Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ea

Your search found 5166 occurrences

More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3573-3577:


3573. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n21 | Paragraph | Section]

facere, conductos a vicinis barbaris agellos colere, labore corpus, animum meditatione virtutis exercere, inter se concordia, bona fama apud exteros agere. Quibus artibus adeo profectum est, ut stare sua mole ciuitas breui potuerit, seque tueri ab externa vi, maxime Narentinarum, et, quibus ea tempestate maria omnia infesta erant, Saracenarum classium. Hi porro, cum tempore Basilii Macedonis direptione vicinarum illi tractui ciuitatum ferocius agerent, vires suas aduersus Ragusinos experti, non modo continuatam plures per menses obsidionem magnis acceptis detrimentis omittere


3574. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n23 | Paragraph | Section]

Othomanici Imperii prouincias, ad quas mercatoribus suis aditus est, intentum, et efficax studium. In hac potissimum Ciuitate Poeta noster ortus est gente Palmotta, qua inter caeteras patricias, quibus vnis Rempublicam administrare, honoresque in ea gerere ius est, clarae imprimis et vetustae originis habetur. Pater illi Georgius Palmotta, vir acer, et industrius, quo puer admodum orbatus est. Mater Vrsula Gradia priscae integritatis Matrona, pari maiorum et familia claritate; tradito aliquot antea saeculis more, ut coniugia nobilium, nisi


3575. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n24 | Paragraph | Section]

occupatam, satisque intelligeret, nullam mediocribus poetis in re litteraria gratiam esse; liberiorem exercenda industria, et proferendi ingenii campum delegit, illyricas camoenas: accensus gloria nobilis in Ciuitate Poetae Ioannis Gundulae Francisci filii, consobrini sui; cuius ingenium per ea tempora magno cum ciuium, exterorumque plausu in edendis elegantibus fabulis, et nobilitando Ragusino theatro versabatur, famaque iam inclytum erat edito illustri poemate de Vladislai Рolonоrum Principis rebus in bello Turcico gestis. Vetus Ragusinorum mos est, ut cum suae quisque aetatis,


3576. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n25 | Paragraph | Section]

ipsi societates appellant. Hi certis inter se legibus conueniunt, et magistratus annuos, aut menstruos creant, praemiisque erga obsequentes, et poenis aduersus contumaces vtuntur, caeteramque ciuitatis recte institutae imaginem referunt: nihil tamen in ea re serii, nihil ad seueritatem, grauitatemque compositi; cuncta ad vitam hylariter, iucundeque degendam, et ad honestas voluptates persequendas, et luxus eruditi gratia comparata sunt. Praecipuumque huiusmodi coetibus scenae, ludorumque studium, et maxime eorum, quibus per statos Bacchanalium


3577. Gradić, Stjepan. De vita, ingenio, et studiis Junii... [page n29 | Paragraph | Section]

iudicauit. Hunc igitur sibi sequendum suscepit, quo modo Cicero in quibusdam de philosophia commentariis Platonem, contemptis religiosi interpretis legibus, sectatus est. Nec multum temporis, aut laboris in opere conficiendo consumpsit: cum tamen ad limae officium venturum est, plurimus in ea re, sibique displicens, ac plane morosus fuit; nullum enim finem faciebat recensendi, cum amicis conferendi, castigandi, mutandi; ne quid durum, aut insolens, aut exoletum, qualia fere sunt, quae primus ille ingenii feruor effundit, relinqueretur. Qua in re, super eximium ingenii decus, atque


Bibliographia locorum inventorum

Gradić, Stjepan (1613. — 1683.) [1670], De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica (), 3196 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - vita] [word count] [gradicspalmottaevita].


More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.