Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quippe

Your search found 1116 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 454-462:


454. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

sed abundat. Neque solum refrixit charitas, uerum etiam odia multiplicantur. Haud satis est Christianis, quod ab infidelibus infestantur, inter se dimicant, inter se digladiantur, gens contra gentem, regnum aduersus regnum. Nostra quippe memoria, tanta Gallorum, Hyspanorum, Italorumque strages facta est, tot fortium uirorum cędes perpetrata, ut ad effugandos ab Europa atque Asia Mahumetanos satis essent. Nunc uero ita adhuc agunt, ut reliquum orbem illis facilius


455. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

deinde de gestis; postremo de interitu eius, non multum post futuro. Neque enim Deus illum diu regnare patietur, qui ad tantam humani generis perniciem insurrecturus est, ut omnibus mortem meditetur, uitam inuideat, nulli bene optet. Ideo quippe dictus est homo peccati, quia omnes ad peccandum inducere molietur, et filius perditionis, quasi a diabolo genitus, cuius tanta aduersus hominem inuidia est, ut omnes a uia salutis modis omnibus conetur auertere et in baratrum


456. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

persequendum. Cerastes enim cornutum sonat: per cornua autem in Scripturis diuinis uis ac potestas designatur. Mordebit ungulas equi, hoc est, impugnabit fidelium solidam stabilemque constantiam, ut subuersos retro ruere cogat. Retro quippe cadit, qui cognita ueritate rursum laqueis erroris implicatur. Coluber ergo erit Antichristus, dum fallit, cerastes, dum uim experitur, persequendo illos, qui sibi non consenserint. Et tunc, fratres, fideli populo, id est nobis,


457. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Apostolus : Non est regnum Dei esca et potus, sed iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto . De hoc satis. Nunc ad reliqua propositi nostri explicanda redeat oratio. Coepimus quippe de persecutione Antichristi loqui. Tanta igitur erit calamitas temporum illorum, ut, si paulo longius protenderetur, etiam electi deficerent, dicente Domino in Euangelio: Nisi breuiati fuissent dies illi, nequaquam salua esset


458. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

sunt, et cornua decem, argumenta erroris, quibus decalogum impetat et impugnet et legem diuinitus latam conetur euertere. Cauda eius trahebat , inquit, tertiam partem stellarum cęli, et misit illas in terram . Erunt quippe Christiani in partes tris diuisi, duę partes saluabuntur, id est perfecti, et minus perfecti, tertia pars peribit, hoc est illi, qui uel a fide defecerunt uel in peccatis obdurati poenitenam agere neglexerint. Hi in


459. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

Omnes, qui pie iusteque uiuunt, brachia Christi sunt. Quanta igitur sanctorum dignitas, ut Christi iudicis asseclę sint, et simul iudicent. Quanto enim humilius se gesserunt propter Deum, tanto altius honorabuntur. Rapientur quippe in aera obuiam Domino (ut Apostolus sit) et cum eo erunt semper. Alii uero peccatorum pondere grauati in terra remanebunt, donec pro meritis inferius deprimantur. Iudicium


460. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

damnandos esse. Non poterunt, puto, sustinere Iudicis irati faciem, et proni in terram lugubres cum gemitu uoces dabunt. Non erit, qui eos consoletur; consolandi enim deficiet modus ad miseriam nunquam finiendam destinatis. In temporaneis quippe suppliciis, quia saltem per mortem finienda speratur calamitas, consolationem affert ipsa expectatio. Vbi autem nullus est malorum exitus, ibi nulla esse potest consolationis materia. Toto tempore lugendum est, ubi nullus poenarum


461. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

est tibi , inquit, debilem intrare in uitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur . Vermis ad animam pertinet, ignis ad corpus. Mordebit quippe ipsam animam conscientia peccatorum, corpus autem in igne poenas dabit. Si quem tamen ista, quę de loci natura dicta sunt, parum mouent, attingamus et supplicia, quę quidem si de poetarum descriptionibus hauriremus, non satis


462. Marulić, Marko. De ultimo Christi iudicio sermo,... [Paragraph | SubSect | Section]

quos uidit Ioannes stantes ante thronum in conspectu Agni, et clamabant , inquit, uoce magna, dicentes: Salus Domino nostro, qui sedet super thronum, et Agno . Fieri quippe non potest, quin beati omnes, qui a Domino lętificantur, Domino laudem dicant, de Domino semper loquantur, cuius semper gustant dulcedinem. Natura enim comparatum est, ut his de rebus pręcipue loquamur, quarum maxime studio


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1520], De ultimo Christi iudicio sermo, versio electronica (), Verborum 16879, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [marulmarultiudic].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.