Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: scripta

Your search found 605 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 370-377:


370. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

et Chaldaeorum in illam divina, et locupletissima enarratio. In quibus sane Pici verbis, commiscentur sine discrimine, Chaldaei, Magi, Persae, et Zoroaster. Sed Chaldaeum eum fuisse, ut credam multis adducor argumentis. Tum quod Chaldaeorum lingua eius oracula haec scripta fuerint, ut hic Picus testatur, tum quod Chaldaica, etiam fuerit interpraetatio tum quoque quoniam Proclus, et Psellus Chaldaica ea appellat. Et praeterea, et hanc ipsum oraculorum horum, Theologiam Chaldaicam, et Assyriam Theologiam vocant. Tum etiam quod in


371. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

et non sit a ratione alienum eis contemporaneum Azonacem, in eorum scholis institutum iisdem de Deo sermonibus Zoroastren imbuisse. Inde forte, non immerito Proclus Chaldaicam theologiam, theodolon non semel appellavit, et Chaldaeos illos a Diis edoctos fuisse asseruit. Scripta autem Zoroastris, Suidas sic enumerat, ut ""De natura" sint. libri IV, "De Preciosis Lapidibus" liber I., "Astrorum contemplationis effecta" libri V. Scripsit etiam "De agricultura" de quibus Plinius aliquid citat. Scripsit etiam "Oracula", ut ex Pico apparuit, et alia multa, quae Hermippus


372. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Atheneus non raro citat. Cum autem libri Zoroastri Chaldaice scripti fuerunt, non immerito quaeri potest, a quo nam fuerint postea Graeci facti? Sane Iosephus, de Beroso ita scripsit. Testis horum est Berosus, vir Chaldaeus genere, notus iis qui in disciplinis versati sunt. Quandoquidem ipse scripta Chaldaeorum de astronomia et philosophia in Graecos extulit. Itaque Berosus et hoc testimonio, ni fallor fuerit primus. Secundus est Aristoteles qui librum conscripsit, cui Magico fuit inscriptio: Sed Eudoxus, et Hermodorus Platonicus, et Xanthus Lydus


373. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

ad custodiam cuiusque hominum membri. Qualia sunt Chaldaica sacrificia. Deinde Iulianus praedicti filius sub M. Antonino Caesare scripsit, et ipse Theurgica Logia carminibus et alia quaecumque talis scientiae arcana sunt. In quibus verbis, nominatim sunt Logia ab eo carminibus Graece scripta, seu potius e Chaldaeo conversa. Quae quamvis non videantur, integro carmine conscripta: id evenit, quia mendosa sunt, uti Picus ait, et mutila. Quod etiam Sibillynis carminibus evenisse Lactantius testatur. Hunc Iulianum Proclus, subinde Theurgum vocat, dum Logia adducit, et exponit


374. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

theologiam complectebatur. Utinam denique ipsius Pici commentaria in ea ipsa, et oracula, et libros. Quae Ficinus scribit in obitu eius inter scriptorum suorum reliquias, a se reperta esse: sed ita exarata, ut vix ab eo ipso legi possent Pico. Quae malum, pessum ierunt cum concordia, ab eo scripta Aristotelis cum Platone: Equidem maximam fecit haec Chaldaica Theologia, in iactura XL librorum Amelii. In quibus rationi valde consonum est, quo facilius Zostriam librum falsitatis coargueret, eum saepe vera Zoroastri dogmata, et oracula protulisse. Non minor forte iactura alia fuit,


375. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

Chaldaicae perfectissimae Theologiae, semel et iterum, host en tois…. Sicuti in Chaldaicis fatetur Iamblichus. Sed et huius discipulus, Syrianus; cognomento Magnus testante Suida libros X. scripsit in Logia, hoc est oracula Zoroastri forte omnia. Sed proh nefas maximum ea scripta et thesauri periere omnia: et ex tanto naufragio, vix super fugierunt sexaginta tantum oracula vere divina. Quae quinquagesimo ab hinc anno Parisii a Lodoico Tiletano fuere Graece impressa sub titulo Magika, logia.. Magica


376. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

venerati: maxime ad Deum preces et sacrificia porrexerunt. Propriamque eorum virtutem Dei virtutem esse, idest a Deo in se profectam fassi sunt. De qua ad Deum prece, tam magna ea sunt, quae Proclus Chaldaeorum dogmatibus subnectit, ut maiora, et excellentiora, vix crediderim a quoque Christiano, scripta reperiri posse. Est in his Zoroastri oraculis Dei Patris, et Filii, et Spiritus non solum aperta cognitio, sed magnificae etiam laudes (crediderim hoc dogma de Trinitate personarum eum habuisse ab Abramo vel ab aliis Deo Charis. Quoniam suo lumine naturali non posse nos devenire in


377. Petrić, Frane. Zoroaster et eius CCCXX oracula... [Paragraph | Section]

praestigia: Quae impia, nolimus cum piis hisce commiscere. Verum ad oracula Zoroastri redeuntes, operae fuerit praecium, antequam ea vel proponamus, vel exponamus, quaedam veluti prolegomena eorum praenotare, ut nimirum facilius eorum sensa intelligamus. Sunto autem haec prima, quae scripta sunt a Proclo in prooemio commentariorum suorum in Platonis Parmenidem. He de ton Sacrorum vero nominum, Deorum, secundum eorum mysticam interpretationem, traditorum. Ut ea quae ab Assyriis celebrantur, Zonae, et Azoni et Fontes, et Amilicti, et


Bibliographia locorum inventorum

Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.