Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: magnam

Your search found 470 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 68-82:


68. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_294 | Paragraph | SubSect | Section]

uertit usum iam satis edoctus sapientiam huius mundi stulticiam esse apud Deum. Thomas autem apostolus ad Gondophorum, Indię regem; pro architecto non terreni, ut ille putauit, sed cęlestis ędificii missus, cum magnam pecunię uim in ędificandę regię sumptus accepisset, profecto in aliam prouinciam rege argentum omne pauperibus diuisit. Quod ubi innotuit regi, uinctus ductus est in carcerem. Interim Gad, frater regis, elatus, cum


69. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

subueniendi causas haberet/./ Siquando pecunia non suppeteret, uestimenta uendebat/./ Cernens pauperculum quendam nudum efferri, detracto sibi capitis uelamine inuolui iussit cadauer. Quo tempore fame laboratum est, uim magnam frumenti diuisit. Et id quidem absente uiro atque inconsulto, uel quia approbaturum speraret, uel quia, quod unius erat, aliis quoque commune esse debere facile persuaserat necessitas multorum. Denique cum esset regis


70. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_336 | Paragraph | SubSect | Section]

et postremo relicto regno discipulus apostoli fieret, qui fuerat Indię dominus. Iudas etiam Thaddeus, cum Abagarum, gentis ultra Euphratem positę regem, graui ualitudine laborantem solo tactu sanitati restituisset, magnam uim argenti atque auri pro eo sibi oblatam constanter recusauit. Si nostra, inquit, dereliquimus, quomodo accipiemus aliena? Itaque tantum diuitiarum contemptum in tam paupere uiro rex admiratus, non ita cupide paulo


71. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_429 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsi confutati sint, ut appareat non fuisse maleficia, quibus etiam maleficiorum magistri succubuerunt. Magorum igitur princeps Simon Samaritanos pręstigiis dementabat et eo temeritatis proruperat, ut se Dei uirtutem magnam diceret. At cum Philippus diaconus illo accessisset et Euangelium Christi miraculorum operationibus confirmasset, Samaria uerbum Dei accepisse dicitur et ad baptismum simul uenisse. Nonne ideo, quia maiora quędam


72. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_402 | Paragraph | SubSect | Section]

benedictum morbo affectis porrigendo pestilentiam sedauit, in ipsos tantum Cantuarię occupatores grassantem, qui ab Ethelredo rege secedentes, cum pyratis societate facta, * add. in urbem hostiliter irruperant, magnam ciuium partem sustulerant, monachos interfecerant, templum incenderant, sibi graue uulnus inflixerant et carcere teterrimo constrictum menses septem incarcerauerant. Omnes Dei ultione deleti fuissent, nisi Elphegus


73. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_529 | Paragraph | SubSect | Section]

officio fungebatur uerę charitatis, eos in Dei seruitio pia circumuentione retinens, quos forte necessitas dilabi compulisset, multoque plus lucri largiendo faciebat quam detrimenti mentiendo. Et sapientis erat modico damno magnam utilitatem quęrere. Illius quoque abbatis laudatur mendacium, qui (ut Cassianus tradit) Simeoni monacho prospexit, ut in proposito uitę perfectioris perseueraret. Hic nuperrime ex Italię partibus ad Aegypti


74. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_385 | Paragraph | Section]

idem apostolus: Mihi autem pro minimo est - inquit - ut a uobis iudicer aut ab humano die; sed neque meipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Discamus in Apostolo magnam animi modestiam! Nullius conscius culpę, non audet se iustum dicere. At nos, qui quotidie aliquid delinquimus, saltem aliis uelle pręponi erubescamus. Et cum ipse subsequenter dicat: Qui


75. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_388 | Paragraph | SubSect | Section]

et simultatum oblitus, nisi impune dimittantur, simul optat mori. Ac ne forte ideo illis gratiam ab eo quęsitam putemus, ut supersint, quibus ipse pręsit, iam Dominum audierat pollicentem sibi: Faciam te in gentem magnam. Sed maius existimauit pro malo reddere bonum quam pręsidere plurimis. Saulis quoque regis illa patientia commendatur, qua rex factus, cum a quibusdam suorum contemptui haberetur, nosse dissimulauit. Deinde


76. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_417 | Paragraph | SubSect | Section]

sentiret. Ad hęc eiusmodi ęgritudine affectus, non intermisit manuum laborem, de palmarum foliis funiculos contorquens, non spiritalis exhortationis curam, semper eorum, qui in eo ad se conuenissent, saluti consulens. Ita magnam langoris molestiam maiore uirtutum meditatione uincebat, animo etiam fortior quam corpore debilior. Beniamin eremita aquę intercutis morbo uehementer laborabat. Ac ne hoc illi ob delicta datum crederes, alios


77. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_484 | Paragraph | SubSect | Section]

cadunt de mensa dominorum. Quia ergo et petendo et humiliando sese perseuerauit, nec silentio repressa nec contumelia confusa, meruit audire: O mulier, magna est fides tua. Fiat tibi, sicut uis! Magnam fidem indefessa supplicantis probauit assiduitas. Quę si semel uel iterum repulsa cessasset, profecto neque magnę fidei esse diceretur neque, quod petebat, impetraret. Maria quoque Magdalena ueniens ad monumentum


78. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_527 | Paragraph | SubSect | Section]

Oportet ergo illum, quem Christus nunc uinctum tenet, nouissimo tempore dies aliquot solui ac dimitti. Quod Ioannes in Apocalypsi cernens ac dolens clamat: Vę terrę ac mari, quia descendit diabolus ad uos, habens iram magnam, sciens, quod modicum tempus habet. Et idem rursum ait: Soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quę sunt super quatuor angulos terrę, Gog et Magog. Et congregabit eos* in


79. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_531 | Paragraph | SubSect | Section]

corroborentur. Legitur enim de ipsis in Apocalypsi: Et post dies tres et dimidium spiritus uitę a Deo intrauit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos, qui uiderunt eos. Et audierunt uocem magnam de cęlo dicentem eis: Ascendite huc! Et ascenderunt in cęlum nube, et uiderunt illos inimici eorum. Et in illa hora factus est terręmotus magnus, et decima pars ciuitatis cecidit, et occisa sunt in


80. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_545 | Paragraph | SubSect | Section]

Quid facient miseri peccatores, ubi tot aderunt accusatores, ubi omnia contra illos in iudicio stabunt et pro illis nihil? Peccauimus tibi, Domine, multumque deliquimus; miserere nostri secundum magnam misericordiam tuam et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitates nostras. Da, ut nunc ploremus ingratitudinem nostram, ne tunc confundamur; ut nunc lugeamus, ne tunc semper lugendi causam habeamus.


81. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_573 | Paragraph | SubSect | Section]

sic consumptis fugere supplicia ęterna liceret! Sed hoc omnino supra quam cogitari potest grauius est, quod semper ardere cogemur et nunquam dabitur mori. Semper uiuemus, ut semper tormenta patiamur. O, quam breui labore quam magnam potuimus adipisci beatitudinem! Et ecce, pro quam modica delectatione momentaneisque deliciis in quam immensas incidimus erumnas! In hęc et eiusmodi lamenta, qui damnati fuerint, flebiliter concitabuntur.


82. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_598 | Paragraph | SubSect | Section]

fornace conclusos torreat semper et excruciet. Cuius quidem crudelitatem subsequentis quoque casus infelicitas facit manifestam. Iconię in monasterio (quod Tongalathon dicebatur) monachus erat, qui simulata sanctimonia magnam apud omnes ęstimationem comparauerat. At uero, cum ęgrotans ad diem uitę suę supremum accessisset, expauefactus fratres conuocat, hypocrisim, quam diu cęlauerat, prodit. »Et nunc uidete — inquit — quo me


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.