Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: ea

Your search found 5166 occurrences

More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4804-4809:


4804. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

concedique sentiam, perficiam profecto, ut Rogerium Josephum Boscovichium civem vestrum ingenii et magnitudine et foecunditate et celebritate maximum esse hujusce urbis ornamentum intelligatis. Et quoniam mihi primum de ingenii magnitudine dicendum proposui, ea quanta fuerit, videamus. Haud opinor negabitis, eum ingenio abundantem esse magis habendum, qui celeriores habeat animi motus, acrioremque mentis aciem ad pervidenda plura, quae in quaque re ad cogitationem contemplationemque proposita subesse possunt; qui


4805. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

sed commentando, scribendoque studuit quotidie magis acuere. Tantum autem conatu hoc perfecit, ut et ejus ingenium simile quiddam portenti videretur, et memoria tanta, quantam paucis in aliis fuisse, ac in Themistocle inprimis legimus, cui difficilius erat oblivisci ea, quae vellet, quam recordari. Nihil erat in historia, quod ille non meminisset, nihil notatu dignum in eloquentia, quod ipsum latuisset, nihil in poesi belle excogitatum, quo non caperetur. Hinc in familiari etiam sermone illa varia fluebat eruditio, et


4806. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

minus placebunt, amicis certe brevitatis claritatisque, quum sint jam usu philosophorum trita, non displicebunt), quis ejus, inquam, de maculis solaribus lucubrationem nescit eximiam? Quis non aliam miratus est de novissimo Mercurii Solem infra transitu? Quis non ea delectatus est, quam de aurora, quae e coeli regione, in qua apparere solet, borealis dicitur, quamque de iridis arcu versicolore concinnavit? Quis non suspexit vel differentem de geometrica illa sphaericae trigonometriae constructione; vel investigantem continuorum


4807. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

expectatio hominis, expectationem ipsius adventus existimatioque superaret. Qui ad eum omnium ordinum fiebant concursus? Quae invitationes? Quae acclamationes etiam, quum sese in coetus litteratorum hominum ferret atque in conspectum daret? Illum omnis Italia, quod in ea erat altus atque eruditus, quasi decus proprium, summis ubique laudibus est prosequuta; illum Gallia hominum doctissimorum copia referta jam tum suis sedibus dignum ac nomine censuit; illum Britannia Comitis Macclesfieldii, praesidis


4808. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

Mutinensium duci, qui Austriacae tunc Insubriae praeerat; post etiam Ferdinando Archiduci ingeniorum optimo aestimatori, qui Estensium principi in eo imperio successit; totique denique urbi praeclarissimae fuisse pene in deliciis atque amore? Consequuta sunt autem ea tempora, patres conscripti, cum, gravissimis late suspicionibus excitatis, Jesuitae invidia multorumque odio conflagrarunt: Rogerius vero in tanta animorum simultate judiciorumque iniquitate nullam non modo sensit celebritatis diminutionem, verum etiam non leve


4809. Zamanja, Bernard. Oratio in funere Rogerii Josephi... [Paragraph | Section]

nisi ut optices eam potissimum partem, quae ad res maritimas pertinet, excoleret diligentius regeretque praeses. Qua quidem re, ut dicebam, manifeste patuit, nullam esse potuisse tantam vel hominum vel temporum injuriam, quae hujus viri gloriam labefactaret, quum in ea ipsa Gallia, in qua tot foedi tantique tumultus rumoresque in Jesuitas exstiterunt, et Ludovici XV. perhonorifico decreto aucta fuerit, et ejusdem nepotis Ludovici XVI. amore confirmata, et utriusque regis ministrorum judicio ac sapientissimi Vergennesii


Bibliographia locorum inventorum

Zamanja, Bernard (1735-1820) [1787], Oratio in funere Rogerii Josephi Boscovichii, versio electronica (), Verborum 4192, Ed. Irena Bratičević [genre: prosa oratio - oratio] [word count] [zamagnabboscovichoratio].


More search results (batches of 100)
First 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.