Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: nationis

Your search found 140 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 51-56:


51. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 2 | Paragraph | Section]

licet Croatis, qui pro veritate Diplomatis Alexandri M. tanquam pro aris et focis decertant. Explica intricatam hanc tuam sententiam; dicerene voluisti quod ex ipsis Croaticis commentatoribus qui melius scripsere Fabulam hanc jam profligarint, corpus tamen Nationis pro Diplomate illo adhuc tanquam pro aris et focis decertet? Aut hoc statuere voluisti quod exteri, qui de rebus Sclavonicis scripsere, Authores fabulam hanc jam profligarint, gentilitii tamen Croatiae scriptores pro eadem tanquam pro aris et focis decertant?


52. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 4 | Paragraph | Section]

autem nemo palmaribus his fabulis opus suum commaculavit. At nugas has ii, quos indicavi, Croatae Scriptores nihilo saecius venditabant! Verum an non jam supra stipulatus sum, ipsum rei Litterariae statum non et obscuris quibusdam Authoribus, sed ex iis, qui saniori Nationis parti plurimum probantur, aestimari debere. Ortum Kocsius vester Hunnorum a Daemonibus Incubis repetit. Fabula venditi a Zvetibald pro alba Equa Regni non nullis vestris scriptoribus magni negotii momentum habere videbatur. Attilae Diploma minuti quidam


53. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 6 | Paragraph | Section]

Bedekovichius Croatae suos Tibi vades praestitere, ille Maurum Orbinum, hic Cromerum, Alexius Piarista a Bedekovichio Citatus Tibi Parietinas, plane Pragenses indicavit. Cur, cujus Orbinus, cujusve Cromerus Nationis fuerit, non indagasti, cur aetates eorum non contendisti; cur tempus, quo nuga haec parietinis Pragensibus insculpta fuit, non eruisti; id Tu si praestitisses, vereor ego ut figmentum hoc in Croatam detorquere potuisses. Si enim prima Diplomatis


54. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 8 | Paragraph | Section]

Augustae his in Regnis praesum, honore Litteram hanc primum in Academiae hujus Tabulas referre, deinde vero per Ephemeridas seu universitatis seu Vindobonenses publicam reddere velim. Ego praestantiae operis Tui Iustitiam reddidi, spero quod Tu egregiis Nationis nostrae Authoribus idem praestare non recusabis. Quo Loco id tantum a te postulo vehementer ne ad faciendam inter vestros nostrosque Authores Contentionem descendas; scis rem esse invidiae plenam, scis primos ferme vestros Scriptores Bonfinium, Ranzanum


55. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 9 | Paragraph | Section]

nempe cum Diploma Alexandri M. explodo, et cum Croatas non originarios Illyrici veteris populos, sed aliunde huc delatos affirmo; in his, ut animadverto, Tu mihi non refragaris; contendis attamen me contrariam Sententiam et traditas ab aliquibus fabulas universis Scriptoribus et toti Corpori Nationis Croaticae manifesta injuria appingere, et indignis Viri Ecclesiastici aculeis universam propterea gentem lacessere. Haec num ita se habeant, ipsa verba mea fidem faciant. Lib. 1. pag. 186. ita scripsi: maxime risu digna est non nullorum scriptorum Croaticorum


56. Škrlec Lomnički,... . Epistolae Nicolai Skerlecz ad... [page 17 | Paragraph | Section]

Tuo, cujus Iudicii vim merito suspiciunt omnes qui eum intimius noverunt, et Tuto Tibi possum asseverare obmotam illi fuisse indignationem ob orationis Tuae acerbitatem; dicam amplius: Cum nullo mihi hactenus seu Hungaro seu Croata, qui librum Tuum pervolverunt, sermo intercessit, qui non apertum Nationis Croaticae contemtum in te notarit. Sit proinde animi levitas, sit defectus Iudicii, sit partium studium quod indicati a me Textus adeo in sinistram partem accipiantur, non meum solius, sed plurium etiam aliorum hunc esse errorem, vides. Si nos qua pusillos respicis, quid Te


Bibliographia locorum inventorum

Škrlec Lomnički, Nikola; Szalágyi István (1729-1799; 1739-1796) [1778], Epistolae Nicolai Skerlecz ad Stephanum Salagi et responsorium Salagi (, Zagreb; Pečuh), Verborum 7797 [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [skerlenepistsalag].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.