Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ea

Your search found 5166 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 429-439:


429. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2r | Paragraph | Section]

licet aut nullum esse deum et falsa homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi, malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu non constat, eum attingere non potest. Restat igitur religionem totam aut inanem esse, aut omnino nullam, et Christum Jesum, si deus et dei est filius, sicuti certe est, carnem hanc


430. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 2v | Paragraph | Section]

uerba, cum et Moysi hoc ferme modo locutum fuisse dominum acceperimus. Quid autem est? Nonne melius fuit (ut omittam quod perfectissima sunt omnia diuina opera, etsi uidetur nobis interdum pro nostra imbecillitate ita non esse), nonne, inquam, melius fuit deum ea forma ad homines descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum sit ut omne animans sui similitudine plurimum delectetur. Neque enim ulla poterat esse homini uel forma uel imago ad uidendum iucundior, ad persuadendum efficacior quam hominis. Qua


431. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

si incontinens ipse continentiam amplectendam esse contenderet, si denique nullo ipse incommodo affectus alios ad dolorem, penas, mortemque contemnendam hortaretur, nemo illum (ut arbitror, immo ut certe scio) non modo sequi, sed ne audire quidem uoluisset; est nanque portento simile ea uelle ceteris persuadere que tuipse nunquam attigisses. Sed poterat, ut superius est obiectum, etiam in celo residens omnis homines solo nutu ad ueram immortalitatis notitiam perducere. Atqui nonne idipsum fecit, nonne et nutu et uoluntate perduxit, cum


432. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3r | Paragraph | Section]

nostrum in terram descendisse? hoc nemo dicet: sed illud fortasse dicet: Cur descendit in terram cum in celo nihilominus res peragi potuerit? Quoniam, ut dixi, exemplo optime docetur uirtutis uia, cum difficillimum habeat aditum, et deus ea, que facere homines uolebat, fecit prius ipse ut eo magis illos ad bene beateque uiuendum excitaret. Quis enim seruus tam impudens, tam barbarus, tam ingratus, tam impius sit, qui si dominum suum uideat omnibus tormentis, doloribus, penis expositum pro se, non


433. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 3v | Paragraph | Section]

in sui finis contemplatione qui deus est sint semper occupati: eaque summa ope euitent que huic instituto possunt quoquo modo esse contraria. Sed lusus, commessationes, libidines et omnes id genus uoluptates quas ab ocio et diuitiis prouenire certissimum est illos uel maxime ab ea cogitatione auertunt: iubentque non deo et rationi: sed concupiscentie et uitiis omnem operam adhibere. Decet igitur probos et innocentes uiros queuis potius incommoda subire quam in ocio, in rerum copia, in delitiis ita uiuere ut merito uideantur hic mercedem suam recepisse. Nam teste


434. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4r | Paragraph | Section]

deflectat oratio: Vos queso audite et diligenter sicut hactenus fecistis attendite. Sentio me Beatissime pater asserende ueritatis studio longiuscule prouectum et plus temporis quam par erat in re minime dubia consumpsisse: propterea non repetam altius ut equidem erat in animo ea que Saluator noster pridie quam pateretur pro humana salute mirabili prouidentia operatus est: omissisque omnibus uel factis uel dictis ipsius que mysteriorum sunt plena ab oratione tanquam uero passionis sue initio potissimum exordiar: fuit enim oratio illa tam sedula, tam ardens,


435. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 4v | Paragraph | Section]

patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem orabat ut calix ille mortis a se tolleretur: cum id nequaquam uellet: aut si uolebat? cur a deo tunc exauditus non fuit? Atqui oratio hec Saluatoris ea ex parte proueniebat: que (ut modo dicebam) ad motum et afflictionem sensitiue partis attinet non que ad rationem et certam animi uoluntatem: ideoque mox addit: Verum tamen non mea uoluntas fiat pater: sed tua. Atque hoc ipsum Dauid etiam Rex in Christi persona diuine sicut


436. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 5v | Paragraph | Section]

curat. qui mutis sermonem reddit. surdis auditum apperit. languidis sanitatem donat. moribundis salutem largitur. mortuis denique ipsis uitam restituit? Quam bene sancte et supreme deus uel hac sola uoce furoris uestri cecitatem declarastis? sed una ratio uobis (ut credo) opitulatur: quod ea que apud uniuersas nationes bona et sancta putantur eadem uos mutato in contrarium et sensu et nomine mala atque impia existimatis: et id quidem ita uobis prescribitis imitandum: obseruandumque ut si bonus aliqis inter uos (quod tamen ego fieri posse non arbitror) sed si quis forte


437. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 6v | Paragraph | Section]

suam: cuius saluberrimo potu nulli homines: nulla toto orbe regio esset expers. In omnem enim terram exiuit sonus Apostolorum Christi et in fines orbis terre uerbum eorum. Quamquam quid ego huc sum delapsus quasi uel ex nostris dubitet quispiam uel ex alienis negare possit ea que diximus omnia de Christo intelligenda esse? et prophetas ipsos alium quendam diuinis illis uocibus cecinisse: non eum qui a nobis colitur Jesum mundi redemptorem? Neque enim apud Judeos mihi sermo nunc est: quorum furor toto orbi iampridem innotuit. Illud tamen quod a principio


438. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8r | Paragraph | Section]

mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori mansuetudine quam patientia pertulisse. Quapropter cum satis pro tempore de die hoc sanctissimo dixerimus: quanquam pro materie amplitudine non satis: si unum illud quod modo succurrit addidero statim faciam loquendi finem: quod equidem ea potissimum causa inuitus omiserim ne scelus iudeorum post hominum memoriam inauditum crudelitatemque his omnibus que narraui maiorem silentio uidear preteriisse. Quid obstupuistis patres? an uero putatis, que uestra est humanitas, locum iam aliquem impietati inter tot mala non superesse:


439. Nimira Rabljanin,... . Sermo de passione Domini, versio... [page 8v | Paragraph | Section]

supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam congregatum his oculis: eo uultu: eaque pietate aspicere digneris: qua sanctissime affixus cruci tunc cum omnia ad te ipsum trahebas: Joannem discipulum tuamque charissimam et pientissimam matrem aspexisti: eo munere: ea gratia illustres qua quondam apostolos tuos in die sancto Penthecostes illuminasti spiritum claritatis roremque misericordie tue eis desuper infundens. Domine sancte: pater omnipotens, eterne deus: qui intueris abyssum: qui sedes super cherubin: qui extendis celum sicut pellem: qui rotas


Bibliographia locorum inventorum

Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.