Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: magnam

Your search found 470 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 109-136:


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 23 | Paragraph | SubSect | Section]

acquiruntur. Quibus ille spretis exercitum parat; palatinus eum sequentes proscribit. Caeterum regulus paternae haud immemor dignitatis, uidens iam regnum ad Vuladislauum procul dubio deferri, relicto in regia satis firmo praesidio magnam uim auri atque argenti, dum sese spretum credit, asportat, ad exercitumque, quem iam, quibus mandatum erat, parauerant, proficiscitur, armis regnum frustra quaesiturus principibus regni eius spei obstantibus. Regulum sequuntur, pręter suae factionis homines, quidam


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

Nicolaum Secium, cum tota fere Sisiensi regione, quae Alemano aditum ad Hungaros dedit, in parteis suas facile, propter neccessitudinem, quae sibi cum eis intercedebat, traxit. Persuadet mox Maximiliano, id ipsum uehementer cupienti, uti se ducem sequatur, regnique Hungariae potiundi magnam animo spem concipiat. Exercitus Austriacus in Hungariam descendit; Vuladislauus, relicta Buda Posonium secedens, amicos ad fidem et constantiam hortatur. Itaque Maximilianus moram incoeptis officere, ut erat,


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio duntaxat solo arcere. Neque enim extra regni fines suo quisquam impendio militare lege cogi potest. Itaque rex cum magnam Boemorum ac Hungarorum manum contraxisset, aduocato senatus Hungarici concilio cum eo deliberauit, an Viannam iret oppugnatum, prius quam copias ad Albam admoueret, non quod id sentiret, aut quicquam tale animo concoepisset ― nam satis desidem ac inglorium regem semper egit ― sed quia,


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

percipiebat, ex quibus maiorem partem singulis annis repositam condebat, ita quaestui deditus erat, ut ne a mercatura quidem abstineret. Emebat enim institorum suorum opera magnam uim boum, quod genus pecoris leui pretio in Hungaria paratum apud lanios Venetos magno uenibat. Quare cum mortem obisset, praeter eam pecuniam, quae partim legatis exhausta est, partim a ministris et clientibus furto,


113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 83 | Paragraph | Section]

falcibus ad eius belli usum directis ― nam his alioqui ad messionem et caetera rustica opera recuruis utuntur ― equos Boemorum iam cursu defatigatos ipsosque pariter insessores, nihil tale uerentes, suffoderent. Porro inopia militarium armorum uim magnam eiusce ferramentorum, ut dictum est, agrestes attulerant. Equites uero iubet bifariam agmine diuiso in utrunque latus hostium equis incurrere quam maxime concitatis, licet essent et pauci ― quingenti enim fuisse dicuntur ― et fere leuis armaturae. Itaque redintegrato


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

existimo) nominati, quo regi maiorem inimici inferrent formidinem, abesse nunciantur. Regis quoque Matthiae uxorem, credo spreti coniugii iniuria, fama fidem faciente, inter coniuratos fuisse rumor erat, qui quidem, utpote uanus, huic foeminae nulli extitit fraudi. Quae res etsi magnam regi incusserat solicitudinem, nequaquam tamen animum demisit, siue aduersariorum contemptu, siue insita animo constantia. Itaque exploratis inimicorum consiliis confestim cum suo comitatu et parua militum manu, quae praesto aderat, ratus celeritate anteuertenda esse


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 104 | Paragraph | SubSect | Section]

spe magna futuri coniugii puellam explet, affirmans nullam unquam in uxorem praeter ipsam ducturum. Nec huiusmodi iocus latuit puellae parentes. Itaque et ipsi, ut fit, puellae delectati simplicitate hilariter una cum hospitibus illum diem duxere, ignari quam magnam pestem ille iocus filiae esset allaturus. Postero die Rhacusani mercatores spe maturae reuersionis puellae iniecta abeunt. Non ita multis post diebus quidam item Macedo, qui rem pecuariam exercebat, inter eius generis homines satis diues, accedit


