Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: quippe

Your search found 1116 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 666-679:


666. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 24 | Paragraph | SubSect | Section]

suis Annotationibus super eum librum, facit mentionem istius distinctionis Latriae, Duliae, et Hyperduliae: et dicit Laurentium Vallam affirmare, idem esse Duliam et Latriam: quod et ipse ibi adductis exemplis contra suos Papistas probat. Verba eius libro decimo, capite primo, haec sunt: Latriam quippe nostri. λατρεύω est, δουλεύω, quasi servio. sed postea factum est, ut esset σέβομαι, teste Suida. Augustinus vero servitutem hominibus debitam non Latriam


667. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

Sic et Psal. 79. Hinc Paulus Cretenses vocat malas bestias. In Apocalypsi, bestia gestans meretricem, ipsum imperium Romanum est, aut etiam una et Antichristus: sicut et Dan. 7. quarta bestia. Hilarius super Psal. 74 et 118. hanc vocem exponit inquiens: Bestia quippe est daemon, bestia illius perfidiae imitator homo. Bestia tandem is est, qui cum multa pollicitus sit Deo, fregit fidem. Aretas Caesarien. super Apocal. Deus enim dedit in corda eorum, ut dent regnum suum bestiae, etc. Varia est bestiae significatio. nam alicubi quidem


668. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 168 | Paragraph | SubSect | Section]

δόξῃ ἀκολουθεῖ πίστις, πίστει δὲ τὸ πεπεῖσθαι. πειθοῖ δὲ λόγος. τῶν δὲ θηρίων ἐνίοις φαντασία μεν ὑπάρχῃ, λόγος δὲ οὐ. Quod est. Verum opinionem quidem sequitur fides: quippe cum fieri nequeat, ut hisce quisquam non credat, quorum habet opinionem. Bestiarum autem fides quidem nulli, imaginatio vero compluribus in est. Praeterea fides omnem opinionem sequitur, persuasio fidem, ratio persuasionem. Hinc igitur licet animadvertere, fidem etiam Ethnicis significare


669. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

HUBERA, Psal 22. Considere me faciens super habera, vel ab huberibus matris meae. id est inde ab ima infantia a te tuaque ope pependi. Isaiae 32. Super huberi plangent. id est, ob famem ac sitim non erit unde mulieres lac infantibus dent, quippe carentes ipsaemet necessario alimento. HUMERUS etiam parit quasdam figuratas et obscuras locutiones ut Ezech. 25. Aperire humerum Moab: videtur significare, eius munita loca aperire, aut nudare. Inter humeros, est idem quod in medio Deuter. 33. Et inter humeros eius


670. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 216 | Paragraph | SubSect | Section]

exprimat: sed ipsammet essentiam eius. ut cum dicunt, Mansbild, Frauenbild, etc. id est, personam vere existentem virum aut feminam. Dicitur porro secunda ratione etiam ideo Christus imago patris, quia qui videt eum, videt et patrem. Et nemo venit ad patrem, nisi per ipsum: ipse quippe est ostium ad patrem. Quare et Paulus 2 Cor. 4, et Col. 1. cum filium dicit esse imaginem Dei, potissimum ad istam patefactionem patris, aut noticiae de patre respicere videtur. Nam in priori quidem loco dicit: Excaecatus est a Satana sensus impiorum, ne agnoscerent lumen Evangelii


671. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 227 | Paragraph | SubSect | Section]

pene importabile onus fuit, quod nostra peccata aut iniustitia sunt ei imputata. Tota quoque Scriptura clamat rem ingentem esse imputari aut non imputari, seu condonari alicui iniustitiam: igitur etiam imputari alicui a Deo iustitiam filii sui ingens bonum est, ex quo tota nostra salus dependet, quippe quae tum res preciosissima est, tum etiam nobis potetissime imputatur. XII. Sicut securae conscientiae remissionem peccatorum non magnifaciunt: ita contra, contriti at perterrefacti homines, impellente eos etiam ipso Spiritu S. nihil magis laborant, quam ut remissionem peccatorum


672. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

institutis honorum indiciis, sed realibus utilibusque praemiis, ornari et donari pro suis laboribus ac periculis flagitabant. Verum contra rationalia ac verbalia Dei longe aliter ab intelligentibus ac piis accipienda sunt. Ea enim omnibus realibus totius creaturae firmiora ac efficaciora sunt, quippe cum haec in deveniant ac dependeant: eius dicere, praecipere ac vocare, est rerum naturam condere: Ille dixit, et facta sunt: et, Vocat quae non sunt ut sint: unicum iota aut apex eius Scripturae aut verbi ipsius caelo ac terra, teste ipsomet Christo, firmiora validiora ac stabiliora sunt.


673. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 300 | Paragraph | SubSect | Section]

uxorum, non utique ad duritiam cordis eorum (nam sancti erant) sed ob magnum bonum populi Dei augendi, ac mysterium quod Deus in eo facto significatum voluit. Dispensavit itaque Deus in lege communi, qua dictum fuerat, Et erunt duo in carne una: non, tres aut quatuor, quinque aut sex. Licitum quippe bifariam dicitur: aut quia non obviat legis rectitudo, aut quia non obviat iuris punitio. Atque hoc quidem modo licitum erat repudium uxoris, secundum legem Moysi: quia in lege nulla erat poena repudianti constituta, modo conscripto et porrecto libello repudii legitime fieret: non autem illo


674. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 439 | Paragraph | SubSect | Section]

24, Unusquisque pro peccato suo interficiatur. 2. Regum 12, Dominus transtulit peccatum tuum. 4. Reg. 3, Ioram mansit in peccatis Ieroboam. 2. Paral. 28, Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adiicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel. Esaiae tertio, Peccatum suum sicut Sodoma praedicaverunt. Esaiae trigesimo, Addunt peccatum peccato Zach. 14, Hoc peccatum omnium gentium. Variae quoque appellationes peccati actualis in Scriptura occurrunt: ut sunt, Opera


675. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 515 | Paragraph | SubSect | Section]

octavo dicit Gedeon ad Ephraimitas: An' non est melior racematio Ephraim, quam vindemia Abiezer? id est, plus effecistis vos consectando fugientes, quam ego caedendo, et utertendo in fugam totam Madianitarum aciem, quia vos caepistis ipsos duces, quibus sal vis hostis non vere victus fuisset, quippe qui facile exercitum reparare potuissent. RADIX, per metaphoram alias significat originem rei, quia ex radice crescit arbor et herba: alias contra effectum et consequens significat, quia crescente arbore etiam radix crescit. Pro origine et causa ponitur, cum dicit Paulus 1


676. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 559 | Paragraph | SubSect | Section]

aspectu lapidi [?:-spidi ] et Sardio. In quem locum sic scribit Aretas Caesariensis: Sardius ob terrorem confertur Deo. Habet enim Sardius, ignis speciem. Quando quidem ferri non posset Deus, si rigido uti vellet iustitiae iudicio: merito clementis et boni praebet argumentum Sardius, quippe cum et terrens, et ignis speciem prae se ferens (ut aiunt) lapis sit: quem non solum timori esse ferunt beluis atque monstris, sed etiam vim habere curandi dolores ac molestias, quae nostris corporibus innascuntur. Ait enim magnus Epiphanius, ipsum, si applicetur, moderi tumoribus, ferroque


677. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 583 | Paragraph | SubSect | Section]

tacebant, nempe confitentes, se nihil melius reperire et consulere aut proponere posse, atque ita approbantes meum consilium. Quarto, crebro silere, fidere Domino significat, eumque ac eius opem magna animi quiete aut silentio expectare. Psalmo sexagesimosecundo: Utique ad Deum silet anima mea, quippe e quo est salus mea. Huic vicinum est, ut iactemus cogitatum, curas ac labores nostros in Dominum, et in ipso speremus, non tumultuantes, vel intus in corde, vel foris in opere conatibusque trepidantes, varia consilia captantes, et undique ab hominibus neglecto Deo opem quaerentes ac


678. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

veniens in nomine Domini: id est, qui venit, aut venire debet ad redimendum et servandum genus humanum: non ociosum quendam adventum indicat, ut esse solet miserorum homuncionum, sed ut administret ingens quoddam munus. Hinc est quod etiam vox adventus Domini in Ecclesia valde significans sit, quippe cum et res significata sit eximia. Heb. 10, Adhuc pauxillum, et qui venturus est veniet. id est, Christus secundo suo adventu ad iudicandum, quem nos tantopere expectamus, et de cuius adventu tam multa dicuntur. Vox autem ἐρχόμενος, Tu ne es


679. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 659 | Paragraph | SubSect | Section]

[?:-dit ] lucem magnam: et qui sedent in umbra mortis, [?:-x ] affulsit eis. Sic Psalmo quadragesimoquarto: [?: O-eruisti ] nos umbra mortis. Psalmo vigesimotertio: Si ambulavero in valle umbrae mortis, non timebo, quia [?: ] mecum es. Solent quippe valles arboribus refertae [?: ] umbrosae, aut etiam tenebrosae. Quare reduplicatur significatio obscuritatis per vallem simul et umbram mortis. Verum huius Hebraismi vis magis etiam cognosci potest ex voce MORS, et TENEBRAE. est enim multiplex huius vocabuli usus. Amos quinto:


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.