Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ea

Your search found 5166 occurrences

More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1603-1639:


1603. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page ii | Paragraph | SubSect | Section]

merendi campus latissimus esse videtur, tam quoque eius ingrediendi facultas cuilibet pateret: nihil quod ad praeclara mortuorum facinora ornanda, vel superstitum mentes ad virtutum decora impellendas pertinere posset, nobis hoc tempore defuturum existimarem. Verum ea iam temporum ac rerum conditio est, ut saepius, qui velint, vel maiorum negligentia, vel praesentium invidia ab aditu pulcherrimae laudis arceantur: ac aditu concesso, ni quis utatur, in publica commoda, ac defunctorum manes graviter deliquisse, merito


1604. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xvi | Paragraph | SubSect | Section]

compellandi veniam facile dari solere. Eius itaque a tua Magnificentia impetrandae, per tuae praeclarae, tantumque praedicatae humanitatis famam, mihi fiducia facta, illud polliceor: nihil in posterum mihi antiquius fore, quam ut, cuius iam tenuis umbra conspicitur, ea in te observantia indies magis magisque clarior reddatur: et in maioribus rebus ita sese exerat, ne, quamvis virtutis, sapientiae, eruditionis ac humanitatis tuae admiratores innumerabiles inveniantur, ego postremas inter illos tulisse videri queam.


1605. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xviii | Paragraph | SubSect | Section]

exponit: interim magnificentiam donorum a rege pontifici missorum, civitatis Hierosolymitanae situm, terrae Iudaicae fertilitatem,templi formam, arcis munitiones, et habitum vestis pontificalis quam elegantissime describens. Transtulit ex hoc autore Iosephus ea quae sunt lib. 12. Antiquit. Iudaicarum, capite 2. ubi convivii mentione facta, tandem lectorem ad hunc Aristeae librum remittit. Meminit quoque eius Epiphanius libro de Mensuris et ponderibus, ex eo quoque non pauca ad sua transferens, ac ea Aristeae


1606. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xix | Paragraph | SubSect | Section]

Iosephus ea quae sunt lib. 12. Antiquit. Iudaicarum, capite 2. ubi convivii mentione facta, tandem lectorem ad hunc Aristeae librum remittit. Meminit quoque eius Epiphanius libro de Mensuris et ponderibus, ex eo quoque non pauca ad sua transferens, ac ea Aristeae narrationi adiiciens, in quae hominibus eruditis ac ingeniosis diligentius nonnunquam inquirendum videtur. Nam cum sacri libri duplicis sunt generis εὐδιάθετοι καὶ ἀπόκρυφοι, non modo prioris, sed


1607. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xix | Paragraph | SubSect | Section]

cum Aristeas, et post eum Iosephus loco praeallegato, tantum legis translatae meminerint. Verum ut quid de eo sentiendum, ex eruditissima Ioachimi explicatione Chronologiae Nicephoreae, diligens lector perspicere, simulque de interpretationibus sacrorum librorum ea quae a liberali cognitione, et ab hoc argumento minime sunt aliena, cognoscere poterit: ita alterius praeter Epiphanium, et a Iustiniano Imperatore Novella 146. cum singulari admiratione relati, et ab Aristea praetermissi, non possum non quasi in transcursu


1608. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xix | Paragraph | SubSect | Section]

occulta in hac interpretatione et hoc accidisse, ut cum semper bini interpretes seorsim conclusi, et singulis paribus legis translatio tradita esset, in interpretatione ita consenserint, ut collatione conversionis facta, ubi dictio ab uno parium apposita esset, ea a caeteris quoque omnibus addita: vicissim, ubi quid detractum, id aequaliter ab omnibus demptum deprehenderetur. Tanta Dei, Interpretum corda dirigentis, et ad consensionem mentes inflectentis, hic gratia apparuit. Caeterum haec obiter admonuisse


1609. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page xx | Paragraph | Section]

qui semper sano animi tui iudicio et proposito addiscere et assumere aliquid studes, vel ex historiis, vel ex negociis et rebus ipsis vitae. Ita enim informatur animus ad purum habitum, cum colligit optima, et in pietatem, rem omnium praestantissimam intentus, ea ut regula minime fallaci utitur in consiliis et actionibus suis gubernandis. Cum ergo essem animo prono ad res divinas accuratius cognoscendas, obtuli me legatum ad virum modo nominatum, virtute et fama prę aliis celebrem, et apud suos cives


