Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: communes

Your search found 108 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 58-73:


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 783 | Paragraph | SubSect | Section]

vel dictum vel factum, modus conveniens aut inconveniens valde mutare solet. Christus Ioan. 2 dicit matri oranti se de vino miraculose suppeditando in nuptiis: Quid mihi et tibi mulier? Modus sermonis videtur nimium vehemens et austerus, parumque filio erga matrem conveniens, qui sane minime nos communes homunciones deceret: sed illum decuit, qui non solum fuit homo, sed et verus Deu: quique praeterea in tanta functione tunc versatus est, in qua nihil prorsus humanae gratiae aut amicitiae dari conveniebat, sed eam exactissime ad praescriptum caelestis Patris administrare. Sic et alibi


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

antiquato Levitico. Constituendum est igitur, quod hic Psalmus de uno ac solo Christo loquatur: et literalis sensus seu historicus in hoc versu erit de Christi sacerdotio. Nunc qui volet explicare, non accersat allegorias: sed hanc causam seu literalem sensum de sacerdotio Christi referat ad Locos communes, et de his ordine dicat, iuxta Dialecticae praecepta: Quid sit sacerdotium, quid effecerit Christi sacerdotium: Quod nostra iustitia, nostris victimis, nostro cultu, non possimus placare Deum: sed Christi sacrificio placatus, donet nobis iustitiam, pacem, vitam aeternam. Hoc modo literalis


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 803 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

politica est. Itaque hae Tabulae complexae sunt totam hominis vitam. Extant Lutheri commentarii in Deuteronomion, et in quosdam Prophetas: qui ostendunt, quid in hoc genere enarrandi maxime deceat. Hic non traduntur solae Allegoriae, sed prius historia ipsa transfertur ad Locos communes Fidei et Operum. Deinde ex locis illis nascuntur allegoriae. Sed hanc rationem nemo imitari sine excellenti doctrina potest. Et cum proclive sit, in hoc genere a via derrare: monendi sunt imperiti, ut omissis allegoriis, versentur sedulo in aliis locis Scripturae, et authoribus, ubi sine


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 819 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

disserunt Prophetae, diversitate enumeret omnia? Haec igitur qui distinguere rite volet, diligentiam impendat non mediocrem necessum est. 13 Libet asscribere ex Epiphanii libro de Mensuris et ponderibus: priscos partitos esse Prophetias in 10 speculationes, seu potius Locos communes: nempe in 1 doctrinas, 2 speculationes, 3 exhortationes, 4 minas, 5 luctus, 6 consolationes, 7 preces, 8 historias, 9 praedictiones. Praedictionum vero 1 aliae sunt de reiectione legis, secundum carnem: 2 aliae de novo Testamento, legi successuro. Iterum 3 aliae de depositione prioris


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 821 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

Operaeprecium ergo fuerit, observare istam diversam eius scripti rationem, et cohaerentia rite connectere, separata autem distinguere. Deinde quia omnia confusa turbant mentem, et nec percipi facile, nec retineri bene possunt: ideo utile fuerit observare, quae sententiae ad quos locos communes vel religionis, vel etiam externae vitae referri debeant: quo praeter superiores utilitates, etiam ea quae in tanta brevitate necessario desunt, ex cognitione totius loci communis suppleri queant. Postremo, facta tali distributione, utile fuerit tum spirituales sententias cum


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 822 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

necnon et horrendae castigationes, ac tristissimae minae. Denique extant illic eruditissimae generis didascalici institutiones, ac interpretationes obscurarum quaestionum, et Scripturae praesertim Propheticae locorum. In summa, in Evangeliis reperiuntur ex omni genere materiarum Theologicarum Loci communes, et varia argumenta acutissime tractata ac exposita. 5 Quoniam vero in Evangelistis vel potissimum spectatur historia de Christo, et vero omni industria videndum est, ut eam plenissime cognoscamus, habenturque quatuor eius descriptiones: ideo diligenter observandum est, quae


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 825 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ideoque generis correctorii, vel (ut Rhetorum more loquamur) iudicialis: secunda, hortatoria: tertia, commendaticia, seu petitoria, quamobrem generi Deliberativo accensendae. 10 Sexto atque ultimo loco, distinguentur notis quibusdam praecipua doctrinae Christianae capita, atque Loci communes Theologici, quotquot in Epistola explicantur. Quae res non solum monstrat scripti multiiugem utilitatem, verum etiam instruit, praeformatque animum: ut si quando dicendum sit, habeant studiosi quasi cellaria, unde paratam rerum Theologicarum supellectilem expromant. Haec ita a nobis


65. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 833 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

observatione dierum, gravis inprimis extat disputatio. Et in priore ad Corinth. multi loci pro statu Ecclesiae Corinthiorum oblati, dilucide excutiuntur. Item 2. ad Thessal. 3. de labore manuario, Ad Hebraeos 13. de vitandis variis et peregrinis doctrinis. Verum quomodo huius generis loci communes tractari debeant, paulo post indicabimus. His igitur partibus Scholasticus interpres suum absolvit officium, atque auditoribus veritatis cognoscendae avidis abunde satisfecit. Quo autem brevius, argutius et apertius haec exequitur omnia, eo plus apud auditores gratiae


66. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 848 | Paragraph | SubSect | Section]

hic, quem exempli causa attulit August. locupletissime a divino Hieronymo explicatur, contra Helvidium, et in Matth. cap. 12. lege Regulam 193. Scripturae sacrae si defenduntur secundum locutiones proprias, quae appellantur idiomata: quanto magis secundum eas quas cum aliis communes habent? Augustin. lib. 1. Quaest super Gen. cap. 31.

