Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: saluti

Your search found 163 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 57-83:


57. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Petrus dubitando coepit mergi. discipuli non potuerunt eiicere demonium. Zacharias factus est mutus. et hi quidem quod dubitando amiserant, credendo recuperarunt. Tu quoque nisi dubitare desieris, non poteris euitare demonum dolos | nec loqui ea quę tibi saluti esse possent, nec iam emergere de abysso inferni si modo cum corde isto dubio tibi decedere contigerit. Quod si cum Thoma hactenus dubitasti, iam et cum eodem credens Christum confitere dicens: Dominus meus et Deus meus! Alioquin ne illa quidem quę bene


58. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

qui Christum confitetur | et ad celsiorem beatitatis gloriam aspirat, frequentiam fugiat solitudine-que delectetur. Quod si docendi officio fungitur | et uicos urbes-que peragrare necesse est, tantisper in publicum prodeat, donec populo saluti congrua per sermonem insinuet. Luc21 Erat enim Jesus (ut Lucas ait) diebus docens in templo, noctibus uero exiens morabatur in monte, qui uocatur Oliueti. ut nobis ostenderet et tempus


59. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Quicquid de pastoribus dicitur, et de presbyteris dictum intelligas. Cui enim sacramenta uitę quis ministrat, eius et pastor esse debet, quantum officio suo conuenit, monendo, corripiendo | et quicquid commodis eius cui pręficitur, saluti-que opportunum putabit, exequendo. Episcopi tamen proprium est et peculiare | publicos edere ad populum sermones, uitia reprehendere, ad capessendas exhortari uirtutes, transgressores Legis apostolica autoritate castigare, ad poenitentiam conuersos recipere. Quibus in


60. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Si dicente me, inquit, ad impium: Morte morieris, non annunciaueris ei neque locutus fueris, ut auertatur a uia sua impia et uiuat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. Impius ergo peribit quia peccauit, sacerdos qui ejus tuendę saluti prępositus est, quia tacuit, quia peccantem non increpuit, quia errantem in uiam reducere non curauit. At uero tanti periculi non ignarus Apostolus Timotheum discipulum obnixe, solicite, urgenter adiurat dicens:


61. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

defendimus, abunde in parte eius libri, quem de religiose uiuendi institutione inscripsimus, est tractatum. ubi sanctorum exemplis probatur | non solum fingere quandoque licere, sed etiam esse necessarium, quoties consultum uolumus uel nostrę uel aliorum saluti. Nonum. Non concupisces domum proximi tui! Decimum. Non desyderabis uxorem eius! His postremis Dei mandatis aperte discimus |


62. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

imperfectum-que uidebitur, omnium perfectionem ex Euangelio petat: Matth. 5 Non ueni inquit Saluator soluere Legem sed adimplere. Quamobrem sicut Legis ita et Euangelii mandata obseruare nobis necesse est, si saluti nostrę consultum iri uolumus. Nam et ipse Euangelii autor Christus, quęcunque docendo tradidit nobis, ea se a Patre accepisse dixit; hoc quoque habens a Patre, ut Filius sit, Patri tamen coęternus et consubstantialis. Atque ita


63. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Nam etsi spiritus promptus est ut obediat Deo, caro tamen infirma et ad uitium prona, nisi uigilię freno teneatur, facile corruet. Cuius quidem periculi minime ignarus apostolus Petrus | nostrę saluti prospiciens ait: Petri prima 5. Sobrii estote et uigilate, quia aduersarius uester diabolus tanquam leo rugiens circuit


64. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

unam horam a mortis periculo alienam possit sibi promittere? Quam multos , dum sani ambulant, dum fabulantur, dum rident, uel casus exterior | uel morbus interior | repente deiicit et extinguit? In eo itaque nostrę saluti consulitur, quod Saluator ait: Mar. 13 Videte, uigilate et orate! Nescitis enim quando tempus sit. Sicut homo qui peregre


65. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

pigritabis fascem istum peccatorum, quo premeris abiicere | et ad pastum cęlestis mannę festinare? non quam ueteres Israhelitę manducauerunt in deserto et mortui sunt, sed qua qui recte usi fuerint , uiuent in ęternum | Consule igitur saluti tuę dum licet. Nam quo nunc tendis, in ultima uię crepidine terribile pręcipitium est | quo si corrueris, nunquam inde resurges. Nulla est enim redemptio in inferno. Quo autem a nobis reuocaris, inde aditus est ad cęlestem beatitudinem, ad angelorum


66. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| nullam de tot offensis unquam se exprobraturum, si offendere desieris | et secundum sua pręcepta coeperis operari. neque esse suę uoluntatis asseuerat, ut moriatur peccator, sed ut conuertatur et uiuat. Omnia ergo facit, ut saluti tuę consulat. atque huc tendit, quod pręcipit, quod promittit, quod minatur, quod flagellat, quod delinquentem non statim perimit, quod aliquando etiam beneficiis ad poenitentiam prouocat. Denique ut peccatoribus uitam daret,


67. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Sapientis erit igitur | omni loco, omni tempore, omnibus in rebus diligenter dispicere quid uelit Dominus, et secundum eius uoluntatem, quę iussa sunt facere, quę uetita declinare. Qui sic egerit, et mandatis Dei satisfaciet | et ipse suę consulet saluti. Quicquid enim Deo obedimus, quicquid obsequimur, quicquid seruimus, totum in nostram uertitur utilitatem. nihil ex hoc ei accedit, qui solus nulla re indiget. Recte ergo Salomon in Prouerbiis ait: Si sapiens fueris,


68. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

repletos per diuersas orbis partes dimisit, ut errantes docendo in uiam ueritatis reuocarent. atque illos quidem non itineris labor, non persecutionis immanitas ab officio deterruit | et te pigebit illorum saltem, a quibus nihil mali metuis, tuę sapientię medicamenta conferendo | saluti consulere? et multorum animas Domino tuo lucrari? Satis hęc de sapientia. nunc simplicioribus detegamus inimici dolos carnis-que pugnas, ne ab iis incauti imprudentes-que superentur.


69. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| et non perirent. Non est itaque Christi discipulus, qui bonum pro malo nescit reddere | et pro inimicis quoque suis Deum deprecari. Prędicatio Eiusdem Domini exemplo discamus | non nostrę tantum saluti, sed etiam aliorum prospicere, uitę disciplinis eos imbuendo | et exhortationibus piis, ut ad uirtutis uiam dirigantur solicitando. Circuibat ille totam Iudeam, totam Galileam | per castella et uicos |


70. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

sequendam esse demonstrat. Quicquid enim magis persuadere cupimus, hoc crebrius auditorum auribus inculcamus. Maximam autem charitatem illam esse dixit, quę ne uitę quidem nostrę parcere nos hortatur, dum consultum uolumus proximorum saluti. Et certe pręferendum est cuiusque hominis animę perenne bonum caduco et transitorio uitę nostrę bono. exempli gratia: sęuiente in christianos persecutione aliquis tormentorum necis-que metu uidetur Christum negaturus; tunc tu


71. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Cori. prima IIII Quid habes quod non accepisti? et si accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Nihil denique audire te delectet, quod corpus tantum uoluptate afficiat, animę autem saluti nihil conferat. Perniciosa enim res est | aures cantu dulci suauibus-que sonis delinire | et animę pati detrimenta. cum potius animę salus per corporis labores castigationes-que conquirenda sit, per ieiunia,


72. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

quod non modo de religione quam prędicarunt intelligendum reor, uerum etiam de uitę sustentamentis, quibus indigebant. De his igitur pręcipua cura tibi sit. ut cum erga uitę pręceptorem liberalis munificus-que fueris, multorum saluti consulas, qui eius doctrina et institutis erudiuntur ac proficiunt. Reg. tertio 18 An Abdię Achabi regis dispensatori etiam cum capitis sui periculo non fuit graue


73. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Ad Hebre. 13 Mementote uinctorum tanquam simul uincti, et laborantium tanquam et ipsi in corpore morantes. Nam si omnes in Christo unum corpus sumus, debemus male affectis condolere | ut membris corporis nostri, et saluti eorum consulere non minus accurate quam nostrę consultum uellemus, si idem mali pati contigisset. Tunc enim siqua calamitate ipse oppressus fueris, siqua uiolentia uexatus, non te pudebit opem implorare, quam alias pręstitisti. Da modo operam, ut cum beato Iob dicere


74. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Prospiciendum erit igitur ne copiosius tribuas | quam ad parsimoniam accipientis credideris esse satis. ne forte dum iuuare cupis noceas. Medicorum industriam imitare: non porrigunt ęgroto quantum ipse expetit, sed quantum saluti eius recuperandę confert | quod-que profuturum censent impendunt, non quod noxium ęger poposcerit. Ita et tu quantum hominis egestas requirit | et quod honestę sustentationi sufficit uel non petenti prębe. Quicquid ultra


75. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

et reliquistis quę grauiora sunt Legis: indicium et misericordiam et fidem. hęc oportuit facere | et illa non omittere. Episcopus Scriba es igitur et phariseus, cum exigis pecuniam et non pręstas doctrinam, cum de quęstu suo cogitas | et eorum saluti qui tibi commissi sunt non consulis. Excolas culicem, quę leuissima sunt curę habens, et deglutis camellum, in uentrem negligentię demergens ea quę maximi momenti esse deberent. Mercenarius non pastor es | Vides lupum uenientem, et


76. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

es misertus | patiebantur mala. tu nunc cruciaris illi consolantur. Auaritia (!) Cum-que hoc ita sit, eo tamen processit ista auri sacra fames, ut quę natura saluti hominis consulens terra occultauerat, ea fossionibus in profundum actis erruere coeperint . montes cuniculis subruuntur, et homo cęlum suspicere genitus, ultro se in ima telluris immergit. nec supra se pendentem metuit molem |


77. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

generis uoluptates sibi comparasset exclamauit: Eccl. 1 Vanitas uanitatum, et omnia uanitas! detestatus-que est industriam suam in acquirendo, incertus de hęrede | et certus nihil diu permansurum sub sole. Audite ergo Dominum saluti uestrę consulentem: Mat. 6 Nolite inquit thesaurizare uobis thesauros in terra, ubi ęrugo et tinea demolitur, et ubi fures effodiunt et furantur. thesaurizate autem uobis thesauros in cęlo, ubi nec ęrugo | nec tinea demolitur,


78. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

debemus. Ionas Et si Ionas propheta tempestatem in mari passus mergi uoluit ne alii mergerentur, quanto magis pręferenda est cuiusque hominis animę salus corporis nostri saluti? Omne tamen beneficium non tam res ipsa magnum facit | quam uoluntas. Magnum est, cum libenter, cum cito offertur, cum toto animi affectu impenditur;


79. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

nihil ad rem pertinentibus occupari solent, qui syllogismos enthymemata-que proponendo philosophantur | uel poetarum figmenta decantant | uel explicandis gentilium historiis immorantur | uel de cęlestium motu syderum-que naturis disputant, non quęrentes quod saluti conferat animarum, sed quod auditorum aures demulceat atque delectet. Hi certe a Domino audient: Mat. 13 Omnia opera sua faciunt, ut uideantur ab hominibus. Plausum enim uulgi quęrunt | et docti dici


80. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

Act. 14 Dum Lystris cum Barnaba prędicationis officio fungerentur, dii crediti, diuinum sibi exhiberi honorem usque adeo respuerunt, ut scissis uestibus mortales se esse clamarent | et ob hoc quidem missos, ut falsorum deorum cultoribus ueri Dei notitiam insinuent | saluti-que eorum qui credituri sunt consulant. Et hi sane de quibus locuti sumus, cęteri-que eiusdem ordinis homines, si nosse uis, ad quantam gloriam in cęlo exaltati sint, consydera qualem dum in terra uiuerent gratiam acceperint.


81. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

| quam resistendo magis accendere. ad cor. 2. 11. Paulus Damasci Iudeorum insidias | et prępositi Aretę regis minas per murum in sporta depositus effugit, non tamen mortis metu sed dilatione, ut adhuc superuiuens multorum saluti consuleret. Nunquam enim cessauit prędicando, disputando, scribendo | omnes quos erroribus implicitos cernebat, ad uiam ueritatis reuocare. ut-que illos quos ad Christum conuerterat, in fide solidaret, sęuissimi Neronis furorem


82. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

cernebat, ad uiam ueritatis reuocare. ut-que illos quos ad Christum conuerterat, in fide solidaret, sęuissimi Neronis furorem contempsit. Suo igitur exemplo monstrauit | tunc quidem mortem non esse timendam, cum prospiciendum est saluti aliorum. tunc uero fugiendam, cum magis expedit ut fugiamus quam ut comprehendamur. exempli gratia: Inter hereticorum turbam fideles-que persequentium occulte christianus es; uides alios deprehensos torqueri, cędi, laniari


83. Marulić, Marko. Evangelistarium, versio electronica [Paragraph | SubSect | Section]

corrigantur saltem inuiti, ne pereant. Ira igitur ista, quia ratione nititur, non modo non culpanda est, sed etiam necessaria. Charitati enim proxima est, dum per eam hominum saluti consulitur, medicorum more, qui putrescentia hulcera incisionibus cauterio-que curare aggrediuntur | et morbo irati dum sęuiunt, restituendę sanitati operam impendunt. Hinc est illud Ecclesiastis:


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1516], Evangelistarium, versio electronica (), Verborum 155872, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmareuang].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.