Turcaicam continentem uergit, ex composito reddidit, ne scelerati hominis proditio a Christianis deprehendi posset. Tres autem biremes Turcaicę, per id tempus Aulone forte emissae litori, cui Ceraunii montes incumbunt, alligatae stabant: distat autem ab hoc litore


1233. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 162 | Paragraph | SubSect | Section]

ac clamore sublato in Istricam transcedunt triremem, alios torpidos somno pauentesque ad necopinatum tumultum, alios in intima nauis metu refugientes, alios praesenti animo arma sumentes opprimunt, caedeque miserabili omnia eo magis replent, quod praefectus nauis Ister (et est ea gens, ut plaerique Dalmatae ferocioris animi) Norica bipenni, quam forte inter tumultum somno excitus arripuerat, puppim aliquamdiu, dum incolumis stetit, non sine hostium caede defenderat. Exortu aurorae, Turcae, ne a Venetis triremibus, quas haud procul esse sciebant,


1234. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 166 | Paragraph | Section]

Vuladislauo foedus icit, non quidem ut bellum totis regni uiribus cum Turcis gereretur, sed potius ut umbra Hungarici auxilii Veneti tegerentur. Tanta nimirum erat et apud Turcas Hungaricae uirtutis opinio, et Venetis in ea gente spes reposita, tametsi Veneti, dum a Turcis bello urgentur, saepius conquesti sint Hungaros magis spem auxilii ostendere quam re socios iuuare. Qua quidem in re Venetos imprudenter conquestos esse arbitror: neque enim Veneti suo duntaxat aerario totas Hungarorum


1235. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

occurentibus os amnis exaggeretur, nec fit nauibus peruium, nisi quum unda ad summas excreuit ripas. Ad haec accedebat Turcis ad Aulonem alia quoque haud minor his difficultas, quae eos quominus e flumine exirent, seque cum suis coniungerent prohibebat, propterea quod Veneti, ut est ea gens ad occurendum consiliis hostium solers, obiectis sex partim onerariis, partim longis nauibus ostio amnis eo facilius Turcas exitu arcebant, quod non nisi singulae naues propter fluuialis aluei angustias, et hae ne remis quidem


1236. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

iturum oppugnatum, quam quidem urbem inter Argiuum et Troezenium agrum esse, situque loci ac operibus munitissimam atque iccirco oppugnanti haud promptam supra docuimus. Caeterum peruastato Naupliensi agro in Arcadiam conuertit iter, regionis amoenitate atque commeatuum copia inuitatus. Ea regio in medio ferme Peloponneso sita crebris montibus distincta est, fontibusque saluberrimis abundat, equis insuper alendis propter pabuli copiam peropportuna. Hic igitur aliquot moratus diebus et ipse uenationi atque aucupio dedit operam, nec caeteris principum uenari feras


1237. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

agrum ingressus erat, magna potiundae urbis spe se contulit. Quumque cognouisset classem quoque ad Thriasterides, insulas Messenio litori, ut ante dictum est, obiectas, accessisse atque portum ingressam, quem recentiores Graeci Sophiam uocant, confestim urbis oppugnationem agressus est. Ea porro exstructa est in Messenii agri lingua tria ferme stadia in altum prominente, undique mari abluitur, praeterquam a septemtrione, qua continenti adnectitur, atque per id quoque spatium, quod quidem unius stadii longitudinem uix excedit, duplex fossa satisque lata ducta


1238. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 169 | Paragraph | SubSect | Section]

e tuto libratis. Instant coniectis uirgeis fasciculis ac terra, occisorum insuper hominum cadaueribus caeterisque rebus, quae ad manum erant, fossam inter urbem suburbiumque interiectam replere; hostium tela ex aduerso uolantia obiectis cratibus atque prae se actis excipiunt. Contra ea oppidani hostem simul infestis missilibus pro se quisque petere, simul, quae coniecta in fossam erant, egerere, nihil, quod defensioni opportunum uidebatur, omittere, sese mutuis adhortationibus excitare suis satis


1239. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

plaerumque interimat aegrotum, ita consilia uel optime excogitata quandoque destituat euentus. Satis enim creditur hoc subsidium oppido exitium intulisse, dum oppidani stationibus temere relictis, ad portum, quo maxime tumultuabatur, accurrunt, credentes ab ea parte hostem in urbem una cum suis irrupisse. Turcae, qui praesertim terra Methonem oppugnabant, ubi animaduertunt Christianas naues oppidanis subsidio uenisse suosque inde, ni totis uiribus adnitantur, elusum iri conatus, adeo ira atque indignatione accensi sunt, ut


1240. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 171 | Paragraph | SubSect | Section]

odio, tum ut uanas hostiles faceret suppetias, utpote quae culpa sua in oppidum importatae uidebantur, cum parte nauium ad muros, qua occidentem spectant, accessit, scalasque applicare frustra conatur, simul nauium, quae uento agitabantur, instabilitate, simul quia rupes, in quibus ea pars muri extructa erat, inter salum et murum ipsum interiectae, prohibebant naues moenibus admouere, licet inde oppidum opere haud satis emunitum esset, ut ubi ipsius loci ac maris praesidio tutum foret. Sed quia Iacobus metu poenae obstinauerat animo immissi in oppidum auxilii negligentiam


1241. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunae uiris gloriam ac decus conciliat. Methonis expugnatio Coronem quoque, duodecim millibus passuum inde distantem, cum quibusdam ignobilibus castellis, uoluntaria traxit ad Turcam deditione. Coronaeis praeter libertatem, si quid tamen ea amissa reliqui sit mortalibus, nihil ereptum. His rebus in Peloponneso gestis Bazethes, classe Hellespontum repetere iussa, ut ibi quassatae reficerentur naues, cum omnibus copiis praeterquam quos Peloponneso custodienda


