Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ea

Your search found 5166 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 440-639:


440. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_277 | Paragraph | SubSect | Section]

Quisque enim ei operi libentius confidentiusque sese accingit, quod ab altero factitatum quam quod suasum agnoscit. Nemo fere paupertatem, humilitatem, castitatem, uigilias, ieiunia reliquasque corporis fatigationes, etiamsi omnes homines ea magnificarent, obseruare animum induxisset, si nullus reperiretur, a quo ante obseruata fuissent. Atque aliquis tanto oneri nullius uires sufficere ratus hortatoribus diceret: Hypocritę, ut quid humeris meis imponitis, quod ipsi ne


441. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_278 | Paragraph | SubSect | Section]

reuerende Hieronyme, quantum debemus illis, qui primi ita eiusmodi uirtutes coluerunt, ut cęteris ad easdem capessendas aditum aperirent suoque exemplo ostenderent, qua ratione quibusque artibus ueram gloriam sibi parare possent. Neque ea in re ego, ut multi, priscos illos uel Romanos uel Gręcos uel alios inanium deorum cultores ualde miror, in quibus nihil perfectum esse potuit, uiam ueritatis ignorantibus, sed Iudeos primum, deinde nostros, id est, Christianos, qui


442. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_286 | Paragraph | Section]

omnibus post ascensum Domini distractis ac diuenditis pecuniam ad pedes apostolorum proiecere in terram, ut corda errigere possent in cęlum, quo Christum iam pręcessisse conspexerant. Hunc morem sedulo a fidelibus ea tempestate obseruatum Lucas in Apostolorum Actis testatur dicens: Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. Possessiones et substantias uendebant, et diuidebant illa, prout cuique


443. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_287 | Paragraph | Section]

prout cuique opus erat. Subiungit etiam Iosephum, Barnabam * corr. ex Barsabam cognominatum, agrum, quem habebat, uendidisse pecuniamque apostolorum conculcandam pedibus apposuisse, ut scilicet ea contempta agrum sibi illum de Euangelio parare posset, in quo absconditus est thesaurus regni cęlorum. Nunc, qui deinde horum uestigia sunt secuti, ordine referamus! Gregorius, antequam


444. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_288 | Paragraph | Section]

uero ille abbas, qui uiuendi formulas, quas nunc plerunque sequuntur monachi, scriptas edidit, a parentibus ex Nursia Romam ad excolendum liberalibus disciplinis ingenium missus, impubis adhuc ac pene puer, altius quam ea consueuit ętas, diuinitus inspiratus, cogitans litterarum studia, Romam ipsam parentesque deseruit uixitque solitarius, orationem studiis, Romę eremum, parentibus pręponens Christum. Pari puer admiratione dignus mihi


445. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_289 | Paragraph | Section]

aditum minus patere putaremus? Germanus Antisiodorensis, Burgundię pręfectus ingenuisque artibus apprime eruditus, pari cum uxore castitatis religionisque suscepto uoto magistratum ultro deposuit et tantas opes, quantas ea pręditus dignitate habere poterat, pauperibus erogauit nihilque sibi quicquam reliqui fecit, tunica, cuculla cilicioque contentus, ut lucrifaceret Christum. Gallicanus quoque, Romani dux exercitus, postquam Scythis


446. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_289 | Paragraph | Section]

cilicioque contentus, ut lucrifaceret Christum. Gallicanus quoque, Romani dux exercitus, postquam Scythis Dacisque et Thracibus superatis Constantiam, Constantini Augusti filiam, coniugem sibi pactam victor accepisset, ab ea conuersus Christianusque factus continuo dignitatis abiecit insignia, detrectauit militiam et, quicquid plurimorum annorum stipendia uictorięque parauerant, repente sustentaculum fit debilium. Denique sponsam uirginem,


447. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_290 | Paragraph | Section]

Quo quidem ille indutus (tantum donatoris misericordię meritum fuit) e uestigio sanus consurrexit. Postea uero quam defunctis parentibus liberam suscepit bonorum possessionem, tam prompto animo omnia egenis dispertiuit, ut ea non prius habuerit quam donauerit. Sed iam ad eos ueniamus, qui non modo priuatis opibus uerum etiam maximis regnis in terra renunciantes digni fuerunt, qui cum Christo regnarent in cęlis.


448. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_292 | Paragraph | Section]

tetrarchiam hęreditario acceperant, nequiter eiecta maleque habita, quasi rem uiri sui dissipasset, quoniam in dandis elemosinis minus parcam fuisse dolori erat auaris animis, cum uix tandem dotalia ab illis extorsisset bona (ea erant duo milia pondo argenti infecti, facti cęlatique), pauperum et peregrinorum satis amplum in Marpurg ** corr. ex Marupre construxit receptaculum ibique iis humiliter ministrando, quanto se


449. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_294 | Paragraph | SubSect | Section]

uinctus ductus est in carcerem. Interim Gad, frater regis, elatus, cum die quarto reuixisset, testatus est uidisse se in cęlo mirabilis structurę basilicam gemmis auroque fulgentem atque audisse a Thoma regi conditam, nisi ea se ipse fecerit indignum. Rex itaque rediuiui fratris tum miraculo attonitus, tum uerbis permotus apostolum uinculis liberat, Christum prędicanti credit et credens intelligit non in terra; sed in cęlo elemosinis paranda


450. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_299 | Paragraph | SubSect | Section]

Elemosinarius dictus fuit. Idem pauperes non aliter quam dominos suos appellare solitus dicitur. Et cum a diuite quodam uile ac sordidum grabatuli sui tomentum miserante plumeam culcitram dono missam accepisset, ubi primum ea substrata cubauit, noctem illam totam insomnem egit, identidem ingemiscens mollius tunc se iacere quam dominos suos. Cumque illuxisset, culcitram uenumdari, pecuniam pauperi erogari mandauit. At diues ille ab emptore


451. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_301 | Paragraph | SubSect | Section]

collobio, indutus ac superindutus podere reliquisque sacerdotalibus ornamentis, dum sacra peragit atque inter agendum ambas suppliciter manus ad cęlum tollit, delabentibus lineis manicis brachia nudata ostendit. Sed priusquam ea demitterret, amicta apparuere tegumento ornatus supra modum mirabilis oppidoque stupendi; ut scilicet miraculo admoniti crederemus cum, qui indigentes uestierit, uestiendum cęlestis glorię lumine, cum Dominus Iesus


452. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

pristinam uitam reditum a Domino impetraret? Nonne et pro Drusiana egenorum Ephesi turba Ioanni apostolo occurrens, ut, quam illi tunc efferebant, ipse protinus suscitaret, obtinuerunt, dum uestes ab ea receptas ostentant, dum illa incolumi se nunquam famem timuisse affirmant? Mulier igitur ad uocem apostoli a morte ueluti a somno exurgens, illum suscepit hospitio solitaque subsidia pauperculis misit,


453. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

animi uirtuti officere possit,- irrisorem suum osculo excepisse dicitur, lętari se affirmans, quod tandem nactus esset hominem, a quo iure paruipendendus existimaretur; seruum enim se esse ut habitu pusillum, ita ad ea, quę facto opus erant, ignauum inertemque ac prorsus inutilem. Nonne satis declarauit, quantum ab humane glorię concupiscentia procul esset, qui sic exultauit contemptus? Magna quidem hęc Constantii erga


454. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_317 | Paragraph | SubSect | Section]

modestia. Cuidam enim probato uiro ipsum attollenti respondisse fertur: Deum deprecare, frater, ut his, quę de me predicas, dignus efficiar, sicuti et tu dignus es, cuius opinio improbari non debeat. Sed plerunque euenit, ut ea, quę de iis, quos amamus, in medium proferimus, maiora uero sint. Itaque, quanuis ista commendatione tua longe inferiorem me esse agnoscam, charitati tamen gratias ago. Huiuscemodi responso sapientissimus pontifex et


455. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_337 | Paragraph | SubSect | Section]

est beatitudinem. Cosmas et Damianus, germani fratres, medendi arte clari, sed pietatis officio clariores, gratuito curationem exercebant. Et cum Damianus Palladia matrona morbo liberata munusculum aliquid ab ea precibus pulsatus ac pene coactus accepisset, adeo id ęgre Cosmas tulit, ut mandasse dicatur, ne eodem tumulo cum fratre componeretur, quandocunque ipsis uita defungi contigisset, nihil tam iniquum existimans quam pro


456. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_338 | Paragraph | SubSect | Section]

fecerat, decem auri libras dono offerenti ordeaceum porrexit panem dicens quod, qui tali cibo aluntur, non pluris aurum ęstiment quam lutum. In Sicilia etiam quidam de primoribus uiris morbo aquę intercutis ea ipsa die, qua ad eum uenerat, curatus, cum postea eidem offerret plurima munera, audiuit dictum Saluatoris ad Discipulos: Gratis accepistis, gratis date! Eugenia uirgo (ne foeminarum etiam


457. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_338 | Paragraph | SubSect | Section]

corporis ęgritudine affectam, Deum precata, et repente et efficaciter curauit. Et cum pro tali beneficio ingentia sibi offerrentur dona, nihil accepit, se Christi paupertatem pręferre diuitiis dicens et pro eius amore ea, quę cum seculo transeunt, contemnendo ad illas, ubi ipse est, nunquam deficientes delicias anhelare, quę quidem uitę huius incommodis, non opibus comparantur. Et certe fieri non potuit, ut, quę seipsam abnegauerat, ita ut


458. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_338 | Paragraph | SubSect | Section]

quę certum pecunię numerum non afferret. Cuidam ex iis, cuius Deo deuotus animus a tam prophana negociatione abhorrebat, apparuit in somnis Hieronymus iubens, uti cęteris pergeret nunciare, nisi actutum poenitentes ab ea exactione destiterint, ultionem a Deo paratam iam ipsarum capitibus imminere. Cumque hęc in conuentu omnium narrata fuissent, ridiculo excepta sunt existimantibus deliramentum esse mulierculę aniliter desipientis nec uera,


459. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_341 | Paragraph | SubSect | Section]

supellectilis erat pręter catinum uestemque cilicinam et rusticum sagum? Sic usque ad quinquagesimum ętatis suę annum (qui uitę ultimus fuit) dicitur perdurasse, ita ut nihil unquam amplius concupisset. Bona enim, et ea non modica, in quibus hęreditario absens successerat, egenis dilargiri mandauit, ne obolum quidem passus ex his ad se deferri. In summa igitur inopia tam diues fuit, ut nihil appeteret, in summis opibus tam


460. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_343 | Paragraph | SubSect | Section]

nauigio applicans cum discipulo suo Gazano nec aliud habens, quod pro mercede uectori daret, Euangelium manu sua exaratum coepit offerre. Sed qui accipere rogabatur, cum nihil eos habere cerneret pręter codicem illum et ea, quibus tecti erant, oblatum recusauit neque deinde quicquam exigere uoluit, et inopiam eorum miseratus omni debito solutos dimisit. O et periculorum uictrix paupertas et libera pensionum, inter rapacissimos latrones


461. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_346 | Paragraph | SubSect | Section]

dispensantes, quę uobis commissa sunt, alioquin audituri: Si in alieno infideles fuistis, quod uestrum est, quis dabit uobis? Bona, quę habet Ecclesia, pauperum sunt, bona uero sacerdotis, uita ęterna. Qui ergo ea, quę pauperibus debentur, in suos conuerterit usus, uitam ęternam, quę sibi propria erat, amittet. Et cum nec illa secum ferre poterit, quoniam uelit-nolit relinquenda sunt, nonne egere incipiet? Nonne, qui dudum


462. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_348 | Paragraph | SubSect | Section]

iam ab initio pauperes et egeni a Deo optimo maximo electi sunt, quid est, quod te pudeat pigeatue pauperem esse, qui operi illorum prępositus es minister et custos? Respiciendum est, et quid uas electionis Paulus ea de re decernat, diligenter attendendum. Habentes, inquit, alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desyderia multa


463. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_350 | Paragraph | SubSect | Section]

postquam constructo diuersorio non modicam egenorum ęgrotantium turbam coegisset, ministram se eorum fecit. Cumque a patre in Pannoniam reuocaretur, noluit eo ire, talem uitam pręponens regno Hinc, ubi ea postremo in sanctorum gloriam recepta miraculorum patuit indiciis, apparuit uerum esse, quod Propheta ait, quia melius est modicum iusto, super diuitias peccatorum multas , et uerissimum, quod a Domino dicitur:


464. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_353 | Paragraph | SubSect | Section]

inquirimus. Honophrius quoque monachus, cum Hermopoli in monasterio sese aliquandiu exercuisset, quasi e ludo ad certamen progredi cupiens, ad quandam uastissimam Aegypti eremum solus abiit et in ea annos sexaginta hominibus prorsus incognitus permansit. Consumptis autem, quę secum tulerat, indumentis superiorem corporis partem barba et capillis, inferiorem, ubi plus pudoris inest, arborum foliis uirgultisque


465. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_354 | Paragraph | SubSect | Section]

neque conuersationem posteros latere. Illi prouidit tumulum, nobis uirtutis exemplum. Ioannes Aegyptius, anachoreta, cuius responsis Theodosium principem in suis aduersus barbaros expeditionibus usum accepimus, habitauit in ea Thebaidis eremo, quę adiacet oppido Lyco. Spelunca eius in pręrupti montis uertice, ascensu difficili adituque obstructo erat, ita ut nemo ad cum ingressus sit a quadragesimo usque ad nonagesimum ętatis suę annum. Per


466. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_354 | Paragraph | SubSect | Section]

salutis dabat eisque extrinsecus, ubi commode requiescerent, hospitiolum fecerat. Ipse intus solus (si tamen solus dici potest, cum quo Deus est) morabatur, finem expectans uitę, ut uitam, quę finem non habet, inchoaret. Ea spe lętus forsan etiam decantabat: Singulariter sum ego, donec transeam; transiturus utique ad consortium angelorum, qui se a consortio secluserat hominum. Theonam etiam intra suam cęllulam clausum habitasse


467. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_357 | Paragraph | SubSect | Section]

solitudinis loca pergit, ab eo ipso, a quo pulsus fuerat reuocatus rediit atque etiam ope illius adiutus, in qua coeperat ripa, gurgustiolum compegit et cum unico discipulo solitarius habitauit. Vis nosse, quantum in ea solitudine manens profecerit? Pro terrena et caduco regno, quod contempserat, cęleste et ęternum accepit, quod concupierat. Quid mirum igitur, si et ipse aliquando uastę solitudinis, nunc paradisi


468. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_360 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctarum collegio duces, quas ad eremum sequi secundum diuinę gratię donum aut optent tantum aut simul et possint. Maria Magdalena omnia peccata sibi dimissa esse iam pridem audierat, optimam partem, quę non auferetur ab ea, Domino attestante se elegisse cognouerat, resurgentem Dominum prima uidere meruerat, pro amore illius omnia contempserat. Denique apud Massiliam, Gallię urbem, inanium deorum simulachra Christi prędicatione iam


469. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_362 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput X / DE VIGILIIS ET SOMNO ET STRATV Quoniam uero, siue quis in solitudine solus siue cum multis in monasterio uitam ducere constituerit, imprimis eniti debet, ne somnolentię deditus ad ea, quę religiose obeunda sunt, segniter exurgens ignaua cunctatione obtorpescat, qua cura, quo studio sacras uigilias obseruarint, qualibus etiam stratis usi sint ac quam minimum sopori indulserint hi, quos ueniens Dominus


470. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_363 | Paragraph | SubSect | Section]

qua cura, quo studio sacras uigilias obseruarint, qualibus etiam stratis usi sint ac quam minimum sopori indulserint hi, quos ueniens Dominus inuenit uigilantes, hinc iam perscrutemur. Traditum est in ea eremo, cui Euagrius abba: pręfuit, fuisse monachos, qui sedendo somnum caperent non iacendo, magis repugnantes sopori quam dormientes. Hi profecto iure suo dicere poterant: Omnes nos filii lucis et filii diei sumus, non


471. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_376 | Paragraph | Section]

quidem monachus, deinde etiam ipse abbas, postquam Spoletum, Piceni oppidum, appulisset, presbyteros rogauit, ut ibidem orandi, quandiu uellet, copiam sibi concederent nec sinerent interim oranti quenquam impedimento esse. Ea re impetrata dies treis continuos et totidem noctes genibus innixus orauit. Hoc quidam hypocrisis uitio deputans eo processit dementię, ut post uerborum insultationem etiam colaphum illi incuteret. Sed quoniam parata sunt


472. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_380 | Paragraph | Section]

exemplo. Impetrata enim a uiro noctis continentia ad orationem secedebat, super pauimentum distento tapetulo cubitans, ne mollius iacenti altior somnus horas interciperet orandi. Vir quoque sanctitudine illius delectatus, ad ea, quę Dei sunt, magis magisque inflammabatur. Inde et, quod petitus erat, facilius concedere et ipsemet impensius orare. Diceres eos identidem recordari illud ab Apostolo pręceptum: Nolite fraudare inuicem, nisi


473. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_385 | Paragraph | SubSect | Section]

copię erant sexaginta milia peditum electorum et quinque milia equitum. Rursum in Bethoron non plus quam tria milia bellatorum secum habens cum ualidissimo Nicanoris exercitu, sicuti confidenter, ita et feliciter conflixit. Ea siquidem pugna aduersariorum castra fuere euersa, Nicanor interfectus, reliqui fugientes a persequentibus cęsi. Has tantas uictorias Hebreis olim attulere non Iudę pauci milites, sed Iudę Deo gratę preces.


474. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

tangens curauit, eum precatus, cuius religionem astruebat curando. Hęc quidem et alia huiuscemodi multa operandi facultatem discipulis suis concesserat Dominus. Sed ne miraculorum autor ignoraretur, a Deo ea petere credentes uoluit. Quodcunque petieritis, inquit, Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Et iterum: Quodcunque uolueritis, petitis, et fiet uobis. Et quid


475. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_390 | Paragraph | SubSect | Section]

facinus et Faronis, Meldensis episcopi, fuit. Etenim submersam in flumine simul cum uectoribus nauim miseratus, cum in ripa se prosternens Deum orasset, ab imo fundo in summas aquas enatare fecit, saluis omnibus, qui in ea erant. Tale quid et Apostolo euenisse credimus, qui ad Corinthios scribens ait: Ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui. Sed neque de illis nunc silendum, qui orando bonarum


476. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

poenitentia ad castitatis studium egit. Conuersis igitur ueniamque petentibus tam facile pręsulis pietas indulsit, quam ardenter, ut conuerterentur, orauerat. Econtra Geraldus, castitatis cultor pręcipuus, ab ea desciuisset, si tentatus ad orationem non confugisset. Cum enim et generis nobilitate et diuitiis polleret atque in cuiusdam uillici, serui sui, filiam oculos coniecisset, forma eius


477. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_395 | Paragraph | SubSect | Section]

abbas; decem milia martyrum, qui apud Alexandriam pro Christo omnia pene Christi tormenta sibi ab impiis illata constanter sustinuerunt; Nicetas martyr, Maximiani, Nicomedię regis, filius, qui et suppliciis et patri, a quo ea passus est, superstes, populum ante in idolis mortuum docendo reuiuiscere in Christo fecit; Venerandus martyr Trecasii passus, qui de fide ab angelo meruit instrui et a Christo ad fluuium Sequanam sibi apparente baptizari,


478. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_404 | Paragraph | SubSect | Section]

Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ipsi, gloria in secula. Amen. Ioannes apostolus: Fui, inquit, in spiritu Dominica die, et audiui, et uidi, ea utique, quę in Apocalypsi commemorat. Quorum pręstantiam diuus Hieronymus admirans ait: Apocalypsis Ioannis tot habet sacramenta, quot uerba. Parum dixi: in uerbis singulis multiplices latent intelligentię et pro merito


479. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_406 | Paragraph | SubSect | Section]

uisum ferunt neque deinde tantę contemplationis fructum dissimulare potuisse, uultu prodente iocunditatem, quam intima conceperant pręcordia. Extasi autem tam profunda rapi solitum, ut interdum candelam accensam tenens, ea demum ad manum usque absumpta, flammę calorem non senserit. Quem prorsus non sensisse, iis etiam, qui id factum non uiderunt, fidem facere poterant non pauca in manu ipsius ac digitis adustionis uestigia. Qualia ergo illa


480. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_409 | Paragraph | SubSect | Section]

membris ac sensibus diu ueluti exanimis iacebat. Inde illi non pauca, quę futura erant, diuinitus reuelata fuisse perhibent solitamque Beatę Virginis frui colloquiis; librum etiam, qui Viarum Dei dicitur, angelo dictante ab ea scriptum. Cum hęc ita sint, nonne paradisum habuit in terris, quoniam mente semper in cęlis fuit? Clara uirgo, beati Francisci pręceptis imbuta dignaque tanto magistro discipula, pridie quam Natalis Domini ueniret,


481. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_412 | Paragraph | SubSect | Section]

abbas in omni sanctitatis genere memorandus Scripturas diuinas (ut inquit Hieronymus) post orationes et Psalmos, quasi Deo pręsente, recitabat. Quę enim per prophetas et apostolos dictante Spiritu Sancto prolata nouerat, ea non irreuerenter nec inconsyderate neque omnino inepte legenda iudicauit. Basilius ille Magnus, cum primitus mundanę philosophię studiis plurimum delectaretur, ubi deinde scientię spiritalis dulcedinem gustare coepit, illa


482. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_413 | Paragraph | SubSect | Section]

tenebris aspicere coepit lucem ueritatis consuluitque Ambrosium episcopum, quid primum de Scripturis legere deberet, quo iam confidentius catholicę fidei posset adherere. Et audiuit Esaiam sibi legendum esse, utpote qui ea, quę in Christo contigerint, explicatius prophetarit et gentium uocationem annis multis post futuram quasi pręsentem uiderit. Denique ab Ambrosio baptizatus, diuinos codices perlegendo, non solum


483. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_414 | Paragraph | SubSect | Section]

diuinos codices perlegendo, non solum fidelis, sed etiam Ecclesię doctor pręstantissimus euasit, cuius paulo ante, dum seculari tantum scientię studeret, fuerat oppugnator. Contra Ecclesiam cum Manicheo consurrexerat, pro ea mox decertans et insum et reliquos omnes hereticos facile conuicit. Scripturas igitur catholicas legant, qui purę synceręque ueritatis luce cupiunt illustrari, dicente Propheta: Lucerna pedibus meis, Domine, uerbum


484. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_431 | Paragraph | SubSect | Section]

a demonibus pateretur, donec baculo eius accepto abiit securus, plus iam confidens apostoli ligno quam ueneficiis suis. Conuersus igitur maleficę artis libros flammis tradidit, et se fidei Christi, satis expertus nihil ea neque uerius neque fortius mortalibus datum. Ad Taurinum, Aurelianensem episcopum, magos Cambisem et Zamrim cum discipulis irruisse legimus, ut eum interimerent, quoniam cum uiuente contendere neque


485. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_432 | Paragraph | SubSect | Section]

nunc cum philosophis pergamus, ut et hi discant, quia, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Dionysius Aeropagita, cum apostoli Pauli prędicationes audisset et ea, quę sibi iam similia ueri uidebantur, credere adhuc dubitaret, uerbis fidem se habiturum dixit, si Paulus cęco, qui forte aderat, Christi inuocatione uisum restituisset. Tunc ille: Ne me, inquit, magico carmine usum,


486. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_434 | Paragraph | SubSect | Section]

uersos tandem ad credulitatem induxerit. Immanissimus tyrannus credentium ceruicibus cum gladio imminebat, illi uero maluerunt iugulum prębere ferienti quam cognitę iam et perceptę contradicere ueritati, ea et certissima et saluberrima esse, quę a uirgine didicerant, affirmantes: Vna ergo ancilla Christi disputando uicit, quos tota Platonis Academia uincere non potuisset.


487. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_438 | Paragraph | SubSect | Section]

locum suum sancto ac fideli uiro Menna. Sicque sapientissimus princeps, cum fidei nostrę synceritatem paulo plenius didicisset, usque adeo approbauit, ut et ipse correctus crederet et credere denuentem puniret. Magnum ea etiam res indubitatę fidei testimonium fuit, quam Cyrillus coram se Hierosolymis ita actam tradidit. Post diui Hieronymi obitum heresiarcha quidam Sabinianus opusculum execrandi dogmatis a se confectum, quo errori suo


488. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_440 | Paragraph | SubSect | Section]

discamus. Vtiliter sperat, qui nec adeo misericordię Dei confidit, ut iustitiam non timeat, nec adeo iustitiam timet, ut misericordię diffidat. Itaque semper attendendum est, ne ad proxima spei uitia delabamur. Ea sunt: desperatio et pręsumptio. Qui desperant non satis perpendunt diuinę misericordię magnitudinem et conscii delictorum ante se damnant quam damnantur. Qui pręsumunt, iustitię seueritatem obliuiscuntur, et, dum nihil


489. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_442 | Paragraph | SubSect | Section]

Quod sperauerant, poenitendo obtinuerunt dicente Scriptura: Et uidit Deus opera eorum, quia conuersi sunt de uia sua mala; et misertus est Deus super maliciam, quam locutus fuerat, ut faceret eis, et non fecit. Ea igitur spes impetrandę salutis non fallitur, quam uitę correctio comitatur. Euangelii tempora percurramus! Cuius spem non incitat atque accendit latro in cruce poenitens? Quam quidem crucem, si nihil mali commisisset,


490. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_446 | Paragraph | SubSect | Section]

spes nulla esset, magos consuluit. Exciti maligni spiritus eam illi uxorem fore dixerunt, si ipse se diaboli seruum adscripserit contempto Christo. Conditioni assentiens chyrographum dedit et nuptias cum ea, quam adamauerat, iniit. Post hęc deprehendit mulier nihil prorsus Christiani moris inesse uiro: non orare, non ad ecclesiam ire, non crucis signum facere. Denique causam ab eo curiosius sciscitans plene didicit et anxia


491. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_446 | Paragraph | SubSect | Section]

et animo conflictatus lachrymas fudit et ueniam orauit. Die quadragesimo dormienti Virgo, Dei Mater, cuius opem inuocauerat, apparens dimissum ei peccatum nunciauit. Somno excitatus chyrographum suum iuxta iacentem reperit. Ea re lętus, et peccatum suum et Dei erga se misericordiam cunctis audientibus publice enarrauit. Die tertio uita defunctus etiam miraculis claruit. Quod si tanti criminis reus ad tantam beatitudinem peruenit, profecto nemo


492. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_447 | Paragraph | SubSect | Section]

ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et quę diu serua fuerat peccati, meruit effici discipula Christi eiusque resurrectionem uidere prima atque audire: Maria optimam pariem elegit, quę non auferetur ab ea. Sic, ubi abundauerat peccatum, superabundauit misericordia et in poenitente omni spe maior spei merces fuit. Maria Aegyptiaca meretricio quęstu diu infamis, cum aditu etiam ecclesię indignam


493. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_373 | Paragraph | Section]

de quibus modo diximus, ab Apostolo ponitur et de tribus maior ipsa prędicatur, ideo satis congruum arbitror, ut tertii nunc uoluminis principium teneat et quasi in arce collocata consistat. Quę uirtus cum talis sit, ut sine ea cęterę nihil sint, neminem ignorare uolumus de ipsa simul tractari, ubicunque de aliqua a nobis tractetur. Quędam tamen, quę illi magis propria censui, conabor hoc loco referre et sanctorum exemplis- primo quatenus Deus


494. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

incedere, saltare, ludere et quasi unus e plebe iocunditatis gesticulationibus uti, donec illa in urbem inuecta sub tabernaculo, quod ipse tetenderat, uenerabiliter collocaretur. Ex quanta autem in Deum pietate quantoque amore ea regis exultatio proueniret, Michol, uxoris suę, poena testatur, quę, quoniam scurrilis leuitatis illum arguerat, Deo ulciscente perpetuę sterilitatis damnum tulit. Idem post hęc anxie secum queri coepit se in ędibus


495. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

Sed mirentur alii opus, nos animi Deo deuoti affectum pensemus, qui mea quidem sententia maior in Dauid quam in Salomone fuit. Multa quippe postea populo populique principibus indulsit Dominus, et propter seruum suum Dauid ea se indulsisse protestatus est, ut, quia ipse Deum plus cęteris dilexerat, plus etiam a Deo dilectus nosceretur. Quod autem Salomon potius quam ille, ut templum Domino construere electus sit, non tam meritum quam mysterium


496. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_376 | Paragraph | Section]

scriba Antiocho Epiphane fideles persequente, ut suillam carnem gustaret, compelli (quoniam illegitimum erat) nullo modo potuit, sed neque pro illa suppositam aliam, qua uesci licebat, ut sumeret, exorari, uolentibus amicis ea simulatione ipsum subtrahere neci. Vtque cęteris constantis animi perpetuęque in Deum obseruantię exemplum fieret, extrema pati maluit quam quicquam prophani aut agere aut omnino egisse uideri. Itaque corpus carnifici


497. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_378 | Paragraph | Section]

et se et illos non modo nusquam recessuros, uerum etiam minime dubios esse, quin ipse Filius Dei sit, affirmat, ut scilicet discas neminem posse perfecte diligere, qui non plene crediderit. Post hęc prędicente Domino ea, quę propediem Hierosolymis passurus esset, ait: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Vide, quali amoris ardore flagrabat. Quem in omnibus uerissimum esse nequaquam dubitat, ab eodem id solum patienter audire non


498. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_382 | Paragraph | Section]

atha, quod Syrum esse aiunt et sonare: Dominus uenit, ut sit sensus: eum in aduentu Iudicis a fidelium consortio separandum, qui a Christi charitate inuentus fuerat alienus. Charitatem autem Dei habet, quisquis ea, quę ab illo pręcepta sunt, ante omnia exequi studet. Ioannes apostolus: Hęc est charitas Dei, inquit, ut mandata eius custodiamus. Ac nequid excuses, subiungit: Et mandata eius grauia non sunt.


499. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_382 | Paragraph | Section]

alibi: Et hęc est charitas, ut ambulemus secundum mandata eius. Ipse quoque Dominus in Euangelio: Si diligitis me, inquit, mandata mea seruate! Et iterum: Qui habet mandata mea et seruat ea, ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. Et rursum: Siquis diligit me, sermonem meum seruabit, et Pater meus diliget eum, et ad


500. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_385 | Paragraph | Section]

uerbi dulcedine delinita nullis eiusdem germanę compellationibus auelli potuit, ut ab eo parumper secedens ipsam in ministrando iuuare uellet. Ideoque optimam partem elegisse dicitur, quę non auferetur ab ea. Charitas enim nunquam excidit. Sed ut alia omittam, quis digne explicare, nedum laudare queat, iam sepulto Domino animi eius solicitudinem assiduumque angorem? Comparauit aromata, ante lucem ad


501. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_392 | Paragraph | SubSect | Section]

committit se fluctibus, ut in alto laborantibus opem ferat, suę ipse quieti salutem pręponens aliorum. Vitalis etiam monachi in urbe Alexandrina mira admodum charitatis opera extitere. Prostibula adibat foeminarum et cum ea, quę impudentiore lasciuia diffluere uidebatur, noctem pactus precium offerebat. Admissus autem in aliquo fornicis angulo procumbens deprecando peruigilabat, donec illucesceret dies. Factum admirans mulier, cogebatur


502. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_392 | Paragraph | SubSect | Section]

patienter tolerabat, cum plus utilitatis ex correctione alieni delicti caperet quam ex sua infamia damni. Pafnutius quoque abbas, qua ratione Thaidem, nobile scortum, ab impudicicia auerteret, excogitauit. Cum enim ab ea secretiorem congrediendi locum poposcisset et in abditissimum postremę domus cubiculum ductus, ibi etiam ne ab aliquo conspiceretur, uehementer se uereri diceret, »ne dubita- inquit illa- nemo hic te iam


503. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_393 | Paragraph | SubSect | Section]

antequam Minorum religionem profiteretur uitam imitabatur in omni charitatis negocio assiduam. Senę pestilentia laborabant. Plerique contagiosam morbi uim timentes urbe excesserant, et illi quoque, qui resedissent, cum ea familia, in qua ęger erat, commercium habere formidabant. Solus Bernardinus sic destitutis necessarium pręstare ministerium decreuit. Duodecim iuuenibus persuadet, ut secum infirmis seruiendo Christo seruiant. Cum hoc


504. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_395 | Paragraph | SubSect | Section]

non adorassent, in medium prorupit et pręsidem ipsum nomine compellans atque insanię palam arguens Christum crucifixum adorandum esse asseuerauit, inanium autem deorum simulachra contemptui habenda simul cum iis qui adorant ea. Non est uerita sęuissimo insultare tyranno, ubi proximorum periclitari uidet fidem. Corporis mortem contempsit, ne fideles suppliciorum metu perterriti in mortem ruerent infidelitatis. Anastasia


505. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_395 | Paragraph | SubSect | Section]

beatitudinis ęternę. Bona uirgo in finibus Aegypti, in sanctarum uirginum coenobio Deo seruiens, dum unam inter illas, quam praecipue dilexerat, ex graui ualitudine iam morti proximam miseratur, orauit Domnium, ut cum ea simul diem obiret perpetuaque morientis fieret comes. Vt orauerat, impetrauit: ambę eodem die uita defunctę sunt, ambę uno sepulchro conditę. O inseparabile pii amoris uinculum, quod ne morti quidem


506. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_401 | Paragraph | SubSect | Section]

ulciscente sancti iniuriam repentino tecta incendio conflagrare coepissent, reuocatus oratione flammas extinxit. Quo miraculo malignitas hominum in munificentiam uersa plurima offerebat dona. Ipse uera nihil accepit pręter ea, quę sibi modo per uim errepta fuerant, ut gratuito potius inimicos suos quam mercede diligere uideretur. Idem Deo supplicando et panem benedictum morbo affectis porrigendo


507. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_407 | Paragraph | SubSect | Section]

est, et quidem ad imaginem et similitudinem autoris sui factum. Caput IV / DE OFFICIO DOCTORIS EVANGELICI Sed profecto inter omnes omnium charitates ea pręcipua est habenda, qua alius alii non tam ista temporalia et caduca bona quam illa ęterna atque perpetua optare et, quantum in illo est, prouidere ac procurare debet. Enitendum igitur erit iis maxime,


508. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_408 | Paragraph | SubSect | Section]

euangelizas Hierusalem; nempe ut, et qui prope sunt et qui longe, audiant. Exalta et noli timere; ne timendo illis adulari incipias, quos debes increpare et sublato cauterio, dum lędere cutem formidas, latens sub ea malum suppurare permittas. Ideo nanque pręceptum est: Non coquas hędum in lacte matris suę, id est, peccantibus ne blandiaris. Rursum dicitur illi: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta


509. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_409 | Paragraph | SubSect | Section]

uultus eorum ne formides. Ad hęc datum illi pro cibo uolumen intus et foris scriptum. Etenim prędicator et exteriorem Scripturę historiam in exemplum auditorum proferre debet, et interiorem mysticumque sensum, qui sub ea latet, cum res postulauerit, non tacere. Cuius quidem disciplinę scientiam si assecutus fuerit, et ipse dicere cum Ezechiele poterit: Comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce, uel cum Dauid: Quam


510. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_434 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit. Dauid quoque Saulem regem ubique hostiliter persequentem fuga declinabat, et cum posset lędere, noluit. Clamidis eius oram latenter abscidit, hastam et cyphum secus caput dormientis positum abstulit, ut ea res fidem faceret ideo se parcere uitę persecutoris, ut esset, cum quo tandem placato in gratiam rediret. Itaque beneficio Dauid uicta est Saulis inuidia, pacem inter se iniere. Dauid tamen Saulis inconstantię non ignarus,


511. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_435 | Paragraph | SubSect | Section]

uoluntatis! Ipse insuper Discipulis suis, cum eos ad insinuandam gentibus ueritatem mitteret, pręcepit, ut, quamcunque domum ingrederentur, statim in primo aditu pacem offerrent, pacem domui illi, pacem habitantibus in ea. Et ad crucem iturus hanc hęreditario illis dimittere uoluit dicens: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; non quomodo mundus dat, ego do uobis . Mundana enim pax utilitatem respicit, diuina charitatem. Hanc


512. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_437 | Paragraph | SubSect | Section]

lites, concordiam dissipat. Hinc et Ioannes, monasterii in Scythi positi abbas, cum ad Pesium anachoretam uisendum uenisset et ab eo quęreret, quantum in solitudine per annos quadraginta, quibus in ea permanserat, profecisset, isque referret, quod sol omnia collustrans nunquam se conspexerit manducantem: Nec me iratum, respondit, haud minoris meriti existimas non irasci quam corpus quotidianis tenuare ieiuniis inediaque


513. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_444 | Paragraph | SubSect | Section]

atque conuersatio Sansonem fortissimum compulit ad necem, Dauid sanctissimum ad adulterii homicidiique crimen, Salomonem sapientissimum ad simulacrorum cultum? Ideo ipse in Prouerbiis uociferatur et clamat: Longe fac ab ea uiam tuam, et ne appropinques foribus domus eius! Nemo uerius iudicat periculum quam qui expertus est damnum. Tobias, cum filium suum in Mediam mittere uellet: Perge nunc, inquit,


514. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_445 | Paragraph | SubSect | Section]

compulsusque est negare se illum nosse, quem paulo ante Dei uiuentis filium confessus fuerat. Corrumpunt itaque, ut Paulus ait, bonos mores confabulationes pessimę . Et, qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Iccirco Dominus noster petenti Discipulo, ut abiens parentaret patri, non permisit, ne infidelium cognatorum, quos affore funeri necesse erat, consortio macularetur. Sine, inquit, mortui sepeliant mortuos


515. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_448 | Paragraph | SubSect | Section]

a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit . Et rursum: Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum . Sed neque illorum consuetudine utendum est, qui malignis sugillationibus lacerant famam aliorum. Antistes enim sapientię Salomon in Prouerbiis ait:


516. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_452 | Paragraph | SubSect | Section]

alio nomine caligę appellantur. Quod sane calciamenti genus non operit pedem, sed sicut expositores dicunt, suffulcit. Igitur, ne calciarium saltem paulo cupidius uobis expetendum duceremus, exemplo ostenderunt satis esse, si ea pars pedis tecta sit, quę terram terit, nuda relicta, quę cęlum spectat. Recte enim et religiose incedentem cęlo patere, non terrę decet, Deo, non hominibus. Hinc ipsi apostolorum principi


517. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_453 | Paragraph | SubSect | Section]

sit Sancta sanctorum intrare et Deo laudis sacrificium pro populo offerre. Ioannem etiam apostolum sola syndone amictum Hierosolymis aliquando incessisse ex Euangelio constat, quoniam, dum a Iudeis apprehenderetur, ea relicta nudus effugisse dicitur. Nudi ergo nudum Christum sequamur, ne ab aduersariis comprehendamur. Aurelius Augustinus episcopus ueste non magis compta magisue ambitiosa quam illi, quibus


518. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_455 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde his etiam carere pietas compulit; quippe seipsum despolians pauperes contexit. Nec erubuit nudus incedere, dum nuditatem miseratur alienam. Timotheo quoque in Aegypti solitudine degenti ea duntaxat corporis pars non fuisse nuda perhibetur, quam barba comaque nunquam tonsę contexerant. Et hunc Pafnutius inter bestias incedentem cum uidisset, syluestre magis quam humanum animal ratus expauit. Mox, cum loquentem


519. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_455 | Paragraph | SubSect | Section]

aut cocco purpuraque rubens uestimentum tantę unquam uirtutis fuit, quantę sancti huius saccus iste cilicinus? Neque te, pater Francisce, hoc loco pręteribo. Cuius tegendo corpori tunica una et ea sane crassi admodum fili impolitęque texturę satis fuit, quam pro cingulo pręcinxerat funis nodo astrictus, ubi committebatur, non fibula. Caput et ceruix cuculla uelabantur, pedes prorsus nudi erant, nisi forte ligneis


520. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_459 | Paragraph | SubSect | Section]

uobis, quoniam, siquis non uult operari, nec manducet . Rursumque in Actis ad maiores natu ecclesię, quae Ephesi erat, loquens ait: Argentum et aurum aut uestem nullius concupiui, sicut ipsi scitis, quoniam ad ea quę mihi opus erant, et iis qui mecum sunt, ministrauerunt manus istę. Omnia ostendi uobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse uerbi Domini Iesu, quoniam ipse dixit: Beatius est


521. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

Cum ergo corpus exercendo animę integritatem conseruarit et tandem cęlestem beatitudinem consecutus sit, apparet uerissimum esse illud in Ecclesiastico scriptum: Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea inuenies thesaurum . Vando, abbas in finibus Gallię monasterii Fontanellę, quod ipse ędificauerat, cum Guidone nepote Deo seruiens, postquam egere coepisset, a Batylda regina diuinitus


522. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_463 | Paragraph | SubSect | Section]

de palmarum foliis funiculos intorqueret, maiorem morbum existimans ociositatem. Danieli, Aegyptio abbati et presbytero in Scythiotico monasterio degenti, sicuti facere aliquid operis post spiritales labores libuit, ita ea, quę confecerat, ad uicum aliquem deferendo uenditare rubori non fuit. Precium omne pauperibus dilargiebatur, elemosinas de propriis laboribus impendens, comperta ratione, qua et minime ociosus et maxime pius esset, utque


523. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_465 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem et Paulus abbas in Aegypti eremo, cui Porphyrio nomen est, considens, cum sibi ad uictum hortulus, quem ipse fecerat, et palmarum ferax regio satis essent, quotidie tamen aliquot horis palmę texturę operam impendebat. Ea uero, quę texuerat, annis singulis concremabat. Septima enim et eo amplius mansione ab hominum habitaculis remoto neque dare illa cuiquam neque uendere promptum erat. Quotidianus igitur labor non nisi fugiendi ocii causa


524. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_479 | Paragraph | Section]

prorsus genus Achab internitione sublatum. Tantam suorum ruinam, tam miserabile spectaculum uidisset ipse (sicuti per prophetam interminatus fuerat Dominus) nisi ieiunasset. Ieiunauit, et usque ad tertium regni successorem ea familię dilata est clades. Peccauerat Dauid, et peccatum confitens a Nathan propheta audierat: Transtulit a te Deus peccatum tuum . Et post hęc tamen: Infirmata sunt, inquit,


525. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_487 | Paragraph | Section]

facile producere posset, si uoluisset. Sic quidem ipsemet in tertio Dialogi sui libro testatum reliquit. Quo exemplo aperte admonemur, ut, siqua res ad seruandum ieiunium nobis impedimento fuerit, non negligamus, immo, ut ab ea expediamur, uotis precationibusque Dominum solicitemus. Petenti dabitur, et pulsanti aperietur. Nunc foeminis, si quam forte uiros imitari piget, foeminarum proponamus exempla!


526. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_488 | Paragraph | Section]

quantę ipsa fracto et senili debilitatoque corpusculo. Postremo dicit, quod, cum febre laboraret, nec medicorum consilio nec Epiphanii episcopi suasionibus compelli potuerit, ut uinum biberet; et ipse Epiphanius ab ea exiens tantum se profecisse dixerit, ut e contrario sibi iam seni aquam bibere pene persuasum esset. Quod si hęc et langore et ętate confecta foemina uinum, in quo est luxuria, usque adeo gustare timuit, quomodo non


527. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_497 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Pane abstinuit, donec monasterio prępositus communi cum aliis cibo uti coepit, ut ipsos lucrificaret et quadam uitę ęqualitate contineret. Apollonius abbas panem, holus, herbas edere solebat, sed ita sane, ut ea uel sale condiret uel aceto maceraret, coctum gustauit nihil. Theonam * corr. ex Theonem quoque monachum cruda comesse accepimus nec in uescendo ignis opera unquam usum.


528. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_501 | Paragraph | SubSect | Section]

dies erat, secum cibum liberius capere hortatus. Deo gratias egit Benedictus, tum quod sibi uictum in tempore prospexisset, tum quod sacerdotem suum sibi in solitudine uidendum obtulisset, talique lętus hospite gratanter ea, quę allata erant, una cum illo comedit. Lupus, Senonum archiepiscopus, cum secum coenantibus uinum defecisset, sperare omnes in Domino iussit nec metuere sibi, quod sperassent, defuturum. Vixdum sermones finierat, cum


529. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_503 | Paragraph | SubSect | Section]

aquas potare, quas potabant messores. Quod illa quidem pro magno munere habens, gratias egit comeditque et bibit. At ipse, quam uictu tam parco tamque simplici delectari uidit, dignam censuit, ut sibi acciperet uxorem et ex ea filios procrearet, non dubitans de pudicicia illius, cuius sobrietatem fuerat expertus. Iudit, cum ad illud grande facinus, quod mente agitauerat, perficiendum properaret, imposuit (ut ait Scriptura) Abrę suę ascoperam


530. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_504 | Paragraph | SubSect | Section]

iam nunquam ab ipso recessurę. Magdalenam uero, sororem eius, in deserto diuinis magis quam humanis alimentis fuisse sustentatam accepimus, dum partem illam optimam possidere nititur quam elegerat et quę non auferetur ab ea. Et ut quędam, quę pręcedenti capite dicta sunt, hic etiam breuiter repetantur, Asella uirgo pane, sale et aqua contenta fuit; Paula oleum in cibo non cepit, lacticinia, mel et alia palato suauia gustare noluit, uinum


531. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_513 | Paragraph | SubSect | Section]

Fratrem quendam refert Cassianus non obscuro loco natum, cum relictis mundanę conuersationis rebus religioni se tradidisset, sportulas uenales abbatis iussu publice circumtulisse, unamquamque singulatim distrahendo, ea tantum de causa, ut diutius in foro esset et, an illum tam abiectę negociationis depuderet, longiore experientia plenius nosceretur; omnia summa animi constantia curaque peregisse, postposita generis nobilitate


532. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

malignitate episcopatu motus ad monasterium Scabolanense confugisset, monachalem seruans uitę modum, et nocte quadam ad orandum a lectulo desiliens percusso pedibus pauimento strepitum fecisset, abbas, eo quod silentii ea hora erat, quasi subindigne id ferens uoce sublata ait, ut, quisquis illud culpę commisisset, continuo ad crucem, exiret, non ante, quam diei crepusculum esset, reuersurus. Crux autem ipsa extra monasterii septa sub duo


533. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

improbos homines insidiaturos dubitans, sororem suam esse dicebat. Itidem et Isaac, illius filium, de Rebecha, coniuge sua, pari imminente periculo simulasse legimus neque propterea hunc vel illum ob hoc aliquando reprehensum. Ea namque simulatione occasio uitabatur homicidii, et grauius deliquissent, si uerum confitentes causam malis sęuiendi darent. Quę quidem danda fuisset, nisi pudiciciam simul periclitari posse dubitassent, ne uitę parcendo


534. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_527 | Paragraph | SubSect | Section]

recte ambularent ad ueritatem Euangelii, dixi Cephę coram omnibus: Si tu, cum Iudeus sis, gentiliter uiuis et non Iudaice, quomodo gentes cogis iudaizare? Quod certe Paulus nequaquam dixisset, si etiam ipse ea, quę supra dicta sunt, per simulationem et non per licentiam potius peregisset, Iudeorum saluti consulens, sed gentiles, ne eadem facerent, coercens. Postquam autem satis omnibus notificatum est


535. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

coercens. Postquam autem satis omnibus notificatum est ueteres cerimonias legumque sanctiones signa figurasque fuisse futurorum, quę in Christo impleta sunt, coeptum est infidelitati ascribi, siquis ea adhuc seruaret, ueluti qui uenturum et nondum uenisse Christum asserat, quod Iudaicę proprium perfidię est. Sed quid de ista Petri simulatione dicemus? Reprehensibilem eam fuisse non nego. Quis


536. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_532 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctior Dei reuelatione iudicaretur? Profecto simulatio ista conseruatio summa humilitatis erat, non culpa. Sed neque illis figmenta obfuerunt, quas uirorum nominibus tegumentisque sexum aliquando cęlasse constat, cum id ea ratione egerint, ut commodius Christo, quem nihil latet, deseruirent. Eugenia, Philippi consulis filia (Eugenius credita) etiam abbatis officio defungi Alexandrię meruit. In eadem urbe Euphrosina uirgo, sub Smaragdi


537. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_542 | Paragraph | SubSect | Section]

silere iussit, ne colloquiis Rapsacis nunc minantis, nunc blandientis ad deditionem solicitarentur. Exemplo est, nequid is, qui de plebe imperitorum est, respondere pręsumat captiosis hereticorum argumentis, ne, dum confutare ea nescit, etiam ipse in retiaculo diaboli inuoluatur et arce ueritatis incaute custodita ab erroribus captus pereat. Tacitus ergo obediat Ezechię, id est, Christo regi et in silentio oret. Et ipse mittet angelum suum, qui


538. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_544 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitas, taciturnitatem seruans et simul officio fungens charitatis. Theonam * corr. ex Theonem etiam in cęllula sua clausum annos triginta, silentii habuisse continentiam perhibent et, quantum ea re profecisset, miraculis postea ostendisse, neminem non sanum dimittendo, qui ęger ad se curationis gratia accessisset. In illo, Tabennensi monasterio, quod in eremo Scythiotica, positum erat, Amon


539. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

sacerdotis uoce precem concludentis auditor, nisi forte hęc, quę per excessum mentis claustra oris effugerit quęque insensibiliter cordi obrepserit, immoderato scilicet atque intolerabili spiritus feruore succenso, dum ea, quę ignita mens in semetipsa non pręualet continere, per ineffabilem quendam gemitum ex intimis pectoris sui conclauibus euaporare conatur. Post hęc, qualiter se gerant, describit dicens: Finitis itaque Psalmis et


540. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

quotidiana congregatione (sicut superius commemorauimus) absoluta nullus eorum uel ad modicum subsistere aut sermocinari audet cum altero, sed ne quidem per totum diei spacium a cęlla sua progredi aut deserere opus, quod in ea solitus eat exercere, pręsumit, nisi forte cum fuerint ad officium necessarii cuiusque operis euocati. Quod ita explent foras egressi, ut nulla inter eos sermocinatio conseratur, sed sic unusquisque opus exequitur


541. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_546 | Paragraph | SubSect | Section]

ne quisquam cum alio, ac pręcipue iuniores, uel ad punctum temporis pariter substitisse aut uspiam secessisse uel manus suas inuicem tenuisse deprehendantur. Hinc discant, qui soli Deo placere student, uel tacere uel ea tantum, quę Dei sunt, loqui, ut cum propheta dicere possint: Quod egressum est de labiis meis, rectum in consepctu tuo fuit. Seuerus Sulpitius presbyter, cum multa catholice


542. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_548 | Paragraph | SubSect | Section]

et linguę Deum laudandi concedatur opportunitas et inutilia uerba penitus abscindantur. In choro uero ecclesię ad diuinas laudes parato, dormitorio, coenaculo, claustro ac capitulo omni tempore loqui non deceat, nisi ea, quę ordinata sunt in laudibus Dei, ut iam et tempus et locus religionis uestrę prędicent sanctitatem et loquacibus compunctionem ingerant et intrandi ad societatem uestram sancta desyderia incitent et


543. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_559 | Paragraph | SubSect | Section]

paralysi resolutus ad coenobium uirginum deferretur et languenti mulier assideret. Sed ego reor etiam dono Dei factum, ne a muliere pries tangeretur, quam cum se tangi pene non sentiret, ualitudinis ui oppressus. Quod si ab ea tangi ante contigisset, grauius fortasse animo quam corpore ęgrotasset. Puritatis autem eius etiam apud foeminas iacentis testimonium fuit quod languentes oleo, quo ipse contactus fuisset, peruncti


544. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

nullo te libidinis motu solicitari deprehenderis. Euigilans ille expauit tale experimentum et liquido intellexit tutius esse cum demoniis colluctari quam iuuenculę mulieris latere adherere, et ab igne offendi quam ab ea tangi. Arsenius abbas, uirorum quoque, nedum foeminarum declinare solitus consortia confabulationesque, ut expeditius diuinę contemplationi uacaret, cum quędam non obscuri generis matrona illum uidere cupiens, de


545. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis est, ut, quas etiam aliquando uidisse contigerit, mente ne retineamus. Pior abbas, Antonii abbatis discipulus, intantum foeminas aspicere timuit, ut nec sororem uiduam ualitudineque affectam uidere uellet. Cum enim ab ea accersiretur dicente, si ipsum uidisset, tam sibi gratum fore, ut inde sanitatem se recuperaturam speraret, ire omnino recusabat. Mox tandem abbate iubente profectus est, et sororis cubiculum oculis clausis alterius ductu


546. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

speraret, ire omnino recusabat. Mox tandem abbate iubente profectus est, et sororis cubiculum oculis clausis alterius ductu ingressus, se quidem illi uidendum prębuit, sed illam ipse minime uidit nec ab ea cognitus abiit. Cumque rursum, ut ueniret, inuitaretur: Et fui tecum — inquit — et uidisti me. Sic ille excogitauit, quemadmodum et abbati morem gereret et sororem pręsentem non consipiceret, ob hoc solum, ne a


547. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_561 | Paragraph | SubSect | Section]

gereret et sororem pręsentem non consipiceret, ob hoc solum, ne a proposito discederet, quo tuendam castitatem existimauit. Vrsinus, Nursię presbyter, uxorem habuisse dicitur, sed cum presbyteratum accepisset, ita ab ea fuisse alienus, ut nulla necessitate ipsam ad se propius accedere passus sit. Post annos quadraginta in tali continentia transactos, dum ille animam ageret et tandem cessante nouissimi singultus anhelitu decessisse


548. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_564 | Paragraph | SubSect | Section]

gelascentium aquarum frigore calorem corporis temperarent castitati infestum. Audomarum, Taruanensem * corr. ex Tamanensem episcopum, in uespribus, patrem Franciscum in niuibus nudum uolutasse corpus, ut ea castigatione uoluptatem carni insitam edomarent. Rursum Bernardus illam, quę libidinis furore percita uim castitati suę inferre conabatur, clamoribus abegit; Thomas Aquinas rapta de proximo foculo


549. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_576 | Paragraph | SubSect | Section]

regnum. Editę uirginis, Edgari, Anglorum regis, filię, corpusculum post annos aliquot quam conditum fuerat aperto sarcophago redactum in puluerem inuentum est, pręter uentrem et genitalia. Cunctisque mirantibus, cur ea pars tantum integra extaret, cuidam ipsa uirgo in quiete apparens, minime mirandum esse dixit, si reliquo corpore fatiscente uterus incorruptus maneret, qui uirginitate sanctificatus esset et nulla libidinis labe inquinatus.


550. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_591 | Paragraph | SubSect | Section]

proprii reatus grauitate uehementer angi quam eum, qui alienum crimen deflet ut suum. Et iam pręter modo dictos uideo etiam Danielem prophetam oppido quam solicitum atque anxium, non pro suis, sed pro populi peccatis, dum ea ueluti sibi communia confitetur et perinde misericordiam Dei implorat, ac si et ipse deliquisset. Video in ieiuniis, in sacco, in cinere illum sponte affligi, per tres hebdomadas lugere, panem desyderabilem non comedere et


551. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_592 | Paragraph | SubSect | Section]

meis, quibus obrutus sum, nihil tale efficio. Contere, Domine, contere duritiem uiscerum meorum et uirga directionis tuę percute cordis mei petram, ut saltem aquam effundat lachrymarum et ipse plangere possim ea, quibus te offendi, cum sancti tui sic lugeant etiam ea, quibus te alii offenderunt. Sed interim et reliquorum in poenitendo solicitudinem persequamur, ut et ipse de mea tepiditate magis erubescam et alii de peccato suo


552. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_592 | Paragraph | SubSect | Section]

Domine, contere duritiem uiscerum meorum et uirga directionis tuę percute cordis mei petram, ut saltem aquam effundat lachrymarum et ipse plangere possim ea, quibus te offendi, cum sancti tui sic lugeant etiam ea, quibus te alii offenderunt. Sed interim et reliquorum in poenitendo solicitudinem persequamur, ut et ipse de mea tepiditate magis erubescam et alii de peccato suo dolore plenus instruantur.


553. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_594 | Paragraph | SubSect | Section]

Instrumenti demus exemplum, Maria, soror Aaron sacerdotis, et ipse etiam Aaron Moysi arroganter detraxerant. Sed alter statim commissum doluit et ueniam accepit, altera, quia paulo peruicacior fuit, lepram incurrit. Orauit pro ea Aaron, orauit Moyses, et tamen Dei iudicio damnata extra castra propellitur nec nisi peracta septem dierum poenitentia sanitatem recuperare et in castra redire potuit. Ne tardes, igitur — ut Ecclesiasticus


554. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_595 | Paragraph | SubSect | Section]

Post Ioannem eadem sane uox Dominicę prędicationis initium fuit: Poenitentiam agite! Appropinquabit enim regnum cęlorum. Sola peccati turpitudo ad poenitentiam mouere debuit peccatorem, quanto magis cum etiam ea promittitur merces, qua maior nequit desyderari! Et certe, si regnum terrenum offerretur, nullum laborem refugerent mortales, nullum periculum declinarent. Offertur autem cęleste, et a uitiis ad uiritutem retrahi non


555. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_601 | Paragraph | SubSect | Section]

se solutos a peccatiis cognoscerent. Antonio, abbati Alexandrino, in spiritu uisum legimus aliquando se ab angelis in cęlum ferri et, dum ferretur, malos demones iter impedire conatos, obiicientes ea, quę olim ipse in seculo uiuens commiserat, sed ab angelis repulsos asserentibus ea omnia monachali professione delata esse nec quicquam deinde superextare, quod ab ipso perperam factum argui posset. Hoc modo ipsum Sathanę


556. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_601 | Paragraph | SubSect | Section]

in spiritu uisum legimus aliquando se ab angelis in cęlum ferri et, dum ferretur, malos demones iter impedire conatos, obiicientes ea, quę olim ipse in seculo uiuens commiserat, sed ab angelis repulsos asserentibus ea omnia monachali professione delata esse nec quicquam deinde superextare, quod ab ipso perperam factum argui posset. Hoc modo ipsum Sathanę molestia liberatum cęlos ascendisse et rursum redisse ad terram. Si sic excutiuntur


557. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_605 | Paragraph | SubSect | Section]

cuidam presbytero per uisum apparens: I — ait — nuncia Cassio, uti operi solito constanter incumbat, natali Petri et Pauli apostolorum die accepturus laboris mercedem. Perseuerauit Cassius, et anno demum septimo post, sed ea, qua prędictum fuerat, die uita defunctus pro modicis lachrymis gaudia percepit ęterna. Sed quid istos tantopere fleuisse miramur, qui flendi causas, dum peccassent, habuerunt, cum etiam Do‑ minus


558. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_608 | Paragraph | SubSect | Section]

se fatigauit ieiuniis. Hoc itaque quadraginta annorum labore ad ęternę quietis peruenit felicitatem tantumque boni percepit pro poenitentia, quantum perceptura erat mali pro obstinatione, si poenitere noluisset. In ea impletum est illud per Hieremiam dictum: Tu fornicata es cum amatoribus multis; tamen reuertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.


559. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

dum ad Effren eremitam missa mulier nihil profecisset, inde rediens Basilium iam diem suum obisse comperit fleuitque hubertim. Mox chartam illam super iacentis pectus deponens cum tandem sustulisset, id quoque in ea, quod residuum erat, abolitum deprehendit. Hinc nosse licet, quantum prosit confitenti bonum ac sanctum habere auditorem, cuius merita sibi ad ueniam facilius pleniusque assequendam suffragare possint.


560. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

possint. Quod uero, ut dictum est, per sacram confessionem abolitio fiat peccatorum, etiam quotidianis experimentis discimus; in iis utique, qui malignis arrepti spiritibus quandoque occulta aliorum facinora manifestant, ea palam obiicientes, quę illi, quibus obiecta sunt, mox ut confessi sacerdoti fuerint et ad eum, qui arreptus est, reuersi, nihil ultra, quod sibi exprobrandum sit, audiunt. Quin immo, ipse in homine loquens, affirmare


561. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

os obstruat, ne hominem accusare possit, quem prius in multis damnare ausus fuerat. Et cum hoc ita sit, quis adeo impudens est, ut in iis, quę foeda atque turpia sunt, diabolo prodente deprehendi mauult quam ea secreto uni homini confitendo ante delere? Aut quis e contrario tam uerecundus uel potius tam uecors est, ut illud sacerdoti dicera erubescat, quod in conspectu maiestatis diuinę (cui omnia aperta sunt) facere non


562. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_626 | Paragraph | SubSect | Section]

confitendo poenitendoque diluit atque iterum eo delabi, ubi confundi necesse est, cauet. Qui ergo (ut Salomon sapientia plenus ait) abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur. Idem dicit: Reuela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuę. Et Ioannes apostolus, cui futurorum arcana spiritalibus oculis licet intueri: Si confiteamur —


563. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_626 | Paragraph | SubSect | Section]

futurorum arcana spiritalibus oculis licet intueri: Si confiteamur — inquit — peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis. Quid autem opus est cęlare hominem, quod non latet Deum? Quod si ea, quę male nequiterque egisti, uni nunc sacerdoti absconderis, postea certe in die Iudicii toti publicabuntur mundo: amicis, inimicis, uiris, mulieribus, omnibus angelis, omnibus sanctis uidenda coram exponentur. Nihil tunc


564. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_630 | Paragraph | SubSect | Section]

me tuus iccirco minuetur, si aliis quoque, quanuis multis, communicatus fuerit. Potest quidem omnibus impertiri et semper apud te integer permanere. Sicut etiam lucernę unius lumen non ob hoc minus fulgoris habebit, cum ab ea plurimę alię accensę fuerint. Et, si iis rebus nihil infertur detrimenti ex communicatione, multo minus Christo, qui et uerus amor est, diligens electos suos usque in finem, et lucerna semper lucens omnibus, qui in domo


565. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_632 | Paragraph | SubSect | Section]

non interfuit uel pannum sancto sanguine perfusum non uidit. Eduardo, Anglorum regi, sanctitate magis quam regno celebri, dum missali sacrificio interfuisset, in manibus sacrificantis presbyteri Christum ea corporis forma, quam de Virgine matre sumpsit, ferunt apparuisse; non quod sanctus rex de ueritate sacramenti ambigeret, sed ut ambigentibus ipse (cuius uerbis habebatur fides) uisa prędicaret. Eo attestante crediderunt,


566. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_632 | Paragraph | SubSect | Section]

absque eo credidisset, multo maius fidei sibi meritum accessisset. Beati enim, qui non uiderunt, et crediderunt. Stephanus, presbyter Constantinopolitanus, caput foeminę hostia sacra contingens, ab ea demonem, a quo uexabatur, expulit. Quę liberata dixit sibi tunc uisum fuisse, quod ille puerum nudum ac uiuum uertici supponeret suo. Dubitari posset, ne commentum confixerint, si secuta sanitas non faceret fidem. Panem


567. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_633 | Paragraph | SubSect | Section]

pro peccato in ara crucis offerenda erat, quę uere sancta sanctorum est, cuius carnem manducantes sanctificamur, cuius sanguinem potantes mundamur? Et de hostia pacificorum scriptum est: Qui fuerit mundus, uescetur ex ea. Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis. De hac autem, quę de celo descendens pacem attulit terrę, concilians ima summis, per Apostolum


568. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_643 | Paragraph | SubSect | Section]

obdormisse et dormienti sibi uisum a quodam panem accepisse atque eo gustato se refocillatum sensisse; deinde expergefactum nauigio iuxta prętereunte susceptum Romamque delatum. Rem ergo curiosius exquirens comperit ea ipsa die illum pane eo refectum fuisse, qua sacrificium fuerat oblatum. Et Deo gratias egit, quia hic ille panis esset, de quo per Hieremiam dicitur: Inebriaui animam lassam, et omnem animam esurientem saturaui.


569. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_375 | Paragraph | Section]

a Caldeis oppressi sunt, et qui mendacem prophetam iudicauerant, sibi magis quam illi credentes, in interitus sui foueam corruerunt. Quod nos defugientes, fidelium ac prouidorum consultorum monitis discamus acquiescere, non ea temera diiudicare. Salomonis quoque sententia est: Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in nouissimis tuis! Nunc Euangelicę institutionis exempla, quę ad propositum


570. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_378 | Paragraph | Section]

erat Vitalis, non tamen libidinis causa, ut ille putauit, sed ut eas, quę se libidini prostituerant, a tam turpis uitę proposito reuocaret. Ad singulas enim penetrans oblata pecunia noctem paciscebatur neque quicquam tota ea nocte aliud quam dolenter ingemiscere et Deum pro salute perditę mulieris deprecari. Ita alias ad Deum conuertere, alias saltem eo tempore, ut a scelere cessarent, compellere. Quę res tunc clarius patuit, cum post


571. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_381 | Paragraph | Section]

ferire uolentes, uersis mucronibus ipsi sibi mortem consciuere. Post hęc cum ad tumulum diui Hieronymi mulier demoniaca curationis gratia adducta est plurimique eo simul confluxissent, apparuit Hieronymus et demoni, ut ab ea exiens, quibus pręstigiis Nazarethanos aduersus Syluanum ludificasset, palam faceret, imperauit. Illico mulier sanatur et pręsente Syluano Syluanus alter iuxta illam cernitur, qui rem ordine confessus disparuit. Et uulgato


572. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_382 | Paragraph | Section]

scelus sit et quale crimen sanctorum hominum uitam uel cauillari uel cauillantibus facile credere. Maxime quidem lentos continentesque in iudicandis aliorum moribus nos esse oportet, cum etiam perfectioris uitę uiri in ea re aliquando lapsi fuisse ferantur. Effren eremita columnam ignis ad cęlum usque porrectam uiderat audieratque talem esse Magnum Basilium episcopum. Et hac uisione illectus Cęsaream uenerat, ut


573. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

Alter uero, quem animalem uocat, carnis non spiritus affectibus uacans, id est, uoluptatibus deditus, ne illa quidem, quę uidet, quę contrectat, recte uereque diiudicat. Animalis - inquit- homo non percipit ea, quę sunt spiritus Dei. Stulticia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur. Spiritalis ergo, qui iudicat omnia, iudicet sane, sed aperta ac manifesta et de quibus dubitare non est,


574. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

omnia, iudicet sane, sed aperta ac manifesta et de quibus dubitare non est, quo animo fiant cuiue fini dirigantur. Quę uero bonę malęque intentioni communia sunt quęque uel adhuc occulta latent uel futura nesciuntur, ea diuinare nisi ex reuelatione non pręsumat. Quod si cęlitus inspiratus, iam cum Paulo dicere poterit: Nos autem sensum Christi habemus - iudicet omnia. Ita demum ipse omnia iudicans a nemine iudicabitur, hoc est,


575. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

episcopum adiens petiit sibi dari unam ex uiduis, quę Ecclesię impensis alebantur, cui ipsa benefacere posset. Cęterum, cum petenti optima concessa esset, queri deinde coepit non ex animi sui sententia uiduam sibi datam. Ea igitur restituta deterrimam omnium accepit. Et dum illi benigne humaniterque deseruiret, nihil ab ea nisi contumelias maledictaque referebat, uerbera quoque interdum excipiens, nequid ad exercendam animi tolerationem


576. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_400 | Paragraph | SubSect | Section]

posset. Cęterum, cum petenti optima concessa esset, queri deinde coepit non ex animi sui sententia uiduam sibi datam. Ea igitur restituta deterrimam omnium accepit. Et dum illi benigne humaniterque deseruiret, nihil ab ea nisi contumelias maledictaque referebat, uerbera quoque interdum excipiens, nequid ad exercendam animi tolerationem deesset. Inde lęta gratias egit Athanasio, quod eam tandem sibi delegisset contubernalem, cui pro malo


577. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_414 | Paragraph | SubSect | Section]

episcopi, uita legimus, cum corpus eius de loco, ubi olim positum fuerat, transferretur, quendam cęcum, cui Audomaro nomen fuit, expetisse, ut uideret sancti ossa, et illico uisum recepisse. Deinde, cum rursum orasset, ut, si ea res animę suę saluti minus conduceret, rediret infirmitas, iterato oculis captum fuisse. O prudens uotum singularemque cęci patientiam, qui ne tunc quidem cernendi copiam postulasset, nisi tam pii desyderii causa


578. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_414 | Paragraph | SubSect | Section]

captum fuisse. O prudens uotum singularemque cęci patientiam, qui ne tunc quidem cernendi copiam postulasset, nisi tam pii desyderii causa incidisset. Ideoque sancti corpore uiso ad cęcitatem suam reuerti maluit quam ad ea, quę ante cęcitatem forte se commisisse recolebat. Contempsit oculos, ut innocentius uiueret, et innocentius uicturum obducti denuo oculi fidem fecere. Petrus quoque, abbas Clareuallensis, quadam graui ualitudine


579. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_421 | Paragraph | SubSect | Section]

dixerim et ideo sanctam fuisse, quia patiens erat, et ideo patientem, quia sancta. Sic et Clara uirgo, cum languente corpore semota in lectulo decubaret, mentis oculis cernebat, quę procul in ecclesia agerentur, et ea deinde reuersis ad se sororibus magna cum omnium admiratione referebat. Nihil itaque illi obfuit fracti corporis ęgritudo, cum tantum animo ualeret. Aplaidem quoque uirginem toto corpore saniosam apud Tudotum, Gallię


580. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_423 | Paragraph | SubSect | Section]

suspendio interempti, et qui cibis immundis abstinuerant, neci traditi. Quidam qui se prius armis defenderant, deinde ab inuadentibus die sabbati ad unum fere cęsi sunt. Etenim, ne diuinę legis mandato derogarent, ea die repugnare nefas esse duxerunt. Duę mulieres, quę filios circumciderant, cum ipsis infantibus ad hubera alligatis missę in pręceps. Plerique, quia sabbatum obseruarent, flammis exusti. Adeo hi omnes mori minus


581. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

Alexandrię idolorum cultores furentes, collo fune circumiecto per salebrosam humum huc illuc tractum extinxere. Lucam uero in Bithynia diem suum obiisse tradunt, uoluntate, non sorte martyrem, cum et ipse gentibus ea de Christo prędicare ausus sit, quę scripta reliquit; sicque martyrii corona nec illum caruisse. Hunc Apostolorum, Discipulorum, Euangelistarum finem tanto feliciorem fuisse haud ambigimus, quanto passi sunt grauiora.


582. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_430 | Paragraph | SubSect | Section]

charitas, in quocunque fuerit, omnibus fortior est suppliciis. Hinc et Mammes puer septennis Cęsareę, Agapitus quindecim natus annos Pręneste audacter se Christianos esse prędicarunt neque ulla poenarum magnitudine ab ea confessione dimoueri potuere. Vita eos prophana tyrannorum crudelitas priuauit, sed non etiam fide. Si quem tali necessitate constrictum patiendi timor agitauerit, horum memor exemplorum se pueris imbecilliorem esse


583. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_436 | Paragraph | SubSect | Section]

iussit et manum illi dexteram abscindi, plumbum liquefactum in os infundi, super lectum ferreum torreri ferreisque uirgis cędi, matrem quoque eius Annam per capillos alte suspendi, ungulis proscindi, facibus aduri. Ea consumpta rursum Cyriacum in foueam serpentibus refertam mitti mandat. Sed eo dimisso serpentes omnes mortui apparuerunt. Ammonius uero ueneficus, qui illos incantauerat, uiso miraculo conuertitur et Christum confitens


584. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_440 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtute ac nobilitate pręcellebant, Diocletianus primum largitione et blanditiis auertere nixus est. Obi id param processit, quęstione torquere coepit; equuleum, flagra, ungulas in eos experitur additque uulneribus dolorem, ea sale et aceto perfricando. Deinde in crate distentos ad prunas applicat. Postremo suspensos laqueo necat. Adeo nullum tormenti inuenit genus, quo illos, ne magis Christo quam sibi


585. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_451 | Paragraph | SubSect | Section]

persequente, dum in Sicilia Sebastiani proconsulis iussu Victor martyr torqueretur, Stephana, militis cuiusdam uxor, uisis miraculis ad credulitatem conuersa, Christum Iesum Dei Filium confiteri coepit. Cumque nullo pacto ab ea confessione reuocari posset, duobus duarum arborum aliquantulum inter se distantium ramis aduerso inflexu ui ad terram curuatis alligata atque dimissa, rapido eorum in diuersum reductu repente discerpitur et disperso per


586. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_454 | Paragraph | SubSect | Section]

tertia pars, quę apud eundem prophetam duabus reliquis, hoc est, Iudeis et gentilibus prędicatur superfutura. Partes duę — inquit — in terra dispergentur et deficient, et tertia pars relinquetur in ea. Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos, sicut uritur argentum, et probabo eos, sicut probatur aurum. Hi sunt, ut in Apocalypsi legimus, qui uenerunt de tribulatione magna et lauerunt stolas suas,


587. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_459 | Paragraph | SubSect | Section]

in monasterio permanendo consecuturos, discedendo male finituros. Alter eorum recedens, ab inimicis in pręlio peremptus occubuit, alter manens, cum aduersa ualitudine oppressus animam ageret, Beatam Virginem uidit et ab ea consolatus ac certior factus, quod beatitudinem olim ab abbate promissam mox accepturus esset, lętus diem suum obiuit. Vtriusque euentus aperte docet, et quantum mali consequantur, qui religionem professi ad seculum


588. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_459 | Paragraph | SubSect | Section]

quod beatitudinem olim ab abbate promissam mox accepturus esset, lętus diem suum obiuit. Vtriusque euentus aperte docet, et quantum mali consequantur, qui religionem professi ad seculum redeunt, et quantum boni, qui in ea perseuerant. Ad superandum hoc diabolicę machinationis genus multum profecto adiuuat oratio sanctorum. Sub Bernardo abbate quidam nobili familia ortus, cum se monachum fecisset, in tantum


589. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse postea eiusmodi mentis instabilitatem passus, cum aliis in oratione perseuerauit. Sic Benedictus monachum feriens, malignum ab eo spiritum in fugam conuertit. Nathanael anachoreta, cum ipsum solitudinis perteduisset, ea relicta cęllam sibi proxime pagum constituerat. Ibi demon forma supramodum foeda terribilique apparens ac flagellum manu concutiens circumstrepere ferociter coepit, ut pauefactum inde


590. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_465_ | Paragraph | SubSect | Section]

abbate multorum precibus exorato inter dormientium in Domino fratrum (sepulchra) *coni. sepultura memoriaque concessa est. Proh dolor! Tot tantosque uiri labores una destruxit sanctitatis pręsumptio. Ea impostorem suum non agnouit, ea nulli de se nisi sibi credidit. Sic, sic uirtutum quanuis alte structum ędificium repente labi solet, ubi subtraxeris humilitatis fundamentum. De alio etiam apud eundem scriptorem traditum


591. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_465_ | Paragraph | SubSect | Section]

inter dormientium in Domino fratrum (sepulchra) *coni. sepultura memoriaque concessa est. Proh dolor! Tot tantosque uiri labores una destruxit sanctitatis pręsumptio. Ea impostorem suum non agnouit, ea nulli de se nisi sibi credidit. Sic, sic uirtutum quanuis alte structum ędificium repente labi solet, ubi subtraxeris humilitatis fundamentum. De alio etiam apud eundem scriptorem traditum est suppresso nomine (quia adhuc


592. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_472 | Paragraph | SubSect | Section]

diuitias Christum esse nouerat, et cum crucis in pectore signum dexterę manus ductu impressisset, sufflauit in suasorem impietatis et tam facile abegit, quam solet puluerem uentus, tantique illius promissa fecit, ut continuo ea etiam, quę habebat, cuncta indigentibus erogaret. Et quoniam Deo, non Mammonę seruit, cęlestes ęternasque diuitias possidere meruit. Iulianę uirgini, iam poenis pro Christi nomine affectę


593. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_474 | Paragraph | SubSect | Section]

cruce se signauit, et demon crucis uirtutem non sustinens effugit. Iterum idem Agladii formam assimilatus, noctu ad eam uenit et nunc blandus nunc minax, ut uoto suo consentiret, petiit. Sed eodem, quo prius, modo ab ea fugatus abiit. Deinde Iustina uirgo aliis atque aliis partim diaboli partim ipsius magi commentis tentata, cum semper cruce se muniret, semper superior euasit. Quam rem uidens Cyprianus et ipse Christo credidit et una cum


594. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_478 | Paragraph | SubSect | Section]

bibit, dum in tentationibus perdurat, dum in oratione pernoctat, dum suos usque in finem diligit, dum denique persecutiones usque ad ignominiam crucis ęquanimiter tolerat, nunquam ab exercitatione uirtutum quietus, ut ab ea nunquam quiescendum esse doceret, dicens: Non, qui inceperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, saluus erit. Ioannes Baptista, eius pręcursor, quia perseuerauerat in


595. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_480 | Paragraph | SubSect | Section]

illum intro admisisset. Hoc exemplo eorum sane arguitur ignauia, qui religionis habitum sumere uolentes, nisi statim in collegium recepti fuerint, indignantur mussitantesque abeunt et, priusquam de ipsis periculum factum sit, ea re, quam petebant, se indignos ostendunt. At uero post hęc idem Paulus multo etiam constantioris perseuerantię specimen dedit. Nam lingua quandoque lapsus, cum se errasse animaduertisset, trienne


596. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_480 | Paragraph | SubSect | Section]

sit annos tres nihil cuiquam proloqui uoluisse. Simeonem, Susotionis filium, tredecim annos natum adisse Timothei abbatis monasterium ferunt et monachum se profiteri uelle dixisse. Cumque non esset admissus, quod ea ętas leuitati propior uideretur, ante ostium procidisse et ita dies quinque sine cibo ac potu perseuerasse, ibi mori paratum, nisi quinta demum die receptus uotum suum implesset, stupente abbate tantam in puero firmitatem,


597. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_486 | Paragraph | SubSect | Section]

et, quantum possumus, ad sublimiora semper tendere ac niti. Ibunt de uirtute in uirtutem — inquit Propheta — uidebitur Deus deorum in Syon. Vnde et Apostolus: Quę retro sunt obliuiscens et ad ea, quę priora sunt, se extendens, ad destinatum persequitur brauium supernę uocationis Dei in Christo Iesu. Beati enim, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, ait Dominus. Quo autem pabulo


598. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

dies meos, et substantia mea tanquam nihilum ante te. Veruntamen uniuersa uanitas omnis homo uiuens. Veruntamen in imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur: thesaurizat, et ignorat, cui congregabit ea. Sub hęc omnem spem suam in Deo collocans ac firmans, continuo ait: Et nunc quę est expectatio mea? Nonne Dominus? Et substantia mea apud te est. Itaque ista mente reuoluens, ne inimicorum quidem iniuriis ad


599. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_491 | Paragraph | SubSect | Section]

rogatus a fratre, atque in tam pręsenti talis iacturę eius periculo. Quia ergo, qua iam morte mortuus esset, semper in mente habuit, immaculatum se ab hoc seculo custodiuit. Mortem quotidie meditando et ea, quę mortem secutura sunt, intantum quidam profecere, ut non modo non horrerent illam, sed etiam appeterent. Nam, ut de Paulo taceamus, qui dissolui cupiebat et esse cum Christo, Syluanus, episcopus Nazarethanus, cum ei


600. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_497 | Paragraph | SubSect | Section]

monstrauit. Et apostoli quidem omnesque reliqui martyres pro iustitia, pro ueritate, pro Christo morientes, pręstantissimum id esse mortis genus testantur, quod ipsi passi sunt. Sed non omnibus hoc contingit. Omnibus tamen ea mens esse debet, ut, si fors ita ferret, libenter et ipsi sustinerent. Cui is animus uel tunc, cum e uita egreditur, fuerit, procul dubio martyrum coronę particeps erit. Corda enim perpendit Dominus magis quam facta. Dic


601. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_501 | Paragraph | SubSect | Section]

euenisset, dicerent, iniunxit. Sexto autem die ante euentum aperiri tumulum iussit et febricitare coepit. Deinde ingrauescente morbo, in oratorium delatus, sublatis manibus Deo se commendans, inter discipulorum manus expirauit ea ipsa, qua prędixerat, die. Quidam in uisu uiderunt uiam in sublime tendentem, panno stratam multisque lampadibus quasi stellis fulgentem. Et responsum accepere patri Benedicto, per quam ad cęlum ascenderet, paratam. Qualis


602. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_503 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde episcopus, obitum suum in proximo futurum, sibi diuinitus pręnunciatum, Herberto presbytero, quem charissimum habebat, indicauit. Et ille ne in morte quidem amicum deserere cupiens, obsecrare coepit, uti se quoque ea in re comitem assumeret. Tunc episcopus Deum aliquandiu precatus: Herberte — inquit — Dominus noster te uoti tui compotem facit. Proinde prępara te, mecum una discessurus. Itaque anno post, quanuis


603. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_504 | Paragraph | SubSect | Section]

quod desyderauerat, impetrantis. Liberalem quoque, qui Altini genitus, Taruisii sepultus honoratur, orasse perhibent uitę huius finem et se exauditum angelo nunciante didicisse. Post hęc uicinas inuisisse ecclesias et in ea, quę sancti Laurentii est, Deo animam reddidisse. Quid misera mortalitas longioris ętatis annos expetis? Tedet sanctos diu uiuere, dum ad uitam, quę in Deo est, proficisci festinant. Venerabilis


604. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_508 | Paragraph | SubSect | Section]

portendit. Nam et uox audita est, quę diceret die tandem centesima hoc euenturum. Dehinc sancta et prudens foemina, ut ueniens Dominus uigilantem inueniret, psalmos legere non cessauit, nisi cum etiam uiuere cessaret, ea quidem uisione confidentior facta, sed non et segnior. Neque enim tale quid apparet, ut certiore pręmii expectatione pię operationis ardor in nobis languescat, sed ut accendatur. Galla Christo dicata, in monasterio,


605. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

quorundam defunctorum manifestis apparitionibus illustrata est perspicaciusque patet, quam ut argumentis ad se probandam indigeat. Nequa igitur huiusce rei in cuiuspiam animo residere possit ambiguitas, ea nunc miracula in medium proferre operęprecium erit. In ea epistola, quam Cyrillus, Hierosolymitanus episcopus, de signis diui Hieronymi post obitum factis ad Augustinum scribit, legimus per id tempus heresim quandam


606. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

perspicaciusque patet, quam ut argumentis ad se probandam indigeat. Nequa igitur huiusce rei in cuiuspiam animo residere possit ambiguitas, ea nunc miracula in medium proferre operęprecium erit. In ea epistola, quam Cyrillus, Hierosolymitanus episcopus, de signis diui Hieronymi post obitum factis ad Augustinum scribit, legimus per id tempus heresim quandam insurrexisse, quę diceret defunctorum animas nec beatitudinem nec


607. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

pestifera malignitas inualescere coepisset iamque altius multorum animis hereret, quam ut uerbis euelli posset, Hieronymus Eusebio apparens iussit saccum suum, quo pro indumento usus fuerat, trium uirorum cadaueribus, qui ea nocte obierant, imponi, ut uitę redditi doceant, quanto errore tenerentur, qui talia assererent. Resuscitati ergo, coram omnibus, qui ad ecclesiam, ut hoc miraculum uiderent, magno coetu conuenerant, confitebantur et


608. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

poenarum recordatione indesinenter atque inconsolabiliter flere lamentarique uiderent, ac tandem, qua prędixerant die, Eusebio moriente et ipsos iterum mori, ut etiam eiusce rei euentu magis constaret, quam uera essent ea, quę per illos dicta fuerant. Ad hęc Helias quidam, in deserto Aegypti solitarius, multę sanctitudinis uir, et quondam beato Hieronymo familiariter usus, in quiete uidit (sicuti idem Cyrillus testatur)


609. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

suo refert) abbatis adhuc munus obiret, quidam inter monachos, nomine Iustus, grauiter ęgrotans et iam morti proximus, fratri suo seculari Copioso indicauit sibi tres aureos nummos esse, quod nemo alius nosset. Cum tamen ea res percrebuisset, abbas indignans iussit, nequis monachorum Iustum, monasticę legis uiolatorem adire neue cum eo ullum miscere uerbum pręsumeret. Id ille per ipsum, qui sibi assistebat, Copiosum fratrem resciens,


610. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

abbas indignans iussit, nequis monachorum Iustum, monasticę legis uiolatorem adire neue cum eo ullum miscere uerbum pręsumeret. Id ille per ipsum, qui sibi assistebat, Copiosum fratrem resciens, consyderauit secum, quantum ea re flagitii commisisset, et ut par erat, magis doluit, quod Deo peccauerat, quam quod ab hominibus deprehensus esset. Vbi autem uita elapsus est, corpus eius in sterquilinio sepelierunt cum aureis illis, quos reliquerat,


611. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_522 | Paragraph | Section]

Caput I / DE SIGNIS VLTIMI IVDICII Multo maxima cum solicitudine hoc cauebimus, si pensitauerimus diuini illius iudicii terrores omniumque formidabilium magis expauescendum diem. Igitur, cum plurimum nobis ea res conducat, peropportunum uidetur, ut hoc ultimo uolumine de ipso ultimo Domini iudicio pertractemus, et primum de signis, quę pręcessura sunt, deinde de Antichristo, de Christo, de regno Christi, de damnatorum poena, de


612. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

memoratu indigna. Signa ergo, quę ante euentura prędicantur et quę multi ex parte iam euenisse affirmant, horroris et irę plena sunt. Et, si talia signa, quale, quęso, illud et quam terribile, quod per ea fuerit significatum? Audituri estis — inquit Dominus — pręlia et opiniones pręliorum. Videte, ne turbemini! Oportet enim hęc fieri, sed nondum statim finis. Magnum quippe rerum apparatum


613. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

ubi hominum odia, opum rapinę, urbium excidia, liberorum seruitus, sanguinis sitis, cędes mutuę; ubi statim perimens morbus, repente multas domus perimens lues et super terram putrescentia humana cadauera, deficientibus qui ea sepeliant; ubi etiam illos, qui gladio, qui pestilentię supererunt, torquebit esuries, inedia consumet; ubi postremo et cęlum supra uerticem fulgurans et terra sub pedibus tremens miserorum corda nouo metu concutient, ita


614. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

sub pedibus tremens miserorum corda nouo metu concutient, ita ut hęc iam se dehiscere uelle uidebitur, ut uiuos deglutiat, illud ruere, ut opprimat et ellidat. Tetra* sane omnia ista et terrifica nimis, et tamen pene nihil ad ea, quę secutura sunt. Pleraque enim talia iam et ante nos et nostra ętate contigere. Nouimus Italiam intestino bello sępe afflictam, peregrino uastatam. Audiuimus Hispaniam, Galliam, Germaniam, Britanniam inter se


615. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_525 | Paragraph | Section]

et non est scientia Dei in terra. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundauerunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, in bestia agri et in uolucre cęli, sed et pisces maris congregabuntur. Hoc ergo propter scelestos et qui terrenarum rerum cupiditatibus capti, cęlestia contempsere. Porro propter iustos non solum dies


616. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_530 | Paragraph | SubSect | Section]

sequitur: Et admirata est uniuersa terra post bestiam, et adorauerunt draconem, qui dedit potestatem bestię. Et adorauerunt bestiam dicentes: Quis similis bestię et quis poterit pugnare cum ea? Sed bene illi, qui draconem et bestiam adorant, terra dicuntur. Terrena enim sapient nescientes, quia Christus iam non moritur et mors illi ultra non dominabitur. Qui uero posthac mori et resurgere simulabit, Christum


617. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_532 | Paragraph | SubSect | Section]

ad proximum suum stupebit, facies combustę uultus eorum. Ecce dies Domini ueniet crudelis et indignationis plenus, et irę furorisque, ad ponendam terram in solitudine, et peccatores eius conterendos de ea. Et Hieremias ait: Ecce turbo Domini, furor egrediens et procella ruens in capite impiorum conquiscet. Non auertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui. In nouissimo


618. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_532 | Paragraph | SubSect | Section]

ait: Ecce turbo Domini, furor egrediens et procella ruens in capite impiorum conquiscet. Non auertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui. In nouissimo dierum intelligetis ea. Eadem illis obnuncians Iohel propheta ait: A, a, a, diei! Quia prope est dies Domini, et quasi uastitas a potente ueniet.


619. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_536 | Paragraph | SubSect | Section]

quippe uigilandum est, quia stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus omnibus est uitę. Si breue, cur sic uiuimus, tanquam longissimum sit? Si irreparabile, cur ętatem ocio conterimus, tanquam ea ignauiter transacta repuerascere liceat et non eo concedere necesse sit, ubi et omnis labor irritus est et omnis dolor perennis? Ecce uenio sicut fur — inquit Dominus. Beatus, qui uigilat et custodit


620. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_536 | Paragraph | SubSect | Section]

quo maius aut melius neque desyderari neque cogitari potest. Profecto, si quem talia et ad bene agendum non mouent et ad male non deterrent, stupidior est terra — nam et ipsa contremiscet, durior est saxis — nam et ea liquescent, asperior est montibus — nam et ii sicut cera fluent, tumidior est cęlo — nam et illud plicabitur ut liber. Adueniet, adueniet dies Domini ut fur et tanquam laqueus implicabit omnes, qui sedent super terram,


621. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_537 | Paragraph | SubSect | Section]

mergerentur in profundum. Nos illis relictis, quoniam et ipsi se reliquerunt, ad diem istum subeundum gnauiter accingamur. Quem quidem uenturum non dubitamus, sed, quando ueniet, nescimus. Vt autem ea quoque parte certus sit, qua incertus est, quotidie eum expectemus, quotidie adesse et ceruicibus imminere cogitemus. Non poterit imparatos offendere, quem semper erimus parati suscipere. Hęc


622. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_554 | Paragraph | SubSect | Section]

in uallem Iosaphat, quia ibi sedebo, ut iudicem omnes gentes in circuitu. Sed quoniam uallis illius angustię non ita multorum hominum capaces sunt, credimus alios in ualle, alios circa uallem confluxuros atque ideo in ea omnes congregandos dici, quia super omnes inde Iudicii sententia proferetur. At uero, antequam proferetur, antequam — sicut Amos ait — reuelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis,


623. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_556 | Paragraph | SubSect | Section]

hospes eram, et collegistis me; nudus, et operuistis me; infirmus, et uisitastis me; in carcere eram, et uenistis ad me. Tum iustis admirantibus tantę remunerationis magnitudinem ac simul quęrentibus, quando ea, quę commemorata sunt, ei pręstiterint, respondebit: Amen dico uobis, quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Christo igitur pręstatur, quicquid pauperi Christiano impenditur. Non est


624. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_557 | Paragraph | SubSect | Section]

nullum finem poenę sperare? Discedite in ignem paratum diabolo! Quid horribilius quam cum diabolo et a diabolo semper cruciari? Si grauitatem damnationis huius iugiter pensabimus, nihil tam graue est, quod pro ea uitanda non lubenti animo perferemus. Sed interim quidam sinistri gregis et ipsi perditę pecudes non ad se damnationem pertinere arbitrabuntur, eo quod aliquando egenis opem tulerint, licet ipsi in popinis


625. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_563 | Paragraph | SubSect | Section]

fortunę flatum circumaguntur, et dicet: Auersio paruulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet eos. De impiis: Impii — inquiet — de terra perdentur, et qui inique agunt, auferentur ex ea. De iis, qui ocio tempus terunt, quod exercendę uirtuti impendere deberent, dicet: Vsquequo, piger, dormies? Quando surges e somno tuo? Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus tuas, ut


626. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_579 | Paragraph | SubSect | Section]

pariter continebit inclusos, obstructo omni exitu portis ęreis uectibusque ferreis ac seris sempiternis. Hinc igitur idem propheta ait: Et possidebunt eam onocrotalus et ericius, et ibis et coruus habitabunt in ea. Per hęc sane animalia, quę in Deuteronomio inter immunda censentur, homines peccatores designat flagitiorumque immunditia pollutos. Postea infert: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum.


627. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_580 | Paragraph | SubSect | Section]

luctu, et in omnibus miseriis poenisque permanebunt. Vnde concludens propheta dicit: Vsque in ęternum possidebunt eam; in generationem *corr. ex generatione et generationem habitabunt in ea. Tale ergo erit damnatorum cum diabolo habitaculum, talis carcer. In quo tenebrę, multo quidem illis tenebris, quibus in Aegypto pharao flagellatus est, tristiores. In quo ignis, non sicut noster


628. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_588 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo et apostolis eius. Quoniam autem docuimus diuersa esse supplicia, nequis aliqua ut aliis minus dura ita etiam non multum acerba putet ideoque ad euitanda negligentior efficiatur, ostendemus ea quoque, quę illic leuissima sunt, omnibus, quę hic habentur, esse grauiora. Nihil hic quidem tam triste est, tam luctuosum, ut non habeat aliquid consolationis. Pauper es, siti, fame nuditateque confectus: inuenies, qui


629. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_591 | Paragraph | SubSect | Section]

ferunt late patentem campum squalentibusque aruis uastum et in eo rustici cuiusdam sola uitę prauitate non ignobilis exanime corpus ab ingenti coruorum multitudine certatim impeti distrahique et dilacerari. Deinde compertum ea ipsa die rusticum illum fuisse uita defunctum. Quid mali, quid iniurię usquam esse potest, quod nequissimi spiritus animabus illic in inferno non irrogent, si hic in cadauera eorum tam auide debachantur.


630. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_593 | Paragraph | SubSect | Section]

Non dubitamus, quin isti grauius peccent. Proinde nec dubitemus pręter hęc Ruffi supplicia esse adhuc quędam multo grauiora. Exempla, quę sequuntur, de beati pontificis Gregorii Dialogo recitabo, nequis ambigat, quin ea uerissima sint, quę tanto teste proferentur. Quidam in finibus Valerię prouincię ęgrotans, priusquam Seuerus presbyter ad ipsum a peccatis absoluendum adueniret, diem suum obiit. Mox eiusdem Seueri lachrymis ac


631. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_607 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ornauit Deus, ut esset angelorum sedes hominumque beatorum domicilium sempiternum. Videmus ista etiam, quę sub cęlo sunt, solem, lunam, sydera, cuncta terrena corpora luce sua formositateque superare; nec dubitamus ea, quę supra cęlum sunt, longe illustriora formosioraque esse, quę mortales oculi uidere non possunt. Nouimus pręterea concepti formatique hominis primam habitationem maternum uterum esse, secundam hunc terrarum orbem,


632. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_610 | Paragraph | SubSect | Section]

Cherubin, alibi Seraphin, Gabriel, Raphael, Michael, et si qua alia sunt illorum nomina, qui in cęlo sunt. O, iocundissimum spectaculum, in quo licebit nobilissimam Dei creaturam ineffabili uisionis dono clare intueri et cum ea fraterna iam charitate coniungi consortioque eius perpetuo frui et una cum ipsa communem Dominum semper laudare, in psalmis et canticis illis, quorum iubilus omnia musica instrumenta superat suauitate. Et non tubę, non


633. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_616 | Paragraph | SubSect | Section]

poteris uidere faciem meam. Non enim uidebit me homo, et uiuet. Post hęc Moyses de monte Synai descendens, cum ad populum uerba faceret, apparuit (sicut scriptum est) facie cornuta ex consortio sermonis Domini. Ea cornua quosdam lucis radios fuisse exponunt. Et Apostolus gloriam uultus eius appellat, qua luce ita illorum, ad quos loquebatur, uisum pręstringebat, ut nisi uelatus aspici non posset. Et si tantus glorię


634. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_617 | Paragraph | SubSect | Section]

Ezechiel propheta uidit super firmamento sedentem in throno et, cum multa alia, quę uiderat, enarrasset, postea intulit: Hęc uisio similitudinis glorię Domini. Quantę autem admirationis quantiue mysterii sint ea quę uidit, legere possumus, explicare non possumus. Et si tam stupenda glorię similitudo, qualis, quęso, ipsa gloria? Et si similitudinem uidens territus, ut ipse fatetur, cecidit in faciem suam, quomodo sustinuisset


635. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_620 | Paragraph | SubSect | Section]

tanto priuilegio mox donanda erant. In Petri apostoli martyrio a multis angelos uisos tradunt coronas illi rosarum liliorumque porrigentes atque etiam iuxta stantem Christum apertumque librum manu tenentem, in quo ea scripta conspiciebantur, quę Petrus ad populum fando expromebat. Et dum plebs eum subtrahere neci uellet, ne oblatam sibi gloriam impedirent, petiit. Sed quota hęc beatitudinis eius pars, quę tantum ad fidelium


636. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_621 | Paragraph | SubSect | Section]

pręmio potiri dixit. Sic quadraginta martyrum apud Sebasten, Armenię oppidum, combustorum ossa in fluuium proiecta sub aquis ueluti micantium stellarum imagines lucere visa sunt et ab episcopo, qui ea quęsitum ierat, latenter collecta reuerenterque seruata. Sic supra Nicolai, Rhemensis episcopi, et sororis eius tumulum, quos capta urbe effera Vandalorum gens Christum confitentes peremerat, et lampades ardere uisę et


637. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_624 | Paragraph | SubSect | Section]

enim se in cęlo uidisse diuersorium quoddam regio luxu instructum, auro gemmisque fulgens. In quo et sedile erat, tam opere quam materia imprimis insigne atque ita coruscans, ut solis radios uincere uideretur; audisse autem ea Nicolao puero pręparata et in cęlesti reposita regno. Pręscius quippe futurę uitę eius Deus pręmium ei decreuerat ante pugnam, coronam ante uictoriam. Thomę quoque, Cantuariensi archiepiscopo, adhuc uiuo sedem


638. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_625 | Paragraph | SubSect | Section]

Christi) dum missale sacrificium offerret et iuxta ritum ad plebem conuersus »Pax Domini sit semper uobiscum« diceret, angelica uox cunctis audientibus respondit: »Et cum spiritu tuo!« Exinde mos inoleuit, ut pontifici ea uerba repetenti nihil a clero respondeatur, ut scilicet dignum se exibeat, cui angeli respondeant, non homines. Pręstare enim cęteris uitę sanctitate debet, qui pręstat officii dignitate. Beatitudinis uero Gregori hoc


639. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_626 | Paragraph | SubSect | Section]

beate!« Non propter illum hoc contigit, qui iam cum Deo erat, sed propter illos, qui fortasse tormentorum, quę perpessus est, memores beatum esse dubitarent, nisi tam certo indicio uerum didicissent. Quanta autem beatitudo ea sit, docet in martyribus huius contemptus, intrepida suppliciorum toleratio et nulla unquam sęuiendi arte superata Christum confitentium firmitudo. Nihil quippe tam durum est, ut durum esse possit, dum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.