1610. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 7 | Paragraph | Section]

quae petieram. ac conceperam de salute illorum hominum magnam spem, ex hac ratione persuasionis meae de voluntate Dei ad perficienda vota mea: quia quae homines constituant in sanctitate animi facere ad iusticię et bonorum operum industriam et procurationem, ad ea Deus omnia gubernans, actiones et conatus ipsorum feliciter dirigat atque promoveat. Tum ergo ille erecto capite et hilari vultu me aspexit, et dixit: Quot putas fore myriades? Ibi Andreas, qui prope adstabat, respondit, paulo plus fore quam


1611. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 8 | Paragraph | Section]

exhibeas munera, ad declarationem gratitudinis tuae. Ptolemaei Philadelphi insignis liberalitas Hinc ille sub mensa, cum bene esset exhilaratus convivio, dixit se hoc etiam velle adiicere, ut pro singulis corporibus, illi qui ea habeant, viginti accipiant drachmas: et hac de re promulgetur edictum, idque statim fiat, et simul perscripta omnia diligenter annotentur. Ita insigni usus est animi promptitudine, Deo omnia quae cupiebamus peragente, et impellente ipsum ad redimendos non


1612. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 9 | Paragraph | Section]

autem erat edictum ex mandato regis conscriptum. Edictum regis Ptolemaei de liberatione Iudaeorum Quicunque militantes cum patre nostro in regionibus Syriae et Phoeniciae, adorti terram Iudaeam obtinuerunt corpora Iudaica, et ea secum perduxerunt huc in civitatem aut regionem, aut etiam aliis vendiderunt: similiter si qui vel ante aderant, vel postea sunt huc adducti ex Iudaeis, volumus, ut qui eos habent, illico dimittant a se liberos, et accipiant statim pro singulis corporibus


1613. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 10 | Paragraph | Section]

omni negocio eligamus quod rectum sit ratione et iusticiae et pietatis: ideo mandavimus, ut quotquot cuique Iudaeorum corpora sint obnoxia servituti, aut quocunque alio modo in regno detineantur nostro, qui habeant illa apud se, illi pro precio a nobis deputato ea dimittant libera: neque quisquam hic callide aliquam fraudem usurpet, sed intra triduum post hoc edictum publicatum omnes profiteantur numerum suorum apud praefectos huic negocio, et simul statim exhibeant corpora ipsa. Nam ut haec ita fierent, in nostra


1614. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 23 | Paragraph | Section]

et ovicularis illa facies, et illa reliqua virgularum et coelaturae forma, ut cum mensa esset ad usum ab utraque parte confecta, ad utram eam erexeris, ab illa usque ad ima pedum eandem et plegmatum et coronae speciem referret. Nam laminam mensae, quam lata ea erat, adiunxerant solidam, et latitudine quatuor digitorum, ad pedes in eam inserendos, qui fibularum clausuris astringerentur, ut in utramvis partem erecta mensa, apta esset usui. Atque haec quidem in externa superficie mensae utrobique ad usum


1615. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 24 | Paragraph | Section]

artificio confecta, in medio exprimens sublongam et rotundam figuram rhombo similem, quae crystallum, et quod vocant electrum, ita affabre figurata habebat inserta, ut contemplantibus videretur opus inimitabile. Pedes vero ita erant parati, ut haberent lilia, et ea repansa in summo qua incumberet mensa. Subtus autem folia quae sub aspectum venirent, essent erecta. Pars autem ima pedis cuiusque, qua innitebatur pavimento, constabant carbunculo ex omni parte palmari, latitudine digitorum octo: quia erat loco fundamenti,


1616. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 27 | Paragraph | Section]

argenteus, postea aureus positus esset, plane inenarrabilis spectaculi facies reddebatur: ut accedentes ad contemplandum, non possent discedere, eo quod omnia splendore eorum illustrarentur, et quod in contemplatione magna inesset iucunditas, et ea condita varia quadam vi apparitionis et speciei ipsorum, dum contemplantes quidem decus aureorum craterarum sentirent perpetuam quandam voluptatem, cum admiratione animi assidue se ab una ad aliam artificii solertiam conferentis. Respicientibus ad argenteos,


1617. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 29 | Paragraph | Section]

et quidem sinuatione ab imo usque ad summum, ob ventum a pavimento subintrantem. Descriptio altaris Altare etiam extructum erat apposite et ad locum illum, et hostias quae ibi igne consumerentur. Qua vero parte ascensus erat ad illud, ea perquam decenter exornata erat, et pulchre accommodata ad ministeria sacra, et habitum sacerdotum ad talos usque indutorum tunicis ex bysso. Templum autem spectat ad ortum, posterioribus eius ad occasum tendentibus. et pavimentum totum est lapide