1242. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 176 | Paragraph | SubSect | Section]

deficiunt, et Venetis oppidum tradunt; Alexandrum exulem quendam Albanesiis ducem accersunt, qui pro Venetis primum rem bene gerit, paullo tamen post ad Turcas deficit. Caeterum quantum cladis in ea parte Dalmatiae, quae ad occidentem solem uergit, Venetorum mercenarius miles accaepit, tantundem fere ad Lyssum oppidum hosti duce Alexandro Albanesio redditum est. Est autem Lyssum oppidum aliquot ante annis Turcarum metu,


1243. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

ad quem Doclea insignis ciuium Romanorum urbs extitit, qua is radices montis subit, in quo Scodra oppidum situm est, atque eodem alueo per decem et octo millia passuum labens (tantum enim spatii, quod et Plinius affirmat, ea urbs a mari distat) in pelagus haud procul Olchinio effunditur. Sed neque eius regionis incolis assentior, qui lacum, ex quo Dirilo seu Boiana emittitur, post Slauenorum in Illyricum irruptionem (ea est Dacica Gothorum gens, ut alio


1244. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

enim spatii, quod et Plinius affirmat, ea urbs a mari distat) in pelagus haud procul Olchinio effunditur. Sed neque eius regionis incolis assentior, qui lacum, ex quo Dirilo seu Boiana emittitur, post Slauenorum in Illyricum irruptionem (ea est Dacica Gothorum gens, ut alio loco demonstrauimus) crebris terremotibus solo suapte natura humente et pluribus distincto fontibus erupisse tradunt, dum ualidior terrae concussio aquarum ultro etiam emanantium laxiores efficit uenas. Ipsum insuper montem Adrium, qui dorso mediam secat


1245. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 179 | Paragraph | SubSect | Section]

ducentes cremata patria ad munitiorem locum commigrauere, in quo haud multis post annis Polimirum Belum Slauenorum regem, Roma, ubi aliquamdiu exulauerat, in Illyricum a principibus regionum accitum, urbem Rhacusam condidisse supra demonstrauimus. Et profecto urbes quoque ea lege statuuntur, ut aliquando, aeque ac caetera mortalium opera, consenescant atque etiam intereant, quamquam urbes ipsas restitui ac reuiuiscere interdum uidemus. Hungari inter Venetos et Turcas pacem restituunt; Talismanus Christum


1246. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunae erant, bellum pace atque ocio mutare recusabant. Videbant enim damno magis quam emolumento illis id bellum esse: nam praeter quam quod nullo stipendio a rege accepto, sed suo ipsorum sumptu ac pecunia ex agrorum, quos precario possident, reditibus contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt. Sed quia Veneti a Turcis contemptui habebantur, pacem per sese petere, ne hostes ea re elati iniquas pacis


1247. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 180 | Paragraph | SubSect | Section]

contracta semper militant, in ea expeditione nihil fere praedae obueniebat, quum nec Venetus terra, nec Turca mari bellator esset. Turcarum autem opes in mancipiis, caeterisque rapinis magna ex parte consistunt. Sed quia Veneti a Turcis contemptui habebantur, pacem per sese petere, ne hostes ea re elati iniquas pacis conditiones ferrent, haudquaquam ausi sunt. Itaque agunt cum Hungaris, ut uulgata noua militum conscriptione territarent Turcas, ita tamen re in speciem composita, ut Hungarum non minus pacis


1248. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 184 | Paragraph | SubSect | Section]

aut uictoriae inuenturos, aut Gallos, si pugnam detrectarint, spe regni Neapolitani abiecta, procul ab his finibus per se abituros. Petrus ducis adhortatione accensus, assumpta cohorte sua, et id roboris in exercitu Hispano erat, plenus bonae spei uadit ad oppugnandum castellum in ea parte pontis constructum, quae ad Hispanos uergebat. Nec uana spes fuit: nam Franci cum ne conspectum quidem Hispanorum sustinuissent, eodem impetu in illud quoque castellum, quod ad alteram partem pontis aedificatum diximus, irrumpunt.


1249. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 189 | Paragraph | SubSect | Section]

principum sententia dimotus, ita illum, ne quid salute desperata ferox iuuenis grauius consuleret, uinculis liberauit, ut praedes acciperet, qui eum, quandocunque iussisset, sisterent, quem nisi promissores exhibuissent, pecunia regis arbitratu luerent. Non ita multo post Caesar, audiens in ea Hispaniae regione, quam nostra aetas Nauarriam nuncupat (inter Vascones et Cantabros sita est) bellum exortum esse, et inde illi uxor erat titulusque dignitatis, ocii impatiens eo confestim contendit, ibique a quodam Cantabro hoste dimicans interfectus est. Iulius


1250. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 190 | Paragraph | SubSect | Section]

inquit se nihil a rege habere, quod illis responderet, sed si his uideretur, se regem de hac expostulatione certiorem facturum, et quod ab illo rescriptum fuerit, Venetis indicaturum. Rex cognitis Venetorum non modo quaerelis, sed etiam minis, iram in tempus magis opportunum differens, seu forte ea re non admodum motus, mandat Laschari, Venetos perhumano exciperet sermone, diceretque his se, quod pontificem auxilio iuuisset, nihil aduersus socialis fidei religionem fecisse ― neque enim foederi adscriptum esse, ne sibi maiorum suorum instituto Romanae Ecclesiae res


1251. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 192 | Paragraph | SubSect | Section]

