Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ea

Your search found 5166 occurrences

More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4594-4609:


4594. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

Jure id quidem. non enim aliae sententiae verae sunt apud Graecos, aliae apud Latinos; non aliae sententiarum formae, quibus Athenis, aliae quibus Romae, vel res demonstretur, vel animi hominum aut concitentur, aut leniantur; ut quae Atticus orator, exempli gratia, interrogando extulerit, ea Romanum oratorem efferre oporteat affirmando. nec vero, mutatis sententiis, illa jam conversa ex Aeschine, atque ex Demosthene, sed ab ipso potius Tullio excogitata, jure dicerentur. Age, qui in sententiis conservandis fuit summa religione, qualis fuerit in verbis audiamus. Verbis ad


4595. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxv | Paragraph | Section]

genus , inquit, omnium verborum vimque servavi . Usus sum verbis, quorum, si minus forma, certe genus ac natura, esset eadem, aeque propriis, aeque agentibus, eodem modo rem demonstrantibus, atque in animos hominum influentibus. Addit caussam, cur id fecerit: Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tanquam appendere . Praeclare, nihil enim refert, totidem ne, an pluribus, an paucioribus verbis Graeca verba converteris; neque id quaerunt lectores, si modo aliquid sapiunt; sed illud potius: quae Latine scripta sunt, Graecisne sint leviora, an


4596. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxviii | Paragraph | Section]

abutens, licentia; qua nullum est in interprete vitium majus, et quo animi hominum magis offendantur. Utinam ego essem ejusmodi, ut moderatae illius libertatis exempla ex me peti possent. Ea certe passim in toto opere mihi usus ese videor, non temere de inconsulto, sed ita ut ratio vel postulabat, vel, ut levissime dicam, patiebatur. Nec vero dubito, ut hoc etiam adjungam quod valde ad rem pertinet, multa esse loca, in quibus hoc jus legitimae libertatis usurpasse putabor, quum


4597. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxx | Paragraph | Section]

supervacanea, sed necessaria, cujusmodi esse debent omnes omnino voces, quae in rei, de qua dicturi sumus, propositione adhibentur. Quod si ita se res habet, necesse est unius voculae adjectione, facta eo loco, in quo nihil adjici fas erat, totam Homeri Iliadem mirifice corrumpi: quippe quum in ea multa occurrant, quae ad magnanimitatem referri non possunt, quaeque idcirco reticeri oportuisset ab illo, qui eam laudem, in poëmate exordiendo, heroi suo tanquam propriam tribuisset. Pelidae : cujus Pelidae? nam etiam Pyrrhus, is, qui apud Trojam Neoptolemi nomen invenit, atque ob


4598. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxii | Paragraph | Section]

derivari. deinde, quaecunque esset hujus vocabuli origo, Latinae linguae rationem haberi oportebat, neque in re, de qua esset agendum, proponenda, eam vocem adhiberi, quae si proprie diceretur, falsa esset; si non proprie, ambigua et perobscura. Satis, ut arbitror, ostendi Eobanum ea libertate, quae poëtae interpretanti conceditur, licenter abusum esse in primo versu. in quo quidem consisto, nec postulo, ut ex eo fiat conjectura de ceteris; nec usurpo illa Ovidii (Fast. I.)
principiis omen inesse solet.


4599. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

arbitror Tullium, si voluisset exponere quomodo convertisset aut Aratea, aut alia Graecorum carmina, quae in ejus libris leguntur, non aeque de his scripturum fuisse, quod scripsit de illis duabus a se conversis duorum Atticae eloquentiae principum orationibus: se videlicet ea convertisse, non ut interpretem, sed ut poëtam, servantem easdem sententias et earum formas; verba eo, quo supra demonstratum est, modo, ad Latini sermonis consuetudinem accommodantem. Haec in poëtis ita, ut dico, ab illo esse facta, qui Graece sciunt facile perspicient, si ejus carmina cum


4600. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiii | Paragraph | Section]

quo supra demonstratum est, modo, ad Latini sermonis consuetudinem accommodantem. Haec in poëtis ita, ut dico, ab illo esse facta, qui Graece sciunt facile perspicient, si ejus carmina cum eorum, quos interpretatus est, carminibus comparabunt: qui autem Graece nesciunt, idem tamen assequentur, si ea conferent cum interpretamentis, quae suo illo more, verbum verbo exprimentes, ac nullam literam, aut apicem negligentes, grammatici elaboraverunt. Id porro ubi fecerint, genus Tullianum, vel priscum potius; eo enim sunt usi omnes, qui aliquid sunt interpretati, prisci illi aurei saeculi


4601. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxiv | Paragraph | Section]

de optima, et usitata veteribus interpretandi ratione agente, sine flagitio, certe sine legentium querela, dissimulari, ac praetermitti non possit. Is est Homeri locus, ubi (Iliad. lib. 2. v. 208.) Ulyssem inducit, ostentum decem passerum, a serpente devoratorum, et Calchantis ea de re vaticinationem, commemorantem. quem locum noster se conversum exhibuit in libro secundo de divinatione. Hunc nos contueamur sane diligenter, atque in eo quantum opus erit immoremur. Ac primum quidem proferantur VERSUS


4602. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxvii | Paragraph | Section]