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

simul et ad mutuum eum amorem hortarentur. Non ita multo post Vuladislauus regnum Boëmiae, quinque annis post quam inde abscesserat, inuisurus, Pragam, sedes ea regni est, maximo apparatu profectus est. Hungari enim, per studium opes suas Boëmis ostentandi, magnam uim auri atque argenti tum in uestem praeciosam, tum in equorum phaleras contulerant. Qui ubi Boëmiam ingressus est, his qui a Romano ritu dissentiunt, magnum incussit timorem, quippe Wladislauus Boëmos, quos haereticos nostri appellant, semper auersatus est, et quia illi regis


117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

iniuriis ac demum libertatis precio Christiani semper pararunt. Turcae enim cum Christianis nulla alia causa amicitia iunguntur, nisi ut demum opprimant incautos. Vnde qui illorum fidei minime credunt, maxime tuti sunt. Poloni, magnam stragem perpessi, cum insigni dedecore domum migrant. Bazethes literis Stephani Carabogdanis acceptis extemplo eos, cum quibus de grauioribus negociis consultare consueuerat, ad se conuocat, atque ad eos ex literis refert. Nemini res contemnenda uisa. Itaque omnium


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad hanc diem haud saepe ex suis expeditionibus magnam reportarunt uictoriam, ita nec multum iacturae fecerunt. Veneti igitur ad eas triremes, de quibus dictum est, sexdecim longas eius generis naues, quibus ipsi ad conuehendas merces utuntur, et ipsae terno ordine remis aguntur, grossas uulgo uocant, armis militibusque


119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 201 | Paragraph | SubSect | Section]

suis rebus, haud quaquam pugnare inter se regibus, utpote sublata causa, necesse erat. Veneti Maximiliani sibi conciliandi spe deiecti, existimantes Patauio retento continentis quoque possessionem haud uideri amissam, faciliusque caetera loca inde recuperatum iri, eo magnam uim commeatus, priusquam Maximilianus Patauinum agrum attigisset, importarant, ualidoque praesidio urbem munierant, data eius tutandae cura principi Petiliano, cui, ut ante dictum est, summa etiam imperii tradita erat. Patauina urbs ad Meduacum amnem posita quinque


120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

Hispani in agrum Rauennatem castra transferunt; Galli ducem Gastonem amittunt; Hispanis in fugam actis Rauennam irrumpunt et depeculantur. Interea Hispani omissa Bononiae oppugnatione castra in agrum Rauennatem transferunt, quo magnam uim uarii commeatus mari Adriatico ex Apulia conuexerant: cum Gallis enim signa conferre uehementer cupiebant. Rursus Galli aegre patiebantur Hispanum armata manu suam prouinciam inuadere. Itaque Caston Fuxius, Francorum regis sorore ortus, cui


121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 207 | Paragraph | SubSect | Section]

cardinale sacerdote, qui cum Bernardino cardinale, de quo supra minimus, aduersus Iulium pontificem nequicquam coniurarat, regibus Christianis, ut dictum est, in diuersa studia diductis. Rex Hispanus audita suorum aduersa pugna, reque, ut gesta erat, cognita, et ob id parum admodum perturbatus, magnam Hispanorum partem ad arma concitat, confestimque ingenti exercitu confecto Vasconum fines Gallicae ditionis, qua illa gens Pompelonenses attingit, ingredi iubet, ad Pompellonemque urbem, quae tunc in societate Galli regis erat, sedem belli


122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 211 | Paragraph | SubSect | Section]

superatum, seu simulato metu sponte cedentem, ad mare Phoceam compulerat, nec paruam deinde montanae Moeoniae partem occuparat, aperteque ab Othomanis deficiens uicinas regiones latrociniis infestas reddebat, praedicabatque se quoque ut pastorem quondam Othomanum a Deo in magnam uocari fortunam. Etenim Othomanus, cuius soboles multis Asiae atque Europae regionibus nunc imperat, ex pastore latro, ut supra demonstrauimus, effectus successu rerum prospero ad regium fastigium accesserat. Itaque Corguthis suasu latro fit obuiam Halidi in


123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 253 | Paragraph | SubSect | Section]

neuter tamen regum omnes copias in aciem prodire sinebat, alter alterius conatus metu mutuo expectantes. Nempe Turcis ueniebat in mentem Bazethe Selynis patre regnante, quum de finibus certatum esset, saepius se a Cercassis profligatos fuisse; rursus Cercassus uerebatur hostium multitudinem, uim magnam tormentorum, genus teli equis pariter et sessoribus terribile et perniciosum, praesentiam Selynis, quo quidem, praeterquam quod ne uictus quidem sciret cedere, ac cum uictoribus instauraret certamen,