Caroli Magni genere in Lodouico, Lotharii filio, id ius in Germanos Leo Octauus, Romanus pontifex, contulerit. Quo quidem Germani nunc quoque utuntur, paruo admodum Christianae reipublicae emolumento, quandoquidem nusquam Christiani nominis hostibus proximi sint, tametsi ea gens et opibus, et uirtute nulli Christianorum secunda sit. Interea Germani, qui in Tridentinis castris statiua habebant, ac si Maximilianus Venetis bellum indixisset, excursiones facere, in Venetorum agros crebro irrumpere, praedas pecorum simul et hominum agere;


1252. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 195 | Paragraph | Section]

Venetorum uiribus pontifex per se impar est, mandauit mihi, ut te, rex Lodouice, hortarer, uelis maiorum tuorum instituto Ecclesiae Romanae adesse, nec sinere eam quicquam de rebus suis ullius latrocinio deperdere. Ex nulla expeditione maiorem laudem ferre potes, quam ex ea, quae te titulo ecclesiastici assertoris decorabit: nulla uictoria hac gloriosior, nullus triumphus honestior. Caeteris quidem Christianis regibus turpe est Romanam Ecclesiam, aliena ope indigentem, pati esse desertam, regi uero Francorum Lodouico


1253. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 197 | Paragraph | SubSect | Section]

tantum sceleris concipere, ut uelit sociis ac amicis arma inferre, quum probe sciat rex nullam causam Venetos praebuisse, cur deberet iure dirimi societas; quare se regem uelle monitum esse, ut cum Venetis in societate permaneat, nec lacessat bello gentem Christiani orbis potentissimam. Ad ea Gallus subridens, Leonarde , inquit, scito Francorum regem nihil de Venetis aut temere credere, aut aduersus eos inconsulte facturum. Satis enim compertum habet, qua religione amicitiam ac societatem foedere iunctam coluistis, nec praeterea eum latet Venetos opibus beatos


1254. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 198 | Paragraph | SubSect | Section]

loco iniquo inclusum esse existimans, literas ad Venetos ferocibus dictis refertas, suo et legatorum nomine, qui ex Venetis ciuibus secum in exercitu erant, conscribebat, quibus propediem fore affirmabat, ut barbaros fuga dissipatos regemque ipsorum captum uiderent. Gaudebant illi ea uerborum contumelia exultabantque uana et mox in contraria cessura spe. Verebatur rex, ut demonstrauimus, ne Veneti praelium uitando ducerent bellum. Veneti duce capto caeduntur; Bergomates, Cremonenses, Brixiani se regi dedunt;


1255. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 200 | Paragraph | SubSect | Section]

dignitate domini minus turpis uideatur esse seruitus. Hoc igitur exorto seu fortuito tumultu, seu Venetorum consilio ― neque enim id pro comperto habeo ― Phariae insulae, quam et Lesinam uocant, nobilitas pene deleta est, ea partim interfecta, partim domo sedibusque patriis extorri. Illius enim insulae plebs, auctore quodam eiusdem corporis sacerdote, adiunctis sibi agricultoribus, prima omnium Dalmatarum arma in optimates sumpsit. Hoc morbo in reliquos Venetae ditionis Dalmatas quasi contagione


1256. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

qui admodum puer a Mehmethe auo in Asiam proficiscente Constantinopoli relictus, auoque paucis post diebus in Bythinia extincto, quoad Bazethes pater eius ex Galatia, quam uictui suo attributam tenuerat, Constantinopolim accederet, in sede regia a paternis amicis collocatus, ea conditione, ut fama est, patri sedem ipsam regiam concesserat, ut illi ipse in regnum succederet. Qui quidem Bazethe de imperio deponendo agitante, dum parentem Achimathi deditum putat, in Aegyptum abierat, illius regis animum tentaturus, ut scilicet externo auxilio id efficeret, quod


1257. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 213 | Paragraph | SubSect | Section]

ad te patuit. Quod quum et imperio perniciosum putarem, et toleratu mihi perdifficile esset, a seruis scilicet filii nuntios aditu paterno arceri, id per me agendum censui, quod per nuntios et literas nequiui. Quare supplex peto, ut filio patrem adire liceat, et ea coram loqui, quae ad statum Turcaici imperii et decus Othomanae familiae pertinere tu ipse iudicabis, quum mihi accessum dicendique potestatem concesseris. Vbi ex literis Bazethes ad amicos retulit agitatumque, an Selynes ad patrem esset admittendus, nemo id


1258. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcaici imperii finibus Hungaros, opulentos ac eosdem ferocissimos hostes, magna ex parte circumiectos, ut taceam nouos aduersarios Sophias nobis in Asia exortos, Iuliumque Secundum, pontificem Romanum, ingentis spiritus uirum, quem ferunt Turcaici belli semina iam iecisse. Et sane hominem in ea dignitate collocatum asserunt Christiani ius habere omnes suae sectae principes in nos concitandi, ex quibus Francorum ac Hispanorum reges lumina mundi appellant, quorum alter iam multos annos aduersus nostrae religionis gentem, Aphricae incolam,


1259. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

Nempe, Bazethe ob grauescentem in dies magis ualetudinem supremis adpropinquante, credibile erat multos Turcarum ingruentis imperii gratiam paratum ire nouamque spem transitione foturos. Iam Bazethes Selymbrianos campos attigerat ― ea enim iter facere constituerat utpote regione propter spaciosam planitiem et sibi, qui carpenti iactationem uix tolerabat, et exercitui commodiore - quum ei nuntiatum est Selynem adesse. Rex iussis suis


