Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: magnam

Your search found 470 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 4-15:


4. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Apsarensis et Arbensis episcopatus habuerunt parochias suas in insulis suis, sed Vegliensis optinebat maiorem partem parochiarum, quas nunc habet Signiensis ecclesia, que non erat tunc episcopalis sedes. Omnes enim ciuitates predicte ad regnum Chroatie pertinebant. Iaderensis episcopatus non magnam habuit parochiam propter uicinitatem Nonesis et Belgradensis episcopatuum. Cum autem Belgradensis ciuitas destructa fuisset a Venetis, mutauit sedem suam in Scardonam. Traguriensis episcopatus, quia sue metropoli uicinior erat, maiorem diocesim sortitus est, uidelicet castrum Sibinicense cum


5. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Recepta etiam computatione capitum ciuitatis Spalatensis, mittebat stipendia omnibus, infantibus etiam in cuna iacentibus singulos aureos dari faciebat. Mittebat autem duces suos cum magno apparatu armorum portantes pro sumptibus pecuniam copiosam. Qui ueniebant et tenebant ciuitates maritimas et magnam Chroatie partem. 9Itaque Spalatenses rogauerunt Raynerium archiepiscopum, ut pergeret Constantinopolim ad imperialem curiam uisitandam. Qui gratanti animo acquiescens assotiatis sibi aliquot de nobilibus ciuitatis Constantinopolim profectus est. Ingressusque ad Emanuhelem


6. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Vranam aput ecclesiam templariorum consecrauit eum cum altero electo Tiniensi, nomine Micuso. Qua de re magna fuit suborta contentio inter Nicolaum electum et Gruptium Nonensem episcopum, ita ut distractis patrimoniis suis pro sumptibus in prosecutione causarum huiusmodi faciendis, ambe partes ad magnam inopiam deuenirent. 15Cum autem Bernardus archiepiscopus iam in senium uergeret, paralisis morbum incurrit adeo, ut trementibus membris elinguis efficeretur. Et cum non posset uerbum nisi cum difficultate exprimere, flebat amare quando aliqui ueniebant ad eum. Sed cum


7. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

altare, ad hospitium secessit. Ea die comunitas exhibuit regi affluentissimam procurationem in domo, que dicitur Mata extra muros aquilonaris porte. Dicebatur autem tunc fuisse in comitatu regio plus quam decem milia equitum, excepta uulgari multitudine, que pene innumerabilis erat. Tunc rex cepit magnam benignitatem erga Spalatenses ciues ostendere, ita ut ipse ultro prouocaret eos ad petendum a se, quod eis ad publicum cederet comodum. Velle quippe regis erat, ut ad munimen ciuitatis sue reciperent castrum Clisse, uolebat nichilominus eis concedere comitatum insularum. Sed Spalatenses suo


8. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eratque Gregorius intra suum presidium undique coartatus ita, ut nulli egredi uel ingredi liceret. Gregorius qui nimis erat callidus et astutus, positis insidiis ualde diluculo, cum non bene uigiles precauissent, repente irruit in castra Buyseni et antequam arma bene capere potuissent, ceperunt magnam cedem ex hostibus facere, ipsumque Buysenum ceperunt uiuum. Et cum ante Gregorium adductus fuisset, cepit pro uita sua misericordiam deprecari. Sed Gregorius, ut erat uir austerus et ceruicosus, nil flexus ad supplicis uerba captiui, dixit astantibus: «Exuite ipsum lorica». Et cum seipsum


9. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Qui armata equitum turma non modica clam equitauit ad locum, qui dicitur Basilen, ubi magna ouium multitudo pascebatur et abstulit de ouibus Spalatensium octoginta fere milia et abduxit eas in terram suam nichilque Spalatenses recuperare potuerunt. Verumtamen armato sepius nauali exercitu magnam partem terre ipsius depopulati sunt. 5Eo tempore erat quidam senex Duimus nomine, qui licet esset etate maturus, crudis tamen erat moribus insuauis. Hic cum putaret sibi factam fore iniuriam a filiis Vitalis pro eo, quod in quandam eius ancillam manus iniecerant, indignum


10. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

exstructe congerie sed ex leuibus essent stipulis preparate, ita breui spatio contrite sunt et combuste, ut nullum foret obstaculum transeundi. Venientes autem ad primos terre colonos non totam sue atrocitatis seuitiam a principio ostenderunt, sed discurrentes per uillas predasque facientes non magnam stragem ex hominibus faciebant. 5Erant autem duo fratres duces illius exercitus, quorum maior Bath, minor uero Caydan uocabatur. Miserunt autem ante se quandam equitum manum, qui ad Hungarorum castra propinquantes et se ipsos frequentius ostentantes, eos ad prelium


11. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

prophanantes, dirruebant altaria, spargebant relliquias, ex sacratis uestibus concubinis et uxoribus redimicula preparabant. 13At uero Bela rex auxilio protectus diuino, tantum euadens excidium cum paucis secessit in Austriam. Rex uero Colomannus, frater eius, deuenit ad magnam uillam, que sita est super ulteriorem ripa Danubii, nomine Pestium. Ad quem locum maxima multitudo Hungarorum et aliarum nationum, que ultra citraque Danubium habitabant, audito infausto belli euentu et cognoscentes interitum totius exercitus confugerunt. Habebant enim fiduciam in numerosa


12. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Sed postquam resciuit, quod rex iam in maritimis tutus maneret, lentius gradi cepit. Et cum totus exercitus ad quandam aquam, que dicitur Sirbium, descendisset, parumper consedit ibidem. Tunc truculentus carnifex iussit omnem captiuitatem, quam ex Hungaria duxerat, congregari in unum, multitudinem magnam uirorum et mulierum, puerorum et puellarum fecitque omnes in quandam planitiem duci. Et cum omnes quasi quidam grex ouium coadunati fuissent, missis spiculatoribus omnium fecit capita amputari. Tunc ingens audiebatur ululatus et planctus totaque terra moueri a uoce pereuntium uidebatur.


13. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

gladios effugere nequiuimus, si hic expectauimus iugulari? Tunc oppressio magna facta est ad omnes ianuas ciuitatis fugientium intra muros. Relinquebant equos et animalia, uestes et utensilia, ipsos etiam filios non prestolantes mortis urgente stimulo ad tutiora currebant. At uero Spalatenses magnam eis humanitatis gratiam exhibentes recipiebant hospitio et eorum inopiam, quantum poterant, releuabant. Sed tanta erat fugitantium multitudo, ut domorum eos non caperent diuerticula, sed manebant in uicis et in uiis. Nobiles etiam matrone circa septa ecclesie sub diuo iacebant. Alii in


14. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ipsum tanta dignitate crederent dignum, eis gratias retulit. Nullum tamen suscipiendi oneris gerens propositum dixit se electioni nec consentire nec dissentire ad presens. 3Tunc quidam layci, quos inuidie liuor et odii exagitabat insania, hoc audientes exarserunt in iracundiam magnam. Et adeuntes potestatem plurimis eum uerborum aculeis stimulantes incitauerunt dicentes, quod si hoc fieret, tota ciuitas in seditionem comota grande foret periculum incursura. Potestas ergo conuocata multitudine populari edictum proposuit, ut nisi clerus a sua intentione desisteret, uel si


15. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

procuratores capituli asserentes electionem ad regis libitum celebrarent. Sicque factum est. Abierunt ad regem nuntii false legationis prosequentes mandatum. Et quia tunc erat rex in partibus Sclauonie, cito reuersi sunt dicentes electionem se de Hugrino fecisse et regem ciuitati esse placatum et magnam ab eo gratiam fore ciuibus repromissam. 13Sed uulgo dicitur mendatium curtos habere pedes, parum potest procedere, cito deprehenditur. Non enim bono peraguntur exitu, que malo sunt principio inchoata. Nam qui regem placatum dixerant, uerius dicere poterant regem regum Deum


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.