Haec descripsi ex interpretatione Samuelis Clarkii, quam ipse, in operis praefatione, ait, esse, non elegantem nec venustam , sed ita confectam, ut verbis verba, singulis singula respondeant, Graecis Latina. Age jam proferatur ea, quam laudavi, INTERPRETATIO M. TULLII
Ferte viri, et duros animo tolerate labores;
Auguris ut nostri Calchantis fata queamus
Scire, ratos ne habeant, an vanos pectoris orsus:


4603. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

dispositis et collocatis: ibi interpretem ita loqui, ut putes, Graecum hominem, quum singulas tantummodo Latinas voces didicerit, Latine loquendi rationem, id est proprias Latinorum formulas ignoret, in aliena lingua patriae linguae consuetudine utentem, ita orationem conformare, nihil ut in ea non appareat insolens et peregrinum; heic alterum interpretem, vel magis poëtam, illa eadem sic effari, ut credas te audire civem Romanum, in media urbe natum et educatum, illi advenae praecipientem, et ostendentem, ea, quae dixerit insolenter et perabsurde, quemadmodum dici oportuerit, ut


4604. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxviii | Paragraph | Section]

patriae linguae consuetudine utentem, ita orationem conformare, nihil ut in ea non appareat insolens et peregrinum; heic alterum interpretem, vel magis poëtam, illa eadem sic effari, ut credas te audire civem Romanum, in media urbe natum et educatum, illi advenae praecipientem, et ostendentem, ea, quae dixerit insolenter et perabsurde, quemadmodum dici oportuerit, ut Latinis auribus apta essent. id ut praestet, uti scienter praeclara illa et generosa libertate, quam saepe jam laudavi, et oratori oratorem, poëtae poëtam interpretanti necessariam esse dixi; sententias easdem retinere,


4605. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xxxix | Paragraph | Section]

id constet, facile statui possit, ille ne Homerum, an eum Homerus converterit. Haec igitur carmina mihi decrevi optimi generis interpretandi tanquam exemplar et formam esse debere; haec quasi regulam, ad quam referrem ea, quae ipse facerem; haec veluti mensuram, qua adhibita, intelligerem, concessa interpreti libertas quo impune progredi possit, quem ad finem, sine ulla reprehensione prudentium hoc in genere virorum, pervenire. Quem ego finem, errore atque inscientia, fortasse non raro sum transgressus, verum ut


4606. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xliv | Paragraph | Section]

contemplans, me ipse contemno, et meam hanc interpretationem prorsus despicio. Quae tamen, dum expectabitur is, quem dixi, Homero dignus interpres, et erit nemo praeter Eobanum, qui Latino carmine Iliadem converterit, nisi omnia me fallunt, non est profecto cur debeat omnino repudiari. Habes jam ea omnia, quae mihi hoc in sermone dicenda esse constitueram; de cura non mediocri, qua tua mandata sum exsequutus, de optimo interpretandi genere, quo sum usus, de mea in eo genere facultate. quam tu si parem operi difficillimo fuisse judicabis, tuam ego agnoscam in me benignitatem, qui mihi plus


4607. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlv | Paragraph | Section]

vehementer optabant; tandem aliquando repertus est, qui cum Graece Latineque optime sciret, tum poetarum omnium facile principem Homerum ita
verteret, ut non illius modo sententiam utcumque adumbraret, sed latinis versibus elegantissime exprimeret. Is enim est stili nitor atque elegantia, ea latini carminis majestas ac dignitas, ut hic unus veteres omnes interpretes, qui magno numero idem conati sunt, longe antecesserit, primusque omnium mihi effecisse videatur, ut Homerus latine legi cum voluptate possit. Hanc ob causam ago equidem gratias Reverendissimo S. Palatii Magistro, qui


4608. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlv | Paragraph | Section]

antecesserit, primusque omnium mihi effecisse videatur, ut Homerus latine legi cum voluptate possit. Hanc ob causam ago equidem gratias Reverendissimo S. Palatii Magistro, qui hanc pulcherrimam versionem legendam mihi, probandamque tradiderit. Cui etiam sancte affirmo, atque testificor nihil in ea esse, quod sanctissimae Religionis puritati, optimaeque morum disciplinae adversetur. Datum ex Aedibus Quirinalibus die 20. Augusti 1776. Philippus Bonamicius


4609. Kunić, Rajmund. Оperis ratio (Ilias Latinis... [page xlvi | Paragraph | SubSect | Section]

accurate diligenterque perlegerim, ita elegantem esse deprehendi ita numerosam, totque verborum et sententiarum luminibus ornatam, ut Graecum Epicorum principem Virgilianis coloribus egregie depictum, exactissimeque expressum intueri mihi visus fuerim. Nam, quod ad interpretationem attinet, ea quidem fidelis est in primis, et Graeco textui penitus adherens, nisi quando latinae linguae genius sententias aliquot redundantes contrahere, aut in verbis compositis epithetisque exprimendis quodam quasi temperamento uti suaserit. Constat enim, latinas Musas Graecis multo severiores pleraque


Bibliographia locorum inventorum

Kunić, Rajmund (1719-1794) [1776], Оperis ratio (Ilias Latinis versibus expressa), versio electronica (), 218 versus, verborum 7485, Ed. Petra Šoštarić [genre: prosa - epistula; prosa - praefatio; prosa - dedicatio; paratextus] [word count] [kunicriliasoperis].


More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.