1260. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

sua in patrem atrocitate animum patrium erga se metitus, ubi uidit partem regii exercitus seiunctam a caeteris copiis ad se uersum progredi, coniectans ex candore uexilli patrem haud tam humanitate coactum quam spe dimicandi praedamnata metu consternatum ea pacis uelamenta praeferre, ratusque territis addendum timorem atque perturbatis illis, in fugamque conuersis reliquum quoque patris exercitum, utpote cui nullius usus esset imperator, facile dissipatum iri, Sinonem


1261. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 222 | Paragraph | SubSect | Section]

est, se esse contentum, ex Lydia Constantinopolim aduectus patrem adit, eum ut ad se regnum deferret uaria fatigat oratione, ostendit demum regnum auitum nulli magis quam sibi conuenire, quippe quod, ut ante demonstrauimus, ipse patri dedisset. Sane supra docuimus Corguthem, si quid iuris ea res in regni successione acquirenda sibi comparare potuit, ab auo Mechmethe in Asiam proficiscente Constantinopoli relictum fuisse, auoque ibi extincto locum regium tenuisse, quoad pater Bazethes ex Amasya Constantinopolim accessit. Qui quidem


1262. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

Inde transmisso Sangario amne, quem ponte raptim iunxerat, in Paphlagoniam Gallatiamque pergens Angiram petit, mox Amysum usque peruenit. Sed nusquam hoste inuento ― Achimathes enim, non ausus aequo loco sese committere, altissimos et pene inuios montes subierat ― Prusam, circa ea loca hybernaturus, exercitum reduxit, relicta copiarum parte, quae hosti opposita ex illius conatibus consilia caperet. Achimathes, ratus Selynis discessu occasionem sibi rei bene gerendę oblatam, iubet suos e montibus descendere ac hostilem exercitum inuadere. Itaque fortuna


1263. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 224 | Paragraph | SubSect | Section]

ministerio ipse esset usurus. Itaque ratus tonsoris operam ad Selynem necandum peridoneam fore, dat ad Achimathem Othomanum literas cuidam ex intimis seruorum, quibus consilium suum illi modumque rei agendae significauit. Achimathes nactus talem interficiendi Selynis occasionem, utendum ea statuit. Igitur tonsore ex uoto Selynis inuento eum Mustaphae Macedoni clam dono misit. Hunc autem puerum ita alieno nomine atque opera emerat Achimathes, ut ne suspicari quidem puer ipse posset se esse ab Achimathe emptum. Macedo confecta pila


1264. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 226 | Paragraph | SubSect | Section]

occidisse, quum nulli dubium sit regum multitudinem imperio perniciosam esse. Caeterum fidei religione iureque consanguinitatis propinquorum nece non solum impune, sed etiam uix aduerso paucorum rumore semel uiolatis (solent enim plerique hominum huiusce facinoribus, licet ea culpent, facile ignoscere, existimantes regnum societatis impatiens), nihil admodum iam suorum de se opinionem ueritus ad inferendam Corghuti mortem animum adiecit, accusata prius falso apud Turcaicarum


1265. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

Est autem totum regnum Turcaicum, praeter Syriam et Aegiptum, Minoremque Armeniam, quas regiones Selynes imperio suo nuper adiunxit, in septuaginta fere satrapaeas diuisum. Et quoniam imperii uiribus multum deesse compertum est, si hae naualis rei auxilio destitutę sunt, ea quoque parte regni uires adaugere instituit. Itaque ducentis longis nauibus, centum onerariis aedificandis materiam ex Bythinia caedi atque in aquae marinae proximis litori uadis dimitti imperat. Nempe usu repertum est ligna,


1266. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 231 | Paragraph | Section]

uadis aberrant, nihil praeter hostem caeci pauore metuentes. Nec in Italia interim Galliisque res quietae erant. Quae ut suis temporibus reddantur, his rebus coniungendae sunt: et ita, quae in diuersis, Christiani praesertim orbis, regionibus gesta sunt, commemoro, modo ea digna cognitu uideantur, ac si unius ciuitatis res perscriberem. Lodouicus Duodecimus, Francorum rex, existimans Iulii pontificis morte multum de hostium uiribus in Italia demptum esse, decem millia peditum cum quadringentis fraenatis equitibus in Italiam, Mediolanense


1267. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 232 | Paragraph | SubSect | Section]

cis Alpes consisterent. Huius certaminis fortuna elati Alemani in gratiam Maximiliani Caesaris arma in Venetos conuertunt. Quos quum aequo campo congredi non ausos Patauinis muris inclusos cognouissent, adiunctis sibi Hispanis sociis urbem obsidere instituunt. Et quia ea urbs, utpote ualido praesidio ac operibus, ut supra demonstratum est, munita, difficilis oppugnatu uisa est, relicta obsidione Hispani praesertim ad populationem Veneti agri conuersi sunt. Quem adeo per triennium fere euastarunt, ut Vincentia, nobili eius regionis urbe, ab omnibus


1268. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

iniurii extitissent. Qui quidem Scytha, ubi animaduertit multitudinis animum in nobilitatem accensum, addit ultro effraenatis oratione furorem, ut scilicet excusso seruitii iugo non modo in libertatem sese uendicent, sed etiam suis principibus dominentur, ratus sibi quoque ea uia imperium accessurum. Est autem proprium multitudinis nihil modeste agere, sed aut libertate abuti, aut humiliter et abiecto animo sese alterius imperio subicere. Georgii ad suos oratio. Ferunt autem Scytham