1618. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 32 | Paragraph | Section]

divinitati, peraguntur. Summi sacerdotis descriptio Hinc vero magnus nos subibat stupor, cum aspexissemus Eleazarum sacra tractantem, et ornatum illum eius, et dignitatis reverentiam, emergentem ex tunica induta, et lapidibus in ea preciosis. nam aurea tintinabula ad pedes usque ornatus eius dependent, quae singula harmoniae edunt sonum suum: inter quae singula sunt punica mala, et floribus variis et colore miro decorata. Zona autem cinctus erat valde decente, et variis ac pulcherrimis


1619. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 37 | Paragraph | Section]

in diminutionem perducunt. unde rex, ne ibi ita morarentur, hoc mandatum promulgavit, ut ne ultra viginti dies liceret in civitate exteros versari. Similiter etiam illis qui haberent negocia in civitate, praescripsit modum et tempus ad diiudicanda ea: ut si quis esset vocandus in ius, intra quinque dies negocium eius in iudicio expediretur. Cumque etiam frumentarios, commeatusque curatores et eorum ministros magnifaceret, legibus ordinavit, ut ne agricolae et praefecti civitatis quęstum facientes,


1620. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 37 | Paragraph | Section]

magnifaceret, legibus ordinavit, ut ne agricolae et praefecti civitatis quęstum facientes, minuerent cellas et horrea, id est, fructus agriculturae. Fertilitas terrae Iudaicae In haec autem ideo digressi sumus, quia Eleazarus ea nobis accurate demonstravit. Est ergo ibi magnum studium agriculturae: et ideo regio eorum consita est arboribus olivarum, et ferax est omnis generis frumenti et leguminum: ad haec, vineis et mellificio abundat. palmae vero, et aliae frugiferae arbores sunt


1621. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 43 | Paragraph | Section]

solum prohibitione, sed etiam cum praescriptione recti: ob oculos etiam positis malis et afflictionibus, quas Deus immittat authoribus delictorum. Nam primum omnium ostendit, unum solum esse Deum, et eius potentiam omnia pervadere, ita ut omnia sint ea repleta, nec ipsam lateat quicquam eorum quae in terra ab hominibus clam fiant: sed quaecunque quis vel iam faciat, vel post sit facturus, ea sint illi aperta. Quibus quidem ita accurate traditis, hoc demonstravit et effecit, ut si quis tantum cogitet de


1622. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 43 | Paragraph | Section]

Nam primum omnium ostendit, unum solum esse Deum, et eius potentiam omnia pervadere, ita ut omnia sint ea repleta, nec ipsam lateat quicquam eorum quae in terra ab hominibus clam fiant: sed quaecunque quis vel iam faciat, vel post sit facturus, ea sint illi aperta. Quibus quidem ita accurate traditis, hoc demonstravit et effecit, ut si quis tantum cogitet de aliquo improbo facinore peragendo, nedum si id peregisset, sciret Deum id non latere: sicque in tota lege sua Dei maiestatem et potentiam


1623. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 44 | Paragraph | Section]

commenti sint de diis, haberi apud ipsos sapientissimos. Aegyptiorum idololatria De aliis vero, aiebat, longe stultioribus quid opus est dicere, ut de Aegyptiis et similibus, qui ad bestias et multa reptilia, aliaque animalia delapsi, ea venerantur, et iis tam mortuis quam vivis sacrificant? Haec ergo singula diligenter contemplatus, utpote sapiens, et a Deo omnium rerum cognitione instructus legislator noster, circummunivit nos vallis indissolubilibus, et ferreis moenibus, ut cum nullis


1624. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 55 | Paragraph | Section]

princeps, accersitum Dorotheum, cui hoc muneris commissum erat, iussit effectam curare singulorum adornationem. nam ita a Rege ordinatum fuit, quod nunc etiam Convivii adornatio cernis, ut quot essent civitates, quę suppeditarent ea quae ad cibum, potum et lectisternia attinerent: tot essent etiam praefecti eorum, qui exercitati et assuefacti, cum qui ad Regem venissent, pro more omnia adornarent sine omni molestia et mora: id quod etiam circa hos hospites est factum. Nam


1625. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 56 | Paragraph | Section]

peragere precationes, accersivit. sed illi Eleazarum seniorem sacerdotem ex illis qui advenerant rogarunt, ut faceret vota. qui cum convenienti reverentia stans dixit: Rex, impleat te Deus omnipotens omnibus illis bonis quae creavit: detque et efficiat ut ea tu, uxor, liberi et amici habeatis per omne vitae tempus affluentia et firma. Ad haec ab illo dicta excitatus est magnus applausus, cum clamore et exultatione, qui satis diu duravit. hinc conversi sunt ad oblectandum se illis quae apparata erant.