EXPLICATIO. Dabo, inquit Deus ad Abraham, tibi et semini tuo post te, terram, in qua habitas, possessionem aeternam. Quaestio est, quomodo dixerit aeternam, cum Israelitis temporaliter


67. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1005 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

usitata: tn nescio quom peculiariores et obscuriores sunt Hebraeis, ut merito Hebraismi dici queant. Nec loquor nunc de iis, quae proprie digressiones aut evagationes sunt, plane extra rem propositam susceptae: sed de connexione istius admirabilis varietatis sententiarum, quae in istas communes scriptiones praesertim in sacris Literis incidunt, quarum certe aliae sunt minus nativae aut veluti essentiales propositae materiae, quam aliae, quibus tamen aliquando veluti semineglectis illis principalibus, vacari necesse est.


68. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1007 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

impossibile est omnes calumnias adversariorum veritatis complecti: tertio, quia sacra volumina, non ad unius aetatis usum et contra unum aliquem seductorem scripta sunt, ut eius nugas redarguere deburint: quarto, quia brevitati studuerunt. Aliquas tamen generaliores, magisve perpetuas, aut communes obiectiones redarguunt, per occupationes obiectionum vel tacite, vel propalam factas. Prophetae minus probationibus in sua confirmatione, quam Christus aut Apostoli utuntur: nam nec priora scripta perin de citant, nec alioqui ita multum argumentis pugnant, sed potissimum urgent


69. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

pro rei natura factus, et quasi ex ipsismet rebus nascens, non exingenio aut industria scriptoris: alias apertus et propalam id agens, quod agit: alias minime malitiosus, fucatus aut fraudulentus: alias communis ac proprius aptusque, et non figuratus. Hermogenes dicit simplices sententias esse communes, ac omnibus usitatas, nihilque admodum profundi et astute cogitati habentes, aut etiam aliud quid celantes. Scaliger dicit, simplicem sermonem opponi amplificato. Sermo igitur Scripturae, non ita est simplex, ut sit rudis rusticusve, aut etiam de vulgaribus levibusque rebus,


70. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1032 | Paragraph | SubSect | Section]

sacrarum Literarum: cui et illa adiungi potest, quod saepe se mirabiliter attemperat ad quorumvis etiam rudium captum: quo pertinent illae tam blandae compellationes ac invitationes, illa tam perspicua ac prorsus communia verba Metaphorae, a communibus obviisque rebus sumptae, illae tam communes et obviae similitudines, de bove, de asello, de cyconia et hirundine agnoscente suum herum et suum tempus, homine autem non agnoscente: de lupo, leone, ove, agno, cane, gallina: et illae Christi parabolae, quod Evangelium sit idem, quod invitatio ad convivium: nulla ibi affectatio aut


71. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

lapidosius, tanto natura sua sterilius: at in mea patria contra est tanto foecundius ac pinguius. Proinde videndum est lectori sacrarum Literarum, ut variarum prorsus reum, praesertim incommuni vita versantium aut exstientium, noticiam aliquam habeat. Quarum aliae sunt omnibus gentibus communes, seu etiam eadem ratione tractantur, aliae illi tantum genti ac loco specialiores, aut etiam plane propriae, aliisque ferme prorsus ignotae. De quarum aliquibus postea clarius dicetur. Esset vero utile rudioribus, hîc tum res ipsas aliqua compendiaria explicatione proponere,


72. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1092 | Paragraph | SubSect | Section]

Dei, collatisque Scripturae testimoniis hauriamus, easque utraque manu retineamus et sequamur. Iam igitur ad institutum accedentes, monstremus, quomodo variarum rerum cognitio sermonem illustret: primum vero dicam de rebus, aut earum proprietatibus, quae omnibus regionibus ac gentibus communes sunt: deinde de illis quae peculiariores sunt Palaestinae soli. Utile igitur esset omnium rerum naturam nosse, vel mediocri quadam noticia, praesertim autem hominis, eiusque virium vel physicarum, vel rationalium, vel etiam motuum et actionum ipsius. Quare omnium artium noticia


73. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1097 | Paragraph | SubSect | Section]

Levitas fuisse distinctos in sacerdotes, qui ex sola stirpe Aaron erant, et in Levitas alios, qui fuerunt inferiores quidam sacrarum rerum ministri. Fuerunt porro et ipsi sacerdotes subdistincti in summum sacerdotem, alios inferiores, qui plurali numero vocati sunt principes sacerdotum: et denique communes sacerdotes aut infimos. Optandum vero valde esset, haberi plenissimam Ecclesiasticae illius politiae descriptionem, praesertim qualis tempore Salomonis, ac iam constructi templi fuit. Proculdubio enim diversissimi ordines illorum fuêre: quorum alii potissimum multiplici


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.