Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sane

Your search found 1211 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 183-200:


183. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 432 | Paragraph | SubSect | Section]

lachrymis lauit pedes Domini et capillis extersit et unguento perunxit et ore est exosculata. Deinde impetrata uenia ueluti referendę gratię loco unxisse tantum pedes dicitur et capillis tersisse; ex hac uero consuetudine iam confidentior facta etiam caput eius perfudisse. Et sane oportuit eam a pedibus ad caput peruenire, quę prioris uitę calcata nequitia ad perfectorum fastigium sese errigebat. Vnguentum igitur preciosum, quod sibi ad luxum pręparauerat, ad Domini sui cultum conuertit. Exinde non tam unguenta redolere, sed, quod


184. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 444 | Paragraph | SubSect | Section]

scriptum est, inquit: Percutiam pastorem, et dispergentur oues. Et cum diceret, quia a morte resurgens pręcessurus esset eos in Galileam, putabant illum ueluti purum hominem in terra regnaturum, et primo quisque loco se apud regem fore concupiuit. Hinc sane Lucas ait factam esse inter eos contentionem, quis eorum uideretur esse maior. Sed humilis Magister humilitatem docuit dicens: Reges gentium dominantur eorum. Et qui potestatem habent super eos, benefici uocantur. Vos autem non sic, sed qui maior est in uobis, fiat


185. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 448 | Paragraph | SubSect | Section]

quęramus *corr. ex queramus , ne turbę strepitu offensi orandi intentionem laxare cogamur. Eleuatione enim mentis in Deum nobis opus est, quoties **corr. ex quotiens precamur, et humilitate cordis, ut, quod precamur, impetremus. Ob hoc sane ille in faciem procidens orasse dicitur. Vt autem inter orandum uoluntati nostrę pręferamus diuinam, non sicut ego uolo — inquit — sed sicut tu. Si enim liberari ab aduersis, quę patimur, poscimus, utrum nobis, si liberemur, profuturum


186. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 449 | Paragraph | SubSect | Section]

Nulla quippe securitas est iuxta serpentem dormire. Dormiunt autem, qui infirmitatis suę obliti et in semet confidentes orare et a Domino auxilium poscere contemnunt. Iccirco sequitur: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Omnium sane mortalium caro infirma est, non omnium spiritus promptus, sed talium duntaxat, quales hi erant, ad quos fit sermo. Sanctorum enim spiritus promptus est, obstinatorum autem et infidelium nec spiritus promptus est nec caro firma. Quando quidem tam carne quam spiritu mortiferę


187. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 458 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt quęque restant dicenda, pro nostra cum Deo reconciliatione, pro nostra salute ipse Dei Filius ultro sustinuerit, pensemus, quęso, tantę charitatis magnitudinem et, quantum ei debeamus, agnoscentes, nihil pro amore illius non tolerandum esse meminerimus. Hoc sane est illud, quod seruos eius coegit opes contemnere, mundo renunciare, castitatem seruare, iugo sese subiicere perpetuę seruitutis. Hoc est illud, quod apostolos per omnes orbis partes compulit peregrinari, gentium erroribus obuiam ire, ueritatem prędicare*, mortem non


188. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 466 | Paragraph | SubSect | Section]

Camellum ergo glutiunt et culicem colant, minima uitant, et parricidio inquinari non metuunt. Exiuit ergo Pilatus ad eos (ut idem Euangelista refert) et dixit: Quam accusationem affertis aduersus hominem hunc? Haud sane iniusti iudicis fungitur officio Pilatus, si ab eo postea non desciuisset. Quanuis uinctum uideat Iesum coram se atque a principibus sacerdotum et senioribus populi adductum, causas tamen inquirit, ob quas damnari debeat. Nouerat enim talium delatorum superbiam alieno


189. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 496 | Paragraph | SubSect | Section]

usque deorsum, et terra mota est, et petrę scissę sunt. Et monumenta aperta sunt, et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem, et apparuerunt multis. Congruum sane fuit, ut omnia commouerentur elementa in morte sui autoris et, quomodo poterant, tunc se tristari ostenderent. Velum templi scinditur, terra tremit*, petrę dissiliunt, monumenta aperiuntur, mortui resurgunt. Et cuncta alia diuinitatem eius, qui in cruce mortuus pendebat,


190. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 498 | Paragraph | SubSect | Section]

qui crucifixus est cum eo. Ad Iesum autem cum uenissent, ut uiderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exiuit sanguis et aqua. Fractis igitur latronum cruribus Christi crura non fregerunt; et hoc sane non miseratione impulsi, sed quod necessarium non putarunt ultra in mortuum tormenta exercere, prouidentia quoque diuina sic disponente, quoniam de illo prędictum fuerat: Os non comminuetis ex eo. Sed cuius ossa non contuderunt, inuentus est tamen, qui etiam


191. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 509 | Paragraph | SubSect | Section]

Iuda nec dux de femore eius, donec ueniat, qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. Tunc enim, cum sceptrum Iuda fuit *corr. ex eum a blatum, occupante regnum Herode Idumeo, natus est Christus in Bethlem, terra Iuda. Ideo sane de ipsa Bethlem a propheta est dictum: Et tu, Bethlem Effrata, paruulus es in milibus Iuda. Ex te mihi egredietur, qui sit dominator in Israhel; et egressus eius ab initio, a diebus ęternitatis. Hinc in Euangelio Iudei ab Herode interrogati, ubi Christus nasci


192. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 512 | Paragraph | SubSect | Section]

Domini Ioannes Baptista natiuitatem semestri spacio sua pręcessit natiuitate, dicitur in Euangelio: Et tu, puer, propheta Altissimi uocaberis; pręibis enim ante faciem Domini parare uias eius. Hoc sane istud est, quod multo ante per Malachiam prędictum legimus quodque Marcus etiam adduxit in testimonium: Ecce ego mitto angelum meum, et pręparabit uiam ante faciem meam. Et statim ueniet ad templum suum Dominator, quem uos quęritis et angelus Testamenti, quem uos


193. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 520 | Paragraph | SubSect | Section]

In cęlo enim sedebat ad dexteram Patris, excelsus et sublimis, et in terra erat in humanitate nostra submissus et humilis. A Virgine Matre oblatus est in templo. Ne igitur purum hominem putares, qui offerebatur, eodem tempore — inquit — et in templo erat et in cęlo. Hanc sane rem pręuidens in spiritu Aggeus propheta dixit: Magna erit gloria domus istius nouissimę plus quam primę, dicit Dominus exercituum. Cum autem templum illud per Salomonem ędificatum multo quidem opulentius magnificentiusquę fuisse constet quam hoc post


194. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 549 | Paragraph | SubSect | Section]

secuta sunt, quos neque supplicia terrere potuerunt nec mors a Christo separare. Iam enim audierant a Domino: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed eum timete, qui et corpus et animam potest mittere in gehennam. Atque hoc sane illud est, quod in Esaia olim fuit prędictum: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis. Intrepidi itaque et Spiritus Sancti dono eruditi uiam ueritatis docuerunt. De his prophetauit Daniel dicens: Docti in populo docebunt plurimos;


195. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 586 | Paragraph | SubSect | Section]

ille in hortum ueniens impiorum se manibus obtulisset capi endum, nisi fructum salutis nostrę et poma passionis de arbore crucis collecta comedisset. Hinc est, quod sponsa ipsa sponsi sui aduentum uehementer desyderabat, ut iam cius consortio iocundissime frui posset. Atque ideo sane, postquam se uoti compotem esse animaduertit, ingenti affecta lętitia: Dilectus meus — inquit — descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur** in hortis, et lilia colligat. Areola aromatum odor est uirtutum, quem in sanctis suis


196. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 614 | Paragraph | SubSect | Section]

surgere cupiat, sequentia declarant: Sacerdotes tui — inquit — induantur iustitiam, et sancti tui exultent; hoc est, ut apostoli tui induantur uirtute ex alto per Spiritum eis promissum et sancti omnes, qui in te credunt, lętitia repleantur. Ob hoc sane et Abacuch propheta in spiritu cernens mysterium istud orauit dicens: Domine, opus tuum, in medio annorum uiuifica illud. Rem accelerari postulat, et quod in ultimo seculo futurum erat, ut in medio annorum perficiatur, optat. Cui Dominus illud respondere uidetur


197. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 623 | Paragraph | SubSect | Section]

appetunt dignitates, quibus adeptis, quorsum tendebant, eorum studia, facile apparet. Quandoque e tiam in dignitate positi sub sanctitatis habitus mores suos cęlant, donec ad eam dignitatem, quę summa in terris habetur, peruenerint. Ridiculam quidem sane huiusce negocii narrabo historiam, quam olim fama referente didici. Fuisse Romę cardinalem quendam aiunt, quo nemo melior, nemo sanctior diuulgabatur. Nulli enim magis curę erat cardinalatus sui bona pauperibus distribuere, crebrius ieiunare, uili tegumento contentum esse,


198. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 649 | Paragraph | SubSect | Section]

obduratis, dum Messiam expectare absentem malunt quam pręsentem* recipere siue, ut apertius dicam, dum eligunt perire potius quam saluari. Et cum manducasset — inquit — coram eis, sumens reliquias dedit eis. Et hoc sane innuebat aliquid in illis, qui credituri erant, futurum. Dominus enim alitur salute fidelium. Multa pręcipit facienda, multa ipse facit, et uerbis docens et exemplo. Hoc fuit coram discipulis manducare. Restabat plurimus Iudeorum gentiliumque populus, ipsis postea Christum


199. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 669 | Paragraph | SubSect | Section]

Vndecim autem discipuli abierunt in Galileam, in montem, ubi constituerat illis Iesus. Et uidentes eum adorauerunt. Quidam autem dubitauerunt. Post memoratas uisiones ista uidetur habere locum. Dulcis enim et suauis erat eis Dominus. Ideo sane, cum iam domi, in qua clausi residebant, eis apparuisset, rursus illum uidere cupientes Galileam petierunt. Recordabantur enim pollicitationis Domini dicentis: Postquam surrexero, pręcedam uos in Galileam, et angelici ad mulieres responsi: Dicite


200. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 682 | Paragraph | SubSect | Section]

est, cui mundi non dominatur concupiscentia. Is autem mundo crucifixus est, qui mundo mortuus Deo uiuit. Verbum itaque crucis — ut idem ait — pereuntibus quidem stulticia est, iis autem, qui salui fiunt, id est nobis, Dei uirtus est. Ob hoc sane in Ezechiele mandat Dominus uiris, qui uasa mortis in manu tenebant, dicens: Omnem, super quem uideritis thau, ne occidatis. Thau autem extrema alphabeti Hebraici littera crucis habet similitudinem. Propter quam ergo non occidimur, per eam et saluamur, si modo


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.