1626. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 60 | Paragraph | Section]

tandem eundem rerum suarum statum posteris etiam tradere ad perpetuitatem quandam? Ille dixit: Orando assidue Deum, ut bona de rebus agendis capias consilia: et monendo liberos, ne efferantur dignitate et opibus, neve putent se ista habere ex se, sed sciant Deum ea largiri. Suffragatus et huic sententiae, ex sequente percontabatur: 9 QUOMODO quosvis eventus moderate ferat? Ille inquit: Si tibi persuaseris, homines ita creatos a Deo, ut et malorum et bonorum maximorum in vita fiant


1627. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 66 | Paragraph | Section]

Licet autem haec sit difficultas in hoc negocio, tamen quantum ego possum assequi intelligentia mea, ita puto tibi faciendum esse Rex, ut omnia quae et agenda et dicenda sunt tibi, illa referas ad pietatem. Nam ut ipse expertum habes, dum meditaris et agis ea quae sunt virtutis, interim neque gratificaris alicui praeter rationem, neque potentia confisus ius tollis. Fere autem, quibus in negociis quis vigilans multum versatur, in illis etiam in somno animus eius occupatur. Hinc ergo, qui vigilans omnem cogitationem


1628. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 71 | Paragraph | Section]

ex sequenti: 27 QUID esset dignum cultu decente, et exornatione? Ille inquit: Pietas. haec enim et ipsa est excellens quaedam pulchritudo, quae vim suam sitam habet in charitate, dono Dei: quam tu etiam possides, et in ea omnia bona complecteris. Ad hęc amico admodum applausu edito, ad sequentem dixit: 28 QUOMODO offensione aliqua imminutam gloriam recuperare posset? Ille inquit: Tu quidem non potes labi et offendere quenquam, qui in omnes


1629. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 71 | Paragraph | Section]

recuperare posset? Ille inquit: Tu quidem non potes labi et offendere quenquam, qui in omnes beneficia confers, unde germinat benevolentia: quae cum sit superior maximis armis, praestat maximum munimentum et praesidium. sed si qui solent delabi in offensas, illi ea quibus offendunt alios, non amplius faciant: sed reconciliatis animis offensorum, iusta agant. Verum hoc est donum Dei, bonis et non malis actionibus deditum esse. His oblectatus, ad sequentem dixit: 29 QUOMODO quis vacuus esse


1630. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 77 | Paragraph | Section]

ad haec, mutabile, ob consilii et sexus imbecilitatem naturalem: sed cum ratione et sana mente est tractandum, nec irritandum adversando ad contentionem. Ita enim vita recto et foelici cursu agitur, cum gubernator eius scit et considerat ad quem scopum omnia in ea consilia et actiones omnes oporteat referre. verum accedente invocatione opis divinae, haec gubernatio sit foelix. Hoc cum assensione audito, ad sequentem dixit: 44 QUOMODO sine erratis vixerit? Ille dixit: Si


1631. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 80 | Paragraph | Section]

Deinde etiam homines ipsi demissos humanitate prosequuntur. Suffragatus huic, alium interrogabat: 49 QUOMODO extruere posset, quae sint futura diuturna? Ad hoc dixit ille: Si magna et honorifica perfeceris opera, ut contemplantes ea, ob pulchritudinem cogantur ab illis abstinere, nec ullus similia ausit instituere, aut alios intentos curę necessariae ad ea perficienda perpellere possit sine mercede. Sed pręcipue hoc ita assequeris, si consideraveris, Deum magna providentia gubernare et


1632. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 80 | Paragraph | Section]

QUOMODO extruere posset, quae sint futura diuturna? Ad hoc dixit ille: Si magna et honorifica perfeceris opera, ut contemplantes ea, ob pulchritudinem cogantur ab illis abstinere, nec ullus similia ausit instituere, aut alios intentos curę necessariae ad ea perficienda perpellere possit sine mercede. Sed pręcipue hoc ita assequeris, si consideraveris, Deum magna providentia gubernare et tueri genus humanum, et ipsis suppeditare valetudinem, integritatem sensuum, aliaque omnia, et tu simile quid, imitans ipsum,