1269. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 237 | Paragraph | SubSect | Section]

quia qui opulentiae causa sunt, hi maxime inopiam sentiunt: tam sane inexhausta est nobilitatis rapacitas. Nec quicquam dubium inter incolas regni Hungariae refero, quandoquidem nemo ignorat, quae miseriis suis quotidie domi quisque uestrum experitur. Quis enim nobilium rem ullam instituit, siue ea magni operis sit, siue factu facilis, sine uestra opera et impensa? Nam si quis nobilium aedificat, si uxorem ducit, si filiam collocat, si hospitem accipit, si nascitur, si uita excedit, si ad regem sui negocii causa proficiscitur, uos mulctamini. Nihil rei usquam ab illis geritur sine graui


1270. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 239 | Paragraph | SubSect | Section]

rati, ut erat, Sepusiensem cum magna manu aduentare, extemplo turbantur, atque ad ducem suum trepidi conueniunt. Ille aduentu hostium nihil territus arma induit, conscensoque equo hostem in se uenientem, certamen haud detrectaturus, opperitur. Praeerat Sepusiensi turmae Petrus Petreius, ex ea regione Dalmatiae oriundus, quae inter Sauum et Drauum amneis sita aetate nostra Possega appellatur, patre Michaele Petreio, uiro longe fortissimo, natus, qui cernens Scytham ad pugnam per se ineundam haud imparatum admisso equo eum inuadit, spiculumque lanceae forte in


1271. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

potuerint. Michael Paxius, coelo iam albente, aegre ferens tantum suae gentis dedecus cum his, quibus ipse praeerat, ad tormenta saluanda secumque reuehenda, ne ab hostibus occupata asportarentur, accedit, indeque Turcis leui praelio submotis, dum ea uehiculis imponi curat, ictus pila lapidea e tormento ab arce forte emissa, concidit. Cuius infelici ac miserabili casu tam sua cohors, quam reliquus exercitus relictis tormentis fugae se nullo hostium insequente mandarunt. Turcae enim, utpote apud quos non plus


1272. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

inibitis, eos animos geretis, qui dominis in seruos esse debent, et eos seruos, qui ausi sunt herilem terram armata manu per summum nefas inuadere. Satis enim constat Othomanum progenitoribus meis seruitutem seruisse. Sed nec tormenta, quae Turca aduexisse fertur, nimium timueritis: ea maiorem eminus fragorem quam periculum faciunt, quum res comminus geritur, nullius usus sunt. Ad hoc memineritis uos animi et corporis robore uigentes cum his manus conserturos, qui quum itineris labore, tum cibariorum inopia prope absumpti sunt, armatos cum inermibus ac


1273. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

aenea plaustris trahens ad Euphratem peruenit, qua is Melanta fluuium, ex Argaeo Cappadociae monte profluentem, accipit Ciamachumque oppidum in Maiore Armenia aedito loco positum praeterfluit. Valde enim cupiebat illo oppido potiri, ut et ibi praesidio imposito, circumque ea loca stationibus militum collocatis, prohiberet Sophenum auxilia Minoris Armeniae regulis portare. Quorum regiones ipse aggredi suoque imperio adiungere animo proposuerat, ne inter suum ac Ismahelis imperium ullus esset, qui hostilem exercitum suis copiis augere posset. Itaque


1274. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

utriusque imperii posita, oppugnare aggressi sunt. Caeterum inde a Polonicis praesidiis erumpentibus non sine cęde repulsi iterum maiore manu coacta fines Lithuaniae adorti sunt, Smolencumque oppidum, adiuti quorundam Graeci ritus oppidanorum proditione, occuparunt, plurimis ex suis in ea oppugnatione amissis. Hoc autem magnae rei successu Moschouius elatus cum ingentibus copiis (ferunt enim supra octuaginta millia equitum contraxisse) fines Polonici regni est ingressus, atque ad Panticapem amnem progressus regiones flumini adiacentes castris ibi


1275. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 250 | Paragraph | SubSect | Section]

confligunt. Itaque ex Moscouiis supra triginta millia hominum cecidere, paucissimis admodum ex Polonica acie caesis. Poloni direptis hostium castris cum magna quum rerum, tum hominum captorum praeda ad regem suum tanta uictoria laetum reuersi sunt. Nempe in ea pugna praeter duo millia nobilium equitum, decem duces, et septem ac triginta senatorii ordinis homines uiui capti sunt. Neque huius rei gestae fama Sarmatiae finibus se tenuit, sed Selynes quoque, superbissimus Turcarum rex, legatos gratulatum pacemque petitum ad


1276. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

non passurum amicum hominem et fidem suam implorantem patria per summam iniuriam pulsum in exilio senescere. Qua denuntiatione Selynem, existimantem Aegyptium suis potius rationibus seruientem quam Alaudolae fortunarum miserantem ea dixisse (tutius enim uidebatur Cauirio Alaudolam finitimum quam Turcam habere), adeo ira exarsisse ferunt, ut barbara quadam insolentia dimissis ab se legatis sine responso quibusdam ex suis non dubitauerit dicere se propediem daturum operam, ut


1277. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 251 | Paragraph | SubSect | Section]

Alaudolam finitimum quam Turcam habere), adeo ira exarsisse ferunt, ut barbara quadam insolentia dimissis ab se legatis sine responso quibusdam ex suis non dubitauerit dicere se propediem daturum operam, ut Othomana progenies Syriae quoque ac Aegypto imperet pulsis inde Cercassis (ea natio Cercetarum soboles est, Ponti accola), nec permissurum mancipia aere empta Machomethanis hominibus tam impotenter dominari. Tametsi quidam affirment Turcam legatis Aegyptiis suppressa ira, cuius alioqui non erat potens, satis benigne, ioco an serio incertum, respondisse se


