Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ea

Your search found 5166 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 212-221:


212. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

intueor et me ac totam hanc miserandam familiam, quoad uixerimus, fore necesse est uobis adimam. Quin potius pro uestra clementia dabitis dolori meo ueniam, si eius acerbitate abductus nec rerum ordinem seruare ualeam nec uerborum tenere modum, praesertim cum ea culpa libentius ego carere uellem quam illam a uobis deprecari si mihi impositum onus detractare licuisset; agam tamen ut potero, et minus temeritatis quam ingratitudinis notam subire uerebor. Dicturus igitur de laudibus reuerendissimi domini


213. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

uel philosophiae uel theologiae problemata summa cum omnium admiratione absoluebat; uersus complures multosque grammatice textus, quos olim puer edidicerat, ita memoriter recitabat ut ea illum heri aut nudiustercius memoriae mandasse existimares. Perfectis igitur quam celerrime omnium bonarum artium studiis, rediit sollicitus ad magistrum munus, cui caelitus destinatus erat, optime impleturus. Inerat enim menti eius praesaga quaedam


214. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

futurorum diuinitas complurimaque antequam contigissent per quietem discebat, ita ut insomnia ipsius non uisa solum, sed certa uiderentur oracula. Quibus uarie sollicitatus coepit auunculum suum hortari, coepit importunius compellere Romam peteret atque in ea urbe uersari uellet, in qua a maximo omnium rectore deo futurus summus pontifex erat designatus; ubi et seipsum accepturum ab eo cardinalatus decus et alios uniuersos honores, quibus eum functum uidimus, mira asseueratione praedicebat. Cerno hic nonnullos


215. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

summis pontificibus, quicquid praeparabat, componere. Affluebant quotidie opes et ab omnibus ferme Christianis principibus magni prouentus ultro offerebantur; quos licet ipse in illos, quos diximus, acceptaret usus, prophetici tamen documenti memor minime ad ea cor apponebat neque illis auaro deuincebatur affectu. Hinc est quod nec sciebat numerum nec omnino quid haberet aut quid impenderet nosse uolebat,


216. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

nec omnino quid haberet aut quid impenderet nosse uolebat, nullas a ministris impensarum exigebat rationes, nulla computa exigere uolebat. Iactura rerum ea duntaxat mouebatur quae negligentia contigisset, culpam magis dolens quam damnum. A suscepto semel negotio nullo metu absterreri potuerat, nullo periculo depelli. Verax in sermone, in facto fidelis, in proposito


217. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

ostendere quam gerere domi, proborum autem uirorum esse non simulatione, sed integritate uiros superare. Sane munificentiae liberalitatisque eius largitatem quis est qui ignoret nisi qui illa uti uel noluerit uel nescierit. Ea ipse ita flagrabat ut illos etiam, quibus iustis de causis aliquando irascebatur, muneribus tamen ornare non cessaret. Non semel neque solus interfui, cum quosdam familiarium merito obiurgasset, deinde uestimentis et magistratu donauit. Et cum aliquando a magistro


218. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

uel bonorum morum gratia diuersari licet. Accipiebat praeterea munera, non auaritiae, sed honoris comparandaeque beneuolentiae gratia, quibus tamen in acceptandis ea lege utebatur ut multo ampliora rependeret quam acciperet. Testes sunt omnes qui hac officiorum uicissitudine cum eo decertare uoluerunt. Complures in hoc coetu astare non dubito qui me uera praedicare nouerunt, et qui post acceptos ab eo non paruos honores multa insuper dona tulerunt.


219. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

multa insuper dona tulerunt. Vidi illum quodam uesperi non sine graui stomacho lacrimis suffusum oculos et cum multa indignatione deum optimum maximumque testem citare atque, cum nemo cogeret minimeque ea re opus esset, dirissima quaeque in se caputque suum impetrantem si ullas pecunias aut ulla Symoniacae perfidiae praemia abs quoquam eorum accepisset qui nuper in hunc sacrosanctum senatum apostolicum lecti noscuntur, seque ab inuidis atque malignis impie ac


220. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

suum tota die concinnabant dolos. Sed haec illi uiderunt; nos interea reliquas Petri uirtutes, non quibus debemus, sed quibus possumus, laudibus persequamur . Itaque, ut propositus ordo postulat, nunc ipsius prudentiam contemplemur, quamuis eius excellentia iam per ea, quae narrauimus, magna ex parte potuit esse manifesta. Quamobrem tantum eam partem attingam qua ita sese inter principes christianos gessit ut, cum unius erga eum beniuolentiam consideres, credas ab aliis minime dilectum. Lex quippe


221. Nikola Modruški. Oratio in funere Petri Riarii,... [Paragraph | Section]

rite perunctus; quo facto Proferte, inquit sacros codices, et aliquid de diuinis mysteriis meam domino animam commendantes recitate. Quibus mox prolatis usque in lucem partim psalmi decantati sunt, partim lecta euangelia, semperque intentus auribus atque oculis in ea quae legebantur, etiam deficiente spiritu, perstitit, donec lector dominicae passionis ad illum locum peruenit ubi scriptura inquit et inclinato capite emisit spiritum. Cf. Io 19, 30: et inclinato capite


Bibliographia locorum inventorum

Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1474], Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica (, Rim), Verborum 4115, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [modrnoratioriar].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.