Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quippe

Your search found 1116 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 291-389:


291. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quando quidem mea quęque non parum Te delectant. Delectare autem ista quę mittimus debent non tam quia mea sint, quam quod salutaria doceant | ac de rebus ad religionem spectantibus ratiocinentur. Sancta quippe lectio sanctum decet sacerdotem, qualem Te esse non dubito | Vale. Index librorum capitulorum-que Euangelistarii.


292. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum . Fidelis ergo Christianus ueritatis et intelligentię impletur Spiritu, quo iam plenus saluberrimis uitę pręceptis incipit scaturire. Minime quippe ociosi sunt, qui diuino aguntur Spiritu. Hic idem Christum Dominum in se manentem habet | dicente illo: Jo. 15. manete in me, et ego in uobis. et rursum: qui manet in me, et ego in eo.


293. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

De fidei constantia et virtute. Caput II Cęterum nisi rectę religionis fides semel suscepta constanter teneatur, uirtutes quoque effluere ac dissipari necesse est. Conuulso quippe fundamento | quicquid superędificatum fuerit, corruet. Firma sane fides fuit cęcorum illorum, qui increpati ut tacerent, magis clamabant: Luc. 18. Domine miserere nostri fili Dauid. Mar. 10.


294. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in quęrenda ueritate, quam sola Christi aperuit fides. Frustra Romani liberos se esse iactitarunt, dum orbi terrarum dominarentur. Fidei enim Christianę ueritas uere liberos reddidit credentes, non potentię fastus terrenę. Sola quippe ex corruptibilibus incorruptos et ex mortalibus facit immortales. Virtus etiam fidei in eo enituit, quod ex tam infirmo principio tantum roboris concepit, ut humiles homines, pauperes, inermes | neque persecutionibus | neque cędibus cohiberi potuerint, quin longe late-que


295. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

damnandos esse, qui uel per ocium | uel per malitiam | beatitudine fidelibus promissa se fecerint indignos. 25 Quos etiam cum fatuis uirginibus in Euangelio conferre possumus. virginitatem quippe fidei habent, quia sincere credunt, sed pię rectę-que actionis oleum, quo fides ipsa illustratur, non habent. Frustra itaque clamant: Matth Domine Domine aperi nobis. ipso Domino aditum


296. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

repleti lucis disciplinam suscipere nequeunt. In tenebris ergo et in umbra mortis sedent | et diligunt magis tenebras quam lucem. quibus ait Dominus: Io 13 quęritis me, et non inuenietis. Quęrentes quippe eum in Scripturis, dum sanę intelligentię sensum peruertunt, minime ipsum inueniunt | terrenarum-que rerum impediti curis cęlestia capere nequeunt. mundum-que magis quam mundi dominum diligentes | non iam mundani, sed mundus appellantur . Domino ita de


297. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Pater domum Israel . circumdedit illam sepe. custodia muniuit angelorum. posuit in ea lacum siue torcular. id est legem pręceptis uitę redundantem. ędificauit turrim, id est templum. Turris quippe arx est urbis, ita oratoria nobis munimenta sunt, ad quę confugientes | carnis demonum-que impugnationes minus timemus, orationis armis accincti et cęlestis contemplationis fide protecti. Sequitur: Et peregre profectus est. non discedendo sed


298. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ergo ciuitas illa in quam mittuntur apostoli ut Domino parent Pascha. hoc est cibum, de quo ipse ait: Mar. 14 Caro mea uere est cibus | et sanguis meus uere est potus. In ecclesia quippe carni et sanguini Domini communicamus | Luc19 accedentes ad coenaculum grande stratum id est ad altare | nomini eius consecratum, ut non nostro quod exiguum est sed Christi merito uitam


299. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

minimum erat, quod postea acceptum homo misit in hortum suum, et creuit | et factum est in arborem magnam. In omnem enim terram sparsit se ueri Dei sonus, qui prius Judeę tantum finibus arctabatur. Et uolucres cęli inquit, requieuerunt in ramis eius. Illis quippe in Euangelio iocunda quies est, qui spem suam de terra tollentes in cęlo collocant. neque quicquam de promissionibus Christi dubitantes aiunt: Io. 17 Sermo tuus ueritas est. Luc.


300. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

seruiant inimicis Dei genti-que infideli. Et si talia Legis pręuaricatoribus debentur, quanto magis aduersus Euangelii sui irrisores indignatio desęuiet Christi? Horum autem qui Euangelium despicere uidentur, tria genera sunt. Alii quippe ne audire quidem uolunt diuinos, qui in ecclesia recitantur sermones. alii autem audiunt, sed quę pręcipiuntur, ea exequi aspernantur. alii uero magis temerario ausu ita audiunt, ut ea econtrario arguere pręsumant, et ueritatis uerba quę


301. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cum diceret: Ad Timo. scda. 4 Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desyderia coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. Sunt quippe in his plurimi, qui pudendis gentilium poetarum cantibus tota die operam impendunt | et ne horam quidem diuinarum in ecclesia recitationum uacare auditionibus queunt. Transeamus


302. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

maiorem esse non creditis. Io9 Ego autem quod uidi apud Patrem hoc loquor. Ego enim et Pater unum sumus, una substantia, eadem natura licet non eadem persona. alia quippe persona est geniti, alia genitoris, et tamen utriusque una eadem-que diuinitas, eadem uis et gloria cum Sancto Spiritu, quem ambo simul spirant, sibi ęqualem sibi-que consubstantialem. Quod sanctę Trinitatis mysterium in una deitate, nisi fides teneat, lingua non explicat.


303. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aspernentur disciplinam, parabola Euangelii de nuptiis recitata docet. Ad quas inuitati | quoniam uenire noluerunt, Matth22 alius inquit abiit in uillam suam, alius ad negotiationem suam. Delicię quippe hujus sęculi et ipsa terrenarum opum cupiditas auertunt animum a cęlestium contemplatione | et caduca bona ęternis pręferre compellunt , quia hęc futura expectantur, illa uero pręsenti uoluptate deliniunt. ita ut quę nondum


304. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nec sacrilegio. quam autem turpissimum sit, cum bene coeperis male desinere | et nunc hoc nunc aliud uelle, alię quoque in Euangelio similitudines indicio sunt. Matth11 Inconstantis quippe hominis uolubilitas comparatur arundini uento agitatę, dum Ioannes Baptista talis non esse asseritur. Adde quod arundo ipsa et fragile lignum sit | et infructuosum uacuum-que intus ac nodis quidem plurimis intersectum. Ita


305. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est destruit | et in suimet infamiam turpiter conuertit. Nam quanuis aliquando etiam non improbi ingenii esse uideatur, nunquam tamen non majore sui parte malus est. de quo Iacobus apostolus: Vir inquit duplex animo inconstans est in omnibus uiis suis. Quippe qui nunc hoc | nunc illud appetit, cui quod modo placuit, modo displicet, et rursum quod displicebat placet. Qui si quando boni aliquid agere aggreditur, semper antequam perficiat cessat. atque idem nec sedere | nec stare diu potest.


306. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et infirmus nisi qui sese his in seruitutem dederit? Hęc autem seruitus multo turpior atque foedior est | quam illa quam fecit captiuitas | aut quam nascendi attulit conditio. Neutra enim istarum officit quin etiam in ipsis magis liberi dominis nostris esse possimus. Maior quippe libertas est | non esse subiectum uitiis | quam non esse hominis mancipium. Vere igitur imbecillus est, quem superat auaritia | uel fraudulentia | uel simulatio | uel arrogantia | uel uanagloria | uel


307. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ueram deserendo fugerunt . Timuit Petrus, quando Dominum se nosse negauit. pro quo postea Spiritu Sancto confirmatus mori non timuit. Infirmi etiam atque abiecti animi indicium est ociositas. Nonnulli quippe uirtutis operibus ideo exerceri nolunt, quia uerentur ne labori succumbant. malunt-que ignauo ocio torpescere | quam ullam religiosę uitę fatigationem subire. Io25 Hi sunt palmites illi


308. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uidebitur opportunum. hoc est cum non sit periculum, ut uel auditor iactantię crimen imputet | uel doctor committat. Quod quoniam frequenter contingit, semper tutius existima | nihil de te prędicare, nihil quod Deo teste agis, ab aliis inspici uelle. Glorię quippe mundanę cupiditate duci omnino nefas esse etiam tunc monstrauit Dominus cum diceret: Io8 Ego non quęro gloriam meam. Qui illum uere imitari desyderat, non quęrat gloriam suam, sed gloriam Dei, monente Apostolo ac dicente:


309. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et si fama superstes uiuat, quid ad te? quam uoluptatem ex eo capies, si non audis quid de te post te dictitent homines? Solent illi quidem qui per adulationem uiuo laudes dixerunt, de mortuo nonnihil obloqui. quippe cuius iam neque beniuolentiam captent | neque uim formident. Sed esto ut lauderis et in ore uiuas multorum | et hoc insuper ad te illi, qui ad inferos descendunt perferant | nunquid nuncio isto illa tibi leuare cruciatus poterunt | et non magis grauare,


310. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Honestiore igitur quam mortis uocabulo mors notata est iustorum, qui in Domino uiuunt. Vnde Christus Iudeorum nuncupatus est uiuorum et mortuorum. Plura quippe mortis genera sunt. est proprie mors corporis recedente anima, quę uiuificat illud. est per metaphoram mors animę, cum propter peccatum a Deo deseritur. est mors reorum poena in inferno. hęc in Apocalypsi secunda mors appellatur.


311. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

annos centum aut plures fortasse | si toto hoc tempore Deo uixisti, pręclare quidem tecum agitur. mox enim in ęternum uiuere incipies. at si tibi tantum, male profecto rebus tuis consuluisti. Voluptas quippe omnis quę cum ętate pręterit, pro nihilo est, peccata autem manent et perdurant quibus grauatus animus ad inferos ruit, ibi pro breuibus delitiis poenas luiturus sempiternas. Quid quod omnium hominum breuissima uita est


312. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uiuere. Solent autem parentes cognati-que qui mundana sapiunt, modis omnibus iter impedire ad perfectionem tendentium. conqueruntur se derelictos, omni se solatio destitutos. Qua in re cauendum est, ne nostra erga parentes pietas | impietas fiat in Deum. Contemnendi quippe sunt, quoties a Dei seruitio auertere nos moliuntur, et quasi odio habendi, ne nos odio simus Deo, si uocationes eius atque inuitamenta crebro cordibus nostris infusa neglexerimus. Cum pręsertim ipse Dominus noster dicat:


313. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ęternum est. perdere corpus tantummodo possunt homines, Deus uero et corpus et animam mittere in gehennam potest. Hoc quoque mali habet negligentia sacerdotis, quod dum contemnit contemnitur, dum timet, a nemine timetur. Sal quippe infatuatum ad nihilum ualet ultra, nisi ut proiciatur foras et conculcetur ab hominibus. Leue tamen et minimum quiddam est mortalium pati iniuriam, nisi etiam Dei iudicio damnarentur. Sed in psalmis de iniquo sacerdote dicitur:


314. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

terram reliquerimus. In his Deum Patrem a quo omnia, in his Filium per quem omnia, in his Spiritum Sanctum in quo omnia facta sunt inuenies. et hęc tria unum Deum, unam hipostasim esse melius credendo intelliges | quam intelligendo credes. Magnum quippe mysterium est sancta Trinitas, humanę sapientię altitudinem excedit | fide percipitur. sine qua ad beatorum ęternitatem nemo transfertur. Audiamus autem in Euangelio Dominum Iesum Patri suo loquentem ac


315. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquit, suscipite insitum uerbum, quod potest saluare animas uestras. Inseri enim uerbum non potest | nisi in molli corde et totis uiribus ad audiendum intento. verbum, inquit, quod potest saluare animas uestras. Frustra quippe uerbis illis prębemus auditum, quorum suauiloquentia aures tantum demulcentur, et nulla comparatur animo utilitas. Recte itaque his duntaxat intendendum pręcipit, quę ad consequendam ęternam salutem nos erudiunt.


316. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

copuletur | et pene assidua comes sit pia contemplatio, si in his ut debemus, perseuerare atque proficere cupimus. Sicut enim bene operando acquiritur ut recte contemplemur, ita contemplando, ut sanctius officiosius-que operemur. Nihil quippe ita mouet atque allicit animum ad colendum omnium autorem Deum ut opera eius cogitatione percurrendo | beneficia-que perpendendo, quę omnem taxationem supereminent et excedunt, immensa atque infinita | eo-que magis optanda ac desyderanda, quo minus humano ingenio explicari


317. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diceret: Gen. 4 Maior est iniquitas mea, quam ut ueniam merear. Si de Dei clementia recte sensisset, profecto etiam id quod non merebatur, ab eo se impetraturum poenitendo sperasset. Nemo quippe ueniam accipit, quia ipse meretur, sed quia benignus est ille, qui eam largitur. Desperauit et Iudas Domini sui proditor. Matth. 17 Peccaui inquit tradens sanguinem iustum.


318. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aduersatur charitati et cum alicuius detrimento perficitur. Fingere autem et mentiri, quod nemini noceat, leuis est culpa. Interdum ne culpa quidem, sed potius meritum. ut cum finguntur parabolę siue apologi ad pręcepta uirtutis. Nemo quippe ignorat ea conficta esse, non ut mendacium dicatur, sed ut ueritas disciplinę salutaris iocundius exprimatur, gratius acceptetur | tenacius-que menti discentis insideat. Hoc me fecisse nullo modo poenitet | edito illo quinquaginta


319. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

inquit, Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis, inquit, uniuersa lex pendet et prophetę. Omnia quippe pręcepta tam Legis quam Euangelii ad hunc ipsum rediguntur finem, ut Deus et proximus diligatur. Ita tamen proximum dilige, ut Deum non offendas. Ita Deum ama, ut nihil magis, nihil ęque | amasse


320. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

magis insidiatur, quia minus prouidi sunt ad cauendum facile-que ad omnes uoluptatum illecebras inclinantur. Qui certe si capti et irretiti fuerint, tunc demum intelligent, quam male dormierint, cum uillicationis suę reddere rationem compellentur. Datum quippe sibi tempus ad poenitendum ac bene agendum | inutiliter, immo et nequiter consumpsere. Nihil de futura uita cogitantes, dum pręsentem in deliciis corporis dormiendo lasciuiendo-que transigunt.


321. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

somniatum est euenerit, non somnio credas, sed cuidam pręsagę mentis diuinationi. Fieri enim non potest, quin aliquando ita contingat, ut futurum prędicimus. Porro uisa illa, quę diuinitus immittuntur, quanuis uerissima semper sint, non tamen omnibus ęque accidunt. Bonis quippe ad consolationem, malis ad terrorem. Bonorum sunt illa quę pręmisimus. malorum autem ista quę dicemus. Pharao rex cum dormiret, boues uidit septem crassas | et totidem alias macilentas. eodem-que


322. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam immensus sit, quem allocuturus es, quam e diuerso tu uilis atque abiectus, humiliter quantum potes accede | suspirans, ingemiscens, lachrymas etiam si potes fundens. illum-que imitare publicanum, qui stans a longe uultu in terra deiecto pectus percutiebat suum. Peccatorum quippe conscius non est ausus propius accedere, non oculos in cęlum subleuare, et ut a se poenam exigeret, a pectoris uerberatione non cessauit. Verum nequis uel dignitate pręditus uel a Deo iam gratiam consecutus minus se submittat, ad Scripturarum testimonia animum applicet, et


323. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

oratione, sanctorum psalmis precibus-que ab Ecclesia constitutis | Dominus tamen non attendit uerba, sed animum intentionem-que orantis, et magis irritatur quam placatur, cum id, quod bonum est, proposito usurpatur non bono. Tale quippe facinus et Hieremias deuouet dicens: Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter! Cum ergo hic quoque fraudulenter agat, qui orandi studium, ad laudem Dei institutum, ad suam uertere nititur, erit utique maledictus | et


324. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ne terram occupes. succideris inquam et in ignem mitteris et ardebis | palmitis instar de uite abscisi atque arefacti | omni-que humore quo reuiuiscere posset destituti. Abscisus quippe es | a uera uite et a Christo alienatus, quamdiu peccatis finem non statuis, quamdiu te Creatorem tuum Redemptorem-que offendere non poenitet, quamdiu non metuis Dominum tuum | nec illi obtemperas, cui angeli in cęlo assistunt, quem sancti omnes uenerantur, omnes inferi


325. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in psalmo est dictum: Escam dedit timentibus se. tu das teipsum iis qui maiestatem tuam offendere metuunt | et eidem in omnibus obsequi desyderant. Accedimus ad te in amorem tuum insinuari cupientes. tu quippe das escam esurientibus, ut dulcedine charitatis tuę satientur quam esuriunt. Accedimus cum continentię castitatis-que proposito. Nam si non licuit Dauidi et iis qui cum illo erant, edere de panibus sanctificatis, nisi cum se a


326. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ergo mysticum alimentum istud tantum ac tale sit, merito quidem eucharistiam, id est, bonam gratiam uocant. Se enim pie sumentibus magnam multiplicem-que confert gratiam | et ad summam usque prouehit beatitudinem. Te quippe in ipso sumimus, qui totius boni largitor es, totius distributor felicitatis atque glorię. Tu sub aliena specie latens et delicta nostra purgas | et purgatos ad purius uiuendi studium dirigis. Quod si in


327. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pręualere queunt, non deficiet. et hęc est uictoria quę uincit mundum fides nostra. Quę si obteri unquam potuisset, prius (ut equidem reor) pedibus multorum qui pręsunt, quam eorum qui persequuntur, obtrita fuisset. Plurimi quippe ideo clericatum profitentur | et ecclesiasticas ambiunt dignitates, ut ditentur. et cum ditati fuerint, ut deliciis uoluptatibus-que fruantur. quibus in Euangelio respondet Dominus: Ioan. 6


328. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sapientiam. dicente Apostolo: Ad Cori. I 13 Ex parte cognoscimus | et ex parte prophetamus. cum autem uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Sap. I Corpus quippe (ut quidam sapiens ait) aggrauat animam | et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. . Sit ergo satis ea discere atque nosse, quę ad Dei Scripturarum-que eius intelligentiam nobis concessam pertinent, ut cum ita


329. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uirtute. et quod illi stultum existimant, sapientius est omni mundanę philosophię traditione. Stulta, inquit, mundi elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Per piscatorum quippe et uulgarium hominum prędicationem superauit philosophos, et per inermes martyres | regum imperatorum-que potentiam. Quidni? si iidem ipsi qui persequebantur Christianos facti sunt Christiani, et Ecclesię propugnatores, qui Ecclesię hostes erant?


330. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

hoc seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stulticia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum. Et iterum: Dominus nouit cogitationes sapientium, quoniam uanę sunt. Vani quippe sunt, qui sanctę Trinitatis mysterium non admittunt, qui uerę beatitudinis bonum non percipiunt, quia sibi magis quam Deo credunt. Quamobrem nobis non humana sed diuina doctrina institutis cum Saluatore nostro, Dei Filio,


331. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

rota figulari? et alterno dierum noctium-que recursu mutabilior? Non est ergo uirtus uita beata, sed illa cęlestis ęterna-que felicitas, quę debetur uirtuti, si uirtus ipsa cum uera religione iuncta fuerit. Beata quippe est, quę nunquam subducitur, nunquam deficit, bonis omnibus affluit semper, malis uacat, desyderium implet. denique ad summum bonorum peruentum est, cum ad illam peruenitur. Huc accedit


332. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

transierunt. Illud quoque ad hereticorum infidelitatem spectare arbitror quod Salomon ait: Ciuitates munitas occupabit sapiens | et destruet munitionem in qua confidebant impii. Omnia quippe impietatis dogmata, quę illi syllogismis captiosis-que dialecticę conclusiunculis munientes insuperabilia esse putabant, Dei sapientia--- Christus--- sua uirtute superauit et euertit. Arrii, Sabellii, Euticetis, Manichei


333. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corruptę similitudine. Io. 8. Ille inquit homicida erat ab initio, et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo | cum loquitur mendacia, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius. Mendacio quippe et fraude primos homines deduxit in interitum. In ueritate autem non permansit, quia a Deo qui ueritas est, per elationem mentis recessit. Timendus est ergo ut homicida, cauendus ut mendax. Nam etiamsi quando uera loquitur, mendax proposito est. quoniam ne uerum quidem


334. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dicuntur, quia nunc aperte nos inuadunt ut leo , nunc occulte nobis insidiantur | ut dracones. Aspis. / Basyliscus Aspis quoque diabolus est et basiliscus, illis duntaxat quos primo congressu superat. Aspis quippe morsu, basiliscus aspectu statim perimit. viro autem iusto dicitur: Super aspidem et basiliscum ambulabis | et conculcabis leonem et draconem. Beemoth


335. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod autem torquet et excruciat, ęternum est. Rursum in Ezechiele mons Seyr nuncupatur: Hęc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seyr! Et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum. Seyr interpretatur hispidus | et pilosus. Diabolus quippe Esau pilosi partes secutus aduersus populum Iudę, id est, confessionis, illos uidelicet qui Christum confitebantur, sese errexerat | et montis instar superbia elatus regnabat inter infideles. His autem ad Christum conuersis | ille desolatus est et desertus. quod futurum de eodem


336. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Hęc est igitur causa quare nobis Dominus dederit aduersarium, quare ab eo nos tentari uoluerit. ut uidelicet cum uicerimus, milites suos imperator benignissimus tanto magis remuneret quanto magis prompte ac strenue certauerimus. ad pugnam quippe non ad quietem in hoc terrę theatro missi sumus, ut neque fortes nisi pręcedentibus meritis mercedem accipiant | neque ignaui mulctam, nisi cum ab hoste uicti apparuerint. Non est ociosa Dei militia. placuit ei fideles suos laboribus, fatigationibus, erumnis,


337. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in cęlis. Luc. 12 In eo quoque Dominus continentiam seruis suis uidetur imperasse, quod apostolis pręcepit, ut lumbos precinctos haberent. In lumbis quippe generandi semina sunt. qui autem in carne seminat, de carne et metet corruptionem. sed qui seminat in spiritu, de spiritu et metet benedictionem. Oratio Preces etiam qualiter Deo sint offerendę nobis


338. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut posteri quoque eorum toties inimicis subiecti seruirent. Recte itaque dicitur: Filii abominationum sunt filii peccatorum, et qui conuersantur secus domos impiorum. Contagione quippe trahitur uitium si conuersaris cum uitioso. ac ueluti pestilentię morbus afflatu tactu-que ęgrotantis inficere solet sanos, ita infidelium familiaritas plerunque fideli uiro perniciem parit. Iccirco per os Hieremię clamat nobis


339. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quod autem sequitur: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. et qui non habet, uendat tunicam suam et emat gladium, non reor esse simpliciter pręceptum, sed imminentis persecutionis causa denunciatum. per sacculum quippe ac peram | famis et sitis futurę malum innui, per gladium patientia martyrii designari mihi uidetur. sacculus enim et pera uictui seruit, gladio autem fidei ab impietate persequentium defendimur. notandum


340. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

pręesset dignum reddidit. Sunt et alia in Euangelio amoris eius argumenta, quę consulto prętereo, ne prolixior sim. Illud tantum commemorabimus, quod ei cum aliis fuit commune. Omnes quippe apostoli omnibus quę habebant relictis secuti sunt Dominum, magis eligentes in paupertate cum Christo uiuere | quam in diuitiis cum hoc mundo | et persecutiones et uerbera et necem cum illo sustinere | quam cum terrę regibus honorari, cum semel gustassent, quam suauis |


341. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

intersit declarat dicens: Si enim diligitis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani hoc faciunt? et si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici hoc faciunt? Amare quippe amantem naturę lex est. amare uero inimicum filiorum Dei proprium est et sectatorum Christi. Quamobrem concludens ait: Estote ergo uos perfecti, sicut et Pater uester cęlestis perfectus est.


342. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ecce uorator et potator uini et publicanorum amicus. Qui ergo sic odit proximum suum, non christianus fidelis, sed infidelis phariseus est. Ipsi quippe pharisei cum uidissent Christum ęgrotos in die sabbati curantem, non est inquiunt hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Cum a demonio uexatos eius ope liberari conspexissent dixerunt: In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia . noluerunt dicere: in


343. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

uel consanguineus, qui tibi blanditur, ut sibi in uota rei iniquę assensum prębeas | opemue pręstes. Expedit autem eiusmodi hominis inuidiam potius pati iniusta non concedendo | quam concedendo beniuolentiam amplecti. Omnium quippe hominum paci solius Dei pax semper est pręferenda | et pro hac una omnium inimicicię subeundę. De pace seruorum dei. Caput VI Pax illa Dei est,


344. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sit pax, non immerito ut eam acquiramus possideamus-que precibus a Domino solicitandum esse admonemur. dicitur enim: ps. CXXI Rogate quę ad pacem sunt Hierusalem. Fiat pax in uirtute tua, et abundantia in turribus tuis. In pace quippe affluere solet rerum copia, quam bello sęuiente minui ac deficere necesse est. Quamobrem ad populum quoque de Hierusalem in Caldeam translatum ait Dominus: Hie. 29 Quęrite pacem ciuitati, ad quam transmigrare uos feci, et orate


345. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et post commissum ipso conscientię morsu torquentur. Ideo autem non erit, quia uita quoque defuncti eo descendunt, ubi nulla est quies, nullum ocium, sed assiduus labor, sempiternus horror, supplicia nunquam finienda. Talia quippe manent simulatores ipsos pacis | et sub amicicię persona latentes insidiatores. Non enim Deo obediunt, sed prauę mentis libidinem secuti, quod ipse prohibet hoc agunt. Dei omnipotentis lex est:


346. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Iob iustissimum incitauit. Horum autem si finem consyderes, fatearis necesse est | non ipsis nocuisse mala quę passi sunt, sed profuisse. Apostoli Ideo quippe et apostoli gaudebant in contumeliis pro nomine Iesu susceptis. Martyres Gaudebant et sancti martyres pro ueritate suppliciis affecti, quoniam per ea Deum se magis demereri sciebant. Intrepidi igitur iugula persecutoribus


347. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod ille ingressus est ut ibi se cum suis saluaret, pepercit Deus. in hoc quoque ostendens, quanti sit apud se uel unius iusti meritum atque gratia. Quę res etiam in Noe cum uxore et liberis nuribus-que seruato clare apparuit. Iusti quippe in arca saluati sunt, iniusti omnes diluuio perierunt. Gen. 20 Pręter hęc Abrahamo orante steriles foeminę pepererunt. Exo. X. XVII Moyse


348. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quę naturę uis efficere hoc potuisset, quod electi tui, Domine, te pręstante potuerunt? Per te igitur et regibus terrę et populorum dominis plus possunt. Ipsi itaque et reges sunt | et plus quam reges, dii uidelicet, quorum deorum tu Deus es. de his quippe apostolus ait: Petri prima II Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta. Vere enim rex est, qui imperat passionibus, et uere deus est, per quem summus Deus ea quę supra naturam sunt


349. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ad Sponsum psalmista ait: ps. 44 Astitit regina a dextris tuis | in uestitu deaurato circumdata uarietate. Ad Cor. I XII Alii quippe datur sermo sapientię, alii sermo scientię , alii fides, alii gratia sanitatum, alii operatio uirtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii gratia linguarum, alii interpretatio sermonum. hęc autem omnia operatur unus atque idem Spiritus diuidens singulis


350. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

suam sed Dei sequentibus uoluntatem bona omnia euenire. Cur autem iustis quandoque male | et iniustis bene? hoc certe minime uidebitur mirum, si rerum exitum, qualis utrorumque futurus sit spectabimus. Iustis quippe uiris aduersa quę contingunt, summę perennis-que felicitatis meritum per patientiam comparant . Malorum uero prosperitas nequioris luxurię illis materia est | intemperantię-que dissolutioris. Tanto itaque maius merebuntur supplicium, quanto in


351. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Hieremia conquęritur Dominus et ait: Hier. 6 Stultus populus meus me non cognouit | filii insipientes sunt et uecordes; sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Versuti quippe et callidi homines, cum aliquid dolose fecerint, sapere sibi uidentur. sed mundi huius sapientia stulticia est apud Deum. Vere autem sapiens est, qui innocentiam seruat, ut ei placeat, a quo ut saperet accepit. Ex omnibus tamen


352. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

ut cum Propheta cogamur exclamare: ps. LII Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Iam enim quod futurum Dominus prędixerat, abundauit iniquitas et refrixit charitas, ut propinquum testetur ultimi iudicii diem. Multa quippe cernimus, plurima audimus, a quibus abhorret animus, et ne illa sentire posset, sępe nobis optauit cum cęcos oculos | tum aures surdas. Talia uero mirantibus nobis | causam-que inquirentibus respondet Ecclesiastes dicens:


353. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Timo. prima VI Radix omnium malorum est cupiditas. Omnibus autem malis istis carebit, qui tribus illis, a quibus cuncta gigni credimus, carere studuerit. Obtrusis quippe fontibus riuos deficere ac siccari necesse est. Desinent fluere uitia, cum unde fluant non habuerint. Recide truncum, et rami morientur. A uoluptate, ambitione, auaritia procul esto, et nullam causam habebis inique aliquid


354. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vt ergo regni potius heres quam poenę reus inueniaris, imitare sanctissimi Iob continentiam, qui ait: Iob 31 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de uirgine. Conuenerat quippe cum oculis ne aspicerent, secum ne cogitaret. Spectaculis quoque illis adesse caue, in quibus lasciua inhonesta-que aguntur. Libidinis enim incitamenta sunt. et in quibus cęde humana grassatur, ne sęuitię impietati-que assuescas,


355. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sonis delinire | et animę pati detrimenta. cum potius animę salus per corporis labores castigationes-que conquirenda sit, per ieiunia, per uigilias, per scribendi, legendi, orandi | alios-que adhortandi fatigationes. Operariis quippe impigris ac solicitis opus est patrifamilias in uinea sua excolenda, non ociosis et oscitantibus | et qui fructum capere negligunt, dum florum foliorum-que luxuria delectentur. Quę ergo spiritui conducunt, illa


356. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Cauendum post hęc ne per narium foramina illapsus odor sua suauitate animum uirilem effoeminet | et homo unguentis delibutus contemnatur, qui autoritate pręstare debet. Odores quippe ipsos, quemadmodum et cantus oris et neruorum tibiarum-que sonos ad sacrorum cultum datos esse meminerimus Deo-que laudes celebrandas, non ad corporis humani uoluptatem. Odoribus tamen morbos quosdam curari, quosdam ne ueniant prohiberi constat | et cytharę sono Saulem regem


357. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

deliciis repente ad ęternas transire. De gustu Caput XXIII Gustus quoque continendus est, ne crapulę appetentia polluatur animus. Gulę quippe ista uoluptas cum dominari coeperit, ad quęque turpia et inhonesta hominem impellit | multis-que afficit incommodis. Noe Gula Noe pudenda detexit. Loth


358. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

inis periculum, ne tangendo corruas. Minus tibi noxium ignem fore crede, si manum prunis ardentibus indideris | aut ferrum candens tenueris | quam si lasciuientem adolescentulam digito contingas. Prunę quippe offendent corpus, puellę uero tactus animam perimet. Pecunię quoque crebra contrectatio animum ad auaritiam stimulat. Quamcunque enim rem tangere delectat, eius largius copiosius-que potiundę auiditas crescit.


359. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

uidebitur solertiam sequi nautarum, qui in onerando nauigio tale temperamentum seruant, ut neque nimio pondere pressum obruatur fluctibus | neque nimia leuitate suspensum lateribus uacillet | et flantium uentorum impetum ferre nequeat. In omni quippe uitę tenore rationabilis mensurę modus utilissimus est. Intemperantia uero omnium prorsus nequitiarum et parens et nutrix est. Quibus illa dominatur, de sanctorum consortio exierunt, cum iustis non scribentur.


360. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pie iuste-que fuerit promissum. Deinde idem Apostolus paucis uerbis multa complexus: Ad Cori. prima VII Vxori inquit uir debitum reddat, similiter autem et uxor uiro. Debet quippe alter alteri fidem, debet charitatem, debet honorem, pudorem, pacem | atque concordiam. Talia si intercesserint, exolui ab his quod debetur manifestum est. Oportet autem in eo quidem reddi debitum: ne alteri generationis


361. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Vnde de illis quibus ea dominatur est dictum: Prouerbio 11 Rapiunt non sua, et semper in egestate sunt . Semper quippe restat, quod sibi uendicare affectent. Eiuscemodi iniustitiam damnat Dominus in Esaia dicens: Vę qui prędaris, nonne et ipse prędaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? cum consummaueris deprędationem


362. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

dederis mihi, sed tantum uictui meo tribue necessaria . Rex Quod autem reges omnium semper opulentissimi sunt, hoc ideo fit , quia regum opes non tam suę quam populi sunt. Eorum quippe impensis plebes tute degunt, ab hostium iniuria proteguntur, in rerum uite necessariarum copia conseruantur. Quemadmodum autem communi utilitati exposita esse debet principis opulentia, ita et priuatorum diuitię adiumento sint egestati alienę. Alioquin et ipsi diuites egebunt


363. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

prophetam talibus minatur dicens: 13 Iuxta pascua sua adimpleti sunt | et saturati sunt; et eleuauerunt cor suum, et obliti sunt mei. et ego ero eis quasi leęna. Semen quippe uerbi Dei in spinis cadit et suffocatur, cum diuitum auribus exceptum curis huius seculi mentem occupantibus nequit fructum facere. Tunc enim (ut Ecclesiastes ait) 10. pecunię obediunt omnia | actio,


364. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Deus ad sacrificia Abel, ad Cayn autem sacrificia non respexit. Maledixit quoque Cayno Dominus, quia ille ob hoc ipsum fratri inuidens, quod sibi pręferretur, ad se euocatum interfecerat. Enos Gen. 5 Gratus fuit Enos. primus quippe cantica quędam hymnos-que composuit, quibus nomen Domini inuocaret. pro quo dedit ei Dominus, ut filios gigneret | et nongentos quinque uitę annos absque offensa impleret. Enoch Gen. 5 Gratus fuit Enoch.


365. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

seruus esset et iuuenis impudenter se ingerentis dominę libidini non consensit | maluit-que uitam suam periclitari | quam castitatem pollui, cum ab illa irata tentati adulterii insimularetur. Magnam deinde fratrum in se iniuriam cum ulcisci posset, magnis rependit beneficiis: eos quippe a quibus in seruitutem uenundatus fuerat, in Aegyptum urgente fame profectos benigne suscepit largiter-que aluit. Erat enim secundus a rege, cuius uisa obscuritatibus inuoluta Spiritu Sancto reuelante plana fecerat.


366. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

maxima gratitudo: pro amore illius, qui prior dilexit nos, uoluptates, opes, ocia contemnere, continentiam seruare, modico contentos esse, religiosę uitę laboribus nunquam defatigari. Serui dei Talem quippe pro beneficiis gratiam primo Deo retulere apostoli, deinde martyres cęteri-que Christi serui, uirgines quoque et uiduę | omnes-que illi qui ecclesię autoritate in sanctorum collegio numerantur.


367. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

clementer sanans. Porro ut quod proposuimus prosequamur, iidem Israhelitę cum appulissent ad Sethim, capti sunt amoribus Moabitidarum, ita ut deos quoque illarum adorarent | sed dignas quidem scelere isto poenas dedere. Leuitę quippe iussu Domini uiginti quatuor milia de illis interimunt. tunc demum Deo placato a cędibus cessatum est, cum Zambri uirum et Zochi scortum, dum simul coiissent, Phinees Eleazari sacerdotis filius


368. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quam in Filium ei coęqualem et coęternum et consubstantialem nolle credere. Felices illi, qui olim ne ingrati essent, ipsum uobis gentibus-que prędicare non timuerunt. qui ut nomen eius denegarent, nec minis | nec tormentis | nec cędibus compelli potuerunt. Verę quippe beatitudinis in Christo spe firmati tyrannis fortiores erant: occidi poterant, cogi ne Christum confiterentur, non poterant. Felices nunc hi, qui ut qualem possunt pro beneficiis Deo gratiam referant, Christo seruiunt, Christum adorant, de Christo die


369. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nostro exibat | et ęgros per tactum uestimentorum eius curabat, ita peccator fidelis ac sancti doctoris uoce in intima cordis contactus ad poenitentiam opera-que uirtutis conuertetur | et animę suę langorem conualuisse sentiet | occulta Spiritus Sancti medicatione. Prędicator quippe medicus animarum est. et cum in homine nihil preciosius habeatur anima ipsa, pręstantissimum diuinę liberalitatis donum est | animę langoribus succurrere scire | et uineę manu Domini consitę operarium esse | atque in multam messem mitti a domino


370. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

eloquium suum terrę | et per os uelociter currit sermo eius. de hoc sermone est scriptum: Prouerb. 16 Fauus mellis uerba composita, dulcedo animę, sanitas ossium. Omnis quippe sermo cęlestis animę fideli et iocundus est et gratus. quando quidem et delectat multum | et uirtutum studio plurimum confert. Quoties autem altiora repetitis | et mentis indagine illa quę in mysterio


371. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

resistere, non ad perfectionem uitę peruenire potuissent, si succisiua tempora ocio contriuissent. Labor corporis. (!) Labore quippe corporis uegetatur intellectus, uoluptatum appetitio coercetur, superbia frangitur, uirtus retinetur | et quicquid per ocium corruptum fuerit, per laborem instauratur. Denique operum orationum-que


372. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

generare | neque langori ac socordię deditus aliquid boni facere. Repellitur itaque ab ecclesia | ut coetu fidelium indignus. Non est enim de illo eunuchorum genere, qui se castrauerunt propter regnum cęlorum. Valde quippe diuersum est | castitatem Deo uouere | et sterilitate boni operis torpescere, quod non Deo sed diabolo seruire est. Mat. 25 Hic est ille qui talentum ad negociandum acceptum abscondit in terra, et cum nullum quęstum fecerit,


373. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Soph. 2 Quęrite Dominum, omnes mansueti terrę, qui iudicium eius estis operati; quęrite iustum, quęrite mansuetum. Sciebat enim | ut iustus et mansuetus Dominus exoretur, ad seruos iustos mansuetos-que spectare. Seruum quippe qui gratus charus-que domino suo fieri desyderat, mores eius imitari oportet. Nam quemadmodum dissimiles inter se dissident ac disseparantur, ita similium summa semper concordia est. et dum paribus nituntur studiis mutua beniuolentia


374. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

in Euangelio taxauit Dominus dicens: Mat. 23 Vę uobis scribę et pharisei hypocritę, qui mundatis quod foris est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Exterius quippe cilicio se tegunt, nudis pedibus ambulant, horridi, inculti, squalentes, illuuiosi, inter loquendum suspirant, ingemiscunt, fatentur se esse peccatores, crebro ad orandum procumbunt. sed intus uel inanis glorię cupidine flagrant | uel quęrendę pecunię cura


375. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | Section]

nolit quod ille iussit. Hoc autem proprium superborum esse negari non potest. Quanuis igitur uarię sint peccati species, una tamen omnium mater est superbia. ita ut cum ipsis peccatis quę genuit, simul uiuat, simul moriatur. Nemo quippe desinit esse superbus, nisi cum desierit esse peccator. Peccata tamen quę plus in se superbię habent, hęc sunt: sui confidentia, inanis glorię appetitio, aliorum contemptus, de se iactatio ostentatio-que, neminem pati sibi


376. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Et in psalmo est scriptum: ps. 118 Superbi inique agebant usquequaque. Cęterum impossibile est, nequando etiam actione delinquant, qui per arrogantiam in se confidunt. Sibi quippe derelicti absque gratię diuinę fulcimento stare nullo modo poterunt. Semper autem prius est, ut in corde superbiat peccator quam in opere. et hanc reor Salomonis esse sententiam dicentis:


377. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

se existimat stare, uideat ne cadat. et alibi: Ad Gal. 6 Siquis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit et non in altero. Illi quippe in altero habent gloriam, qui malunt laudari ab hominibus | quam a Deo probari. His quidem non tam uirtus ipsa placet | quam umbra quędam simulatio-que uirtutis, non habentes curę ut boni sint, sed ut esse uideantur. Et hoc quidem in causa est, ut se aliquis arroganter


378. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

est, ut se aliquis arroganter iactet | et alios contemnat | et parui reputet. Sed talem condemnat propheta dicens: Esa. 33 Vę qui predaris, nonne et ipse predaberis? et qui spernis, nonne et ipse sperneris? Certissimum quippe est, quod malum a iusto Iudice recipiet, qui malum proximo suo machinabitur. Hier. 42 Spreuerunt Hieremiam Iohanan et qui cum illo erant | contempto-que eius consilio abierunt in Aegyptum |


379. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Montes hoc loco superbi intelliguntur, ut est illud in psalmo: ps. xc?? montes Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini | et in alio psalmo: Tange montes et fumigabunt. Superborum quippe gloria in fumo uanitatis laborat, humiles autem in luce resplendent ueritatis, cum exaltantur. uolucres ps. 8?? Superbi uolucres cęli sunt, de quibus dicitur: Omnia subiecisti sub pedibus eius, uolucres cęli et pisces maris;


380. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ille pręterea qui tumide arroganter-que sese gerere non desierit, hic diaboli discipulus simul et seruus erit. 41. Diabolus quippe (ut in Iob legimus) rex est super uniuersos filios superbię . Quid autem uilius, despectius, miserius, infelicius | quam eius esse mancipium, qui et ipse propter superbiam cęlo deturbatus lucem


381. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quoties ergo imperatum est, quod potestati quę a Deo est conuenit, parere debemus ut Deo. At uero cum male, impie, iniuste aliquid iussum fuerit, malignitati eius qui iussit resistendum est | neque quod fieri uoluit faciendum. Talis quippe iussio nequaquam sequitur ordinem a Deo datę potestatis, sed eius qui abutitur potestate, prauitatem atque nequitiam. Iccirco idem apostolus ad Titum scribens non satis habuit dicere: Ad Titum 3


382. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

iussis obediret, dimisisse conductitios | et cum paruo suorum numero ingentes hostium copias fudisse uictoria potitum. Itaque qui cum paucis uicit, uictus cum multis fuisset, si non obedisset. Dei quippe est (ut ibidem dicitur) et adiuuare et in fugam conuertere. Qui in psalmo ait: ps. 80 Si populus meus audisset me, Israhel si in uiis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos


383. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

neque audierit sermones uestros, exeuntes foras de domo uel ciuitate, excutite puluerem de pedibus uestris. Amen dico uobis, tolerabilius erit terrę Sodomorum et Gomorreorum in die Iudicii quam illi ciuitati. Hi quippe qui prędicationes audierunt, miracula uiderunt, religionem receperunt, si carni magis quam spiritui obsequentes fuerint, grauius punientur | quam illi quibus non est prędicatum. Prophetis etiam uel doctoribus probatis ac sanctis,


384. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 134r | Paragraph | SubSect | Section]

Ita sane aduersis rebus quoties animi patientiam accommodauerimus, non solum non nocebunt, sed etiam proderunt, ita ut materiam nobis suppeditent sperandę beatitatis. act. 14 Apostolica quippe sententia est | per multas tribulationes oportere nos introire in regnum Dei. In psalmo quoque patientibus dicitur: ps. 126 Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.


385. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [page 708 | Paragraph | SubSect | Section]

Hoc est enim quod alibi dixit: Matth. 10. Qui perdiderit animam suam in hoc mundo, in uita ęterna inueniet eam. Possidere ergo animam est | non hic sed in ęternitate uiuere. Omnis quippe possessio in pręsenti dubia est et incerta, in futuro autem erit stabilis et perpetua. Quod ut luculentius intelligas, rursum ille alibi ait: Matth. 5. Beati qui


386. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

diligere, nemini malum pro malo reddere | et pati potius quam inferre iniuriam. Talis uita eos etiam ad beatitudinis gloriam euexit, quos persecutionis gladius non attigit. Quotidianum quippe martyrium est | aduersus carnis molestias diaboli-que dolos assidue stare | et non sinere suffodi domum | nec irruentibus uitiis uasa diripi uirtutis. Oportet igitur superbiam repellere humilitate, libidinem castitate, parsimonia


387. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

carnis molestias superet, fide firmus, spei plenus, charitate feruidus, et ad bona tandem perueniat sempiterna | benedicat-que ei Dominus ex Syon, qui fecit cęlum | et terram. Apostoli. Hic quippe benedicendi mos apostolorum proprius fuit, ut eorum scripta testantur. Omnes fere Pauli epistolę sic finiuntur, ut eis ad quos directę sunt, gratiam precentur et pacem, non huius mundi pacem uel gratiam, sed Dei Patris et Domini nostri Iesu Christi et


388. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

aliquem damnat. Conuitiis autem contendere atque rixari | insanire est. dicente Salomone: Prouerb. XX Omnes stulti miscentur contumeliis. Et iterum: Labia stulti miscent se rixis, et os eius iurgia prouocat. Tales quippe clementissimum Dominum ad iracundiam prouocant | his-que per Sophoniam prophetam minatur dicens: Soph. 2 Audiui opprobrium Moab et blasphemias filiorum Ammon, quę exprobrauerunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.


389. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

3 Vbi zelus inquit et contentio, ibi inconstantia et omne opus prauum. Scriptum est autem: Eccli. 28 Abstine a lite, et minues peccata. Multiplicantur quippe nequitię, iracundia exardescit, concipitur odium, ex quo mala ingentia oriri solent, si lingua a uelitatione non cohibeatur. Reliquum est, ut qui ita obduratus fuerit, diabolo flagellandus


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.