1278. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

solum diuinis honoribus uenerandum censemus, immo, si quid prospere hac in expeditione, ut speramus, contigerit, quandoquidem iustissimum bellum suscepimus, id totum Deo acceptum referemus. Nec ullum seorsum a uobis praemium mihi dari postulo: et gloria, licet ea propria sit regum, et utilitas uictoriae inter nos futura est communis. Caeterum si unquam ulli homines egregiis facinoribus perpetuam famam merito consequuti sunt, ego una uobiscum (quippe sine uestra uirtute nihil praeclari geri potest) eo decore dignus ab omnibus existimabor, modo


1279. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 254 | Paragraph | SubSect | Section]

salutem, lucem, uitam restituimus. Quae enim uitae usura potest esse sub nefario degentibus latrocinio? Nec moueat animos uestros, milites, Cercassorum in obeundis pugnae simulacris agilitas. Huiusce certamina ab equis magis quam ab equitibus fiunt, et ea multo similiora sunt saltationibus quam dimicationi. Excidet hosti de memoria sua in equitando habilitas, quum Turcaicae robur iuuentutis oculis studio pugnae ardentibus in se inferri conspexerit, quum emissis missilibus res geri comminus gladiis stantibus equis, uulnera inferri et accipi,


1280. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 259 | Paragraph | SubSect | Section]

Sinonem ui e manibus parentum abstractum in domum suam recepit, iussitque de caetero secubare. Ille diuortii impatiens, eo magis quia cum uxore religio quoque Christiana erat relinquenda, clam ad uxorem uentitare et cum ea coire. Quod quum rescisset satrapes, ira inflamatus confestim exectis uirilibus Sinonem emasculauit. At Sinon tam atroci iniuria affectus ad regem Bazethem confugit - licet enim Turcaico more seruo de soeuitia domini conqueri ― qua apud iudicem


1281. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 262 | Paragraph | SubSect | Section]

iter dirigit; contra Rhodios bellum meditatur; Rhacusani terrae motu uexati templum Christo ascendenti uouent; pestilentia in Turcas saeuiens Rhodios ab insultu liberat. Peragratis Syriae regionibus, quae loca praesidiis munienda uisa sunt, ea, praesertim maritima, militibus firmauit, ne quid aperti atque opportuni naualibus Christianorum incursionibus foret. Christiani enim piratae illam oram infestam faciebant. Ab oris maritimis Damascum se recaepit, diutiusque nullo in loco quam Damasci commoratus est, allectus tum eius


1282. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

manum ex eo genere hominum, quibus uenas argenti (sunt enim in multis Turcaici imperii locis argentariae fodinae) perscrutari ars est cum ferramentis suis, ad cuniculos in terra agendos contraxerat. Quasdam praeterea naueis rudi xilo et succida lana onerari iusserat, quo saccis ea materia refertis et suos ab hostilibus tormentis tegeret, et fossas Rhodiae urbis momento compleret. Denique classicos, commeatum, tormenta in naues imposuerat, quum foeda pestilentia nauales socios adorta coegit Selynem belli consilia omittere. Itaque subductis nauibus, quas


1283. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 263 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes medicorum cum metu, tum imperitia extinguitur; Salomonis filii praesentia Turcas in officio retinet; uirtutes eius et uitia conferuntur. Nam quum Selynis corpus, ut plęrumque euenire solet, a longa aegritudine in malum incidisset habitum, atque illi in ea spinae uertebra, cui pulmo adnectitur, primo pustula quaedam subliuida orta esset, mox liuor in nigrum colorem mutaretur, caroque in dies magis non sine foedo odore exulceraretur, quidam


1284. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 270 | Paragraph | SubSect | Section]

uero ita Deo genitum, ut nunquam incoeperit putant. Qui ait, qui se ipsum depresserit, is a Deo extolletur, qui uero per arrogantiam nimium sibi attribuerit, in ima deturbabitur. Maximum autem rei incipiendae momentum est, ut quod acturus sis, Deo propitio agas. Porro quae iuste incoeperis, ea secundum ius fasque euentura sunt. Nunquam enim Deus iustae defuit uindictae. Quum igitur Deo auctore bellum incipiamus, qui dubitare de euentu possimus, quum praesertim armis, equis, pecunia, militum numero, ac robore omnes fere Christianos reges superemus? Nec


1285. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

quam quia faciendum putarent, omissa interim Asia exercitum ad fines Hungaricos inuadendos admouendum, Taurunumque ac Sabactium, oppida in finibus Turcaicis sita, oppugnanda, affirmantes sibi ex perfugis Moesis satis cognitum esse his oppidis omnia deesse, quibus uim hostilem arcerent. Ea nempe erat id temporis Hungarorum, qui regis aetatem regebant, quum publice, tum priuatim auaritia, ut praeterquam quod a regio questore praesidiis locorum omnia maligne praeberentur, ipsi etiam praefecti haud paruam stipendii militum partem, nullo regiae censurae ob regis aetatem


1286. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

Pannoniis adiungi, nec ullam his opem inde afferri. Qui tandem traiecto Danubio, non ausus Transistranam ingredi Hungariam ― saepius enim ibi profligatus fuerat ― non modo nulla re memorabili gesta, sed ne uiso quidem hoste in Moesiam, unde uenerat, regressus est. Caeterum Turca, ne ea parte, qua Sauus Danubium illabens Tauruni muros praeterfluit, nauibus quicquam ab Hungaris in urbem importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum aduerso flumine, eadem nauigatione, qua quondam Argonautae, ut quidam scriptores tradidere, Aeetam Colchorum


