Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quippe

Your search found 1116 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 150-243:


150. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_294 | Paragraph | SubSect | Section]

reprehensum ferunt. Nam si pietati magis quam glorię studuisset, nunquam profecto illas contriuisset, sed potius uenditarum precio indigentibus succurrisset. Quam quidem sententiam et ipse postea est secutus. Lapillis quippe ab apostolo pristinę integritati restitutis miraculo ad fidem Christi conuersus, quod ad suam ipse iactantiam instituerat, ad proximorum uertit usum iam satis edoctus sapientiam huius mundi stulticiam esse apud


151. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_311 | Paragraph | SubSect | Section]

non apparuisse. Quam rem uehementer secum admiranti nocte proxima affuit in uisu Dominus dicens: eo quod cęteris quidem diebus membra sua hospitio mensaque acceperit, dignum fuisse, qui hesterno acciperet et caput. Palam quippe fieri uoluit Saluator noster, qui est caput nostrum, seipsum in peregrinis recipi, quos sua membra esse dixit sibique pręstitum imputari, quicquid pręstaretur illis. Si ergo Iesum suscipere cupimus,


152. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_318 | Paragraph | SubSect | Section]

insolentis cogitatus culpam pene aperte sibi obiici, et miratus deprehendi potuisse ad pedes eius suppliciter prouoluitur seque peccasse confitens ueniam impetrat, cautius deinceps humilitatis propositum seruaturus. Aratrum quippe tenens post tergum respexerat, sed magistri opera rursum cito conuersus aptum se fecit regno Dei. Idem Franciscus, cum se inter homines fama sanctitatis efferri percepisset, ne quam ex eo


153. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

disponendo locis. Cęteraque diligentius exequendo ancillis etiam se magis infimam fecerat. Nunquam tanta mulier and tantam humilitatem descendisset, nisi prius ardentissimę charitatis feruore medullitus incaluisset. Nihil quippe tam paruum aut tam uile est, ut id se ducat indignum, qui perfecte diligit. Brigida etiam uirgo, licet abbatissam gereret, minorem tamen se iis, quibus pręerat, exibebat. Quasdam in monasterio longa ualitudine


154. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_334 | Paragraph | SubSect | Section]

ut scias donorum contemnendorum curam non solum uirtutem esse, sed etiam uirtutum seruatricem atque custodem. Quę si abscesserit, cupiditati linquens aditum, irruente uitio dissipabitur uirtutum coetus. Conturbat quippe domum suam (ut Salomon in Prouerbiis ait) qui sectatur auaritiam; qui autem odit munera, uiuet. Hinc etiam Daniel oraculi diuinitus in pariete descripti mysterium expositurus regi dona


155. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_335 | Paragraph | SubSect | Section]

corde conuerso, pecuniam apostolis offerre coepit, ab eis petens, ut simili euentu, quibus ipse manum imposuisset, Spiritum Sanctum acciperent; haud parum lucri se facturum ratus, si hanc potestatem assequi potuisset. Adeo quippe mentem animumque eius excęcauerat malicia, ut nesciret sacramenta Dei et uenale putaret, quod nec uendi nec emi potest. Ideoque meruit audire: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum


156. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_339 | Paragraph | SubSect | Section]

ex sementem uerbi Dei. Quibus Hieremias clamat dicens: Ecce incircumcisę aures eorum, et audire non possunt. Ecce uerbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud... A minore quippe usque ad maiorem omnes auaritię student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum. Cur ita, nisi quia (ut Philo ait) existimauerunt lusum esse uitam nostram et conuersationem uitę compositam


157. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_348 | Paragraph | SubSect | Section]

silentio prętermittendus. Cum enim ex hac uita migraret, haud parum lętatus esse dicitur, dum gratias Deo ageret, quod morienti sibi nihil superesset pręter unum nummum, sed et hunc statim indigenti dari pręcepisse. Annuum quippe illi patriarchatus uectigal annuę in egenos elemosinę erant, nihil sibi reseruanti pręter Christum. Neque enim quicquam aliud suum esse aiebat, asserens ideo sacerdotibus neque possessionem neque partem neque


158. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_351 | Paragraph | SubSect | Section]

contexto nuditatem operuit. Hoc tenore uitę in Dei seruitio tandiu perdurans non effugisse mihi uidetur martyrium, sed protraxisse et, qui diei unius mortem non tulerit, mortem annorum septem et nonaginta tulisse. Tanto quippe tempore hic perpetuus eremi cultor, humanis inspectibus semper inuisus, quotidianis corporis mortificationibus sese afficere, ut in ęternum cum Christo uiueret, non cessauit. Antonius uero


159. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_355 | Paragraph | SubSect | Section]

igitur post hęc angelum Domini aduenisse dicunt, hulcera eius tactu curasse, labia sapientię spiritalis perfudisse et, ut deinceps cęteros fratres per eremum uisitando instituere ac docere pergeret, simul iussisse. Dignus quippe magisterio iudicatus est, cuius uel solus conspectus potuit esse non paruum hortamentum aspera quęque pro Christo subeundi atque perferendi. Dicerem equidem talia nemini factu possibilia esse, si quicquam


160. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_370 | Paragraph | Section]

illum Salomon, omnium Iudeę regum sapientissimus, in eo libro (si modo illius liber est) qui Sapientię inscribitur: Adii, inquit, Dominum, et deprecatus sum illum, et dixi ex totis pręcordiis meis. Ex toto quippe corde rogandus est, qui ex toto corde pręcipitur diligendus. Negligenter autem orantes, et eum, a quo aliquid petunt, parum reuereri, et id, quod petunt, non satis magnipendere arguuntur, ideoque nec impetrant.


161. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_382 | Paragraph | SubSect | Section]

cum in deserto in Deum murmurantes passim serpentum ictibus sternerentur, supplicante pro eis Moyse Deus placatus ęneum serpentem in ligno suspendi pręcepit, quem percussi dum aspicerent, sanabantur. Percussum quippe erat humanum genus antiqui serpentis mortifera seductione, sed Deo miserante Christum in ligno pendentem uidit et remedium accepit salutis. Ad orationem Helię prophetę annos tres et menses sex non pluerat super


162. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_397 | Paragraph | SubSect | Section]

perpetrare potuisset, nisi prius perpetrandi facultatem a Domino precibus obtinuisset. Quid de Susanna dicam? Quę iudicum sententia morti iam addicta exclamauit ad Dominum, et Dominus exaudiuit uocem ipsius. Spiritum quippe Danielis pueri suscitauit, qui malignos accusatores falsitatis conuictos talionem subire compulit, plebe illos iisdem ipsis lapidibus obruente, quos in Susannam apprehenderat. Duo erant, senes erant, presbyteri erant.


163. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_407 | Paragraph | SubSect | Section]

intempesta cęlum per fenestram intuens Deum adorabat, quando lumen uidit, quo nox ipsa ita resplenduit, ut cum die posset contendere. Mox totum mundum conspexit arcte atque anguste constipatum perexiguę pilę instar. Cęlum quippe intuens supra cęlum mente euectus est, et per creaturę consyderationem ad Creatorem usque peruenit. Illius ergo lucem, quam animo agitauerat, oculis uidit et in illius luce tanquam in speculo mundum uniuersum. Sed ideo


164. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_410 | Paragraph | SubSect | Section]

sororibus ad agendas sacrę noctis precationes pergere. Veruntamen aduersa ualitudo corpus impedire potuit, animum non potuit, et ancilla Christi affuit in spiritu, ubi in carne adesse nequibat. Reuersis quippe sororibus, quicquid inter absentes actum dictumque esset, ordine retulit et mirantibus adiunxit sibi tunc ibidem loci, ubi absens cum ipsis fuit, Iesum puerum, qua hora quondam nasci uoluit, apparuisse. Iesum ergo deuote


165. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_375 | Paragraph | Section]

fidem inuenisset, si eam humanę tantum, non etiam diuinę Scripturę monumenta retulissent. Sed mirentur alii opus, nos animi Deo deuoti affectum pensemus, qui mea quidem sententia maior in Dauid quam in Salomone fuit. Multa quippe postea populo populique principibus indulsit Dominus, et propter seruum suum Dauid ea se indulsisse protestatus est, ut, quia ipse Deum plus cęteris dilexerat, plus etiam a Deo dilectus nosceretur. Quod autem Salomon


166. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_380 | Paragraph | Section]

sed ante introiuit in monumentum Petrus, corpore tardior, sed amore aliquanto feruentior. Ita et, cum piscationem facerent, Dominum ipsos de littore alloquentem prior agnouit Ioannes, sed ad eum prior uenit Petrus. Sic quippe traditum est : Simon Petrus, cum audisset, quia Dominus est, tunica succinxit se (erat nudus) et misit se in mare. Alii autem Discipuli nauigio uenerunt. Non enim longe erant a terra. Non patitur moras


167. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_384 | Paragraph | Section]

continuo de illa dictum est: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum. Iterum in domo Simonis leprosi eiusdem Domini caput unxisse refertur unguento precioso. Impetrata quippe delictorum uenia altius promouetur, et quę pedes unxerat, iam digna fit, quę ungat et caput. Sic paulatim progrediendo ab infimis ad summa usque peruenitur. Immensi amoris indicium et illud fuit: Cum Martha, soror


168. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_387 | Paragraph | SubSect | Section]

et ipse diuinatione donatus quarto loco censetur in catalogo duodecim prophetarum. Qui enim prophetam accipit in nomine prophetę, mercedem prophetę accipiet. Tobię charitatem Babylonica captiuitas probatiorem fecit. Quippe in eadem necessitate constitutis, quoquo modo potuit, opitulari non cessauit, nunc uerbis consolando, nunc rebus iuuando et eos, qui ab impiis hominibus cędebantur, sepeliendo. Hinc, cum et ipse regis Senacherib iussu


169. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_395 | Paragraph | SubSect | Section]

in mortem ruerent infidelitatis. Anastasia Romana infideli quidem uiro tradita, sed tantum Christo iuncta, cum patricii generis esset, prętulit nobilitatis altitudini charitatis humilitatem. Quippe uilibus induta, ne agnosceretur, martyrum carceres inuisebat, uincula exosculabatur, ad patientiam exhortationibus animabat. His officiis digna euasit, quę et ipsa coronam referret martyrii. Maria Decegnies conomento


170. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_398 | Paragraph | SubSect | Section]

extendit manum iubens apprehendi hominem, et continuo arefactam retrahere nequibat. Vir Dei misertus pro illa manu, quam in sui iniuriam extensam mouerat, Dominum rogauit pristinęque sanitati protinus restituit. Facillime quippe diuina exoratur pietas ab exercente pietatem. Quid de Discipulis martyribusque Christi dicam? Qui etiam in eos, a quibus grauissima passi sunt supplicia, beniuolentiam benignitatemque prę se tulere.


171. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_405 | Paragraph | SubSect | Section]

omnibus diuitiis atque etiam uita ipsa preciosiorem, uirginitatem. Neque enim uirginitas illi ad beatitudinem consequendam satis fuisset, si abfuisset pietas. Paris exempli et Agnetis uirginis erga inimicum dilectio. Eum quippe, qui ipsam stuprare moliebatur, a diabolo necatum uitę restituit. Vitę restitutus Christum confiteri palam coepit. Illa ergo orante is, qui pudiciciam ipsius inquinare conatus fuerat, duo pręcipua retulit bona: uitam,


172. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_407 | Paragraph | SubSect | Section]

benefacite et mutuum date nihil inde sperantes, et erit merces uestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Quod autem uerbis pręcepit, exemplo pręstitit. Proditori quippe suo corporis et sanguinis sui sacramentum obtulit, pedes lauit, osculum non negauit. Illis etiam, a quibus cruci affigebatur, ueniam dari petiit: Pater, inquit, ignosce eis, quia nesciunt, quid faciunt. Si


173. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_432 | Paragraph | SubSect | Section]

sustinuit, ut nos saluaret; si puritatem, peccatum non fecit et non est inuentus dolus in ore eius; si sanctitatem, sanctus sanctorum est, gratia et ueritate plenus; si perfectionem, nec augeri in illo nec minui potest. Hic quippe ille est unigenitus Dei filius, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil, Alpha et Omega, principium et finis, Christus Iesus, cuius nomen super omne nomen, cui omne genu flectitur, cęlestium, terrestrium


174. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_437 | Paragraph | SubSect | Section]

continuo in gratiam reducere niteretur. Non fuisset, ut opinor, ciuis iste tam religioso solitario comparandus, nisi hoc sibi uirtutis genus adsciuisset, quo ille procul ab hominibus manens uti non poterat. Assidua quippe cura in reconciliandis aliorum animis indignationibusque leniendis urbanum hominem dignum fecit, qui sanctis eremi cultoribus esset ęquandus. Non immerito igitur Agathon abbas gloriatus est se nunquam cepisse somnum,


175. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_438 | Paragraph | SubSect | Section]

Dunstanus, Cantuariensis archiepiscopus, sibi diuinitus prędictum audiuit pacem Britannię futuram, quandiu ille uiueret. Igitur annos sedecim, quibus regnauit, omnia in summa quiete tranquillitateque fuere. Perpetuo quippe amicicię foedere uicinos reges sibi deuinxerat, piratas mari, prędones terra submouerat. In feras etiam predę auidas seuerus, a Guidualdo, Gualdensium rege, tributum exegit, annis singulis lupos triginta uenatione


176. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_447 | Paragraph | SubSect | Section]

passus sit? Apud Leonem, Sanctę Crucis cardinalem, dies aliquot moratur, poenam sustinuit et culpam agnouit illicoque discessit atque ad monasterium rediens rem, quę sibi contigerat, ut cęteri cauerent, indicauit. Ouis quippe, quę de ouili egreditur, lupi morsibus patet. Sed profecto, sicuti secularium et potentium consortium iis, qui seculo renunciarunt, fugiendum est, ita omnibus sanctorum quęrenda familiaritas, quos uel uidisse


177. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_449 | Paragraph | SubSect | Section]

a te os prauum, et detrahentis labia sint procul a te! Illi quoque nobis ualde declinandi sunt, quorum ad iram procliue ingenium quique leuissimis de causis excandescere ac ringi solent. Idem quippe Salomon: Noli, inquit, amicus esse homini iracundo neque ambules cum uiro furioso, ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animę tuę . Neque cum superbis esse


178. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_450 | Paragraph | SubSect | Section]

communicat operibus eius malignis . Postermo ab omnium illorum conuersatione secedendum est, qui uitiis assueti pertinaciter obdurant corrigique et emendari omnino nolunt. Pręceptum quippe Domini est: Qui neque Ecclesiam audire uoluerit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus . Et ii quidem sunt, qui nihil prę se neque Christiani pręter nomen neque hominis pręter figuram gerunt. Cum quibus una


179. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_454 | Paragraph | SubSect | Section]

felicius cęlesti lumine illustrantur, quanto antea perusta solis ardoribus cute contemptius squalebant. Serapionem abbatem primitus quidem sola tunica simplicique paliolo contentum, deinde his etiam carere pietas compulit; quippe seipsum despolians pauperes contexit. Nec erubuit nudus incedere, dum nuditatem miseratur alienam. Timotheo quoque in Aegypti solitudine degenti ea duntaxat corporis pars non


180. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_457 | Paragraph | SubSect | Section]

meritum prębuit mirandę sanctitatis. Quid est autem, quod Paulus apostolus ad Timotheum scribens uelle se dicat, ut mulieres orent in habitu ornato? Nunquid in sericis aut purpura eas orare pręcipit? Minime quidem, quippe qui habitum istum continuo temperauit subiungens: cum uerecundia et sobrietate ornantes se, ut scilicet uerecundia luxum declinet et modum seruet sobrietas; non in tortis crinibus, inquit, aut auro,


181. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_469 | Paragraph | SubSect | Section]

putabit et non proprii corporis imperio se subditum iri timebit, si in eo castigando non ęque solicitus fuerit? Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, tunicam et femoralia poplitum tenus cilicina sub uestimentis gestauit. Quippe indignum se, qui Ecclesię pręesset, arbitratus est, nisi et membris suis pręese posset. Membra igitur tegminis asperitate contrite sibi subiicere studuit, nequando ipse illis subiectus appetitum illorum sequi


182. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_470 | Paragraph | SubSect | Section]

recedente in castitatis puritate perseuerauit. Quinto Lodouico, Galliarum regi, multo plus contulit interius cilicium quam purpura exterior. Hęc terreni regni insigne erat, illud cęlestis aditum prębuit. Ad cilicii quippe squalorem respiciens Deus, non ad purpurę luxuriam Christianissimo regi et temporale regnum tutatus est et ęternum indulsit. Macharius, Alexandrinus abbas, cum corporis affectibus paulo improbius urgeri


183. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_478 | Paragraph | Section]

comedit, ingentes Philistinorum copias, quas paulo ante metu perculsus fugerat, fugientes persecutus est a Machmis usque in Hailon multisque interfectis preda potitus est. Inermis erat et ieiunio se muniens armatos uicit. Quippe neminem ex Israhelitis arma tunc habuisse asserit Scriptura pręter Saulem et Ionatham. Non ergo armis, sed ieiunii uirtute pręualuerunt. Et cum uix decem milium numerum implerent, aduersariorum autem exercitus essent


184. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_491 | Paragraph | Section]

patris tui. Ad hęc, nequid simulate, nequid iactanter fiat: Nolite ieiunare, inquit, sicut usque ad diem hanc, ut audiatur in excelso clamor uester. Tales quippe phariseum imitantur, qui ait: Non sum sicut cęteri homines: ieiuno bis in sabbato. Sed dum insipienter gloriatur, publicano, quem despexerat, factus est deterior. Hos et per Zachariam arguit Dominus dicens:


185. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_495 | Paragraph | SubSect | Section]

interfuerit publicanorum et uorator et potator uini et peccatorum amicus a phariseis appellatus sit. Non, ut se pasceret, hoc egit, sed ut aliis prodesset. Medicus ad curandos ęgrotos accessit, non ad inuitatores conuiua. Quippe qui, ut modestiam uictus doceret, quadraginta diebus nihil gustauit. Esurientes et sitientes beatos dixit, a muliere Samaritana potum aquę petiit, Discipulis, ut manducaret, hortantibus: Cibus meus est —


186. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

pręstitisse tradunt. Ac semper quidem illo mendacii genere abstinendum est, quod in detrimentum uerti posse animarum, corporum, rerum. Cętera leuiora sunt, nullum tamen- ut arbitror — culpa uacuum. Omnem quippe simulationem, quantum a ueritate, tantum et a Deo abesse necesse est, cum summa ueritas ipse sit. Interdum tamen simulare et dissimulare et mentiri necessarium, cum scilicet vita res cadet, ut, nisi mendacium


187. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_530 | Paragraph | SubSect | Section]

pro labore. Puduisset autem, si nihil agenti ultro impenderetur. Quid Abrahę, celebratissimi inter Aegyptios anachoretas uiri, simulatio, quantę erga proximum charitatis, quantę miserationis fuit? Posito quippe monachali habitu secularia sumpsit indumenta, ne posset agnosci. Et peregre profectus, neptim, quam iuxta se nutriens diu sanctorum operum sociam habuit, diaboli tandem latrocinio sublatam anxie perquisiuit. Illa enim


188. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_539 | Paragraph | SubSect | Section]

passerem aduolantem ita humanitus excepisse dicitur, ut, cum ille fracto crure aliorum aucupium effugisset, ipse sua precatione sanatum dimiserit. Qui enim benigne alios accipit, facile, quod a Domino petit, impetrat. Scriptum quippe est: Mansuetis dabit gratiam. Francisci quoque lenitatem auicularum audacia mirabiliorem fecit. Ad prędicantem confluebant neque refugiebant manum eius, usque adeo obsequentes, ut non


189. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_543 | Paragraph | SubSect | Section]

ad omnia, quę mittam te, ibis et uniuersa, quęcunque mandauero tibi, loqueris. Ad hęc, nequid dubitaret, mittit manum suam, tangit os eius et: Ecce dedi — inquit — uerba mea in ore tuo. Toties quippe lapsus timendus est, quoties nostra, non Domini uerba prolaturi sumus, cum etiam de ociosis, hoc est, quę neque dicenti neque audienti prosunt, reddenda ratio sit. At nequis propterea semper tacere operęprecium sibi


190. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_543 | Paragraph | SubSect | Section]

nostrum consequentes, ueteribus exemplis noua subnectamus. Agathonem abbatem lapillo assidue ore indito tacere didicisse ferunt idque ab eo annos tres obseruatum, ne etiam cum fari uellet, expeditum sibi foret. Legerat quippe illud in Prouerbiis: Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsyderatus est ad loquendum, sentiet mala. Paulus monachus cognomento Simplex, cum quęsisset, essetne Christus prior


191. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_549 | Paragraph | SubSect | Section]

amore calcare. Caput VII / DE CASTITATE SERVANDA EXEMPLA VIRORVM De castitate tractaturi, Nouam potius quam Veterem Legem sequamur. Primis quippe hominibus recenti adhuc uacuoque mundo, pręceptum est: Crescite et multiplicamini, et replete terram! Repleta uero terra posteris, id est, nobis continentia commendata est monente Domino lumbos pręcingi, ut ex


192. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_553 | Paragraph | SubSect | Section]

per quam uir non transiuit. Et ipse in uirginitate perseuerans, pudicicię puritate se plurimum gaudere significauit. Vnde: Sinite pueros — inquit- uenire ad me; talium, est enim, regnum cęlorum. Tales quippe et in Apocalypsi, qui canticum cantant nouum, quod nemo, alius canere potest, et sequuntur Agnum, quocunque ierit. Sine macula enim sunt ante thronum Dei, et cum mulieribus non fuerunt coinquinati.


193. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_557 | Paragraph | SubSect | Section]

diuortium. Post hęc relictis omnibus dimissaque uxore monachum se fecit. Sed nemo Legem putet unicum exemplum, ut repudiet inuitam. Nescis enim, an sic uoceris, ut hic uocatus est, singulari quadam uocatione, non communi. Quippe qui breui tanta profecit sanctitudine ac scientia, ut sub Ioanne abbate monasterium ingressus, in successoris eius Helię locum omnium suffragiis suffici meruerit, cunctis pręlatus, qui uxori prętulerat Christum.


194. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_558 | Paragraph | SubSect | Section]

stuporem uersus senex protinus exclamauit non immerito talis uiri pręsentiam immundum spiritum ferre nequiuisse, cuius pudicicię constantiam ipse imitari formidaret, ne, quod illi in laudem, sibi cederet in perniciem. Tale quippe facinus omnium prędicatione dignum esse, sed non ab omnibus experiendum, cum semper inter castimonię obseruatores is, qui foeminarum familiaritatem deuitat, securior sit, fortior, qui non deuitat.


195. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_577 | Paragraph | SubSect | Section]

libertate donauit. Ad bella procedens earum precationibus se commendabat uictorque redibat. Et frequenti successu lętatus Christo ab ipsis prędicato credidit, intantum ut Romam ad martyrium tendentes relinquere noluerit. Iam quippe didicerat fragilem et caducam esse regni sui coronam, sed martyrii stabilem et ęternam. Atque una cum illis passus cęlum petiit. Tantum et isti attulit utilitatis honorata uirginitas.


196. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_586 | Paragraph | SubSect | Section]

iugo Philistinorum fuere. Postea uero poenitentes per Sansonem liberati sunt, qui ligatus fregit uincula et maxilla asini interfecit inimicos et de molari maxillę egressis aquis sitim sedauit. Per poenitentiam quippe diuelluntur nexus peccatorum. In maxilla oratio, in asino humilitas intelligitur, quibus prosternuntur nequitię spiritales, quia humiliantis se oratio nubes penetrat. De molari autem maxillę fluunt aquę cum inter


197. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_601 | Paragraph | SubSect | Section]

autem miretur, quomodo aquatile animal uel claues illas uel annulum hunc deglutierit, cum eiusmodi cibis non uescatur, legat in Euangelio didrachmam quoque in ore piscis inuentam et utrunque diuino factum nutu nihil dubitet. Quippe alterum procuratum est, ut haberet Petrus, quo pro se et Domino tributum solueret, alterum, quo isti se solutos a peccatiis cognoscerent. Antonio, abbati Alexandrino, in spiritu uisum legimus aliquando se ab angelis


198. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_613 | Paragraph | SubSect | Section]

uitiorum inculcationibus aure hos monitus hasque exhortationes, quibus saluti nostrę consulitur, pertransierimus, quid reliquum erit, nisi ut irę et ultionis in obstinatos effundendę poenas cogamur sustinere? Talibus quippe in Leuitico Dominus comminatur dicens: Si ambulaueritis ex aduerso mihi nec uolueritis audire me, addam plagas uestras usque in septuplum propter peccata uestra emittamque in uos bestias agri, quę


199. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_624 | Paragraph | SubSect | Section]

repleuit. Ille nunquam postea tali edendi auiditate se pulsatum sensit. Vincebatur, quandiu occultum tenuit facinus. Porro, ubi confessus est, ita uictor euasit, ut ad eandem pugnam redire ultra necesse non fuerit. Illam quippe diaboli flammam penitus extinxit humilitas confitentis. Recte itaque quibusdam in monasteriis pręceptum constitutumque esse legimus, ne iuniores, quicquid mente conceperint, pigritentur illud repente


200. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_625 | Paragraph | SubSect | Section]

ut et peccasse confundatur et nihil subtrahat in confessione, cum scriptum sit: Pro anima tua ne confundaris dicere uerum. Est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Altera quippe crimen suum, quantum potest, cęlat nec tamen ab eo discedit; altera uero detegit, cui oportet, ac reuelat et confitendo poenitendoque diluit atque iterum eo delabi, ubi confundi necesse est, cauet.


201. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_632 | Paragraph | SubSect | Section]

ab ea demonem, a quo uexabatur, expulit. Quę liberata dixit sibi tunc uisum fuisse, quod ille puerum nudum ac uiuum uertici supponeret suo. Dubitari posset, ne commentum confixerint, si secuta sanitas non faceret fidem. Panem quippe malignus ille spiritus minime timuisset, sed ipsum ferre nequiuit, qui panis figuram nobis pręfert. Puer ergo terruit demonem et fugauit, ut, si foeminę uerbis non credimus, operibus Christi credamus. Marię etiam


202. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_638 | Paragraph | SubSect | Section]

Idem aduersus improbissimi hostis assiduas pugnas uincendi spem uiresque nobis confert et suggerit, iuxta illud Prophetę: Parasti in conspectu meo mensam aduersus eos, qui tribulant me. Nihil quippe magis terrori diabolo esse potest quam sacramentum istud. Et, si Dauid parui lapidis ictu prosternere potuit Goliam illum magnum, Deo hominibusque infestum, profecto facilius frangetur diaboli audacia lapide isto, qui de


203. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_373 | Paragraph | Section]

male de proximo sentit, charitatem offendit. Quod ut solicitius declinemus, meminerimus a Domino preceptum esse: Nolite iudicare secundum faciem, sed rectum iudicium iudicate! Inconsulti quippe iudicii iustissimas poenas dedit Ammonitarum rex Anon. Qui Dauid regis legatis ad se de obitu patris sui consolandum missis, obiecto quod terram suam exploratum uenissent, partem barbę abradi fecit uestesque ad nates


204. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_377 | Paragraph | Section]

fratris tui! Tunc ergo alios decentius corrigere poterimus, cum prius nosmetipsos correxerimus; corripere, inquam, non condemnare, ut charitas conseruetur et semper declinetur impietas. Illi quippe, qui nimis arroganter adulteram accusauerant, mox Domino in terra scribente, cum suum legissent scelus, alienum ulcisci erubuerunt. Qui sine peccato est uestrum - inquit- primus in eam lapidem mittat!


205. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_378 | Paragraph | Section]

legimus, qui Alexandrię Vitali monacho de prostibulo egredienti obuiam factus alapam incussit, quod ab eo libidinis causa infamem locum frequentari diceret. Et statim ipse a demonio arreptus male torqueri coepit. Assiduus quippe ibi erat Vitalis, non tamen libidinis causa, ut ille putauit, sed ut eas, quę se libidini prostituerant, a tam turpis uitę proposito reuocaret. Ad singulas enim penetrans oblata pecunia noctem paciscebatur neque


206. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_381 | Paragraph | Section]

magno omnibus tunc stupori fuere. Quam igitur circunspectos, quam uigilantes nos esse decet, nequid male de sanctis uiris, etiam cum in crimine deprehensos esse credimus, nimis cito affirmemus. Idem quippe callidissimus hic ueteranęque malicię ueneno imbutus serpens beatum quoque Fortunatum, Tudertinę urbis episcopum, infamię probro lacessiuit. Per ipsum nanque ab homine expulsus peregrini formam assumpsit et cum


207. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

in Euangelio Geraseni illi porcorum damnum pluris facientes quam beneficium, quo homines, et quidem ciues ipsorum a demonum lęsione liberati fuerant, rogauerunt Iesum, ut inde a finibus suis discederet. Et discessit. Indigni quippe erant pręsentia ipsa Saluatoris, qui sua magis quam se saluari concupiscebant. At contra sanctissimi apostoli cęterique discipuli, ut soli Christo adhererent, omnia, quę habebant, constanti errectoque animo


208. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_405 | Paragraph | SubSect | Section]

donec ab ipso holitore superueniente expeditus fuit. Tum ab eodem amice admonitus est, ne ultra furto tolleret, quod ipse petenti gratuito concessurus esset. Itaque non holerum damno monachus angebatur, sed furantis peccato, quippe qui illi sic deprehenso nihil denegaturum, quod poposcisset, dixit et iam poenas pro delicto soluenti, dum per pedes penderet, incunctanter succurrit. Isaac quoque, apud Spoletanam urbem solitarius, per spiritum


209. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_412 | Paragraph | SubSect | Section]

habuisset. Cum ergo huiuscemodi ualitudo plus prodesse possit quam obsit, ęquo animo tolerari debet, si euenerit. Sed arguet aliquis hunc ipsum Miphiboset, eo quod claudus erat, a Siba seruo contemptum ludibrioque habitum, quippe qui ipso relicto fugiens falsa ad regem delatione possessionum eius partem intercepit. Respondebimus multos etiam, qui nunquam claudicauerant, dolis atque perfidia seruorum deperisse. Itaque neque isti sua pedum


210. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

uitam meliorem sperantibus. Morbo autem liberatis magnopere cauendum est, ne ueluti canes ad uomitum reuertamur. Ait enim: Ecce sanus factus es; iam noli amplius peccare, ne deterius tibi aliquid contingat. Aequum quippe est, ut, qui accepto sanitatis beneficio rursum delinquit, grauius puniatur. Paulus post triduanam cęcitatem ita se correxit, ut de persecutore apostolus fieret. Percusserat eum Dominus, ut sanaret. Et ille sanatus


211. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_419 | Paragraph | SubSect | Section]

Non ab re igitur in Ecclesiastico scriptum est: Infirmitas grauis sobriam facit animam. Marcellini, Anchonitani episcopi, sanctitatem haud impediuit podagrę morbus, quippe qui in manibus gestatus alienis urbis incendium ex aduerso se obiiciens derepente cessare fecit, tam potens uirtute, cum pedibus tam debilis esset. Hinc nos, quoties imbecillitate aliqua superati uestigiis insistere


212. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_420 | Paragraph | SubSect | Section]

testimonium erit. Quanuis Syluia quoque, Ruffini, Alexandrię pręfecti, soror Deoque dicata uirgo, cum male haberet, medicis consulentibus balnea adire noluit, hoc tamen non medelam contemnens, sed mollitiem cauens, quippe quę per annos sexaginta neque uultum neque pedes lauisse dicitur neque aliam corporis partem pręter summos manuum digitos, cum capere uellet cibum, non aliud ad cubandum lectulum habuisset quam nudam humum. Cogita


213. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_437 | Paragraph | SubSect | Section]

nomine in urbe Troade fuisse, qui, dum a proconsule Opimio torqueretur, doloris impatiens diis eius se dixit sacrificaturum. Atque ubi dimissus thura ante idolum incendit, illico a demonio arreptus grauiores poenas dedit. Quippe in rabiem uersus, propriam linguam dentibus mandens expirauit. Heu, heu, infelix Nicomache, non tormenta mutasti, sed tortorem, non poenam, sed fidem, nec mortem diffugisti, sed mortem felicissimam relinquens miserrimam


214. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_443 | Paragraph | SubSect | Section]

quam receperat, integram seruauit. Membra diuidi potuerunt, Christi amor scindi non potuit. Poena quoque hęc non casu inflicta, sed Dei nutu uidetur electa, ut nomine eius, cui irrogabatur, pulchre conueniret. Hippolitus quippe Gręca compositio, si in nostrum uertatur sermonem, »equo discerptum« sonat. O felicem uirum, qui quoties nominatur, toties patientię suę laudem simul proferri sentit, id pro Christo passus in corpore, quod a


215. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_446 | Paragraph | SubSect | Section]

Quintiani asseclas opressit ruina. Virgo rursum carceri reddita, cum finem orasset uitę, obdormiuit in Domino. Neque illa in funere angelicis laudibus caruit, quę in tormentis fidem seruauit. Ab angelis quippe adposita fertur sepulturę eius marmorea tabella, in qua scriptum erat: Mentem sanctam, spontaneam, honorem Deo et patrię liberationem. Et, si tam gloriosa iacuit in tumulo, quam felix regnat in cęlo! Vt autem et hinc


216. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_457 | Paragraph | SubSect | Section]

conseruare cupit, semper humiliari studeat, in omnibus Deo gratias agat, si malarum tentationum uictor euaserit, illi soli acceptum referat. Ait enim: Sine me nihil potestis facere. Sathanas quippe iste nequissimus, cum Domini discipulos cribrare sicut triticum expetisset, non est permissus, nisi in eum, qui de se multum pręsumpserat dicens: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.


217. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

hortabantur. Frustra hoc ipsum abbas admonendo exaggerabat. At uero, ubi idem abbas pro eo orationem fecit, ita immutatus est, ut e contrario exultaret ac se iam deinceps perpetuo contentum uicturum affirmaret. Quippe diabolus orantis abbatis uirtutem sustinere non ualens, ab impugnatione fratris illico desiit et ipse spiritalis gratię luce perfusus, causam agnouit, ob quam gaudere iocunditateque affici deberet et non conturbari


218. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_464_ | Paragraph | SubSect | Section]

quod carnalis lasciuię titillationem corporis fatigatione suo exemplo docuerit arcendam. Cum enim saccum harena plenum humeris baiulans incederet, cur id ageret, interrogatus, uexare se uexatorem suum respondit. Quippe uoluptas, quę ocio alitur, labore fugatur. Multa quoque expauescenda et Hilarionem abbatem a Sathana in deserto perpessum Hieronymus in eius uita tradit. Sępe enim nocte intempesta ab eo


219. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_468_ | Paragraph | SubSect | Section]

ita uigilanter sibi cauerat Zosimus, pontifex maximus, qui diaboli supplantatione in fornicationem semel lapsus, iterum et sępius lapsurus fuit, nisi Antidii, Turonensis episcopi, opera se a scelere retraxisset. Antidius quippe, cum forte, qua nocte id commissum est, multitudinem demonum conspiceret inter se iactantium de illis hominibus, quos captiosa inductione in laqueos mortis impegerant, et unum prę cęteris gloriantem audiret, quod


220. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_476 | Paragraph | SubSect | Section]

non, quantum ferre potest, sumat, sed perferre. Huiusce rei nunc subiiciemus exempla. Trecentos et sexaginta quinque annos uixit Enoch, et ambulasse cum Deo dicitur atque ob id non apparuisse, quia tulit eum Deus. Dignus quippe uisus est, qui tandiu corpus suum ab immunditia custodierat, ut cum corpore simul transferretur in paradisum. Noe itidem cum Deo ambulasse fertur, iustus perfectusque fuisse gratiamque


221. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_486 | Paragraph | SubSect | Section]

quam Deo offerri Lex iubet. Hoc illud calcaneum est, quo serpentis caput conteritur. Hęc denique crucis longitudo, quę latitudinem illam fulcit, in qua manus extenduntur. Latitudo quippe bonorum operum inniti debet longitudini continuationis, ut partem illam, quę superne eminet, ualeat attingere, hoc est, ad cęlestis beatitudinis altitudinem peruenire. Optima autem perseuerandi ratio est non solum


222. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

— creatoris tui in diebus iuuentutis tuę, antequam ueniat tempus afflictionis tuę et propinquent anni, de quibus dicas: non mihi placent. Rursumque Iesus: Memento nouissimorum, et desine inimicari! Nihil quippe ita iracundiam nostram frangit atque emollit ut isthęc recordatio. Esaias propheta et ipse futura mente scriptisque pertractando didicit contemnere pręsentia nec mori timuit, dum illum uiuere inter seculi uanitates


223. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_495 | Paragraph | SubSect | Section]

camellos et asinos. Aaron quoque, pontifex maximus a Deo electus, peregre moritur, et Dei iussu in monte Hor sepelitur; nulla ibi exequiarum pompa, nullus inanis honor, nisi triginta dierum multitudinis luctus fuit. Quippe plurimorum lachrymę multo melius defuncti probitatem testantur quam superflui funebres apparatus. Post hunc mortuus est seruus Dei Moyses et sepultus in ualle terrę Moab. Et non cognouit homo


224. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_505 | Paragraph | SubSect | Section]

pauore obstupefecit. Si uiri sanctitatem consyderes, ideo in morte eius concussum pauimentum dices, ut beatorum spirituum multitudinem ad suscipiendum defuncti animam eo conuenisse testaretur. Dignus quippe tali tunc comitatu fuit, qui, dum uiueret, omnia, quę habere poterat, indigentibus dabat. Et cum res defecissent, seipsum dedit, uicaria seruitute redimens uiduę filium. Merito nunc cum angelis gaudet, qui sic homines


225. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_512 | Paragraph | SubSect | Section]

uitę uia est, carere non potest. Sic et agricola ille Euangelicus palmitem quanuis foecundum purgat et excolit, ut adhuc foecundior sit et fructus plus reddat. Ita ignis iste bonos purgando urendoque efficit meliores. Nemo quippe tam bonus est, ut nulla in illo mali labes residua sit. Quis enim sine peccato, si septies in die cadat iustus? Esse uero ignem, qui fideles animas urendo purificet, ex Domini uerbis colligitur dicentis: Quicunque


226. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_518 | Paragraph | SubSect | Section]

suę uario ac multiplici langorum genere affici quam per biduum in purgatorio cruciari. Huius cruciatus grauitatem non mediocrem, sed prope maximam esse etiam ratione argumentisque probari posse uidetur. Quippe exuto corpore, quod aggrauat, purior fit in anima intellectus. Vnde in Psalmo dicitur: Anima mea cognoscet nimis. Quanto autem quis Deum magis intelligit, tanto magis appetit. Hic uero appetitus ex certitudine


227. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

quod per ea fuerit significatum? Audituri estis — inquit Dominus — pręlia et opiniones pręliorum. Videte, ne turbemini! Oportet enim hęc fieri, sed nondum statim finis. Magnum quippe rerum apparatum multo ante Fama nunciare solet, quam ipse se prodat. Prius itaque pręlia audienda sunt, postea etiam uidenda. Cum autem supremus iam aduentare dies coeperit, tunc et bella magis sęuient malaque malis


228. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_525 | Paragraph | Section]

hominum improbitate uel diaboli supplantationibus euertantur, Enoch et Heliam mittet eis clemens et misericors Dominus. Et illi quidem alios iam lapsos piis exhortationibus errigent, alios, ne labantur, confirmabunt. Sic quippe de ipsis in Apocalypsi scriptum est: Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis. Hi sunt duę oliuę et duo candelabra lucentia in conspectu Domini terrę stantes.


229. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_527 | Paragraph | SubSect | Section]

faciet aduersus eos bellum, et uincet illos, et occidet eos. Et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est. Iacebunt quippe catholicorum fidelium corpora in plateis, quoniam pro ueritatis religione mori pręoptabunt quam in infidelitate uiuere. O, gloriosa martyria! Iacebitis quidem in plateis, sed habitabitis in cęlo. Pro Christo cadetis,


230. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_531 | Paragraph | SubSect | Section]

terręmotu ędificiis ruina oppressi sunt, ut Dauidicum illud impleatur: Confundantur et conuertantur retrorsum omnes, qui oderunt Syon! Fiant sicut foenum tectorum, quod, priusquam euellatur, exaruit. Arescent quippe illi, partim domorum casu ellisi, partim pauore perculsi, qui dudum se tutos putabant. Et qui innocentum sanguine manus foedauerant, cadente super eos Ecclesię lapide conterentur. Iusti uero uidentes tot terribilia in


231. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_535 | Paragraph | SubSect | Section]

uos dormientes. Et, ne ad illos tantum dictum suspicaremur, adiunxit: Quod uobis dico, omnibus dico: Vigilate! Hoc est omnibus, et qui tunc erant, et qui nunc sunt, et qui postea futuri sunt. Omnibus quippe uigilandum est, quia stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus omnibus est uitę. Si breue, cur sic uiuimus, tanquam longissimum sit? Si irreparabile, cur ętatem ocio conterimus, tanquam ea


232. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_543 | Paragraph | SubSect | Section]

illius satis tutum se putabit? Aut, quid respondebit is, quem coram Creatore omnis accusabit creatura? Ait enim: Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Videamus, quomodo pugnabit. Omnia quippe arguent peccatorem ingratitudinis erga Deum, cum nihil sit usquam ab eo conditum, ex quo humano generi non accedat aliquid siue gratię siue honoris siue utilitatis. Arguet ergo illum TERRA et


233. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_548 | Paragraph | SubSect | Section]

uox intonabit mundum concutiens et mortuos ab Adam usque ad nouissimum hominem omnes ueluti e somno excitans. Omnes repente resurgent uiui, suis quisque artubus incorporabitur et capillus de capite eorum non deficiet. Sic quippe per os Zacharię loquitur Dominus et ait: Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos. Hoc significauit Hieremias, cum prophetaret, dicens: Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo


234. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_551 | Paragraph | SubSect | Section]

me argumenta ualerent quam sanctarum autoritas Scripturarum et si nostri nunc propositi esset incredulis fidem suadere et non magis credentes ad uirtutem exhortari, apud quos nihil est, quod Deus ęternus facere non possit; quippe qui in cęlo et in terra omnia, quęcunque uoluit, fecit, qui dicit, et facta sunt, mandauit, et creata sunt, denique, per quem omnia facta sunt et sine quo factum est nihil. Nos itaque, qui catholicam ueritatem plena


235. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_551 | Paragraph | SubSect | Section]

enim cum suis corporibus de limo terrę sese ad sonitum tubę cęlestis errigentes atque in altum sublati obuiam ibunt Christo et in parte dextera, hoc est, in beatitudine, in qua nihil est sinistrum, collocabuntur. Scriptum quippe est: Et mittet Dominus angelos suos cum tuba et uoce magna, et congregabunt electos eius a quatuor uentis, a summis cęlorum usque ad terminos eorum; hoc est, omnes, qui ubicunque erunt, ad se conuocari


236. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_581 | Paragraph | SubSect | Section]

mors. Id quidem manifestius parebit, si etiam illud, quod superius propositum a nobis fuit, paulo plenius consyderabimus, quod scilicet ignis iste in tenebris micans non solum calore cruciet, uerum etiam fulgore ipso. Tantum quippe inter fumidas nubes lucis ostentat, ut miseri nihil oculis haurire possint, nisi quod uisum aut terrore affligat aut dolore. Vident igitur pręter horribilem inferni situm formidabiles demones in diuersas portentorum


237. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_585 | Paragraph | SubSect | Section]

esse nulli dubium est, nisi cui forte libuerit Stoicorum more uitia omnia paria esse deffinire, ut pares etiam poenę uitiorum sint. Quę quidem sententia toto catholicę ueritatis theatro exploditur et exibilatur. In Lege quippe ueteri sacerdos eos, qui leprę morbum contraxerint, consyderare iubetur ac diiudicare, alba an nigra an ruffa sit. Diuersa autem leprę genera diuersitatem significant peccatorum. Lex etiam illum, qui infamauerit


238. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_605 | Paragraph | SubSect | Section]

nulla iniquitas pręualebit. Pennas uero aquilę illis tribuendo, gressus eorum uelocitatem expressit. Et ne lassitudo aliqua fatigatione itineris timeretur, non laborabunt — ait — neque deficient. Leue quippe et expeditum corpus erit, quia excusso omni penitus terrę puluere, totum defecatum, totum purum et ab omni prorsus labe alienum, mortalitatis corruptibilitatisque naturam in immortalitatem et in incorruptionem


239. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_607 | Paragraph | SubSect | Section]

consortio, angelorum societate, malorum euacuatione repletioneque bonorum Deique conspectu. Locus igitur beatorum sicuti sublimior cunctis est, ita et pulchrior, nobilior, amplior atque splendidior. Hic quippe supra cęlos est, et terra uiuentium dicitur, ut terram istam, in qua nunc sumus, morientium, non uiuentium esse intelligas et eo ascendere, ubi uera uita est, concupiscas et enitaris. Quod si in ista etiam terra quędam


240. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_614 | Paragraph | SubSect | Section]

felicitatis largitor Deus. Gloria et diuitię in domo eius, et iustitia eius manet in seculum seculi. Beati ergo, non qui terrenum et caducum regnum obtinebunt, sed qui cęleste et ęternum! Hi quippe uidendo illum, qui summum bonum est, omnibus, quę desyderantur, bonis replebuntur: incorruptione, immortalitate, intellectus illuminatione cordisque lętitia sempiterna beatitudineque perfecta. In lumine uidebunt lumen,


241. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_618 | Paragraph | SubSect | Section]

in faciem conciderunt. Maiora itaque restabant, quę nondum sustinere poterant et quibus nunc gloriosi fruuntur. Christum tamen cum glorię suę sublimitate Stephanus, primus martyr, ante uitę finem uidisse creditur. Sic quippe de illo legimus: Cum esset plenus Spiritu sancto, intendens in cęlum uidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait: Ecce uideo cęlos apertos et Filium hominis stantem a dextris uirtutis Dei.


242. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_624 | Paragraph | SubSect | Section]

auro gemmisque fulgens. In quo et sedile erat, tam opere quam materia imprimis insigne atque ita coruscans, ut solis radios uincere uideretur; audisse autem ea Nicolao puero pręparata et in cęlesti reposita regno. Pręscius quippe futurę uitę eius Deus pręmium ei decreuerat ante pugnam, coronam ante uictoriam. Thomę quoque, Cantuariensi archiepiscopo, adhuc uiuo sedem contiguam sedibus apostolorum a Deo concessam se uidisse


243. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_627 | Paragraph | SubSect | Section]

indicio uerum didicissent. Quanta autem beatitudo ea sit, docet in martyribus huius contemptus, intrepida suppliciorum toleratio et nulla unquam sęuiendi arte superata Christum confitentium firmitudo. Nihil quippe tam durum est, ut durum esse possit, dum perenne bonum speratur, neque quicquam tam dulce est, ut dulce esse queat, cum diuina suauitudo degustatur. Agilius, Resbacensis abbas, cum annos


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.