Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: accipere

Your search found 396 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 286-328:


286. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 768 | Paragraph | SubSect | Section]

Scripturae caelestis cognitio a Deo per filium eius flagitanda est. Quaerenti enim monstrabitur, pulsanti aperietur, et petenti dabitur. 2 Christi munus est, tum nobis aperire Scripturam: tum cor nostrum illuminare, ut intelligat Scripturas. Luc. 24. Ex illius plenitudine nos omnes accipere oportet. Hoc autem fit, cum eum fide agnoscimus et apprehendimus. 3 Spiritus sanctus est autor simul et explicator Scripturae. Ipsius est, nos ducere in omnem veritatem: Ioan. 16. Ipsius est Scripturam cordi nostro inscribere: Ierem. 31. Nam prophetia totaque Scriptura


287. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 780 | Paragraph | SubSect | Section]

16 Nomina propria, et etiam alia multo recentiora, tribuuntur interdum rebus vetustioribus per prolepsin, seu anticipationem: de quo sic annotat Augustinus lib. Quaest. super Levit. cap. 23. Vestem sacerdotalem, quae magnum continet sacramentum, Aaron et eius successores iubentur accipere in Exodo, antequam quicquam de sanctificandis et quodammodo ordinandis sacerdotibus praecipiatur. Sic et Moise ascendente in montem, vetantur ascendere sacerdotes: quos alios intelligere non possumus,


288. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 782 | Paragraph | SubSect | Section]

pro se in templo offerri curet, ad peragendam cum illis aliis quatuor purificationem. Potremo hoc discrimen personarum loquentium etiam Paulus respicit, cum 1. Cor. 7 pleraque nominem Dei loquitur, quaedam tamen etiam suo: ut de retinendo infideli coniuge. Sic forte pro semihumano quandam dicto accipere possis, quod Petrus dicit ad Magum: Precare Deum, si forte remittatur tibi cogitatio cordis tui. Non ille ibi nomine viventis Dei determinat, quam certae aut dubiae sint eius promissiones, aut quam certo illis credi, vel etiam de illis dubitari velit: sed ex sese eum territat, minis


289. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 792 | Paragraph | SubSect | Section]

de Christo, quae ad Ecclesiam referri est necesse. sic Psal. 69 proprie de Christo disserit: sed cum dicitur ibidem, Deus tu nosti stulticiam meam, et delicta mea a te non sunt abscondita: stulticia proprie ad Ecclesiam pertinet, nisi quis malit de imputata Christo stulticia accipere. Atque haec est una ex 7 Regulis Ticonii, quas Augustinus celebrat ac exponit, de quibus alibi in hoc Opere agetur. Consimilis praecedenti Regula Ticonii est, quod quae de diabolo dicuntur, saepe eius membra aut impios complectantur: et vicissim quae de impiis leguntur, non


290. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 809 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

ad allegorias confugitur: quando quidem interpretatio Grammatica si retinetur, errores non parvos gignit. Sic enim natus est error Anthropomorphitarum, Deo tribuentium humana membra et adfectus: cum nollent locutiones illas de Deo iam Scripturis usitatas, iuxta tropum, quem ad modum decet, accipere. Similiter errarunt Euchitae, semper orandum esse, stolide contendentes: qui in Evangelio dicitur, Oportet semper orare, et nunquam intermittere. Quamvis hic Synecdoche potius occurritur errori, quam allegoria. Sed illorum error crassior, minusque tolerabilis, qui seipsos castraverunt:


291. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 826 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

simplicem sententiam sic satis fuerit assecutus, spiritualem fructum possit capere, atque vel publice ad universae Ecclesiae, vel privatim ad suae ipsius conscientiae utilitatem, quae observarit, convertere. Siquidem hoc demum est feliciter versari in Sacris literis, et recte eas intelligere: ita accipere et interpretari eas, tanquam si propter praesentem Ecclesiae statum, nec non ob tuam unius utilitatem editae omnes forent, sicutrevera editae sunt. Istud igitur quomodo efficere expedite queas, ex ipsis libris Sacris, maximeque ex Paulo apostolo, harum rerum magistro peritissimo, ideoque


292. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 837 | Paragraph | SubSect | Section]

primoque hoc genus literarum ab autoritate Canonum distinguendum est. Non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire non liceat, sicubi forte aliter sapuerint quam veritas postulat. In eo quippe numero sumus, ut non dedignemur etiam nobis dictum ab Apostolo accipere: Et si quid aliter sapitis, hoc quoque vobis Deus revelavit. Idem in Epistola ad Fortunatum: Non debetur par reverentia canonicis scripturis, et expositionibus earum. Can. 10. Neque quorumlibet disputationes, quamvis catholicorum et laudatorum hominum, veluti scripturas


293. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 845 | Paragraph | SubSect | Section]

tollat: pereant sibi soli, qui perire voluerunt. Ibidem: Adulterum est, impium est, sacrilegum est, quodcunque humano furore instituitur, ut dispositio divina videatur. Ibidem Epist. 4. Praeceptis divinis necesse est obsequia nostra deserviant, nec personam in eiusmodi accipere, aut aliud cuiquam largiri potest humana indulgentia, ubi intercedit et Legem tribuit divina praescriptio. Idem Homilia 1. ad Titum: Omnia Evangelium continet, praesentia et futura, honorem et pietatem: fidem simul omnia praedicationis verbo conclusit. Sicut enim praeco


294. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 851 | Paragraph | SubSect | Section]

narrationem spiritualiter intelligat, quia Cain et Abel genuit, et Seth: an et ipsi figurate tantum fuerunt, non etiam homines ex hominibus noti: De proximo ergo attendant iustam praesumptionem, quo tendat: et conentur nobiscum cuncta primitus, quae gesta narrantur, in expressione proprietatis accipere. Sive figurate sive proprie dictum sit, quod dictum esse narratur: dictum tamen esse, non debet putari figuratum. August. 11. de Gen. ad lit. cap. 39.

EXPLICATIO. A narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret


295. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 853 | Paragraph | SubSect | Section]

praesentis loci consideretur, quod per similitudinem dicitur: August. in Psal. 8. EXPLICATIO. Regula haec pertinet ad omnes tropos, atque adeo omnino ad omnia obscura loca, quae accipere lumen, intelligentiamque suam, tum ex praecedentibus, ac sequentibus, tum et ex proposito ac sensu totius loci, materiaque de qua agitur, abunde in tractatu de modo legendi sacras Literas, ostendi: unde et huius Regulae expositio peti potest. Tropologia libera est, et his tantum


296. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 857 | Paragraph | SubSect | Section]

Quatuor illa flumina, in quae flumen illud quod egrediebatur de paradiso, divisum est: cum et eorum nomina Scriptura sacra commemoret, Geon, Phison, Tigrim et Euphratem: et regiones quas illa permeant, suis nominibus appellet, Evilath, Aethiopiam, Assyriam: absurdum esset allegorice tantum accipere, nisi prius illa esse vera flumina concedatur. Intellectus sacri eloquii inter textum et mysterium tanta est libratione pensandus, ut utriusque partis lance moderata, hunc neque nimiae discussionis pondus deprimat, neque rursus torpor incuria vacuum relinquat. Gregor. 21 Moral.


297. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 875 | Paragraph | SubSect | Section]

quid sit primogenitum: Omne, inquit, quod aperit vuluam. Sponsi in sacris Literis dicuntur viri, et sponsae uxores, etiamsi non concubuerint. Hieronym in Matth. capite primo.