124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

sit, infracto animo rerum mutationem et saeuientem nequiuisse pati fortunam. Selynes satis gnarus fuga hostium non modo Syriam sibi esse concessam, sed etiam Aegyptum apertam, eo magis, quia Cahirius, Heliopolitanae regionis praefectus, transfugio suo magnam Cercassorum partem ad Turcaicum imperium inclinaturus uidebatur ― quippe is statim post hoc praelium se urbemque Heliopolim in ditionem Turcaicam permiserat constituit uti uictoria, quum praesertim Damascus quoque in uoluntariam concessisset deditionem. Itaque Damasci aliquot dies


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 255 | Paragraph | SubSect | Section]

portis quanto maximo potuit impetu in hostem erupit, tantumque terroris ac tumultus in aciem Turcaicam, negligentem ob paulo ante fugatum hostem, ad urbem succedentem intulit, ut si uirtus Cercassorum numero militum fuisset adiuta, magnam cladem eo praelio Sinon accępturus fuisset. Igitur Iamberdinus aedito haud incruento certamine, hostium multitudine magis obrutus quam uictus, in solitudinem, quae inter Idumaeam et Aegyptum


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 256 | Paragraph | SubSect | Section]

audebat incerta regis uoluntate. Itaque Ionas Dalmata, ex purpuratis regiis, solito adulantium more inquit militum esse iussa exequi, regum imperare; duceret, quo uellet secuturos. Rex existimans, nisi Aegiptus quoque iugum acciperet et Cercassi funditus interirent, Syriam in officio non mansuram, magnam uim camelorum ac utrium ad aquam portandam comparari iubet ― est enim id animal et pabuli minimi, et sitis mirum in modum patiens, quippe quod sitim quatriduo potest tolerare ― misitque nuntios, qui terrestri itinere per disposita iumenta celeriter Constantinopolim percurrerent, et


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 260 | Paragraph | SubSect | Section]

copiis delecto, Thomam persequi iubet. Qui ubi ad Abdiam Saithicae regioni imperitantem peruenere, eum primo pro maiestate ipsius ac uerecundia (ferunt enim illum longa cognatione stirpi Machomethis, Turcaicae sectae auctoris annexum) molli oratione hortati sunt, ut Thomam sibi, magnam apud Selynem eo officio initurus gratiam, traderet. Mox ut uiderunt illum a proditione abhorrentem, iniecto belli metu coëgerunt tuta potius quam honesta sequi. Itaque hospitali fide ac religione uiolata, nullaque suae dignitatis habita ratione, Thomam uinctum hostibus Abdias, summus


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 268 | Paragraph | SubSect | Section]

deplorandus illius temporis Hungariae status; luxuria, inertia, discordia, aerarii inopia, et regis contemptus; Turca mendaci rumore suos ad hoc bellum exasperat. Eodem fere tempore Samandriani Turcae a quibusdam falsis Christianis certiores facti magnam uim pecoris haud procul Istri ripis uagari, citraque dimicationem excipi atque abduci posse. Turcae igitur delecti omnes traiecto Danubio, dum praedam persequuntur, in praesidium Taurunense incidunt, quod sane ad ipsum defendendum pecus a praefecto Tauruni ultra Istrum inscientibus


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

de Hungaris reportaturi sumus, modo cunctatio nostra eorum socordiam ac negligentiam non stimulauerit, torporemque, quo iam trigesimum annum marcescunt, excusserit. Hungarorum in regem suum improbitas; Tartari a Turcis in Polonos immissi magnam suorum cladem patiuntur; Hungarorum nomen Turcis formidabile; Machmet Alys cum exercitu a Hungarorum finibus inglorius reuertitur; Turcae Taurunum et Sabaczium oppugnaturi magnis itineribus ad Sauum contendunt; Moesorum et Hungarorum animos sibi calliditate sua deuincire credunt.


