Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: abbas

Your search found 220 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 20-166:


20. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_288 | Paragraph | Section]

potest meus esse discipulus. Erat autem annorum quindecim, cum sic nudus et armatus in Christo solitudinem ingressus est, sacco tantum et pelliceo palio membra coopertus. Benedictus uero ille abbas, qui uiuendi formulas, quas nunc plerunque sequuntur monachi, scriptas edidit, a parentibus ex Nursia Romam ad excolendum liberalibus disciplinis ingenium missus, impubis adhuc ac pene puer, altius quam ea consueuit


21. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_300 | Paragraph | SubSect | Section]

hos, inquit, Philippi argentum depositum seruatur. At Decius sibi procul dubio illudi putauit, quia, ubi uerę diuitię essent et uera gloria, ignorauit. Cuius quidem glorię cupiditate quondam flagrans abbas Soranus, Longobardis Italiam uastantibus, redimere captiuos et eos, qui amissis rebus predę superfuerant, iuuare non destitit, donec latronum gladiis ecclesię thesauros ab eo frustra quęrentium (quoniam iam nulli


22. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

incunctanter, filiam a demonio liberauit, ut predictum ab Antonio fuerat. Pulchre igitur unico responso Antonius tria simul expressit bona: humilitatis obseruationem, fidei uirtutem, infirmitatis remedium. Moyses uero abbas haud dissimulauit non solum se laudationem sui non quęrere, sed etiam detractione delectari. Siquis enim uisendi eius studio aduenisset, raro aditus copiam faciebat, tanti se habere molestissime ferens. Quamobrem


23. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_316 | Paragraph | SubSect | Section]

aditus copiam faciebat, tanti se habere molestissime ferens. Quamobrem pręsidi quoque prouincię spe conueniendi primum quidem decepto, deinde iterum aduentanti obuiam tandem profectus, cum interrogaretur, ubinam esset Moyses abbas (nam fama tantum ipsi notus erat): Quid tibi, respondit, cum stulto illo ac deliro sene? Denique de semet quasi de alio licentius obloquendo discedere hominem compulit, non mediocriter mirantem, quod tam diuersa de


24. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_317 | Paragraph | SubSect | Section]

sapientissimus pontifex et laudatori satisfecit et, cum summo honore preditus esset, ab humilitate non discessit. Quam autem arduum et difficile sit non illici quandoque humanę laudis affectatione, testis est Apollonius abbas. Qui cum annos quadraginta in deserto solitarius uixisset, iussus uoce sibi e cęlo delata iam tandem ad frequentem locum pergere, coenobium construere, discipulos comparare tam constanter Dominum rogasse dicitur, nequa


25. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_322 | Paragraph | SubSect | Section]

imitari uolentibus, qui Magister et Dominus discipulorum pedes lauit: Exemplum, inquiens, dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Hinc Apollonius abbas ad se magis quam ad eos, quibus pręerat, huiusmodi seruitium pertinere arbitratus, suis ipse manibus hospitum lauabat pedes abbatemque se in monendo duntaxat corripiendoque nouerat, pręterea omnium minimus erat.


26. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_322 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus pręerat, huiusmodi seruitium pertinere arbitratus, suis ipse manibus hospitum lauabat pedes abbatemque se in monendo duntaxat corripiendoque nouerat, pręterea omnium minimus erat. Hor etiam abbas eadem erga peregrinos obseruantia, certo tamen ordine usus dicitur: primum cum illis simul suppliciter prouolutus Deum adorare, deinde pedes eorum abluere, postremo ablutis pręcepta salutis dare, quasi innuere uolens,


27. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

seruire Christo quam dominari mundo. Quoniam, ut Esaias inquit: A seculo non audierunt neque auribus perceperunt, oculus non uidit, Deus, absque te, quę pręparasti expectantibus te . Pacomius abbas fratribus morbo applicitis assedit, non dedignatus ministri operam, ut obsequium pręstaret Domino iubenti ac dicenti: Qui maior est uestrum, fiat sicut minor, et qui pręcessor est, sicut ministrator.


28. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

assedit, non dedignatus ministri operam, ut obsequium pręstaret Domino iubenti ac dicenti: Qui maior est uestrum, fiat sicut minor, et qui pręcessor est, sicut ministrator. Antonius abbas, non minus mansueti ingenii uir, episcopis et presbyteris solitus est submittere ceruicem captans ab eis benedictionem. Iccirco benedixit ei Dominus et custodiuit illum, ostendit ei faciem suam et misertus est ipsius,


29. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_323 | Paragraph | SubSect | Section]

dentibus eorum. Anima nostra sicut passer errepta est de laqueo uenantium. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus. Adiutorium nostrum in nomine Domini. Hinc est, quod Pinisius abbas (ut liberius humilitatis incumbere operibus posset) diuersa perquisiuit loca, in quibus minus notus maneret. Ab Aegypto transmigrauit in Thebaidem et inde ad Palestinam, semper inter alienos serui fungens officio, donec


30. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_324 | Paragraph | SubSect | Section]

Ipse summus pontifex Gregorius primus se seruum seruorum Dei appelauit. Ac ne dictu id illi quam factu facilius fuisse putes, aduenienti Ioanni abbati assurrexit, et prior honoris gratia in terram prouolutus est pontifex quam abbas. Cęteri deinde maximi pontifices nomenclaturę istius titulum omnes usurparunt, opus rari. Omnes se seruos seruorum Dei dici, pauci esse uoluerunt. Igitur Gregorii humilitatem approbasse uidentur etiam qui imitari


31. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_337 | Paragraph | SubSect | Section]

defuturum asserens, quicquid habere necessarium fuerit, qui omnium opifici libenter seruierit, cum ipsa Veritas dicat: Quęrite primum regnum Dei, et hęc omnia apponentur uobis. Hilarion abbas, ut in cęteris omnibus, ita hac quoque in parte circumspectus Orioni, a quo legionem demonum Christi uirtute propulerat, dona immodica secum allata porrigenti: Nonne legisti, ait, quid Gezi, quid Simon passi sint? Quorum


32. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_351 | Paragraph | SubSect | Section]

solerent esse uictores. Superatis igitur eorum machinationibus, montem conscendens in quodam castello ab hominibus deserto se inclusit, ubi pane tantum et aqua sustentatus, cum iam uiginti peregisset annos, ui eductus et abbas ordinatus obstructis monasterii foribus manere coepit, ita ut mutasse latebram uideretur, non deseruisse. Cum tamen multi uariis morbis laborantes eo uentitarent et sani reuerterentur cresceretque in dies


33. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_354 | Paragraph | SubSect | Section]

arbores herbęque syluestres dabant. Totidem pane se et aqua frigida sustentauit. Hunc tandem humaniorem uictum sibi ab angelo, a quo etiam eucharistiam Dominico quoque die accipere solitus erat, suppeditatum ferunt. Pafnutius abbas, qui uitam eius Gręco sermone scriptam edidit, dum desertum illud peragraret, eodem die, quo in cum incidit, cum uiuo collocutus est et defunctum sepeliuit. Non est enim passus Dominus serui sui, tantę sanctitudinis


34. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_355 | Paragraph | SubSect | Section]

in monte, qui uocatur Oliueti. Discamus igitur et Domini et serui exemplo locum tempusque seruare: aliud, quo iuuetur proximus, aliud, quo Deus adoretur. Apollonius abbas, ut ętatis primitias Domino consecraret, quindecim annos natus eremum adiit, in finibus Hermopolis apud Thebaidem. Quadragesimo secessionis suę anno propius urbem redire diuinitus iussus discipulos congregauit. lam enim


35. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_359 | Paragraph | SubSect | Section]

tanti solitudinem fecit, ut, nequando ulla uel rerum difficultate uel demonum molestia superatus inde recederet, ad ferream catenam, quam saxo affixerat, uix solubili compede ipse se deuinxerit. Attamen beatus Benedictus abbas, ubi id resciuit, uolens, ut iugis deserto commoratio constantię potius uiri quam ferreis nexibus ascribi posset, protinus nuncium ad cum misit inquiens: Si seruus Dei es, non te teneat catena ferrea sed catena Christi!


36. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_361 | Paragraph | SubSect | Section]

diffluxerat, extenuauit ieiuniis, uexauit uigiliis, fatigauit laboribus, solicitauit assiduitate orationum, deuenustauit nuditate, oppressit inopia. Sic penitus immutatam post quadragesimum conuersionis suę annum Zosimas abbas (dum forte per desertum illud solus incederet) uidit deprehenditque orantem procul a terra subleuari, trans flumen euntem super aquas siccis uestigiis ambulare. Ad tantam perfectionem eremi cultrix deuenit, tam disperdita


37. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_364 | Paragraph | SubSect | Section]

uisitasti nocte. Igne me examinasti, et non est inuenta in me iniquitas. Potuit quidem illi quiescenti turbare somnum repentinus ardor, nocere non potuit, quoniam, qui sic dormiunt, Dominus pro eis uigilat. Bernardus abbas et ipse pręcipuus uigiliarum obseruator, dum ad eas capessendas alios hortatur, dicere solebat dormientem monachum Deo mortuum esse nec sibi nec ulli utilem. Huic sententię, si contrariam apponere uoluerimus, dicendum


38. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_374 | Paragraph | Section]

purius auro renitebant, quid nos facere oportet, qui peccatis peccata cumulantes, quotidie diuinam in nos indignationem prouocamus? Submissius supplicare debet, qui grauius delinquit. Porro, Bartholomeum imitatus Apollonius abbas et ipse centenis genu flexionibus die noctuque precationes repetisse perhibetur. In repetendo assiduitas, in genu flectendo laudem meretur humilitas. Antonius abbas, et ipse non nisi submissis genibus orans, sępe diem


39. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_374 | Paragraph | Section]

Porro, Bartholomeum imitatus Apollonius abbas et ipse centenis genu flexionibus die noctuque precationes repetisse perhibetur. In repetendo assiduitas, in genu flectendo laudem meretur humilitas. Antonius abbas, et ipse non nisi submissis genibus orans, sępe diem noctemque peregisse dicitur precatione perpetua. Nescio, quod maius miraculum, an illo corporis gestu tandiu immotum perstitisse, an tam continenter orasse. Vtrunque


40. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_374 | Paragraph | Section]

miraculum, an illo corporis gestu tandiu immotum perstitisse, an tam continenter orasse. Vtrunque sane difficile, sed timor gehennę et amor Christi omnem uincunt difficultatem. Pastumius quoque abbas usque adeo orandi studio ducebatur, ut nulla corporis debilitas animi sedulitatem coerceret. Aduersa ualitudine pressus, cum de lectulo surgere non ualeret, iacens orabat. Iam langor uehemens expeditius loquendi ademerat


41. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_376 | Paragraph | Section]

sunt quam illi in sitellam, quibus in senatu decerni magistratus solent. Alteris terrenus honor quęritur, alteris Paulus cęlestem gloriam est adeptus. Isaac Syrus, tunc quidem monachus, deinde etiam ipse abbas, postquam Spoletum, Piceni oppidum, appulisset, presbyteros rogauit, ut ibidem orandi, quandiu uellet, copiam sibi concederent nec sinerent interim oranti quenquam impedimento esse. Ea re impetrata dies treis continuos et


42. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

ac post se trahentes in puteum altitudinis immensę, nunquam inde exiturum, deiecere. Litterę ibidem in lapide incisę factum hoc indicant et adhuc extantes legentibus fidem faciunt. Seuerinus, in Pannonię finibus abbas, cum Phauianum, oppidum Danubio adiacens, fame laboraret, eo quod concreto frigoribus fluuio frumentarię naues iter agere nequibant, oratione glaciem soluit et uectoribus nauigationem aperiens periclitanti oppido


43. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_389 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquo discessisse uiderentur, pars earum non minima in cuiusdam agro resedit, qui cum aliis ad orandum non uenerat. Tantumque homini illi obfuit non orasse, quantum cęteros orasse iuuit. Romualdus abbas (qui ordinis Camaldulensis fuit autor) cum a Parentio, Liburnię oppido, soluens nauigaret et nauis magnis fluctibus iactaretur omnesque, qui cum eo erant, de salute desperarent, pelagi uentorumque sęuitiam oratione


44. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_390 | Paragraph | SubSect | Section]

die in profundo maris fui. Sed neque de illis nunc silendum, qui orando bonarum artium scientias, quibus operam nunquam impenderant, perceperunt. Hor, montis Nitryę abbas, litteras non didicerat, et oblato sibi libello, cum orasset, legere coepit. Neque minus doctrinę illi unius aut alterius horę oratio contulit quam aliis multorum annorum studium. Quam autem efficaciter Hor ipse pro


45. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_391 | Paragraph | SubSect | Section]

Ioanni, Portuensi episcopo, seque, ne ęternis poenis addiceretur, Odilonis, Cluniacensis abbatis, intercessionibus consecutum dixit et tantummodo temporarię afflictioni, donec uitę maculas diluat, deputatum. Id ubi resciuit abbas, pro illo solicitus orauit simulque monachis, ut pariter orarent, iniunxit. Et ecce non multo post idem Benedictus ingenti fulgore renitens uisus est primum Eldeberto monacho, deinde ipsi Odiloni, cui et gratias egit


46. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_391 | Paragraph | SubSect | Section]

renitens uisus est primum Eldeberto monacho, deinde ipsi Odiloni, cui et gratias egit asserens se suis fratrumque eius precationibus a poenis purgatorii ad beatitudinis quietem translatum. Hic idem sanctus abbas diuinitus monitus solennes pro mortuis precationes die festum Omnium Sanctorum proxime sequenti fiendas instituit primusque celebrauit. Arnulphus, Turonensis episcopus, cuiusdam nuper defuncti animam a demonibus


47. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_391 | Paragraph | SubSect | Section]

misereretur, implorauit. Tum demum reddito corpori spiritu surrexit, qui fuerat mortuus, ac se precibus Arnulphi seruatum palam est testatus. Malachias, Ceneroth. Hibernię urbis, episcopus, cuius uitam describit Bernardus abbas, quotidie pro sorore sua defuncta missale sacrificium Domino offerebat. Cumque magnis quibusdam occupationibus impeditus offerre intermisisset, illa per noctem quiescenti appacens conquęsta est iam


48. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

erunt quasi hortus irriguus, et ultra non esurient. Sed sicuti mortuis, ut purgentur, ita etiam uiuis, ut corrigantur, suffragari solet oratio iustorum. Stephanus abbas, ordinis Grandimontensis institutor, dum montis Mureti * corr. ex Moreti (qui est in Aquitania) solitudinem incoleret, pro milite quodam, ut flagitium, in quo obstinatior uidebatur, dimitteret,


49. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_395 | Paragraph | SubSect | Section]

eorum, qui se inuocauerint, aut imminentes repellant aut incidentes leuent. Huiusce autem pręrogatiuę hi sunt: Honophrius monachus, cuius in uastissima Aegypti eremo defuncti animam ab angelis ad cęlum ferri uidit Pafnutius abbas; decem milia martyrum, qui apud Alexandriam pro Christo omnia pene Christi tormenta sibi ab impiis illata constanter sustinuerunt; Nicetas martyr, Maximiani, Nicomedię regis, filius, qui et suppliciis et patri, a quo ea


50. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_404 | Paragraph | SubSect | Section]

latent intelligentię et pro merito uoluminis laus omnis inferior est. Apostolici quoque uiri cęlum ipsum animo transcendentes et uiderunt et prędicauerunt multa non mediocri admiratione digna. Antonius abbas, dum seculi uoluptatum malignas illectationes secum consyderat, totum terrarum orbem laqueis refertum uidisse dicitur. Quę res nonne aperte nobis indicat, in quantis uersemur uitę periculis, qui quotidie inter


51. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_404 | Paragraph | SubSect | Section]

neque lini neque texturę genus. Magnum fuit tale munus accepisse, sed maius tali spectaculo interfuisse et eius uisionis dulcedinem, qua nunc fruitur in cęlo, gustare coepisse in terra. Romualdus abbas, ordinis Camaldulensis autor, cum ad Sutrii montis monasterium deuenisset et ibidem missam celebraret, aliquandiu in extasi raptus stetit. Post hęc Psalmorum effici meruit expositor, quorum paulo ante


52. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_408 | Paragraph | SubSect | Section]

Christo regnantis gloria? Iam ibi perpetuo habitat, ubi quondam uel unius horę momento mansisse felicitatis fuit. Mariam quoque Aegyptiacam, quę urbanę luxurię mollitiem eremi asperitate fregit, Zosimas abbas orantem corpore supra terram suspenso altitudine ferme cubitali uidit. Itaque quantum olim per corporis turpitudinem in profundum perditionis corruerat, tantum postea per mentis contemplationem necdum sarcina carnis


53. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_412 | Paragraph | SubSect | Section]

siquando fastidierit animus, excitandus erit iis, quę modo referemus, sanctorum exemplis, ut eorum legendi studium secutus fructum quoque percipere, quem illi perceperunt, mereatur. Hilarion abbas in omni sanctitatis genere memorandus Scripturas diuinas (ut inquit Hieronymus) post orationes et Psalmos, quasi Deo pręsente, recitabat. Quę enim per prophetas et apostolos dictante Spiritu Sancto prolata nouerat, ea


54. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_415 | Paragraph | SubSect | Section]

uiam, de qua semen uerbi Dei ab auibus aufertur, non petrosam, in qua arescit, non spinas, in quibus suffocatur, sed terram illam bonam, in quam cum ceciderit, fructum affert uirtutum. Equitius, Valerię urbis monasterii abbas, ne qua die deesset, quod legeret, quocunque ibat, scorteas manticas libris refertas secum deferebat. Neque illi oneris huius molesta erat grauitas, dum lectionis sacrę compensatur utilitas. Sic nec militem strenuum


55. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_390 | Paragraph | SubSect | Section]

postremo omnium et eorum, qui illos secuti sunt, unum hoc charitatis propositum fuit: neque rerum pręsentium neque quietis neque uitę mortalis ullam habere rationem, dum consulitur spiritali saluti proximorum. Serapion abbas oppidum quoddam infidelium ingressus, cum publice prędicantem in medio pellerent, uenundare sese illis coepit in seruum, ut saltem cum dominis priuatim colloquendi potestatem haberet. Vbi uero frequenti


56. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_391 | Paragraph | SubSect | Section]

de idolorum seruitute in fidei Christi libertatem uendicasset, reddito ei precio ad alium transibat. Hoc gentiles erudiendi genere etiam Lacedęmone et Athenis usum dicunt. Itaque non recusauit uenalis mancipii uilitatem abbas, ut alios a pernicie liberaret erroris. Magna et Abraham eremitę in neptem charitas, quam secum in solitudine commorantem Deo seruire et uirginitatem custodire docebat assiduis monitis


57. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_392 | Paragraph | SubSect | Section]

peruersa hominum opinione iactatus, quoniam circa lupanaria frequens erat palamque reprehensus patienter tolerabat, cum plus utilitatis ex correctione alieni delicti caperet quam ex sua infamia damni. Pafnutius quoque abbas, qua ratione Thaidem, nobile scortum, ab impudicicia auerteret, excogitauit. Cum enim ab ea secretiorem congrediendi locum poposcisset et in abditissimum postremę domus cubiculum ductus, ibi etiam ne ab aliquo


58. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_393 | Paragraph | SubSect | Section]

in abditissimum postremę domus cubiculum ductus, ibi etiam ne ab aliquo conspiceretur, uehementer se uereri diceret, »ne dubita- inquit illa- nemo hic te iam uidere pręter Deum potest.« Captata occasione abbas interrogauit, an Deum esse crederet, quem latere nihil possit, tum, qui bonis pręmia et malis proponat poenas. Annuenti subiunxit: »Cum hoc non ignores, nonne infelicissima es, quae propter breuissimi temporis


59. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_393 | Paragraph | SubSect | Section]

pietatis uir in tam pręsenti periculo sanus atque incolumis meruit conseruari dignusque effici, qui multo magis postea prodesset hominibus, prędicando, quam tunc profuerat ministrando. Sanctulus, Nursię provincię abbas, cum sibi pecunia non suppetisset, qua diaconum suum a Longobardis latronibus captum redimeret, aliam longe difficiliorem redimendi rationem iniit et, ut sibi cum illo colloqui diesque aliquot una esse liceret, rogauit.


60. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_394 | Paragraph | SubSect | Section]

redimeret, aliam longe difficiliorem redimendi rationem iniit et, ut sibi cum illo colloqui diesque aliquot una esse liceret, rogauit. Qui rogabantur, hac lege concesserunt, ut, si diaconus effugisset, tunc abbas, qui per ętatem effugere non poterat, capite puniretur. At ille pro diacono mori paratus fugam persuadet eumque noctu emittit. Qua de causa ad necem petitus prębuit ceruicem. Cęterum iam ad feriendum elatam uidens


61. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_394 | Paragraph | SubSect | Section]

oratione curauit. Multiplicia dona certatim offerebant, uenerantes iam quem dudum occidere uoluerant. Nihil illi accipere libuit pręter captivos. Qui omnes libertati redditi, cum ei gratias egissent, abiere. Itaque Sanctulus abbas, dum se morti opponere pro unius salute non dubitat, una cum multis meruit seruari, Deo id tribuente hominis pietati. Carpus, Pauli apostoli discipulus (sicuti de illo Dionysius ad


62. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_400 | Paragraph | SubSect | Section]

petitum uenisset. Magis forsan impensę parceret Felix, si illum furari permisisset, sed a furandi peccato rem copiosius impertiendo auertere hominis animum satius existimauit. Talis in furem et Odo, Cluniacensis coenobii abbas, fuit. Illum enim, qui sibi equum noctu subducere attentauerat eoque conscenso neque discedere, cum uellet, neque omnino descendere quiuerat, mane compertum benigne ac perhumane corripuit et ad


63. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_403 | Paragraph | SubSect | Section]

arreptum ac uolutatim humi iactatum, dum pro illo orasset, omni prorsus molestia expediuit. Tam facilis exauditio nonne aperte declarat, quanti apud Deum momenti sit erga inimicos charitas? Isaac quoque abbas eum, a quo alapa percussus fuerat, cum ob hoc a demonio uexaretur, superincumbens poena liberauit. Idem iis, qui noctu in hortum suum furtim irrepserant et nec auferre quicquam nec inde discedere potuerant, mane inuentos


64. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

Mira illi Scripturarum intelligentia inerat, Deo iis pręcipue mysteriorum suorum abdita reserante, qui non tam se multa scire quam alios docere, ut salui fiant, charitatis studio exardescunt. Equitius spud Valeriam urbem abbas, postquam scalpello sibi quandam linguę rubiginem ab angelo leuari uidit, ab eodem iussus est ad prędicandum egredi. Diuersa igitur peragrauit loca, passim Euangelium prędicans ac se sacrisque codicibus iumento


65. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_430 | Paragraph | SubSect | Section]

patriarcha inuitatus nequaquam acquieuit, magis Ambrosii sententiam sequens atque approbans, qui ne imperatores quidem sacerdotum consessione satis dignos iudicauit. Antonius Aegyptius abbas, uirtutibus et miraculis ubique clarus, ipsos presbyteros ac sacerdotes in summa ueneratione dicitur habuisse solitusque eisdem caput submittere, benedictionem sibi captare et pro magno beneficio ducere, si accepisset.


66. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_431 | Paragraph | SubSect | Section]

tam impudens est, ut eandem reuereri eidemque sese inclinare subiicereque contemnat? Proferamus in medium alterius quoque sexus huic pręceptioni congruens exemplum. Mariam Aegyptiacam Zosimas abbas in deserto orantem corpore supra terram attolli uidit, supra aquas Iordanis ambulantem non mergi, et stupefactus congenuare ante illam reuerentię gratia uoluit. At mulier sacerdotalem in ipso dignitatem animaduertens non


67. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_437 | Paragraph | SubSect | Section]

ab hominibus manens uti non poterat. Assidua quippe cura in reconciliandis aliorum animis indignationibusque leniendis urbanum hominem dignum fecit, qui sanctis eremi cultoribus esset ęquandus. Non immerito igitur Agathon abbas gloriatus est se nunquam cepisse somnum, nisi prius et suam aduersum alios et aliorum aduersum se indignationem placando sopiret, implens illud breue quidem, sed multę perfectionis pręceptum: Diuerte a malo et fac


68. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_437 | Paragraph | SubSect | Section]

eam! Eundem dicere solitum accepimus iracundos Deo atque hominibus odio esse. Sicut enim humilitas pacem conseruat, ita iracundia concitat lites, concordiam dissipat. Hinc et Ioannes, monasterii in Scythi positi abbas, cum ad Pesium anachoretam uisendum uenisset et ab eo quęreret, quantum in solitudine per annos quadraginta, quibus in ea permanserat, profecisset, isque referret, quod sol omnia collustrans nunquam se conspexerit


69. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_438 | Paragraph | SubSect | Section]

quod sol omnia collustrans nunquam se conspexerit manducantem: Nec me iratum, respondit, haud minoris meriti existimas non irasci quam corpus quotidianis tenuare ieiuniis inediaque atterere. Pastor, de Scythi abbas, interrogatus super illud Euangelii: Qui irascitur fratri suo sine causa, solam iustę irę causam definiuit separationem a Deo, cęteris, quamlibet magnis iniuriis acceptis, qui irascitur, eum sine causa irasci.


70. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_460 | Paragraph | SubSect | Section]

pingendum fingendumue sibi meminerit, quod ad uirtutem capessendam prouocet spectatores, non quod ad uitia inani oblectatione possit illicere. Hoc enim opus diaboli, illud Christiani. Antonius abbas, hominum ad se confluentium frequentia inquietatus, relicto monasterio ulteriorem eremum petit ac, ne fratres uictum ipse deferendo uexarentur (tridui enim itinere ab eis distabat) terram coluit sementemque fecit et


71. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_461 | Paragraph | SubSect | Section]

alacritate festinet. Correctus igitur Ioannes diuina deinceps negocia fabrilis operis uicissitudine impensius est executus et, quantum sua pręsumptione lapsus fuerat, tantum consilio alieno usus profecit. Ioannes, alius abbas, qui in Thebaidis eremo uitam duxit, singulis Dominicis diebus pane ab angelo delato se sustentasse perhibetur, cęteris uero diebus fiscellas texendo uictum sibi parauisse. Quod si et aliis diebus, quemadmodum Dominico,


72. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

pietatem excolebant, sed nec minus humilitatem, cum seruiles operas non dedignarentur. Vno igitur labore trium uirtutum fructum colligebant: solertię, pietatis, humilitatis. Manuum etiam labore uictitasse fertur Hilarius abbas in monte Emilię commoratus atque ibidem suis impensis ecclesiam construxisse. Cum ergo corpus exercendo animę integritatem conseruarit et tandem cęlestem beatitudinem consecutus sit, apparet uerissimum esse illud in


73. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

et tandem cęlestem beatitudinem consecutus sit, apparet uerissimum esse illud in Ecclesiastico scriptum: Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea inuenies thesaurum . Vando, abbas in finibus Gallię monasterii Fontanellę, quod ipse ędificauerat, cum Guidone nepote Deo seruiens, postquam egere coepisset, a Batylda regina diuinitus monita plaustrum cibariis onustum accepit. Sed deinceps de operibus


74. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

succurrere laborando, cum possis, quasi dignus, qui ab angelis, non ab hominibus pascaris? At ob hoc ipsum to indignum statuis, quod pręsumptione utaris teque marcescere ocio sinas. Quod quidem cauens Venerius abbas, dum solitarius in Palmaria insula, quę a continenti Lunensis oppidi octo millia passibus abest, uitam dure admodum aspereque ageret, diu herbis pomisque syluestribus sustentatus, tandem ad agriculturam


75. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_465 | Paragraph | SubSect | Section]

corporis gratia cudebantur, ut edomita assiduis fatigationibus caro disceret seruire spiritui. Manus enim fortium (ut Salomon inquit) dominabitur. Quę autem remissa est, tributis seruiet . Sic quidem et Paulus abbas in Aegypti eremo, cui Porphyrio nomen est, considens, cum sibi ad uictum hortulus, quem ipse fecerat, et palmarum ferax regio satis essent, quotidie tamen aliquot horis palmę texturę operam impendebat. Ea uero, quę


76. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_466 | Paragraph | SubSect | Section]

— inquit — optimam partem elegit sedens secus pedes Domini et audiens uerbum illius.« Post hęc, cum hora coenę ex industria ipsum non uocassent, ubi coenatum est, miranti ac quęrenti, cur ita se praetermisissent, abbas respondit ratos fuisse ipsi, qui se totum spiritalem profiteretur, cibo potuque minime opus esse. Tunc demum illo errorem confitente subiunxit: »Scias igitur Mariam etiam Marthę ministerio indigere auxilloque


77. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_466 | Paragraph | SubSect | Section]

profiteretur, cibo potuque minime opus esse. Tunc demum illo errorem confitente subiunxit: »Scias igitur Mariam etiam Marthę ministerio indigere auxilloque iuuari.« Ob hoc quidem et Dorotheus in desertis Aegypti abbas, minima somno indulgens, noctis quoque partem operi manuum dabat. Tunc nempe sportulas contexere solitus, interdiu autem lapides conuehere et cęllas ędificare, quas ibi habitare uolentibus (ut modo de


78. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_470 | Paragraph | SubSect | Section]

cęlestis aditum prębuit. Ad cilicii quippe squalorem respiciens Deus, non ad purpurę luxuriam Christianissimo regi et temporale regnum tutatus est et ęternum indulsit. Macharius, Alexandrinus abbas, cum corporis affectibus paulo improbius urgeri se uideret, saccum sabulo repletum, uix homini portabile onus, per eremum incedens humeris baiulauit. Theosebio forte obuiam factus et, quid ageret, interrogatus, quod


79. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_472 | Paragraph | SubSect | Section]

si quicquam intolerabile est, quo beatitudinis ęternę pręmia compensantur? Ac ne dubites Ioannem nunc in cęlesti gloria esse cum angelis, angeli ministerio pedum eius langor in terra curatus est. Pacomius abbas per dumeta et obducta sentibus loca nudis uestigiis deambulabat, ut uoluptatis aculeos spinarum aculeis quasi clauum clauo expungeret. Cruentatis quidem pedibus ad cęllam suam redibat, sed superata tentatione magis de


80. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_483 | Paragraph | Section]

fuere modo biduo, modo triduo transacto, modo post hebdomadam cibum sumere, toto uero Quadragesimę tempore bis aut ad summum ter parcissimo uictu lassum et effoetum uiribus corpus recreare. Seuerus abbas, natione Syrus, Domenico quoque die mane sacram communionem, uesperi panem unicum sumebat, altero cibo animam alens, altero corpus sustentans. Reliquis autem diebus cibo pariter ac potu uacuus perdurabat. Hoc idem et a


81. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_483 | Paragraph | Section]

unicum sumebat, altero cibo animam alens, altero corpus sustentans. Reliquis autem diebus cibo pariter ac potu uacuus perdurabat. Hoc idem et a Mederico apud Heduam, Gallię urbem, obseruatum legimus. Elpidius etiam abbas, genere Cappadox, cum desertum quoddam incoleret et squalentis antri angusto carcere se occlusisset, tantum bis in hebdomada, id est, Dominicis et quartę ferię diebus uesci solitus dicitur.


82. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_484 | Paragraph | Section]

Mutium item abbatem in solitudine singulis Dominicis singulo pane diuinitus sibi allato nutritum accepimus, aliis uero diebus absque cibo ieiunum permansisse. Illos quatuor, quos Pafnutius abbas in remotissima Aegypti eremo commorantes reperit: Ioannem, Andream, Thaddeum et Philippum, hebdomadarum continuata ieiunia Dominicis diebus soluere solitos ferunt, angelo tunc iuxta eorum numerum panes deferente. Et in


83. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_485 | Paragraph | Section]

die percepta spiritali alimonia corporis et sanguinis Christi sine ullo alio cibo reliquum tempus perduraret. Itaque, quod ad animę salutem sumptum erat, illius uirtute etiam caro sustentabatur. Ioannes quoque abbas in Thebaidis eremo, quem sub rupe quadam manentem toto triennio nunquam sedisse diximus, ipsam sacrosanctam communionem Dominicis diebus a sacerdote sibi delatam sumens, nihil aliud gustabat. Hoc illi et sacramentum et


84. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_486 | Paragraph | Section]

ipsi nos tutos putabimus, si diem unum aut alterum in hebdomada ieiunauerimus? Nescio, an etiam ieiunium dici debeat, quod consequentis diei obruit repletio, cuius famem succedens exuperat saturitas. Syluanus abbas in deserto Scythi ieiunii die una cum Zacharia discipulo iter faciens, ad quoddam monasterium diuertit et humaniter acceptus manducauit. Cum autem discessissent, discipulum in uia bibentem reprehendit, quod eo potu


85. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_486 | Paragraph | Section]

est Cassianus, ita tamen, ut illam pręgustationem districtiore postea ieiunio compensarent. Vsque adeo neque charitatem dimittere neque abstinentię quicquam derogare uolebant. Odilo, Cluniacensis abbas, Quadragesimale ieiunium solicitius obseruans, cum panem cinere aspersum comedisset, aquam potui poposcit. Qua acceptor et statim in uinum mutata ministrum increpuit, quod uinum pro aqua sibi attulisset. Illoque admirante


86. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

carnis alimento uel uini poculo uti uoluit, veritus, ne infirmitati blandiens semel intermissum uitę rigorem sanus postea repetere nollet, superatus gulę uoluptate. Honoratus, Fundensis monasterii abbas (ut Gregorius refert), puerulus adhuc, a parentibus inuitatus, cum a carnibus abstineret, deridiculi gratia interrogatur, an piscari in montibus uellet, qui tam procul a mari, et fluminibus constitutus piscibus, non carne


87. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_497 | Paragraph | SubSect | Section]

appendere solitus, ne edendi auiditas plus hauriret quam quod sustentando corpori sufficere posset. Antehac uero, dum solitarius uiueret, crudę herbę illi cibum, fontes potum suppeditabant. Hor etiam abbas, quandiu solitudinem incoluit, herbis, radicibus, aqua sustentatus est. Pane abstinuit, donec monasterio prępositus communi cum aliis cibo uti coepit, ut ipsos lucrificaret et quadam uitę ęqualitate contineret.


88. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_497 | Paragraph | SubSect | Section]

herbis, radicibus, aqua sustentatus est. Pane abstinuit, donec monasterio prępositus communi cum aliis cibo uti coepit, ut ipsos lucrificaret et quadam uitę ęqualitate contineret. Apollonius abbas panem, holus, herbas edere solebat, sed ita sane, ut ea uel sale condiret uel aceto maceraret, coctum gustauit nihil. Theonam * corr. ex Theonem quoque monachum cruda comesse accepimus nec in


89. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_497 | Paragraph | SubSect | Section]

sale condiret uel aceto maceraret, coctum gustauit nihil. Theonam * corr. ex Theonem quoque monachum cruda comesse accepimus nec in uescendo ignis opera unquam usum. Honophrius item abbas, cum sede incerta per solitudinem uagaretur, diu herbis tantum et fructibus sustentatus dicitur, demum pane et aqua nutritus, angelo homini ministrante. Palęmon monachus in Thebaidis deserto habitans, celebri Paschę


90. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_499 | Paragraph | SubSect | Section]

Aegypti poenitentiam agens palmę fructibus et aqua de fonte hausta sustentatus est. Dorotheo abbati in Aegypto uncię panis sex et holusculorum fasciculus et aquę congius refectio erat. Pambo abbas, cum animam ageret, confessus est, quod ab eo die, quo solitudinem ingressus fuerat, panem non gustarit neque quicquam, cuius ipsum poeniteret, prolocutus fuerit, et se tamen sic e uita discedere, tanquam qui modo


91. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_499 | Paragraph | SubSect | Section]

fuerat, panem non gustarit neque quicquam, cuius ipsum poeniteret, prolocutus fuerit, et se tamen sic e uita discedere, tanquam qui modo coepisset, non tanquam qui profecisset. Pior *corr. ex Pion abbas in Thebaidis deserto, quo minus in edendo uoluptatis caperet, deambulando sumebat cibum, aqua in potu usus, quam ipse effosso puteo amaram in dulcem uerterat exorato Domino. Philoromus **corr. ex


92. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_500 | Paragraph | SubSect | Section]

Hospitius ille, qui Longobardorum in Italiam aduentum longe ante prędixit, pane et pomis uescebatur. Quadragesimę uero ieiunia herbarum tantum radicumque refectione transigebat semper abstemius. Romualdus abbas, ordinis Camaldulensis institutor, dum in eremo uitam ageret, panem et fabam aqua maceratam comedit. Maxentius, Pictauensis abbas, pane ordeaceo et aqua uictitavit. Arido in loco cum monachi siti laborarent, terram


93. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_500 | Paragraph | SubSect | Section]

radicumque refectione transigebat semper abstemius. Romualdus abbas, ordinis Camaldulensis institutor, dum in eremo uitam ageret, panem et fabam aqua maceratam comedit. Maxentius, Pictauensis abbas, pane ordeaceo et aqua uictitavit. Arido in loco cum monachi siti laborarent, terram uirga percutiens fontem scaturire fecit, ut scias elementa ei seruire, qui gulę et uentri dominatur. Gregorius, Lingonensis


94. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_500 | Paragraph | SubSect | Section]

est, crudis herbis et aqua frigida sustentatum ferunt. Qui sponte corpus suum sic afflixerat, illud et martyrio exponere sine hęsitatione potuit, dissolui cupiens et esse cum Christo. Columbanus, in Gallia abbas, annis sexaginta herbis tantum ac radicibus sustentatus est. Fontem de petra Deum precatus eduxit, qui hodie quoque effluit hubertim et terram irrigat. Alcibiadi martyri apud Lugdunum panis, sal aqua


95. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_501 | Paragraph | SubSect | Section]

Vixdum sermones finierat, cum nuntiatum est cados uini plenos ante ianuam, stare ipso, qui attulerat, incognito atque incerto. Neque inter conuiuantes dubitatum est, quin a Deo missi fuissent. Egidius abbas ad Rhodani ostia latebram sibi eligens, triennio nulli cognitus, cerua lac prębente nutritus est. Postea inuentus atque inde eductus pręesse monachis coepit. Igitur quandiu hominum commercio caruit propter Deum, bestię


96. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_502 | Paragraph | SubSect | Section]

loci solum nullis rigaretur aquis, preces ad Deum fudit, uirga humum percussit atque inde fons emanauit, cuius potu refocillatus iam confidentius ad martyrium cucurrit. Basolus quoque, Rhemensis abbas in Gallię partibus dum montem solitarius incoleret nec aquam haberet, Deum precatus fontem de rupe manare fecit, qui etiamnum fluere dicitur. Beatus etiam Franciscus, dum rustici cuiusdam sitim in solitudine


97. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_502 | Paragraph | SubSect | Section]

adest ille, per quem facta sunt omnia? Sed ne a proposito diuertisse uideamur, illud quoque hoc loco puto referendum, quod in monasterio Tabennensi, ubi Amon * corr. ex Amos abbas mille quingentis monachis pręfuit, legimus obseruatum. Fratres ad mensam congregati, pendentibus a fronte cucullis, ita oculos tegebant, ut alius alium uidere comedentem non posset. Itaque tantum quisque sumebat, quantum


98. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_510 | Paragraph | SubSect | Section]

adhuc aliquod inobedientię exemplum, ut, quantum hęc nocuerit, tantum obedientia ipsa profutura noscatur. Frater quidam ęgrotans in monasterio Scythi, cum adire ciuitatem pararet curationis gratia, et Moyses abbas a proposito illum deterreret simulque prędiceret, si discessisset, fornicatione polluendum, iniussu eius abiit et mulierem, quę languenti ministrabat, cum conualuisset, uitiauit. Quanto illi melius erat morbo perisse


99. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_510 | Paragraph | SubSect | Section]

mulierem, quę languenti ministrabat, cum conualuisset, uitiauit. Quanto illi melius erat morbo perisse quam peccato! Mori timuit, et multo grauiorem mortem incurrit, dum obedire negligit. Iccirco quidem Ioannes abbas in Scythi, quem sol iratum non uidit, ex hac uita ad meliorem migraturus, pręcipuum discipulis suis documentum relinquere uolens nunquam quicquam se ex sententia sua egisse dixit, sed seniorum, nunquam aliquid docuisse,


100. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_510 | Paragraph | SubSect | Section]

plura monere necessarium non esse censuit. Ioannem alterum apud Lycum, Thebaidis oppidum, commorantem obedientię uirtus eo prouexit, ut futurorum pręscium faceret. Huic obsequii experiundi causa abbas pręcepit, ut palum aridum in terra defixum aqua, quę duo milia passuum a monasterio distabat, bis per diem aduecta totidem uicibus irrigaret. Cumque uidisset neque labore illum defatigari neque ligni nunquam ad


101. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_511 | Paragraph | SubSect | Section]

sumi neque emi poterat. Concitus tamen ipse, non inopię, non loci rationem ducens, quod iubebatur, perfecit. Alias quoque saxum ingens, et quod multi simul mouere non ualerent, soli, ut aduolueret, abbas pręcepit. Tunc ille quidem toto conatu frustra nitens, uires experiri non cessauit, donec multo sudore madentem iam quiescere idem abbas iussit. Hac obsequiorum simplicitate Ioannes prophetandi donum consecutus, in


102. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_511 | Paragraph | SubSect | Section]

quoque saxum ingens, et quod multi simul mouere non ualerent, soli, ut aduolueret, abbas pręcepit. Tunc ille quidem toto conatu frustra nitens, uires experiri non cessauit, donec multo sudore madentem iam quiescere idem abbas iussit. Hac obsequiorum simplicitate Ioannes prophetandi donum consecutus, in magnis bellorum difficultatibus Theodosium principem, ne cum hoste congredi timeret, suis animauit oraculis, certissimo uictorię euentu, ita


103. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_512 | Paragraph | SubSect | Section]

Aquitanię Prouincięque domino monachorum furnarius, sed de monachorum furnario factus est regni cęlestis perpetuus possessor, terrę regibus maior, Dei angelis par. Bercharius, Luxouiensis monasterii abbas, antequam pręesse coepisset, singularem apud omnes obedientię suę commendationem miraculo auxit. Dum uinum de cado in urnam traheret, ab abbate uocatus relicta urna festinus cucurrit. Vinum uero, sicuti fluebat,


104. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_513 | Paragraph | SubSect | Section]

et cum puer de industria in conspectu eius increpitaretur, uerberaretur, miseris acciperetur modis, neque lachrymis neque clamoribus eius moueri potuit, ut uerbum unum proferret. Denique simulata in puerum indignatione abbas, patientiam pariter obedientiamque Mutii quam maximo probaturus argumento iussit, ut arreptum filium efferret et in proximum flumen suffocandum iactaret. Nihil moratus ille unicum, ut mergeret, tulit. Sed quibus negocium


105. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

episcopus, cum inuidorum malignitate episcopatu motus ad monasterium Scabolanense confugisset, monachalem seruans uitę modum, et nocte quadam ad orandum a lectulo desiliens percusso pedibus pauimento strepitum fecisset, abbas, eo quod silentii ea hora erat, quasi subindigne id ferens uoce sublata ait, ut, quisquis illud culpę commisisset, continuo ad crucem, exiret, non ante, quam diei crepusculum esset, reuersurus. Crux autem ipsa extra


106. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

Repente igitur Lambertus, sicut nudis pedibus adhuc et cilicio tantum indutus erat, abiit, et hoc quidem brumę tempore, ut multi mirarentur, quomodo algore contractus non expirasset. Mane semiuiuum reduxerunt, et abbas ueniam petiit, affirmans nunquam se putasse hoc monachorum aliquem facturum, nedum episcopum, ideoque ioco magis quam serio uerbum protulisse. Hac tamen obedientię subiectione Lambertus meruit et in episcopatus sui sedem


107. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_514 | Paragraph | SubSect | Section]

Hac tamen obedientię subiectione Lambertus meruit et in episcopatus sui sedem restitui et tandem martyrio coronari. Non minus constantis, licet minus prudentis, obedientię est exemplum, quod sequitur. Ioannes abbas eremique Scythi oeconomus ficus de Mareota * corr. ex Mareote Lybię sibi muneri missas duobus adolescentulis ad senem quendam procul in ulteriore deserto manentem deferendas dedit. Quos, dum iter


108. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_515 | Paragraph | SubSect | Section]

cum mandantis uoluntas non eo tenderet, ut innocentes discipulos fame confici uellet et escam, quam in manibus habebant, non gustare. Illi tamen stupendę cuiusdam constantię prębuerunt exemplum. Columbanus abbas Gallo discipulo (cuius paulo ante mentionem fecimus) inobedientię crimen obiecisse dicitur, quod ad Lignonem * corr. ex Ligonem fluuium piscationem fecisset, quam ad fluuium Bruscam facere iussus


109. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_520 | Paragraph | SubSect | Section]

recusarunt, dum pro ueritate starent, soli illi semper placere studentes, qui ait: Ego sum uia, ueritas et uita. Hinc quidem multos leuissimi etiam mendacii culpam sedulo cauisse accepimus. Theonas abbas in eremo Scythi nunquam mentitus dicitur, cum tamen tribus milibus monachorum pręfuisset. Mirum est inter tantam multitudinem non fuisse lingua lapsum. Hoc idem et Beonem abbatem in uita pręstitisse tradunt.


110. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_528 | Paragraph | SubSect | Section]

annus ductus, quo expleto interrogatus adolescens super cogitationibus pristinis, an adhuc aliquid molestię sustineret. Papę — inquit — uiuere mihi non licet, et fornicari libet? Num, quęso, consultius meliusve fecisset abbas nihil tale confingere et discipulo, in ęternę mortis discrimen ruenti non subuenire, cum pręsertim nullo alio remedio ab imminenti pernicie eximi potuerit? At neque Archebii quidem, sanctissimi uiri,


111. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_529 | Paragraph | SubSect | Section]

utiliter occupet. Hac itaque simulatione illum ad scribendum compellens, et quę operi et quę uite necessaria erant, dedit tum ocio subtrahens adolescentem, tum penurię eius mercedis occasione succurrens. Nisi sic abbas finxisset, Simeon ipse uel cogitationibus per inertiam expugnatus, uel inopia superatus diu ibi manere non potuisset. Neque enim puduit accipere, quod offerebatur pro labore. Puduisset autem, si nihil agenti ultro


112. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_538 | Paragraph | SubSect | Section]

ab immundo spiritu oppressum miseratus incunctanter pristinę restituit sanitati. Idem igitur et tutelę fidem et patientię benignitatem seruauit, amicis inimicisque iuxta fauens. Egidius quoque abbas, ad ostia Rhodani solitarius manens et hominibus incognitus, cerua lac prębente (ut alibi diximus) uixit. Sed dum illa a uenaticis canibus agitaretur, prępeti fuga cęllam ipsius petiit et trepida ac solito moestius


113. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_539 | Paragraph | SubSect | Section]

arborum ramis quam manibus suis insiderent. Panes micis aut tritici granis ab eo pastę auolabant. Hinc discamus non sine beneficio eos dimittere, qui sine hęsitatione nostrę se crediderint fidei. Seuerus, Agathensis abbas, passerem aduolantem ita humanitus excepisse dicitur, ut, cum ille fracto crure aliorum aucupium effugisset, ipse sua precatione sanatum dimiserit. Qui enim benigne alios accipit, facile, quod a Domino petit, impetrat.


114. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_544 | Paragraph | SubSect | Section]

prophetis, insulsam interrogatiunculam silentio diluere iussus, per triennium nemini quicquam proloqui est ausus. Itaque, quę dictu digna indignaque haberentur, tacendo didicit. Pambo abbas, cum etiam ipse discere prius quam loqui proposuisset, ad illum, qui trigesimum octauum Psalmum sibi legere coeperat: Dixi, custodiam uias meas, ut non delinquam in lingua mea, sat est, inquit; reliqua audiam,


115. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_544 | Paragraph | SubSect | Section]

re profecisset, miraculis postea ostendisse, neminem non sanum dimittendo, qui ęger ad se curationis gratia accessisset. In illo, Tabennensi monasterio, quod in eremo Scythiotica, positum erat, Amon abbas mille quingentis monachis pręfuisse dicitur. Et cum tot essent, horis, quibus silentium indictum erat, sępenumero aduenę locum adeuntes, neminem ibi adesse putauerunt, donec interius ingressi, illos


116. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_546 | Paragraph | SubSect | Section]

colloquiis sequestrauerunt, diuinis familiarius perfruebantur, non interpellata meditatione illa, quę hominis animum terrenarum rerum cura excussum cęlestibus inserere solet. Romualdus etiam abbas, ordiriis Camaldulensis autor, dum montem solitarius incoleret, septenni silentio spirltalem Psalmorum intelligentiam meruit percipere. Quos cum argute eleganterque exponeret, dicere uidebatur: Dedit mihi Dominus


117. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_554 | Paragraph | SubSect | Section]

uiri ac mulieres soliciti constantesque fuerint, innumeris pene exemplis patet. Nos non multa subiiciemus, quę tamen cum ad probandum, quod dicimus, tum ad imitandum sat erunt. Amon, Aegyptius abbas, a parentibus accipere uxorem coactus, uirgini, ut uirginitatem seruaret, persuasit. Diuisis ergo lectulis usi, sed tamen eodem contubernio, cum iam decem et octo annos corpore ac mente integri una


118. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_555 | Paragraph | SubSect | Section]

perseuerare decreuit. Propositum amborum confirmauit uisio: Christus cum matre Virgine illis apparuit pudicicięque corollis donatos dimisit. Cumque diu simul caste sancteque uixissent, religioni sese tradidere: alter abbas monachis, altera abbatissa pręfuit uirginibus. Iulianus postremo martyrii quoque palma glorificatus, sicut carnis lasciuiam pudicicia ita tormentorum uim patientia superauit. Amator quoque,


119. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_557 | Paragraph | SubSect | Section]

fecit. Quod si sanctissimum uirum procul a mulieribus separatum recordatio ipsa pene ad uomitum redire compulit, quanto propius periculo erunt; qui cum his simul habitare pręsumpserint! Theonas, Scythiotici monasterii abbas, et ipse parentibus, non sibi obsecutus, coniugii iugum tulit. Cęterum cum quinquennium uxori seruisset, ad continentiam est conuersus. Illi uero, ut itidem se contineret et iam spiritu secum, non carne copulari uellet,


120. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_557 | Paragraph | SubSect | Section]

meruerit, cunctis pręlatus, qui uxori prętulerat Christum. Ad Ioannem abbatem quendam seculari habitu hominem uenisse autor est Cassianus primitiasque obtulisse. Cuius aduentu demon ab obsesso, quem sanare abbas non potuerat, repente effugit, propter eum se fugere confessus. Admiratus Ioannes, unde ex illo seculi homine tanta uirtus emicuisset, curiosius percunctari coepit. Atque audiuit eum olim, dum monasticę professionis


121. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

Puritatis autem eius etiam apud foeminas iacentis testimonium fuit quod languentes oleo, quo ipse contactus fuisset, peruncti sanabantur et infirmus infirmis remedio erat. Pafnutius abbas, dum hospitibus pulmentum lenticulę, quod atheram appellabant, pararet et subuolantis flammę uapor manum eius adussisset, cogitare secum tacitus coepit, cur, qui iampridem et demonum infestationes deuicisset et


122. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

solicitari deprehenderis. Euigilans ille expauit tale experimentum et liquido intellexit tutius esse cum demoniis colluctari quam iuuenculę mulieris latere adherere, et ab igne offendi quam ab ea tangi. Arsenius abbas, uirorum quoque, nedum foeminarum declinare solitus consortia confabulationesque, ut expeditius diuinę contemplationi uacaret, cum quędam non obscuri generis matrona illum uidere cupiens, de improuiso ante hospitiolum


123. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_560 | Paragraph | SubSect | Section]

cui soli seruis, deprecare. Precabor Deum — respondit — et quidem multum, ne unquam meminerim tui. Documento nobis est, ut, quas etiam aliquando uidisse contigerit, mente ne retineamus. Pior abbas, Antonii abbatis discipulus, intantum foeminas aspicere timuit, ut nec sororem uiduam ualitudineque affectam uidere uellet. Cum enim ab ea accersiretur dicente, si ipsum uidisset, tam sibi gratum fore, ut inde sanitatem


124. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_565 | Paragraph | SubSect | Section]

gladium immotis iugulis excepere. Tantum itaque ualuit casti cordis deprecatio, ut Christophorus et periculum euaderet et, quas pudicicię oppugnatrices habuerat, socias haberet martyrii. Helenus abbas discipuli, qui carnis petulantia acrius, quam ferre posset, infestabatur, cęllam digito per humum ducto circumscribens, immundis spiritibus, ne signum illud transgrederentur, pręcepit. Et ille deinceps eiuscemodi


125. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_565 | Paragraph | SubSect | Section]

transgrederentur, pręcepit. Et ille deinceps eiuscemodi molestia liber fuit. Nos quoque, si discipuli eius fuerimus, qui in digito Dei eiiciebat demonia, nunquam casti propositi locum deseremus. Medericus quoque, Heduensis abbas, et ipse malarum tentationum uictor ac uirgo, monachum quendam assiduis incestę cogitationis oppugnationibus tantum non superatum, tunica sua induens periculo liberauit, ita ut ille deinde omnis huiusce molestię se


126. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

dum secum reputat, quantum malum est libido, ob quam pudicicię cultorem ne adire quidem digna fuerit. Et illum profecto, que nulla unquam obscoenitas uicerat, nec persecutoris gladius uicit. Equitius in Valerię partibus abbas, dum in iuuenta immundis tentationibus quateretur, ad precum refugia recurrebat. Post quas somnianti uisum est astitisse angelum omnemque sibi genitalium motum ademisse nec postea sensit tentari. Quin immo, Dei dono


127. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_566 | Paragraph | SubSect | Section]

tentari. Quin immo, Dei dono fretus pręesse monasterio foeminarum coepit. Interim tamen discipulos admonere non cessabat, ne se in eo prius emulari uellent quam pari miraculo insuperabiles facti fuissent. Helias quoque abbas, cum triginta annos natus coenobii uirginum curam suscepisset et carnis molestias ferre nequiret, ad desertum Scythi profugit. Deinde in quiete apparentibus angelis, cur Deo dicatas uirgines reliquisset, interrogatus


128. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_574 | Paragraph | SubSect | Section]

illam exhęredauerit. Sed quam exhęredauit pater, Deus regni sui cęlestis hęredem fecit, et quę nihil acceperat a parente, a Domino accepit, ut ab obsessis demonia pelleret, sicuti de ilia testatus est sanctus Eleutherius abbas. Euphrasiam uirginem, Antigoni filiam, quia cuidam Romano patricii generis iuueni a parentibus ante pacta fuerat quam religioni se dedisset, cum illum accipere Theodosii imperatoris litteris in Thebaidem, quo


129. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_597 | Paragraph | SubSect | Section]

in multo grauiorem animę suę morbum inciderat castitatem uertens in libidinem, cum puero, quem meretricio coitu sustulerat, reuersum ac in omnium uestrum conspectu scelus publice confitentem miserabiliterque lugentem Moyses abbas et ipse flens excepit atque dies aliquot cęllę carcere castigatum in statum pristinum ordinemque redegit. Et is, qui mortuus fuerat peccando, poenitendo reuixit. Potuit quidem crimine, quod occultum erat, dissimulato


130. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_602 | Paragraph | SubSect | Section]

tenere nullo modo possent. Et factus est Dei seruus, qui fuerat diaboli. Ita et Basilius ouem de faucibus lupi erreptam gregi Ecclesię reddidit et proximi salutem lucrum suum fecit. Mutius abbas cuidam iam animam agenti Deum precatus trium annorum spacium ad poenitendum impetrauit sanumque secum ad eremum duxit. Et ille, cum triennium peccata sua luxisset in uigiliis, ieiuniis, obsecrationibus,


131. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_603 | Paragraph | SubSect | Section]

triennium peccata sua luxisset in uigiliis, ieiuniis, obsecrationibus, decessit securus. Et cuius ope uitę terminum protelauerat, eius et manibus sepultus in Domino quieuit. Egidius, Arelatensis abbas, dum missam celebrans pro quodam regis Caroli delicto, quod nulli confiteri ausus fuerat, precaretur, schedulam super altari reperit, in qua reuelabatur peccatum et abbatis merito uenia concedebatur regi, si modo ille se


132. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_603 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit, et pro quo oraret Antonius et cuius misereretur Deus. Nec tamen laudamus poenitentis factum, sed ex facto poenitentiam pensamus, cui, quod simplicite credidit, feliciter cessit. Pacomius quoque abbas, cum aliquem ex fratribus inimici supplantatione in nequitiam deiectum accepisset, conquiescere omnino non poterat, tandiu pro illo preces offerens Deo, donec ad poenitentiam conuersum esse certior fieret.


133. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_610 | Paragraph | SubSect | Section]

perfectionis impense docuit. Triennio post uita defungitur et a Deo honoratur, quam homines * corr. ex Nonii infamauerant. Foeminam autem fuisse, antequam decessisse sciretur, abbas reuelatione cognouit. Vidit enim nuptiarum pompam in cęlo parari ipsamque ab angelis in Sponsi cubiculum ingenti cum exultatione induci tripudiante sanctorum choro Deoque laudes concinente. O inęstimabile diuinę


134. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_622 | Paragraph | SubSect | Section]

et ab eo iniunctum poenitentię laborem perficiant. Hoc ut lubentius accuratiusque exequamur, nostrorum exempla sanctorum perquiramus. Languenti monacho, qui iam fari nequibat, Philibertus, Rothomagensis abbas, Deum precatus linguam expediuit, ob hoc solum, ne sine confessione decederet. Vbi enim confessus est, illico expirauit. Satis esset in tali necessitate intimus peccatorum dolor et ipsa cordis contritio. Sed sanctus


135. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_622 | Paragraph | SubSect | Section]

Deum precatus linguam expediuit, ob hoc solum, ne sine confessione decederet. Vbi enim confessus est, illico expirauit. Satis esset in tali necessitate intimus peccatorum dolor et ipsa cordis contritio. Sed sanctus abbas nescius, an ille conuenienter doleret, a confitente discere uoluit, ut pro eius salute confidentius oraret simulque ostenderet, quam necessaria sit confessio his, qui loqui possunt, quando quidem et pro mutis elaborandum


136. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_623 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed mox ipse iusto Dei iudicio eadem tentatione tam uehementer inquietari coepit, ut et hic senex, sicut et ille iuuenis, iam ad seculum redire secum in animo uersaret, Cęterum sapientia ac sanctitate pręditus Apollo abbas, iuuenem uultu demissum cernens, cum tristitię causam didicisset, blanditer consolatus est, docens non esse malum foeda cogitatione impugnari, sed uinci; nam se quoque idem sępe passum, Deo tamen adiuuante nunquam


137. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_377 | Paragraph | Section]

arguerent, ut adulterii crimen ab eis delatum facile ueniam inuenerit. Nos itaque, si nostra peccata ante oculos posuerimus, aliena post tergum relinquemus nec alterum accusare audebimus, magis ipsi accusandi. Moyses abbas in deserto Scythi nominatissimus, cum accersiretur, ut sententiam diceret in fratrem, qui peccauerat, uenit saccum harena plenum in tergo baiulans. Et rogatus, quid istud esset, peccata sua esse dixit, quę uix ferre


138. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_380 | Paragraph | Section]

eam ardenter quidem, sed corde syncero diligebat. Nihil prauum de ipso coniicere debuerunt, quem irreprehensibilem totius reliquę uitę institutio testabatur. Ab hac impudicicię nota Daniel, Aegyptius abbas, miraculo se expediuit. Cum enim rogatus rustici cuiusdam domum adiisset, uxori eius diu infoecundę ac sterili sobolem oratione a Domino impetrauit. Vicini uero tumescente uentre mulierem cernentes, quam olim de marito


139. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_383 | Paragraph | Section]

supellectilem. Itaque non semper ex utensilium aliquo decore mens hominis erit metienda, sed ex operibus potius uitęque conuersatione. Neque enim, qualis quęque arbor sit, folia ostendunt, sed fructus. Machetes abbas in Aegypto (sicut a Ioanne Cassiano traditum est) fratres incusare solitus, quod uuam in faucibus tumentem tolerare non possent, sed pręciderent, quod in cęllulis sagum haberent, quod secularibus hominibus oleum pro


140. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_392 | Paragraph | SubSect | Section]

quidem ad quenquam oppidanorum, quasi neminem uidissent. Hanc tantam tutandę ciuitatis gratiam Deus contulit Lupo, ut, qui se dignum flagello confessus fuerat, a flagello liber esset. Benedictus abbas Florentium presbyterum uitę suę insidiantem patientissime tulisse perhibetur. Panem ueneno infectum sibi ab illo muneri missum, licet dolos cognouisset, benigne accepit, ne recusando scelus hominis, quod cęteros


141. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_393 | Paragraph | SubSect | Section]

perseuerans, quem occulta fraude uincere nequiuit, aperto bello aggredi decreuit. Meretriculas ergo de prostibulo conuocatas in hortum monasterii adduxit, quę impudenter inter se lasciuiendo monachos ad libidinem prouocarent. Abbas autem, cum iam non uitę suę unius, sed animabus cunctorum, qui secum erant, periculum uerti uidisset, loco cessit et una cum suis longius inde demigrauit. At hic scelestus infelicissimę pugnę uictor, quod eos fugere


142. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_393 | Paragraph | SubSect | Section]

inimicos diligere et pro eis orare Domini pręceptum sit. Sed eodem exemplo timeant tandem et improbi iustos insectari, qui, quanuis ab ultione sui se contineant, suum tamen ultorem Deum habent. Bernardus abbas presbytero cuidam monachum profiteri uolenti refragatus est, quod eum etiam inter suos perfectum esse posse diceret. At ille repulsam ęgerrime ferens atque irę impatiens, eidem, cui dudum supplicauerat, pugnum in faciem


143. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_407 | Paragraph | SubSect | Section]

tam benigne accepti fuissent, quotannis monasterio eius non paruam olei copiam missitarunt, ut iam non solum alieni auidi non essent, sed etiam sua largirentur. Elducus, in partibus Britannię abbas, Paulo discipulo segetis iam maturescentis delegarat custodiam. Quo obdormiente graculorum agmen eo delapsum depascere agrum coepit. Et ille eorum strepitu experrectus, eisdem in nomine Domini, ne auolarent, pręcepit.


144. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

se uastatores ad illum adduxisse, ut pro culpa punirentur, respondit. Sed Elducus nihil de iactura dolens, illęsas aues protinus dimitti iussit. Discipulus itaque soliciti custodis functus est officio. Abbas uero patientię prębuit exemplum, etiam alitibus parcens, quę se damno affecerant. Idem animus in condonando Mamertini, apud Antisiodorum monasterii sancti Germani abbatis, fuit. Qui ursum ad rapiendas oues


145. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

maius his omnibus postremo sub Hadriano assecutus est: cum coniuge simul ac liberis martyrii coronam, ut, quos pręter spem uiuos in terris reperisse lętabatur, cum eisdem etiam uiueret in cęlo. Bernardus, Clareuallensis abbas, cum ducenta argenti pondo sibi ad impensas construendi monasterii missa, a grassatoribus intercepta fuisse audisset, gratias Deo egisse dicitur, quod magno se onere leuasset. Tam ergo modice tulit argenti amissionem, ut


146. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_414 | Paragraph | SubSect | Section]

suam reuerti maluit quam ad ea, quę ante cęcitatem forte se commisisse recolebat. Contempsit oculos, ut innocentius uiueret, et innocentius uicturum obducti denuo oculi fidem fecere. Petrus quoque, abbas Clareuallensis, quadam graui ualitudine uexatus, oculum amisit et se gaudere dixit, quod e duobus inimicis alterius molestia iam liber esset. Argumento est magis etiam gaudendum illis, qui utroque orbantur. Et cur enim


147. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_415 | Paragraph | SubSect | Section]

cum tantam beatitudinem cęci cernere possint et, qui inoffensos oculos habent, difficilius assequi soleant. Maiolus, Cluniacensis monasterii monachus, cęcus erat. Et tamen sapientię ac sanctitatis merito factus est abbas Matiscensis. *corr. ex Maticensis Nec sua ipsi obstitit cęcitas, quin alios cęcos curaret. Surdos insuper mutosque et claudos sanauit, procul dubio sanaturus et seipsum, nisi multo plus


148. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

tedium lapsus est, ut palam diceret nunquam se hilari sedatoque animo futurum. Frustra illum fratres, ut in Domino consolaretur et spe pręmii cęlestis moestitiam deponeret, hortabantur. Frustra hoc ipsum abbas admonendo exaggerabat. At uero, ubi idem abbas pro eo orationem fecit, ita immutatus est, ut e contrario exultaret ac se iam deinceps perpetuo contentum uicturum affirmaret. Quippe diabolus orantis abbatis uirtutem


149. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

se hilari sedatoque animo futurum. Frustra illum fratres, ut in Domino consolaretur et spe pręmii cęlestis moestitiam deponeret, hortabantur. Frustra hoc ipsum abbas admonendo exaggerabat. At uero, ubi idem abbas pro eo orationem fecit, ita immutatus est, ut e contrario exultaret ac se iam deinceps perpetuo contentum uicturum affirmaret. Quippe diabolus orantis abbatis uirtutem sustinere non ualens, ab impugnatione fratris illico


150. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

iocunditateque affici deberet et non conturbari neque moestus esse. Nec precationibus tantum sanctorum, uerum etiam rebus, quas ipsi contrectauerint, terrentur demonia et fugiunt. Siquidem Medericus, abbas apud Edunum sanctitate clarus, cum monachum libidinosis cogitationibus ęstuantem tunica sua induisset, eiusmodi molestia liberauit discedentisque ab illo immundi spiritus ululatus auditus est et ipse in castitatis


151. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_460 | Paragraph | SubSect | Section]

tentationum remedia a uiris quidem sanctitate pręstantibus petenda erunt, cum eos impurissimi spiritus ferre iam nequeant, a quibus toties uictos fugatosque se reminiscuntur. Benedictus abbas, cum fratrem quendam similiter a diabolo illudi audisset, eius uicem dolens, ad monasterium, ubi is habitabat, accessit uiditque ipsum ab Aethiope puero extra ecclesiam per uestem trahi, dum cęteri fratres psallere


152. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_462 | Paragraph | SubSect | Section]

omnis diaboli uis atque decertatio sola pii propositi continuatione destruitur atque dissipatur. Perseuerauit nempe Antonius et mala, quę perpessus est, ad glorię illi cessere incrementum. Macharius quoque, Alexandrinus abbas, et ipse quidem multum ab iisdem spiritibus traditur infestatus. Parem autem eorum terrori extitisse uel inde constat, quod in gentilium sepulchro nocte quadam amoto cippo decubare ausus sit. Cumque ossa,


153. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_481 | Paragraph | SubSect | Section]

Theodorus itaque, eius discipulus, professionis suę initio a matre multum, ut rediret, solicitatus, nonquam assensit. Attulerat illa ab episcopis litteras, quibus reddi sibi filium pręcipiebatur. Hisque obsequi compulsus, abbas discipulo discedendi potestatem fecerat. Cęterum ipse omnibus pręferens Christum, nec egredi de monasterio uoluit nec saltem se ostendere matri, ne scilicet scandalizantem oculum, quem a se iam proiecerat, rursum


154. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_491 | Paragraph | SubSect | Section]

contemptorem. Philoromum quoque, Galatam presbyterum, tradit Heraclides annos sex in sepulturis habitasse mortuorum, ut semper meminisse posset se mundo mortuum et uiuere Christo. Nec Apollo abbas (ut Cassianus refert) oblitus est mundo se mortuum esse, tametsi non ita procul a necessariis suis posito tuguriolo habitaret. Nam cum a fratre seculari euocaretur, ut sibi auxilio ueniret, quod ipse bouem, qui pedibus


155. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_498 | Paragraph | SubSect | Section]

angustięque sensum et hominem alterius uitę desyderio accendens faciet exclamare: Cupio dissolui et esse cum Christo. Paulum, primum eremitam, Antonius abbas orantis gestu expirasse offendit. Necdum exanimem putabat, donec nullos, ut solebat, gemitus, nulla suspiria ipsum emittere deprehendit. Indoluitque uehementer, quod se relicto mortem obiisset. Nec immerito cum illo


156. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_498 | Paragraph | SubSect | Section]

curarent, nequa ibi humationis uestigia apparerent et locum nemini unquam indicarent, ne ab hominibus honoraretur, uolens et in morte humilitatem seruare, quam apprime in uita coluerat. Hilarion abbas ad Hesichium* monachum testamenti uice epistolam scripsit, omnes diuitias suas ei relinquens, quę erant: Euangelium, tunica, saccea cuculla, paliolum. Et cum plerique religiosi uiri ad ęgrotantem conuenissent, omnes


157. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_501 | Paragraph | SubSect | Section]

putauit quid nos facere oporteat, qui in nullo ad eum comparandi sumus. Discamus tamen nunc maxime poenitendum dolendumque esse, cum periculum est, ne dolere incipiamus in ęternum. Benedictus abbas diem suum postremum pręcognouit et, quibus hoc indicauerat, ne cui, antequam euenisset, dicerent, iniunxit. Sexto autem die ante euentum aperiri tumulum iussit et febricitare coepit. Deinde ingrauescente morbo, in


158. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_507 | Paragraph | SubSect | Section]

olim, cum ei ministraret, nisi quod magis gauderet ęternitatis hospitio quam temporalitatis. Marię Aegyptiacę uasta in eremo degenti et ferarum tantum socię, ne in fine uitę sine salutari uiatico decederet, Zosimas abbas occurrit. Qui dato ei Trinitatis pane, cum postea defunctam reperisset, reperit simul in puluere scriptum: Sepeli, Zosima, Marię corpus et terram terra tege ac pro me ora. Tunc leo ad cauandam sepulturam operam


159. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

adhuc munus obiret, quidam inter monachos, nomine Iustus, grauiter ęgrotans et iam morti proximus, fratri suo seculari Copioso indicauit sibi tres aureos nummos esse, quod nemo alius nosset. Cum tamen ea res percrebuisset, abbas indignans iussit, nequis monachorum Iustum, monasticę legis uiolatorem adire neue cum eo ullum miscere uerbum pręsumeret. Id ille per ipsum, qui sibi assistebat, Copiosum fratrem resciens, consyderauit secum, quantum ea


160. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_517 | Paragraph | SubSect | Section]

periculo seruatum; se autem ideo tunc ei apparuisse, ut ipse eundem abbatem rogatum iret, ne sibi in flammis purgatorii ardenti subtraheret auxilium, quod ferre adhuc in corpore uiuenti consueuerat. Hoc nuncio sibi allato abbas et ipse suppliciter pro eo rogauit et omnibus, qui cum ipso erant, monachis, ut itidem facerent, iniunxit. Haud ita multo post Benedictus totus lucidus ac refulgens apparuit Eldeberto monacho seque a purgatorio ad


161. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_620 | Paragraph | SubSect | Section]

se prędicatam constanter tenuissent, postremo animam Deo commendans, luce de cęlo lapsa circumfulsus expirauit. In quanto ergo lumine uiuunt sancti, si etiam moriendo luce sepiuntur! Sic et Odilo, abbas Cluniacensis, qua die defunctus est, Gregorio monacho multa luce refulgens apparuit seque ęternę beatitudinis pręmio potiri dixit. Sic quadraginta martyrum apud Sebasten, Armenię oppidum, combustorum ossa in fluuium


162. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_621 | Paragraph | SubSect | Section]

tot miracula enumerantur, ut mihi certe uel pręcedere reliquos beatos apud Deum dignatione uideatur uel paucos habere pares. Pauli etiam, primi eremitę, beatam animam angelico ministerio ad cęlum tolli uidit Antonius abbas. Mox defunctum esse deprehendit, et questus est, quod se in itineris comitem non assumpsisset, nihil dubitans, quin e corpore statim ad beatitudinem translatus esset. Idem Antonius non modico locorum


163. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_622 | Paragraph | SubSect | Section]

odorem tam late effudit, ut nomen eius et in terra celebre sit et in cęlo. Palam igitur factum est, quibus potissime meritis ad ęternitatem uitę peruenerit inęstimabilemque mercedem. Quo die abbas quidam duos lectos ineffabili ornatu comptos multoque nitore splendentes ab angelis ferri uiderat atque audierat in altero Hugonem, abbatem Cluniacensem, collocandum, in altero Anselmum, archiepiscopum Cantuariensem,


164. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_627 | Paragraph | SubSect | Section]

firmitudo. Nihil quippe tam durum est, ut durum esse possit, dum perenne bonum speratur, neque quicquam tam dulce est, ut dulce esse queat, cum diuina suauitudo degustatur. Agilius, Resbacensis abbas, cum annos plurimos Deo seruisset, confidenter precatus est, ut e uita decederet. Et responso accepto eiusce uoti peracto biennio compotem se futurum gaudere coepit, utpote qui tum demum ueram uitam inchoaturus esset, cum


165. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_632 | Paragraph | SubSect | Section]

agmine eam circumuallante, ipsa in medio gemmis auroque coruscans. Tunc se illam esse confessa est, quę Theodorus monachus diceretur, mas credita. Mox deinde experrectus et *corr. ex ut sibimet redditus, abbas continuo cęllam eius adiit et defunctam esse reperit et foeminam fuisse cognouit. Denique constantiam mulieris inter uiros tandiu tam integre uersatę miratus beatitudinem quoque palam prędicare coepit atque, in quali


166. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_632 | Paragraph | SubSect | Section]

per poenitentiam dimissa esse et cęlestem beatitudinem condonatam, dicente Domino: Poenitentiam agite, et appropinquabit regnum cęlorum. Scholasticę uirginis animam frater eius Benedictus abbas in columbę forma ad cęlos euolantem uidit. Cognitoque, quod obiisset, corpus illius ad monasterium suum deferendum curauit et in sepulchro, quod sibi parauerat, condidit, ut iunctis ossibus in terra cubarent, qui animis


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.