1633. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 82 | Paragraph | Section]

quemadmodum tu Rex hoc facis, Deo suppeditante tibi sanitatem et rectitudinem iudicii. Hunc benigne amplexus, ad alium dixit: 56 OB QUAE sit tristandum? Ille respondit: Ob illa, quae adversa eveniunt amicis, si cernamus ea fore diuturna, et inevitabilia. Nam ob defunctos et liberatos malis, ratio non permittit tristari. Sed ad se et suum commodum respicientes, etiam ob haec omnes homines tristantur. Caeterum ut quis effugiat omne malum, hoc non contingit nisi


1634. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 91 | Paragraph | Section]

plenum vino libavit, et tandem ita dixit ad viros illos: Vestro adventu contigerunt mihi maxima bona. nam multum utilitatis percepi ex doctrina vestra, mihi de regnandi ratione tradita. Hinc mandavit, singulis talenta tria donari, et puerum qui ea obtulerit. Haec omnibus approbantibus, cum acclamatione convivium replebatur laeticia, Rege sine intermissione omnia ad hilaritatem referente. Ego autem o Philocrates fui longior in commemorandis istis: sed tu dabis veniam mihi. nam ego supra


1635. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 91 | Paragraph | Section]

tum facultatem tam promptam respondentium ita apte et sapienter ad singulas interrogationes: sed et aliis omnibus qui aderant, videbantur haec admiratione digna, et praecipue Philosophis. existimo autem fore, ut et aliis omnibus qui haec sunt lecturi, videantur ea supra fidem esse. Sed profecto non licet aliquid falsi narrare de illis quae excepta et annotata sunt, et nefas iudicem etiam praeterire aliquid in huiusmodi rebus: sed ut haec sunt acta, ita ea exposui, ut vitarem omnem errorem. Licet ipse haec


1636. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 92 | Paragraph | Section]

ut et aliis omnibus qui haec sunt lecturi, videantur ea supra fidem esse. Sed profecto non licet aliquid falsi narrare de illis quae excepta et annotata sunt, et nefas iudicem etiam praeterire aliquid in huiusmodi rebus: sed ut haec sunt acta, ita ea exposui, ut vitarem omnem errorem. Licet ipse haec omnia percepissem, tamen studiose istam expositionem meam accepi ab illis, qui singula quae fiunt et dicuntur in regiis negociis et conviviis, excipere et annotare solent. Nam, ut ipse scis, hic mos est, ut


1637. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 94 | Paragraph | Section]

eorum absolveretur diebus septuagintaduobus, perinde ac si data opera hoc ab illis factum fuisset. Legis interpretatio absoluta Absoluta autem interpretatione, Demetrius illam Iudęis omnibus congregatis in locum illum, ubi ea perfecta erat, pręlegit, pręsentibus etiam ipsis interpretibus: qui etiam ut authores magnorum bonorum, magna laude et approbatione sunt accepti ab ipsa Iudaeorum multitudine. Interpretationis comprobatio Similiter et Demetrium


1638. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

sibi ipsi imperare optimum imperium 68 Simoelus 19 Simon 18.19 Sionis arcis descriptio 34. eius custodes. ibid. somniorum ratio 65. 66 in Somno fere ea observari, quae vigilans quis egit 66 in Somno quomodo quietus esse possis 65 Somoelus 18 sors cuique sua diligenter perpendenda 65 Sosibius Tarentinus 5 status vitae et morum


1639. Grbić Ilirik,... . Aristeae historia cum conversione... [page 98 | Paragraph | SubSect | Section]

ad Valetudinem tuendam quid in primis faciat 73 velum templi 29 verbis aliorum ne seducaris quomodo cavendum 85 veritatem quomodo diligere quis et colere possit 63 quae Vigilantes agimus, ea in somno etiam fere observari 66 virtutis usus 86 virtutem quare plerique homines non amplexentur ibid. virtute potissimum conservari gratiam et honorem 84 vita humana variis afflictionibus


Bibliographia locorum inventorum

Grbić Ilirik, Matija (1503/1512 - 1559) [1559], Aristeae historia cum conversione Latina, versio electronica (), Verborum 3353, Ed. Nino Zubović [genre: prosa oratio - historia; prosa oratio - versio] [word count] [grbicmaristea].


More search results (batches of 100)
First 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.