EXPLICATIO. Nullum movere debet, quod apud Matthaeum legitur, Ne timeas accipere Mariam uxorem tuam. Exurgens autem Ioseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit uxorem suam: quasi ex eo quod uxor est appellata, sponsa esse desierit, cum hanc esse Scripturae divinae consuetudinem noverimus, ut sponsas appellet uxores: sicut in sequentibus


298. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 876 | Paragraph | SubSect | Section]

spiritu et ambulemus. Et alibi: Si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis Et in veteri Testamento: Dans flatum populo, qui est in ea: et spiritum his, qui calcant eam. Qui enim calcant terrena opera, et pedibus suis subiiciunt ea, utique non malum, sed bonum spiritum merentur accipere. Econtrario malus spiritus semper cum additamento legitur: ut ibi, Cum immundus spiritus exierit ab homine. Et in alio loco: Increpavit spiritum immundum. Et, Spiritus malus invasit Saul. et caetera his similia. Torrens nusquam in bonam partem accipitur. Hieron. in Ecclesiasten,


299. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 883 | Paragraph | SubSect | Section]

potuimus invenire, et quicquid nos non potuimus, aut nondum possumus, et tamen in eis inveniri potest. Solertissimus indagator Canonicarum scripturarum auctoritatem sequatur Catholicarum ecclesiarum quam plurium: inter quas sane illae sunt, quae Apostolicas sedes habere, et epistolas accipere meruerunt. August. 2 de doctrina Christiana, cap. 8.

EXPLICATIO. Tenebit igitur hunc modum in scripturis Canonicis, ut ea quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis, praeponat eis quas quaedam non accipiunt: in eis vero quae non accipiuntur ab


300. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 893 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

humanitatem: ut est. Ex Aegypto vocavi filium meum. 26 Aut divinitatis eius generationem ante principium: ut est, Ex utero ante luciferum genuite. 27 Aut secundum eius adventum: ut, Ecce super nubes caeli sicut filius hominis. Omnes praedictiones de solo Salvatore, duobus modis solemus accipere. 1 Quaedam enim ita in ipsius personam praedicta sunt, ut aliis convenire non possint: sicut legitur, Non deficiet princeps ex Iuds, neque dux ex foemore eius, donec veniat cui reposita sunt. 2 Quaedam


301. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 928 | Paragraph | SubSect | Section]

principia, quae exculta et absoluta postea hisce nominibus merito sunt dicta. Alias soli iuri: ut 1 Samuel. 20. Cras sedendo sedebo cum rege ad comedendum: id est, omnino debebo cum eo convivari. Alias voluntati: 1 Samuel. 21. Si accipias tibi gladium Goliad, accipe: id est, si omnino vis eum accipere. 34 Alias etiam soli conatui rei: ut Act. 7, Moses redegit eos in concordiam: id est, conatus est redigere, sed frustra. 1 Ioan. 1 et 5 dicitur, Quod si quis negat se esse peccatorem, aut non credat in Christum, is Deum ipsum mendacem faciat: id est, insimulet, aut


302. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 929 | Paragraph | SubSect | Section]

regit in genitivo effectum: hinc Amphibologia exoritur. In quibusdam aut locutionibus facile ambiguitas dissolvitur, veluti cum dicitur: Salus Dei, pax Dei, gratia Dei, iustitia Dei, et salutare Dei. Posset quidem Lector falli, et accipere sermones illos, tanquam illis significetur salus in Deo, iustitia, pax, et virtus in eo: sed in plerisque Scripturae locis non hoc significari indicat sententiarum series, et declarant sancti intelligentes, quod salus sit nobis a Deo, gratia, pax, iustitia et virtus a Deo, qui nos facit


303. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 932 | Paragraph | SubSect | Section]

obtinent. Nam et Principium indicat nihil adhuc tunc rerum fuisse: et Creare, significat, ex nihilo res summa omnipotentia producere: et denique tum Deus, tum Caelum ac Terra significantissima vocabula sunt. Alias ratione compositionis et sententiae necesse est vocabula in maiore quadam emphasi accipere: ut, Hodie genuite. Psal. 51, Peccatum meum contra me est semper. et Palmo 22, Ipsi autem aspexerunt, et contemplati sunt. Hac nocte auferetur anima tua a te. Sic omnia vocabula ad Deum translata ab hominibus emphaticotera sunt. Tale est illud Psal. 51,


304. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 947 | Paragraph | SubSect | Section]

ihre lust an mir gesehen. Psal 59, Deus faciet me videre in hostibus meis: id est, optatum eventum faciet me spectare cum maximo gaudio. Psal. 112, Confirmatum est cor eius, non timebit, donec videat in hostibus suis. Significat quoque Videre, experiri, accipere bona et mala, frui bonis, perpeti mala: quanquam haec significatio non ita diversa est a superiori, nisi quod longius in effectus verbum noticiae producit. Psal. 4. Quis facit nos videre bonum? Psal. 27, Nisi credidissem me visurum bona Domini in terra


305. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 952 | Paragraph | SubSect | Section]

quasi quaedem hypotyposis maioris energiae causa a Christo adhibita, alioqui omnes scient in illo die, quin et in morte corporali sciunt iustas causas suae damnationis, nec audebunt ibi cum tanto iudice expostulare: et contra pii sciunt fide se ob Christi meritum salvatos esse. Sic forte possis accipere Christi dictum, Luc. 13: Amen dico vobis, non videbitis me, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini: non illorum poenitentiam, sed suam abitionem ad patrem et glorificationem, ipsis tandem perniciosam futuram, indicat. Ponitur ergo eorum confessio maiestatis Christi, pro


306. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 957 | Paragraph | SubSect | Section]

quod coquetis, coquite: id est, quod vultis coquere aut pinsere. Oseae 7, Peregrini exederunt substantiam eius, et non novit: id est, voluit nosse. Psal. 62, Interficietis nos omnes, id est, interficere conabimini. 1. Sam. 21, Si eum accipies tibi (id est, si vis eum tibi accipere) accipe. Esa. 3, Non ero curator. 1. Cor. 6, Quare non potius ἀδικεῖσθαι, ἀποστερεῖσθαι; iniuria afficimini et spoliamini: id est, quare non potius pati vultis iniurias et rapinas vestrarum rerum? Ibidem: Sed ego sub


307. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 965 | Paragraph | SubSect | Section]

et non Dei sit nos recipere in caelestia domicilia. Sed utraque locutio attemperatur nimium ad Parabolae sermonem. Ubi Theologi ignari huius Hebraismi sese misere torquent. Sic persolvtio vinitorum non docet aliquos vere suis operibus regnum caelorum mereri, alios vero illud gratis accipere. Tale est: Sicut Ionas fuit in ventre coeti per tres dies et tres noctes: sic filius hominis erit tribus diebus et tribus noctibus, etc. Marci 12. Propter Ionam illud de tribus diebus et noctibus dicitur, non propter Christum, qui per tres noctes non fuit. Num. 23, Non


308. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 978 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

causam damnationis ipsius et salutis Lazari videtur affirmare, esse alterius temporariam felicitatem, et alterius aerumnas: cum per illas lauticias ac delicias tantum impoenitentia divitis, et contra per crucem (ut ita loquar) filiatio Lazari indicetur. Hac ratione quoque pauperes dicuntur accipere suos benefactores in aeterna tabernacula, cum hoc opus sit solius patris propter meritum filii, qui tamen simul tanta felicitate omnia piorum benefacta remunerat. Sic Psal. dicit: Ira viri confitebitur tibi, seu celebrabit te: pro, erit qualiscunque occasio tuae laudis. Ita


309. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 982 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

est, non quod caelestia sydera sint lapsura de caelo, quippe cuius magnitudini unius ex eis non sufficiat terra tota: sed intelligendum est, quod aut videbuntur igneae impressiones tanquam stellae cadentes, aut ipsae stellae non dabunt lumen suum, Deo impediente. Bifariam etiam possumus accipere lunam, solem et stellas, obtenebrari aut cadere: vel ut in illis intelligantur homines in hoc mundo illustres, qui cadere et obscurari dicuntur, dum tribulationibus et angustiis et morte perit gloria eorum in hoc mundo, Antichristo et eius satellitibus supra modum contra Ecclesiam


310. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 992 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

aut indicatione agni paschalis et aliorum expiatoriorum sacrificiorum, intelliguntur primum quidem illi ipsi ritus, sed praecipue tamen ipse per illa figuratus agnus Dei totius mundi peccata tollens. Cum Christus iussit Apostolos primum non sumere secum baculum aut peram, postea contra accipere: omnino voluit aliquid maius per illas notas indicare, nempe doctores debere esse expeditos ad cursum ministerii: et postea indicavit varias difficultates eis obviaturas: sed tamen interim voluit etiam illud ipsum factum ab eis fieri. Sic tota lex aliud sonat et valet externa


311. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1003 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sui (de quo postea prolixius agetur) metas cogat constringatque, ut eas quasi in unum cumulum congerere, et non ordine disponere ac proponere minus oculato videri queat. Est vero ea mentis humanae natura, ut praesertim in prima perceptione, perinde singula separatim intueri et accipere velit, sicut de visu Optici scribunt oculos tantum unum quid uno momento intueri, quin nec alii quidem sensus duo diversa recte simul ac semel percipiunt. Quare cum intelligentiae ita conferta rebus oratio proponitur, dum ei tam varia uno quasi momento ac impetu obtruduntur ac ingeruntur,


312. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1021 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

perpetua, quae nunquam oblivioni tradetur: id est, foedus perpetuum, quod nunquam oblivioni tradetur. In eodem membro, ut Ioan. 1, Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, credentibus in nomen eius. Ubi per Credentibus, exponit, quidnam sit Christum accipere, nempe credere in eum. Sic ibidem, per (Plenum gratia et veritate) exponit illa antecedentia (Gloriam ut unigeniti a Patre.) Tale et illud videri posset, quod ibidem Ioannem Baptistam affirmat venisse in testimonium: et mox explicat, Venit in testimonium, ut testetur de luce. 2 Cor. 4,


313. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1082 | Paragraph | SubSect | Section]

ipsius videtur affirmare, esse eius temporariam felicitatem: et contra, salutis Lazari ipsius aerumnas: cum per illas lauticias ac delicias tantum impoenitentia Divitis: et contra, per crucem vera adoptio Lazari, aut genuina filiorum Dei nota indicetur. Hac ratione quoque pauperes dicuntur accipere suos benefactores in aeterna tabernacula, cum hoc opus sit solius patris propter meritum filii. Sic Psalmus dicit, Ira viri confitebitur tibi, seu celebrabit te: pro, erit qualiscunque occasio tuae laudis. Ita igitur de qualicunque occasione hîc et saepe alias pronunciatur, ac si esset


314. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1084 | Paragraph | SubSect | Section]

formulis et verbis proponuntur. Isa. 1, Lavamini, et mundi estote. Hoc dictum videtur a nobis propriam mundiciem flagitare, cum revera aliena, aut Christi nobis offerat. Ideo Augustinus crebro inculcat, Deum mandando et flagitando docere, quid velit nos ab eo per Christum petere, et gratias accipere. Sic alias indicat, Convertimini ad me: alias dicit, conversurum nos esse ad se. Quare dicendo, Convertimini ad me, non nostras vires praedicat, quasi nos possimus nos ad eum convertere: sed nos aversos esse, et hoc conversionis beneficium ab se mendicare hortatur. 17 In


315. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1091 | Paragraph | SubSect | Section]

possumus: cui tamen etiam librorum lectio, et expertorum hominum interrogatio accedere potest. Verum hîc diligentissime illud periculum damnumque cavendum est, ne sicut ex externarum seu communium rerum noticia, ali quod adiumentum ad intelligendum sermonem sacrarum Literarum accipere possumus et debemus: sic etiam ipsas primarias res aut sententias, quas proprie ex sacris Literis discere deberemus (ut quid sit Deus, eiusque voluntas, quid et qualis sit homo, quid peccatum, quid iustitia aut iustificatio, fides, gratia, aut imputatio, sacrificium, sacerdotium, et


316. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1093 | Paragraph | SubSect | Section]

in Domino, creberrime antecedentes motus, nempe agnitio et fiducia Domini, declarantur, aut certe simul comprehenduntur. Sic confiteri Domino, et celebrare eum, saepe indicat agnitionem beneficiorum eius, et gratitudinem pro illis. Osculari Meschiam, Psal. 2, significat agnoscere, accipere eum, ac ipsius veram religionem, et porro etiam beneficia percipere. Manifestum ergo ex hisce exemplis est, maximam lucem sacro sermoni afferre, vel mediocrem noticiam saltem ex ipsa experientia ac quotidiano usu colloquioque hominum provenientem communium rerum totiusque


317. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1098 | Paragraph | SubSect | Section]

et Christus ipse in deprecanda sua cruce ac passione apud patrem, usus est: ubi etiam illud verbum Transire convivale quid sonat, quasi si sedentibus in ordine convivis, cum alicui imbecilliori parcitur, et poculum ordine progrediens, pertranseat ante eum ad sequentem, ne ille id in manus accipere et exhaurire praeter vires ac voluntatem suam cogatur. Variae etiam metaphorae sumuntur ab ebriosis ac ebrietate et vomitu aliisque accidentibus: quae alias vertiginem falsae doctrinae notant, Isa. 28. 29. Oseae 4, et in Apoc. alias miserandam animi perturbationem, et


318. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1099 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus eos Deus, cassatione venditionum tempore Iubilaei, adfixerat: quo servato locorum et familiarum discrimine, sciretur, quo loco et ex qua stirpe Meschias secundum prophetias nasceretur, nec iure de persona eius dubitari posset. Qua de causa etiam cognomina de nomine parentum soliti sunt accipere, ut tanto diutius propagatio in omnium memoria haereret, dum semper nominato filio etiam parens aut avus est nominatus, aut etiam plures maiores ordine. Hac eadem de causa aut occasione etiam familiae habuerunt propria sepulchra, quo suos mortuos recondiderunt: qui mos multum


319. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1110 | Paragraph | SubSect | Section]

ac sanguine cuiusquam viri, sive sit Adamus, sive Abrahamus aut Israel, oportere omnes ex Deo renasci: omnes iam ob originalem corruptionem esse ex diabolo, esse eius et peccati mancipia: se solum esse veram lucem et finem solidamque impletionem legis: ex sua solius plenitudine omnes oportere accipere gratiam, non a lege, quae eam non afferat: se solum esse verum agnum Dei peccata totius mundi tollentem, non illos Leviticos, qui quotidie in templo mactabantur, et Deo offerebantur: dum etiam ostendit esse veram unicamque portam et viam ad patrem, seque solum ex sinu patris veritatem


320. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1114 | Paragraph | SubSect | Section]

Quare alia quadam doctrina ac sensu religionis opus esse, si salvi fieri vellent. facile etiam ratiocinari poterant, Deum non ad malum aut merum interitum sibi tantum populum data doctrina et religione adiunxisse. 10 Ipsemet etiam Deus docet Deut. 5, eos non bene legis verum sensum accipere, et frustra inde vitam ac iustitiam expectare. Cum enim ibi populus magnifice polliticus fuisset obedientiam, respondit Deus Mosi: eos quidem recte facere, quod obedientiam pollicerentur: sed ignorare quid promittant, quam id sit supra eorum vires, et quod eis desit ipsum bonum cor, unde


321. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1157 | Paragraph | SubSect | Section]

totum hoc genus scriptorum aut studii improbem, vel etiam separatim aliquod bonum scriptum damnem, quae et Dei munus et utilia Ecclesiae esse iudico: sed ut improbem abusum eorum scriptorum, pravumque quorundam iudicium, qui suum cuique locum non tribuunt: nec quem ex unaquaque re usum et quomodo accipere debeant, vel ipsi attente considerant, vel etiam alios modeste dicere patiuntur. Non mox, qui rerum bonarum abusum reprehendit, res ipsas damnat: nec qui aliquod summo loco esse non patitur, mox ei etiam debitam laudem detrahit, eamve suo gradu deturbat. Qua stolida simul et impudenti


322. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1164 | Paragraph | SubSect | Section]

magistri, cum iam pleraque loca scholasque occupaverint, suosque errores ac zizania sine omni verbo Dei, ibi in corda simplicis iuventutis per χρηστολογίας καὶ εὐλογίας seminent, quam sinceros doctores tandem inde Ecclesiae sperare aut accipere poterunt? Aut qua demum alia ratione pii doctores ac gubernatores possunt gregi Domini attendere, et in posterum quoque bene prospicere, quam ut iuxta Pauli praeceptum, seductoribus anathema dicentes, certos ac veritatis studiosos homines deligant, quibus caelestem doctrinam solide


323. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1168 | Paragraph | Section]

desinere a veritatis inquisitione cognitioneque cogamur: aut certe (sicut Paulus de superstitiosis vetulis dicit) semper discemus, et nunquam ad veritatis cognitionem perveniemus. 23 Non velle esse contentum Scripturae iudicio, sed ab ea tanquam obscura, veluti appellationem quandam accipere et dare ad patres, est in infinitium mare progredi: et revera omne definitivum iudicium ex ecclesia tollere. Si enim vel ex uno Augustino utraque pars incoeperit colligere quae pro se facere videbuntur, cum contrariis testimoniis conferre, illa refutare, sua confirmare, et ad omnes novas


324. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1182 | Paragraph | SubSect | Section]

und Religion Gottes aussspeiet) wie dan der herz in seinem abscheid selbst geredt und versprochen hatte. Rogabo patrem (sagt er) et alium consolatorem dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere: quia non videt eum, nec novit eum: vos autem cognoscitis eum, quia apud vos manet, et in vobis erit. Item: Haec locutus sum vobis, apud vos manens: paracletus autem ille, qui est Spiritus Sanctus quem mittet pater nomine meo, ille docebit vos omnia, et suggeret vobis quaecunque dixi


325. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1192 | Paragraph | SubSect | Section]

eos, qui negant Sacramenta esse ex opere operato efficacia, et conferre gratiam etiam non credentibus. At contra tota Scriptura contendit, omnia bona, praesertim spiritualia, et ad gratiam Christi pertinentia, per fidem accipi: contra autem, incredulitatem non solum nihil accipere, sed etiam extreme Deum offendere ac irritare, sibique aeternum exitium attrahere. In quinta sessione, sub isto impio IIII habita 16 Iulii, anni 1562 (quae forte in numero octavo est) manifestissime contra expressum Dei verbum de Sacramento corporis et sanguinis Domini


326. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1197 | Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

donis. Nos ex dono, ordinatione et severo mandato filii viventis Dei, nostrique unici Servatoris, communionem sub utraque specie, totamque veram ac sinceram Religionem habemus, eamque te ac omnibus inferorum portis invitis retinebimus. A' te vero perinde ut a satana ipso, nec boni quidem quicquam accipere cupimus. Non si tu aut ille tuus pater nos Dominicam orationem recitare iuberetis, vobis obediremus, quin potius tanto minus eam recitaremus. Deo, eiusque dilecto filio nos consecravimus, et ut casta sponsa adduximus: illi, non tibi, nostram obedientiam et omnem prorsus observantiam


327. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1223 | Paragraph | Section]

ecclesiae autoritate quomodo mutentur 416. regnum spirituale. 346. sermo in Evangeliis qualis. 277. spiritus qualis 270. totum officium voce Iesus et Meschias notari 283 Christo cur Deus donaverit nomen quod supra omne nomen sit 361 Christum accipere quid sit 258. constituisse Apostolos novi Testamenti sacerdotes, figmentum 435. 436. esse creaturam, unde Arriani probare voluerint 169 inter Christum et Ecclesiam summa coniunctio 28. etc. ultra Christum, et supra, nihil quaerendum 5


328. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 1236 | Paragraph | Section]

quae 272 paulinae epistolae quales 424 a Paulinarum epistolarum lectione quare quidam abhorreant 299 paulini sermonis natura cur observanda 289 etc. pauperes qua ratione dicantur suos benefactores in aeterna tabernacula accipere 319. spiritu 196. 197 peccatores quandiu simus 371. 372 peccatrix qua ratione sit iusta coram Deo 386 peccatum dominans 375. in genere quid in scriptura significet 381. in scripturis quid 372. originale in homine quid 370. 371.


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.