Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: sane

Your search found 1211 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 63-115:


63. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_315 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitatem insipientiam uocat. Factus sum insipiens, inquit. Vos me coegistis. Ego enim a uobis debui commendari; nihil enim minus feci ab iis, qui sunt supra modum apostoli, tametsi nihil sum. Quibus sane uerbis testatus est minime de se loquendum, nisi cum incumbit necessitas. Sed et tunc ita temperandum, ut et res dicatur et euitetur iactatio. Tali quidem temperamento usus Ioannes Aegyptius monachus, cum Spiritu


64. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_342 | Paragraph | SubSect | Section]

comprehensus peccator prius poenas dedisset quam coeptum peregisset scelus. Non est autem passus Dominus eam paupertatem ludibrio esse malis, qua boni mercantur sibi diuitias regni cęlorum. Eadem sane benignitate Hilarionem quoque abbatem a latronum iniuria tutatus est. Hunc adolescentulum in solitudine habitantem tota nocte quęritantes inuenire nequiuerunt, cum nec locus illis ignotus esset, grassationibus eorum


65. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_363 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque, quandiu in eremo moratus est, nudum atque interdum sparsis ex industria scrupulis asperatum solum lectus fuit. Quid hoc est, nisi nolle unquam ita resoluto corpore obdormiscere, ut mens ad Deum non uigilet? Hinc sane et Esaias propheta semper cum Deo esse anhelans ait: Anima mea desyderauit te in nocte, sed et spiritu meo in pręcordiis meis de mane uigilabo ad te.


66. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_374 | Paragraph | Section]

abbas, et ipse non nisi submissis genibus orans, sępe diem noctemque peregisse dicitur precatione perpetua. Nescio, quod maius miraculum, an illo corporis gestu tandiu immotum perstitisse, an tam continenter orasse. Vtrunque sane difficile, sed timor gehennę et amor Christi omnem uincunt difficultatem. Pastumius quoque abbas usque adeo orandi studio ducebatur, ut nulla corporis debilitas animi sedulitatem coerceret. Aduersa ualitudine pressus,


67. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_384 | Paragraph | SubSect | Section]

usque Gerrara ad internitionem cęsi sunt. Quia Domino cędentę, sicut in secundo Paralipomenon libro scriptum legimus, contriti sunt, et exercitu illius pręliante. Aeque sane, sed aliquanto mirabilius, et Iosaphat regi diuinus propiciatus est fauor. Nam cum innumera pene multitudo Moab et Ammon et Idumeorum uenissent contra Iudam proximeque Hierosolymam castrametati fuissent, Iosaphat metu


68. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_411 | Paragraph | SubSect | Section]

nobis conferre poterit suorum erga nos beneficiorum assidua iugisque meditatio. Ad imaginem et similitudinem suam nos fecit; cęlum, terram, mare usui nostro subdidit; patriarchas, prophetas, leges cęteraque multa, egregia sane et admiranda, quę in Veteri Testamento continentur, quibus et in uiam iustitie et agnitionem sui plenius dirigeremur, nobis indulsit. Postremo, cum omne hominum genus primorum parentum culpa sub maledicto deperiret, ita


69. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_414 | Paragraph | SubSect | Section]

ei fecere. Id quoties legentibus nobis usu uenerit, doctiores consulamus uel Thomę exemplo a Deo erudiri instruique precemur. Nec interim Scripturam ab Ecclesię institutione dissentire putemus, sed nos non intelligere. Et sane melius est aliquid non intelligere quam male intelligendo errare. Idem sanctus ita solerti studio lectitasse Scripturas perhibetur, ut interdum neque propius astantes uiderit neque interpellantes audierit, sensibus


70. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_447 | Paragraph | SubSect | Section]

tamen ei, ne amplius peccaret, ut intelligas tunc nos recte ueniam sperare, cum desinimus peccare. Malignis autem in illam frementibus iniecit ruborem, propria eis exprobrans delicta, qui accusatum uenerant aliena. Et hi sane unus post alium abierunt, sicut aduenerant, nequitia et impietate pleni. Illa uero perstitit, donec condonato reatu dimissa est. Perseuerare enim sperando debemus nec ullo expectationis tedio affecti deficere, dicente


71. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_379 | Paragraph | Section]

aliis introductus accedit ad ignem, quoniam surrepente formidine frigescebat charitas. Denique interrogatus, se nosse illum negat, pro quo paulo ante ne uitę quidem suę parsurum, si res ita postulasset, dixerat. Cessit tunc sane timori amor, ut pateret, quanta esset humana fragilitas, ubi auxilium subtrahitur diuinum. Sed etsi cessit, non tamen recessit. Rursum se ille colligens, cum in ipsum respexisset Iesus, usque adeo timuisse doluit, ut


72. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_413 | Paragraph | SubSect | Section]

laborabunt, quibus affatim omnia, quoties usus fuerit, diuina benignitas suppeditabit. De apostolis traditum est: Variis linguis loqui coeperunt, prout Spiritus Sanctus dobat eloqui illis . Hoc ideo sane, quia diuersis gentibus fidei Christianę mysteria prodi iam uulgarique oportebat et diu errantibus uiam aperiri salutis. Hinc tu quoque, si unam alteramue ciuitatem ad Deum sanctius atque syncerius colendum conuerteris,


73. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_413 | Paragraph | SubSect | Section]

uiam aperiri salutis. Hinc tu quoque, si unam alteramue ciuitatem ad Deum sanctius atque syncerius colendum conuerteris, nondum te existimes fecisse satis, donec datur facultas etiam ad reliquos instruendos proficisci. Pii sane ac boni medici est plurimis curatis alios insuper, qui curatione indigent, perquirere et opportuna omnibus remedia conferre. Legimus Petro Hierosolymis primum uerba ad populum faciente die uno tria milia hominum


74. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_421 | Paragraph | SubSect | Section]

De Bernardo, Clareuallensi abbate, traditum est, quod mater eum editura ante in quiete uidit se catellum in utero latrantem habere. Id interpretatum est eam diuini uerbi pręconem egregium parituram. Quam sane interpretationem minime falsam fuisse euentus docuit. Quanti enim hic sanctus in dicendo ingenii industrięque fuerit, quantę in exhortando uirtutis, ipsa scripta eius, quę in manibus habentur, indicio sunt. Quę quoties


75. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

inanem tantum laudationis humanę fucum captant seque doctos dici malunt quam docere, quando quidem disciplinis non ita necessariis occupantur, dum docent, dilatantes philacteria sua et magnificantes fimbrias, ita sane, ut, qui audiunt, mirentur magis quam discant. Istos et Stephani anachoretę arguit exemplum. Qui cum aliquando illiteratus ac rudis haberetur, tantum in Mareotidis eremo manens profecerat, ut neminem


76. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_428 | Paragraph | SubSect | Section]

in altari Deo ministrare, solis panes propositionis sumere et pro populo supplicare. Cedat omnis terrena potestas! Nihil in sacerdotis potestate conspicimus, quod non cęlo dignum sit. Hinc sane est, quod emissarii Saulis regis iussi interimere sacerdotes Nobę, eo quod Dauid, quem ipse rex persequebatur, suscepissent, non ausi sint manum eis inferre. Aderat rex, in facinus urgebat, cunctantibus iratus minabatur.


77. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_442 | Paragraph | SubSect | Section]

quę, ut ipsum dimitteret, poposcerat, nequaquam dimisit, sed simul cum filiis interimi iussit. Antiochum deinde, dominum suum, dum confabulando cum illo iunctis lateribus incederet, transfigit ac regnum occupat. Habeatur sane cum talibus pax, si ulli unquam plus obfuit Triphon quam iis, qui sese illi credidere. Ptolomeus, Abobi filius, pręfectus Hierico, Simonem Machabeum filiosque eius Mathatiam et Iudam hospitio suscepit, honore affecit


78. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_446 | Paragraph | SubSect | Section]

et emori solere, ita monachum extra coenobii septa uagantem, si quicquam confabulationi uacuerit alienorum, ad cordis tepiditatem redigi et circa spiritalia exercenda effici tardiorem. Hinc sane est, quod plerique cum feris bestiis in solitudine uiuere sibi satius duxerunt, ne in coetu hominum mentem, quam in sola Dei contemplatione fixam et locatam habere uellent, diuersis cogitationibus diffundere atque


79. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_446 | Paragraph | SubSect | Section]

cum feris bestiis in solitudine uiuere sibi satius duxerunt, ne in coetu hominum mentem, quam in sola Dei contemplatione fixam et locatam habere uellent, diuersis cogitationibus diffundere atque distrahere cogerentur. Ob hoc sane Arsenius, cur tantopere accessum hominum deuitaret, cum interrogaretur, non posse se cum Deo simul et hominibus esse aiebat. Capito * cort. ex Capiton itidem


80. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_447 | Paragraph | SubSect | Section]

Vsque adeo quidem adisse aliquando Antonium et cum Antonio fuisse iuuit. Hoc ita usu uenire et Propheta testatur dicens: Cum sancto sanctus eris, et cum electo electus eris, et cum peruerso peruerteris . Sic sane et Bernardi abbatis soror — ut etiam et hoc loco de foeminis aliquid dicamus — dum fratrem uisitat, mundum contempsit. Ornata multo cum fastu ad monasterium uenerat; aditu interdicta est. Causa, cur repelleretur, cognita


81. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_452 | Paragraph | SubSect | Section]

futurorum aliam induant, aliam reseruent. Superflui itaque amictus solicitudo reprimitur, non necessarii cura. In calciatu quoque sandaliis tantum usos constat, quę in Actorum libro alio nomine caligę appellantur. Quod sane calciamenti genus non operit pedem, sed sicut expositores dicunt, suffulcit. Igitur, ne calciarium saltem paulo cupidius uobis expetendum duceremus, exemplo ostenderunt satis esse, si ea pars pedis tecta sit, quę terram


82. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_455 | Paragraph | SubSect | Section]

aut cocco purpuraque rubens uestimentum tantę unquam uirtutis fuit, quantę sancti huius saccus iste cilicinus? Neque te, pater Francisce, hoc loco pręteribo. Cuius tegendo corpori tunica una et ea sane crassi admodum fili impolitęque texturę satis fuit, quam pro cingulo pręcinxerat funis nodo astrictus, ubi committebatur, non fibula. Caput et ceruix cuculla uelabantur, pedes prorsus nudi erant, nisi forte ligneis


83. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_468 | Paragraph | SubSect | Section]

uel etiam extingui posse hoc exercitationis additamento sperabat. Neque ipsam spes fefellit, quando quidem satis constat Euphrasiam uirginem inter sorores uirtute atque integritate pręstitisse. Hęc sane exercendi corporis cura etiam coniugatas honestauit. Lantgrauii, Thuringię principis uxor Elisabeth et eadem Pannonum regis filia (cuius non semel mentionem fecimus) cum multis ante uiduitatem opibus polleret, nequando


84. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_484 | Paragraph | Section]

Ioannem, Andream, Thaddeum et Philippum, hebdomadarum continuata ieiunia Dominicis diebus soluere solitos ferunt, angelo tunc iuxta eorum numerum panes deferente. Et in aduentu Pafnutii quintum panem additum fuisse dicunt. Nec sane mirum uideri debet, quod quidam sanctissimi homines in solitudine de cęlo receperint alimenta, cum etiam pręuaricator populus manna in deserto nutritus sit. Illud ego maiore admiratione dignum reor, quod de Stephano


85. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

non copiam imperat, quod scilicet ad digerendam stomachi cruditatem satis sit, non quo etiam sopita genitalium uoluptas excitari possit, ne corporis remedium uertatur in animę perniciem. Hinc sane Fulgentius, Ruspensis episcopus, ne morbo quidem affectus carnis alimento uel uini poculo uti uoluit, veritus, ne infirmitati blandiens semel intermissum uitę rigorem sanus postea repetere nollet, superatus gulę


86. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_497 | Paragraph | SubSect | Section]

sustentatus est. Pane abstinuit, donec monasterio prępositus communi cum aliis cibo uti coepit, ut ipsos lucrificaret et quadam uitę ęqualitate contineret. Apollonius abbas panem, holus, herbas edere solebat, sed ita sane, ut ea uel sale condiret uel aceto maceraret, coctum gustauit nihil. Theonam * corr. ex Theonem quoque monachum cruda comesse accepimus nec in uescendo ignis opera unquam usum.


87. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_512 | Paragraph | SubSect | Section]

quos de flumine retiaculo traxerant, in solitudine assaturi, ignem concinabant, cum interim ursus mirę magnitudinis propius accedens diaconum quidem terruit, sed Gallo iubente, ut ligna igni inferret, obediuit. Hoc ideo sane hic referendum duximus, ut, qui prępositis suis reniti audent, tali exemplo magis confundantur, quando et syluestres ferę iussa sanctorum reuereantur et obseruent. Sic et diuo Hieronymo ursis etiam belua ferocior leo


88. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

et grauius deliquissent, si uerum confitentes causam malis sęuiendi darent. Quę quidem danda fuisset, nisi pudiciciam simul periclitari posse dubitassent, ne uitę parcendo animę dispendium incurrerent. A mendacio sane excusantur, quoniam consuetudo erat, ut quibus aliqua sanguinis intercedebat cognatio, fratres et sorores inter se quandoque uocarentur. Sarra autem Abrahę ex patre neptis erat, Rebecha autem Bathuel filia, qui Isaac


89. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_547 | Paragraph | SubSect | Section]

experiri coepisset, deprehendens, quorsum eius tenderent silentia: Bos iste mutus — inquit — talem mox edet mugitum, ut sonum eius totus admiraturus sit mundus. Et cum omnium doctissimus euasisset, tunc sane apparuit, quantum docilis taciturnitas uanę et arroganti loquacitati esset pręferenda. Cęterum et hac in parte diaboli insidię uitandę sunt. Cuidam ex fratribus perpetuum silentium seruanti pater Franciscus, ut


90. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

et securiorem quidem in monasterio, sed nunquam domi castiorem uitam duxit. Haud dubium, quin castitatis merito tanta gratia illam donauerat Deus, ut etiam iis, quibus nubebatur, statim continentiam persuaderet. Rarissimum sane exemplum ac nescio, an a condito ęuo alterum tale, ut aliqua et bis maritata sit et semper uirgo. Semper quidem uirgo, sed tamen unius uiri coniux Kunegundis, Henrici imperatoris, fuisse dicitur. Denique


91. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_591 | Paragraph | SubSect | Section]

quę inducturus sum super locum istum. Itaque propter unius poenitentiam communis omnium calamitas, quoad ipse uixit, dilata est. Vixit autem posthac duodecim annos. Sed plerique sane peccatum suum doluerunt, Iosias uero et post illum Esdras etiam alienum. Nam hic quoque, cum intellexit, quod ipsi, qui secum a Babylone Hierosolymam remigrauerant, miscuissent semen sanctum cum exteris nationibus


92. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_595 | Paragraph | SubSect | Section]

locustis syluestrique melle uescebatur. Lugubris et asper uestitus peccatorum tristitiam indicat, zona pellicea carnis mortificationem testatur, ciborum uilitas ieiunium abstinentiamque commendat. Post Ioannem eadem sane uox Dominicę prędicationis initium fuit: Poenitentiam agite! Appropinquabit enim regnum cęlorum. Sola peccati turpitudo ad poenitentiam mouere debuit peccatorem, quanto magis cum etiam ea promittitur merces,


93. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_604 | Paragraph | SubSect | Section]

ante deleuerat. Illi itaque, quantum moeroris prius conceperant, tantum deinde lętati sunt, cum post poenitentiam se quoque conscriptos in cęlis ac in libro uitę repositos agnouissent. Et hoc sane, quod modo, dicemus, exemplum magnę erga poenitentem misericordię indicium est. Theophilus, presbyter in Cilicia ab officio archidiaconatus per iniuriam eiectus, diabolo chyrographum confecerat, quo se illi tradebat,


94. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_621 | Paragraph | SubSect | Section]

et sudario ligatum soluerent et abire sinerent, mandauit, cumque asinam et pullum funiceis uinculis liberare atque ad se adducere eis pręcepit, signis ostendens, quod autoritate firmabat. Post hęc sane et Iacobus apostolus non ad alios quam ad sacerdotes nos mittit dicens: Infirmatur quis in uobis? Inducat presbyteros Ecclesię et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini. Et oratio fidei saluabit


95. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_634 | Paragraph | SubSect | Section]

in gentibus. Hanc Zacharias quoque in spiritu cernens et admirans, bonum et pulchrum Dei appellat dicens: Quid bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et uinum germinans uirgines? Esto sane, bona etiam et pulchra pro tempore fuerint Legis sacrificia. Nunquid tamen aliquod eorum uirgines germinare dictum sit? Vnde apparet non terrenum, sed cęlestem esse cibum, quo aliti homines angelicam uitam


96. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_640 | Paragraph | SubSect | Section]

— et comedite panem meum et bibite uinum, quod miscui uobis! Qualiter autem uenire debeamus, instruit subiungens: Relinquite infantiam et uenite, et ambulate per uias prudentiaę! Hoc sane poenitudo (de qua superius locuti sumus) uitęque correctio efficiet. Nos interea istud ipsum, quod postremo de utilitate sacrę communionis disseruimus, diuinarum nixi testimonio Scripturarum idoneis quoque sanctorum


97. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_375 | Paragraph | Section]

non ieiunantem gulosum, delinquentes corripientem durum et asperum, quieti studentem desidem et ignauum. Nullum denique bonum agitur, quod hi malignis peruersisque sugillationibus denigrare non contendant. Propterea merito sane de illis dicitur: Erubescant impii et deducantur in infernum; muta fiant labia dolosa, quę loquuntur aduersus iustum impietatem, in superbia et abusione! Simonem quoque phariseum


98. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_384 | Paragraph | Section]

eo quod hoc ieiunii genus nulla antea pręter abbatissam attentasset. Tantam in iudicando temeritatem abbatissa nequaquam impunitam dimisisset, nisi Euphrasia de se obloquenti protinus ueniam suis precibus exorasset. Qua sane erga emulam benignitate ostendit, quam quoque syncero in Deum animo ieiunaret. Tanto tamen Germana male iudicans discessit confusior, quanto Euphrasia male audiens patientior. Et profecto inexpiabilis poenę inuidię


99. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

diiudicat. Animalis - inquit- homo non percipit ea, quę sunt spiritus Dei. Stulticia enim est illi, et non potest intelligere, quia spiritaliter examinatur. Spiritalis ergo, qui iudicat omnia, iudicet sane, sed aperta ac manifesta et de quibus dubitare non est, quo animo fiant cuiue fini dirigantur. Quę uero bonę malęque intentioni communia sunt quęque uel adhuc occulta latent uel futura nesciuntur, ea diuinare nisi ex


100. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_398 | Paragraph | SubSect | Section]

ergo, cum lęsi fuerimus, linguam quoque a maledicto coerceamus, quando uox paulo acerbior aduersum iniurię autores emissa hinc Dei seruo tantę inquietudini tantoque angori fuit. Ob hoc sane Paulus cognomento Simplex uxorem suam cum adultero deprehendens, ne tantam iniuriam ulcisci cogeretur, statim auersus abiit, domo excessit et se monachum fecit magnique Antonii dignus euasit discipulus. Denique manus


101. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_413 | Paragraph | SubSect | Section]

ingemuit, ut precaturi mentem simul cum oculis ad Deum dirigere discant. Paralytico, priusquam sanitatem concederet, peccata dimisit, ut, quia propter peccata in morbum inciderat, submota causa cessaret effectus. Ex quo sane datur intelligi ęgritudinem quandoque delicti poenam esse. Quod si per poenitentiam et confessionem deletum fuerit, reliquum est, ut ęger conualescat. Itaque semper curandum, ut ante animę nostrę remedia adhibeat


102. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_425 | Paragraph | SubSect | Section]

animam suam, inueniet eam. Et: In patientia uestra possidebitis animas uestras. Si ergo commoriemur (sicut Apostolus inquit), et conuiuemus. Si sustinebimus, et conregnabimus. Hinc sane est, quod ipsi Domini apostoli flagellis primum acriter cęsi non dolent, sed gaudent, non tristantur, sed exultant, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Ex his deinde Iacobus Maior Herodis


103. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_437 | Paragraph | SubSect | Section]

exhalat, procellarum spiritus perpetuo furit, ubi denique horror sempiternus inhabitat. Merito talia sortietur, quisquis oblatam sibi ex diuina largitate martyrii coronam ignauo uictus metu accipere contempserit. Ideo sane nihil formidans Venantius martyr, sub Decio cęsare in oppido Camerino pręsidis iussu fustibus uerberatur, leonibus exponitur, per pedes pendens uertice ad terram uerso subditi ignis fumido uapore torquetur. Inde


104. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_480 | Paragraph | SubSect | Section]

discedens, donec rediret, expectari responsum iussisset, toto triduo ante ianuam perstitit, plus morę ibidem tracturus, nisi Antonius iam satis eius constantiam se expertum arbitratus illum intro admisisset. Hoc exemplo eorum sane arguitur ignauia, qui religionis habitum sumere uolentes, nisi statim in collegium recepti fuerint, indignantur mussitantesque abeunt et, priusquam de ipsis periculum factum sit, ea re, quam petebant, se indignos


105. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

tolle, quęso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam uita. Ex quo patet, quantis hic premimur miseriis, cum etiam illi, quibus non nisi ad inferos descensus erat, hinc decedere tantopere concupierint. Cui sane argumento Iob sententia astipulatur dicentis: Homo natus de muliere, breui uiuens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit uelut umbra, et nunquam


106. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_492 | Paragraph | SubSect | Section]

uiatico relictaque carnis sarcina cęlum petiit, quo iam diu peruenire cupierat. O uere preciosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Nisi enim preciosa esset, haud ita expeteretur. Iccirco sane nec Hilarionem abbatem latrones cum armis circumsistentes terrere potuerunt. Cumque intrepidum permanere mirarentur, nunquid necem non timeret, interrogant. Necem non timet — respondit — qui paratus est mori. Quis,


107. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_523 | Paragraph | Section]

ubi postremo et cęlum supra uerticem fulgurans et terra sub pedibus tremens miserorum corda nouo metu concutient, ita ut hęc iam se dehiscere uelle uidebitur, ut uiuos deglutiat, illud ruere, ut opprimat et ellidat. Tetra* sane omnia ista et terrifica nimis, et tamen pene nihil ad ea, quę secutura sunt. Pleraque enim talia iam et ante nos et nostra ętate contigere. Nouimus Italiam intestino bello sępe afflictam, peregrino uastatam. Audiuimus


108. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_547 | Paragraph | SubSect | Section]

impietatem stipula. Et inflammabit eos dies ueniens dicit Dominus exercituum, quę non derelinquet eis radicem et germen. Et orietur uobis timentibus nomen meum Sol iustitię et sanitas in pennis eius. Id sane ita erit, quemadmodum etiam nunc uidemus aurum in igne purius effici, lapides et ligna corrumpi et in cinerem redigi. Illo pręterea igne terra et cęlum immutabuntur, dicente ipso Domino: Cęlum et terra transibunt, uerba


109. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_576 | Paragraph | SubSect | Section]

reprobi spiritus pręcipites corruerunt, ibi homines a te electi tecum habitent et te ad dexteram Patris in magnificentia ęqualitatis considentem semper uideant semperque laudent. Hoc sane illud erit, quod Danieli quondam reuelatum credimus dicenti: Aspiciebam in uisione noctis, et ecce cum nubibus cęli quasi Filius hominis ueniebat, et usque ad Antiquum dierum peruenit. Et in conspectu eius


110. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

piissimus Dominus saluos uos fecit. Neque enim condignę erant passiones seculi tanta ac tali gloria, sed omnium bonorum largitor Deus, diues in omnibus, nouit dare magna pro modicis, pro breuibus sempiterna. Modica sane imperata sunt, sed magna promissa sunt. Hęc accepistis, quia illa obsequenter soliciteque implestis. Credidistis in Deum; nunc perpetuo eius conspectu gaudete. Timuistis eum; nunc in illo exultate. Dies festos ei


111. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_579 | Paragraph | SubSect | Section]

inclusos, obstructo omni exitu portis ęreis uectibusque ferreis ac seris sempiternis. Hinc igitur idem propheta ait: Et possidebunt eam onocrotalus et ericius, et ibis et coruus habitabunt in ea. Per hęc sane animalia, quę in Deuteronomio inter immunda censentur, homines peccatores designat flagitiorumque immunditia pollutos. Postea infert: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum. Et occurrent


112. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_584 | Paragraph | SubSect | Section]

habuerunt, intuendo magis tristabuntur. Frater fratri commiserebitur, filiis parentes, parentibus filii, amicis amici. Dumque inuicem quilibet nunc suo, nunc alieno malo dolent, duplicabitur omnibus grauitas moeroris. Hinc sane diues ille sepultus in inferno multum de fratribus, quos superstites reliquerat solicitus, mitti ad eos Lazarum precabatur, ut ab ipso admoniti cauerent eo deuenire, ubi illorum afflictio suę poenę additamentum foret.


113. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_603 | Paragraph | SubSect | Section]

— sicut scriptum est — et tanquam scintillę in arundineto discurrent. Tunc semet inuicem admirabuntur et mutuo affecti gaudio dicent: O, quam pulchra est casta generatio, cum claritate! De hac sane illorum claritate prophetabat Baruch dicens: Stellę dederunt lumen in custodiis suis, et lętatę sunt. Vocatę sunt, et dixerunt: Adsumus. Et luxerunt ei cum iocunditate, qui fecit illas. Hic est Deus


114. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_611 | Paragraph | SubSect | Section]

Christus. Hęc terra, quę germinauit mundi Saluatorem. Hęc porta clausa, per quam non apertam Dominus, Deus Israhel, ingressus est. Huius uirtus, huius gloria talis est in cęlo, ut ordinatę castrorum aciei comparatur. Quod sane partim ad ipsam, partim ad comitatum ipsius apte accomodateque referre possumus. Ad ipsam, quia nihil post Christum ita compositum est, ita ordinatum, ita omni fortitudine, omni bonitate, omni gratia plenum; ad comitatum,


115. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_612 | Paragraph | SubSect | Section]

eum adorare oportet, ita et spiritu aspicere, ut, qui carneis oculis inuisibilis est, mentibus beatis uisibilis sit, et hoc quidem uere aperteque, sed modo mirabili atque inaudito, et qui uerbis exprimi non potest. Hinc sane idem Apostolus, qui Deum a nemine uideri posse dixerat: Videmus — inquit — nunc per speculum in ęnigmate, tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.