1287. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

ut quidam scriptores tradidere, Aeetam Colchorum regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam contendit, inde ad Sauum amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium


1288. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

simul et daret operam, ne quid inde subsidii commeatusue Taurunum submitti posset. Mandatisque adiecit, ne Syrmiensem regionem ulla belli clade afficeret, sed rusticos colere agros, pecora pascere, et caeteris agrestibus operibus incumbere amoto hostili metu permitterent, existimans ea lenitate ac clementia et sibi apud Hungaros beneuolentiam conciliatum iri, et agrestes in nobilitatem de integro concitari posse. Non enim eum fugiebat inter agricultores et nobiles magnas intercedere simultates, ex eo iam tempore, quo plebs in nobilitatem


1289. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

legatis confestim ad illam remisit, quo eiusdem praesentis dextra promissa ac fidem sancirent. Interea dum legati ad Turcam proficiscuntur, indeque redeunt, Iaxia oneratis circiter uiginti carris suppelectile ac pecunia, coeterisque, quae haud operosa grauiaque portatu erant, ea omnia in intimum regnum deuehi iubet. Ipsa excoeptis Turcae oratoribus atque extemplo trucidatis, eodem, quo res suas praemiserat, cum liberis suis sese contulit, atque ita aut sua fraude Turcae dolis obuiam iuit, aut clementiam illius in crudelitatem uertit. Nam Turca hac, ut ferunt,


1290. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

regionum ac locorum prudente, considerato. Et quae dico, ex ore senatus Hungarici regisque Lodouici missa existimato. Qui quidem neque numero, neque robore ac uirtute militum a Turca superari posset, si primum ei auctoritas apud suos esset, qua sane pueri neccessario carent, quia ea, ut probe nosti, ex multis rebus magnifice atque egregie gestis, et singulari prudentia, cuius puerilis aetas haudquaquam capax est, comparatur, deinde stipendii copia suppeteret. Nam Boëmi, gens Martia et regi suo Lodouico deditissima, ne pedem quidem domo efferre nisi accępto


1291. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

exercitum in proximis esse regionibus, Sauum ponte confestim iunxit, copias in Syrmiensem agrum transportaturus atque e regione Tauruni castris positis collocaturus, quo pluribus e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis auxilio deterreret. Caeterum eo ponte ui tempestatis deiecto atque amnis rapiditate in Danubium ablato, alium pontem facere paulo supra Taurunum oppidum instituit, quamquam ea res apud quosdam Turcarum in religionem uersa est, qui metu, ut fit, interprete censebant nec pontem


1292. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 278 | Paragraph | SubSect | Section]

e partibus oppugnationem intentando et maiorem oppidanis metum incuteret, et Hungaros a ferendo ea parte obsessis auxilio deterreret. Caeterum eo ponte ui tempestatis deiecto atque amnis rapiditate in Danubium ablato, alium pontem facere paulo supra Taurunum oppidum instituit, quamquam ea res apud quosdam Turcarum in religionem uersa est, qui metu, ut fit, interprete censebant nec pontem reficiendum, nec regem exercitumue in Syrmium transuehendum. Quippe in multorum animis nondum obliterata memoria erat bellorum,


1293. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

trabibusque de naui in nauim traiectis eas clauis ferreis pollicis crassitudine confixas reuinxit. Atque ubi aduersus uim fluminis satis firmauit, asseribus ualidis roboreis iniectis superinstrauit, quorum capitibus utraque ex parte aliis trabibus compressis ea firmitudine opus effecit, ut non modo equites commeantes, sed et currus tormentis aeneis onustos pons sustineret. Quem praeterea firmis catenis ad utramque fluminis ripam ita fabre alligauit, ut si forte amnis himbribus intumescens ripas excessisset, pontem nequaquam rescinderet, sed


1294. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

fluminis ripam ita fabre alligauit, ut si forte amnis himbribus intumescens ripas excessisset, pontem nequaquam rescinderet, sed una cum subiectis nauibus citra noxam attoleret. Opere effecto maiorem partem exercitus traduxit, atque agmine celeriter acto ad Sumonium, qua ea urbs haud procul a Sauo in ripa Danubii sita Taurunum oppidum prospectat, castris positis consedit, dato negocio ducibus, quos cis Sauum reliquerat, uti Taurunum pluribus ex partibus tormentis peterent. Interea Balydi, quem diximus in Syrmium praemissum, progresso circiter


1295. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

esse uideretur, succensa soloque aequata, eo maiore Salomonis dedecore, quia Turcae, ubi rex cum exercitu adest, praedari aut quemquam praeter armatum hostem ac repugnantem uiolare nefas putant. Et ne Turca inde abeunte Hungari ea oppida facile restituerent, materia, quae ab igne illesa superfuerat, partim in Sauum, partim in Danubium, qua hi amnes altissimi fluunt, ex commodo excidentium demersa. Quo quidem facto Turca testatus est animi imbecillitatem, quippe qui maluit ea loca hosti uasta relinquere quam non


1296. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

Et ne Turca inde abeunte Hungari ea oppida facile restituerent, materia, quae ab igne illesa superfuerat, partim in Sauum, partim in Danubium, qua hi amnes altissimi fluunt, ex commodo excidentium demersa. Quo quidem facto Turca testatus est animi imbecillitatem, quippe qui maluit ea loca hosti uasta relinquere quam non sine continua dimicatione tueri, ratus, ut erat, Hungaros non passuros Syrmium latissimis fluminibus ab agro Turcaico seclusum perpetuis hostium stationibus premi.