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

ab Hungaris in urbem importari possit, aliquot dyerotas e Ponto per Istrum aduerso flumine, eadem nauigatione, qua quondam Argonautae, ut quidam scriptores tradidere, Aeetam Colchorum regem fugientes eas regiones petierant, eo deduci imperauit. Quibus cum magnam uim lyntrium, quas in proximis regionibus fabricandas curauerat, adiecisset, ripas Danubii diligenter custodiri, urbemque ea quoque parte obsideri iussit. Interim lustrato exercitu in agro Hadrianopolitano, magnis itineribus per Thraciam Nessum in Dardanos, hinc in Moesiam


131. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 275 | Paragraph | SubSect | Section]

pontifex paucis ita respondit: Auxilio uos, Hungari, dignos censemus, sed quia nulla in aerario pecunia est, qua uobis hoc tempore opitulari possumus ― nam et nos exercitum alere cogimur, in cuius stipendium non modo uim magnam ecclesiasticae pecuniae, sed etiam mutuo accaeptae exhausimus ― uosmet ipsi uobis nunc consulite. Quum autem status Italiae tranquilior fuerit, Hispanique ac Galli, quod propediem futurum est, inter se foedus inierint, curae nobis res Hungarica erit.


132. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

extemplo refici imperauit. Tanta sane cupiditas eum Tauruni potiundi tenebat, quo scilicet Turcae et agros Pannonicos tutius incursarent, et fines suos ab Hungaris facilius tuerentur. Itaque lyntres, quarum uim magnam ex proximis suae ditionis regionibus adduci eo iusserat, et ad uicinalem usum ab incolis paratarum ibi inuenerat, per latitudinem fluuii, quae trecentos passus non excedebat, interuallo duodecim pedum inter se iunctas disposuit,


133. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

telis Turcae obiectis ligneis munitionibus facile tegebantur. Blactius Moeso-Hungarus, et Ianus Botthius, egregii urbis et arcis propugnatores; Turcae perfidi cuiusdam Galli consilio contra arcem cuniculis agere incipiunt; muri magnam partem sternunt; pavidi Moesi precibus et minis praefectum ad deditionem adigunt; praesidium paciscitur, pacta tamen a Turcis violantur. Praefuerat urbi Blactius quidam Moesohungarus, qui, quia praefecti Taurunenses abfuerant, adiuncto sibi Iano Botthio, arcis praefecto,


134. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 282 | Paragraph | SubSect | Section]

adiunctas in arcem iaciebant, quae motu ipso accensae ubi in tectis adhaesissent, scandulae celeriter ignem comprehendebant, lateque incendium uagabatur. Alii truncos ingentium arborum ferreis confixos clauis prouoluebant ex arce, qui ubi in hostem muros subeuntem incidissent, magnam stragem necessario aedebant. Quibus quidem in praeliis saepius per biduum die noctuque continenter diuersis etiam locis pugnatum est, quum hostes copiis in multas partes diuisis uicissim praelio succederent, ducibus eorum pro sauciis et fessis abundante multitudine integros ac


135. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 283 | Paragraph | SubSect | Section]

artem expugnandarum urbium adicerent, asserens rem militarem non minus consilio quam ui corporis procedere. Itaque cuniculum sub terra agendum et puluere facticio arcem deiciendam edocet. Duces collaudato Gallo promissisque, si exitus consilium comprobasset, onerato, uim magnam fossorum ― et praesto erant ― contrahunt (nam haud procul inde argentariae sunt) atque intra paucos dies cuniculum egere, aut nullo Hungarorum ingruentis periculi sensu, aut quia ferramentorum inopia Turcis altius terram molientibus obuiam


136. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | SubSect | Section]

copiis comparatis per Danubium gelu concretum sine ullis nauibus in regionem Daciae Tauruno obiectam transmisit, atque inde superato Thibisco amne, et ipso glacie astricto, fines Baciensis regionis inuasit, ibique aliquot uicis depopulatis raptim se Taurunum recępit. Magnam uim pecorum abactam, hominum ad mille et trecentos captos esse ferunt. Haud tamen sine detrimento Turca domum reuersus est, quippe praeter mille ferme equos ui frigoris absumptos, et aliquot e suis desyderauit, et ipse a quibusdam Hungaris uiam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.