Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Bibliographic criteria: none
(All documents) Search criteria: scripta Your search found 605 occurrences
1 2 3 4 5 6 7 Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
Occurrences 405-412:405. Crijević, Serafin... . Bibliotheca Ragusina, loci... [Paragraph | Section]
sit, ut eorum, quos commendavimus, laudes pro dignitate celebrare nomenque monumentis aeternum duraturis mandare velint idque tandem praestent, quod nos praestare optavimus.
VII. Verum nonnulli, quorum, si uspiam alibi, ingens numerus
est Ragusii, qui censoria virga in aliorum scripta temere inquirere et iure suo ac arbitrio, quasi ex sacra tripode pronunciare solent, cum ipsi nec laudanda, nec vituperanda scripserint, nec Aristarchi alicuius censuram vereantur, supervacaneum huiusmodi laborem nostrum censebunt et commentarii huiusce argumentum leve nimis
frigidumque.
potestate
studiose rimatus sum; nihil denique intactum praeterivi, unde aliquid, quod ad rem meam pertineret, efferre possem. Habes igitur unde scribendi materiam hausi. Sed nullus dubito, quin multa et praeclara monumenta diligentiam meam effugerint, adeoque plurima et scripta et scriptorum nomina hic desiderari, quae tamen facile erit adiicere et quae a me omissa sunt supplere felicioribus post me scriptoribus, quibus ea, quae me latuerunt, e latebris eruere continget. Quoad Fratres Praedicatores attinet, iam olim Iconothecam illustrium fratrum, qui praecipua
viros, ex suis seorsum caenobiis quacunque doctorum caenobitarum monumenta
deprehendere licuit, diligenter collegi et hic sincere descripsi, longe plura scripturus, si sartae tectae res eorum servarentur et non uti caeterorum civium in privatis domibus, ita sacratorum hominum in caenobiis cum scripta, tum scriptorum nomina et plura fortasse, quam quae supersunt, in maximo nostrae urbis terraemotu periissent.
XIII. Postremo, si mihi historiae leges in hac describenda Bibliotheca a me neglectas obiiciat quis, recte quidem faciet, nam eius artis imperitum me ipse profiteor;
Vincentius Petrovich ad authorem Epigramma
qui laudasti tot fama digna perenni
Elisabetha Petro
Gentili Bonarello, Catharina Iulio Armentico; at Floria inter filias Secundo loco nata
cum Bartholomaeo Pescionio Florentiae nobili genere orto matrimonium iniit, verum
Ragusii, nam syngrapha, quam pactum matrimoniale vocant, Ragusii scripta fuit ibique in
publicas tabulas relata XIV Kalendas Martias anni MDLXXVII.
Cum viro Florentiam se contulit Floria, ubi Etruscam linguam
brevissimo tempore egregie didicit, ut in Etruria nata videretur,
caepitque ea lingua versus
a nobis supra laudati, sorore, caenobii praeposita, tractare,
verum nec ipse Illyrice, nec ulla ex sacris virginibus Italice loqui noverat. Omnia quae
oportebat Latine et dicebat et scribebat Ractius, quae Restia Illyrice statim
interpretabatur et verbis aut scripta, quae opus essent, responsa Latino sermone dabat.
Porro Nicolea soror erat Andreae, filia Marini Restii, viri patricii ac senatorii,
quae Ordini Praedicatorum in laudato caenobio nomen dedit V Nonas Octobris anno LVI post
MD,
Retrieve all occurrences (This may take some time to download)
|
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.