1297. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

deceat malle ad mortem et certam perniciem ruere quam in seruitutem incidere, si caeteri Hungari imitari in animum induxissent, Sauum amnem Turcae haudquaquam traiecturi fuissent. Coeterum, quoniam Taurunum ab omnibus partibus, praeterquam ab ea, quam Sauus praeterfluit, et loci natura et operibus a rege Matthia Coruino egregie emunitum erat, omnes Turcarum in deiciendo muro conatus adeo uani euadebant, ut regem desperatio urbis expugnandae incesseret, iamque de soluenda obsidione ac discessu coeperat cogitare, quum


1298. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

ex eo genere homines, quos nostri scismaticos uocant, ad eum accessere, docueruntque nequicquam tempus urbe oppugnanda teri, nisi moenia Sauo apposita deiecta fuerint. Quae quidem ubi primum tormentis percuti coeperint, confestim collapsura affirmarunt, quandoquidem ea muri structura, utpote amne tuta, nihil firmitudinis haberet. Verbis transfugarum fides habita, nec uana afferre uisi. Itaque extemplo tormenta ad insulam, quae Sauo in Danubium elabenti obiecta est, transuecta, atque ad eam partem urbis, quam transfugae concutiendam indicarant,


1299. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 281 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerant, feliciores futuri. Duces Turcarum ubi conspexerunt suos in oppidum transgressos, eoque potitos esse, et ipsi cum magna exercitus parte urbem porta in orientem uersa ingressi sunt, non sine militum suorum detrimento. Nam Hungari Turcas ea parte irrumpentes plumbeis pillulis e paruis tormentis emissis, quae ad eam portam ex arce facile adigi poterant, petentes multos hostium interfecere. Itaque Turcae tribus aeneis muralibus tormentis eo aduectis, totidem locis arcem quatere


1300. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

magna Turcarum pernicie. Nam ubi Turcae muros, qua hi deiecti erant, sublato ingenti clamore, addito etiam ad maiorem terrorem incutiendum tympanorum ac tubarum strepitu, aggressi essent, Hungari nihil ea re territi sine ullo tumultu hostibus occurrentes praelium inibant. Alii pilulariis eos incessebant, alii uero ignem scandulis, queis arcis aedificia tecta erant, iniectum restinguebant. Nam Turcae nihil omittentes, quod obsessos aut affligerent, aut a proelio auerteret, pilas igneas


1301. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

Transyluanae praefecturae satis occulte peruenissent, haud tamen fefellere Ioannem Sepusiensem, eius regionis praefectum. Itaque Turcae ne conspectum quidem hostium sustinentes, primo congressu fusi, magna suorum parte amissa in Moesiam refugerunt. Caeterum in Inferiorem Dalmatiam, quum ea regio sine praefecto, sine imperio esset ab Hungaris destituta, a Verbosnensibus Turcis per eosdem dies incursiones factae multique mortales nullo obsistente capti. Leone Decimo morte repentina sublato Hadrianus pontifex eligitur; Turcae a


1302. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

quid de se homines sentiant, de religione lucrum sectari in animum induxerat, ne discederet ab eorum instituto, qui nimia pontificum indulgentia omnia uenalia Romae semper habuere. Quo scilicet tempore a Boëmis maxime, ut est ea gens liberioris linguae, et ecclesiastico luxui aduersa, cauponari magis pontifices quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur, et Christi altaria nummulariorum mensae appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est, in quem sane omnium


1303. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

sed alioqui eximii uiri Laurentii Medicis filius, licet in hoc merito culpatus sit, quia dum unus nimium eminere in libera ciuitate concupiscit, aequo iure uiuere cum suis ciuibus in animum inducere non poterat, quamquam Laurentius rempublicam ita prudenter ac leniter moderabatur, ut tyrannidem, ea non mediocri humanitate condita, uideretur redimere, nec magis ciuibus suis excellere quam patriae principatu suo prodesse ― deinde ut huiusmodi labore edendi appetentiam excitaret. Qui quidem licet plurimi esset cibi, castus tamen, quod raro usu uenit, est habitus. Nempe epulae


1304. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 289 | Paragraph | SubSect | Section]

quidam non uirtuti, sed morbo assignant: satis enim constat hunc pontificem ulcus quoddam in obscęnis corporis partibus ortum multos annos male habuisse. Huic pontifici Hadrianus quidam, praesul Dertusanus (ea est Tarraconensis Hispaniae ciuitas) et Romanae Ecclesiae cardinalis, absens suffectus est tanta Italorum cardinalium concertatione, ut uix manibus in comitio clausi temperarent, dum sibi quisque pontificatum ambit. Itaque magna pars


1305. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

parum abfuit, quin haud multo post, quorundam adolescentium leuitate animi, et, egestate, ut fit, uenalium, proditione, diriperetur; quos quidem nominatim tradere, familiae dignitas, in qua nati sunt, prohibet. Tulit enim ea domus uiros plures singulari facundia praeditos, patriae studiosos, multisque muneribus ciuilibus claros. Hi igitur iuuenes, a quodam regulo Bossinate, urbi Rhacusae uicino, pecunia corrupti ac promissis ingentibus inducti,


1306. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

Rhacusani praetores mittere, qui insulanis ius dicerent: quos cum uiderent, Pharenses praesertim, regendis populis minime idoneos, utpote iuris dicundi literarum inscitia imperitos ― Rhacusani enim soli paene mercaturae per ea tempora dediti erant, pauci admodum literis, quae nunc quoque perrarae sunt Rhacusae, dabant operam ― ad hoc, quum audirent, Canalensem agrum, inique, et per summam iniuriam ueteribus possessoribus ereptum, adeo


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
First 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.