Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: profectus

Your search found 274 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 105-130:


105. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

adnitente, quae illum regem designarat, diadema, quo reges Hungarorum solere insigniri demonstrauimus, Albam Regiam delatum est. In hac enim urbe Hungarorum regibus fortunae suae decus auspicari mos est. Rex quoque, nulla interim matrimonii mentione habita, decreto optimatum eodem profectus est. Ibi inter sacrificandum, ut Christianis mos est, quum regibus sceptra tribuunt, eius capiti ab Hosualdo Zagabriensium praesule regia insignia imposita. Strigoniensis enim pontifex, quod propter aetatem sacris nondum erat initiatus, id exequi haud


106. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 61 | Paragraph | Section]

fraternum dissidium in consilio habuerant. Coniuncto igitur cum Hungaris exercitu arma confestim in fratrem conuertit, ne hyeme quidem, quae solito atrocior erat, quiescendum ratus, posteaquam Alemanus hostis partim Albae moenibus inclusus tenebatur, partim metu ex Hungaria profugerat. Profectus Buda durissimo tempore anni maximo labore iter fecit. Niuem enim altissimam discutere multis in locis glaciemque dolabris cedere, quo uiam aperiret, miles cogebatur.


107. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 68 | Paragraph | SubSect | Section]

regni fines id temporis, quo nondum omnino sedata erat ciuilis discordia, mitti exercitum. His rex quoque tandem ita est assensus, ut facile suspitionem praeberet se paulo ante gloriae cupiditatem simulasse. Igitur Vuladislauus Albam Regiam cum exercitu profectus castra ad teli iactum ab urbe ponit. Priusque quam compararentur, quae ad cingendam operibus urbem usui essent, mittit caduceatorem, qui terrore oppugnationis iniecto suaderet Alemanis, ut urbem mature redderent, ratus et Maximilianum demissurum animum


108. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

ne dicam fraude, Transiluanam Stephano ademisse prouinciam, atque in eius locum subrogasse quendam Bartholomeum Draphium, ordinis senatorii uirum, principem quondam ipsius praesulis, dum ruri puer una cum parentibus degeret. Hic enim uir, ueluti plęrique Hungari, ex rure ad ludum literarium profectus, inde, quum in literis aliquantum profecisset, forte in aulam Matthiae Chugniadis Coruini delatus, breui et ad praesulatum prouectus est (nempe reges hoc tempore in suo quisque regno pontifices designare solent) et magister


109. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 88 | Paragraph | SubSect | Section]

cognomento Belus, materno genere Romanus, paterno uero Rhathislaui Bossinatium quondam regis pronepos, qui a filio Gothislauo regno pulsus Romam sese exulatum contulerat, in Illyricum studio auiti regni recuperandi est profectus. Iam enim Gothislaui successoribus merito, ob eius in parentes impietatem, extinctis, duces singulis praepositi prouinciis Illyricum regio fere obtinebant imperio, nec tamen his imperandi cupido, quae


110. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

haud quaquam contenti hoc tantummodo in Dardanum regem officio, consuluerunt ei, uti confestim Hungariam peteret fortunamque recuperandi regni tentaret. Itaque Rhacusanis nauibus Scardonam deductus, inde in Hungariam profectus, breui ab Hungaris, quum opera Iani Chugniadis, regis Matthiae patris, tum thesauro in militum stipendia erogato, quem ei Rhacusani conseruarant, in


111. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 103 | Paragraph | SubSect | Section]

diebus Vuilaci moratus, dum milites, quos imperauerat, conuenirent, uti exercitu aucto maiorem hostibus timorem incuteret, tutiusque eos persequeretur, ad reliqua Laurentii oppida expugnanda contendit, quibus fere intra paucos dies in potestatem redactis aduersus Priorem et Iacobum Scytham profectus nullo ferme negocio eorum conatus compressit. Nam quum illi confisi auxiliis Maximiliani Caesaris, cuius leuitatem nondum perspexerant, nouas res in Vuladislauum moliti essent, siue eius ignauiam contemnentes, siue regem perosi, cui studiis et suffragiis suis aduersati fuerant,


112. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 108 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque legatos ad Alberthum confestim misit, qui ei de regno gratularentur simul et ad mutuum eum amorem hortarentur. Non ita multo post Vuladislauus regnum Boëmiae, quinque annis post quam inde abscesserat, inuisurus, Pragam, sedes ea regni est, maximo apparatu profectus est. Hungari enim, per studium opes suas Boëmis ostentandi, magnam uim auri atque argenti tum in uestem praeciosam, tum in equorum phaleras contulerant. Qui ubi Boëmiam ingressus est, his qui a Romano ritu dissentiunt, magnum incussit timorem, quippe Wladislauus Boëmos,


113. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 117 | Paragraph | SubSect | Section]

reportemus uictoriam, quam ut ullum illic incommodum capiamus. Hac Marconius oratione, traducto in suam rege sententiam, Polonam obtinuit prouinciam. Magna igitur Turcarum manu coacta (hi enim rapto ut plurimum uiuunt), ad Istrum, qua hic amnis Peucem circunfluit insulam, profectus est. Hoc in loco lustrato exercitu ex omnibus copiis circiter quadraginta millia hominum, qui armis et equis erant instructiores delegit, atque cum his traiecto Istro in Moldouiam perrexit. Ibi ad sex millia Valachorum, quorum ira in Polonos nondum deferbuerat, cum eo


114. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros prouidet euentus. Nam Balys, nimium suae spei indulgens, extremo fere autumno in expeditionem profectus, non modo uacuus praeda domum reuersus est ― nempe Poloni cognito hostium aduentu in munitiora ex agris loca demigrarant ― sed etiam inde rediens circa Istrum coortis subito tempestatibus adeo male habitus


115. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 134 | Paragraph | SubSect | Section]

esse Hungarus, et uicinus, et per se grauis hostis, arbitraretur, Bossinensis satrapes nulla foederis habita ratione (pax enim inter Hungarum et Turcas erat) contractis quingentis circiter partim equitibus, partim peditibus, praedatum in eam partem Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, est profectus. Quod ubi Ianus Coruinus, Dalmatiae praefectus, cognouit, et ipse dimissis per regiones suae prouinciae nuntiis, ad trecentos equites celeriter contrahit, atque, ut sunt Hungari elatioris spiritus, ne numero militum, sed uirtute potius superior esse uideretur, cum hac tantum manu


116. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

e suo tamen corpore homines nauibus praeficiunt. Quinque et uiginti triremes e nauali suo, in quo ad centum aedificatas naueis semper habere dicuntur, deducunt, instructasque nautis ac classicis militibus in Corcyram insulam proficisci iubent. Eodem paucis post diebus Crimanus quoque profectus est, imperatis Istriae ac Dalmatiae maritimis urbibus, quae in Venetorum ditione erant, circiter decem triremibus, totidem Cretae insulae, quinque Corcirae, Apuliae ciuitatibus, quas pignoris nomine id temporis Veneti tenebant, quatuor. Iam Turcarum classis omnibus necessariis


117. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 151 | Paragraph | SubSect | Section]

ita corruptis esset moribus, Hisabellam Alfonsi Secundi filiam, amitinam suam, permissu Romani pontificis (quae permissio raro felices nuptias fecit) duxit uxorem. Hisabella, ut sunt acrioris ingenii Hispani ― inde enim illa oriunda erat, nam proauus Alfonsus a Tarraconensi Hispania profectus, regnum Neapolitanum incolarum uoluntate sibi adiunxerat ― ubi animaduertit uirum nullius esse apud suos auctoritatis, omneque imperium ad arbitrium Lodouici patrui administrari, rei indignitate permota dolorem dissimulare nequiuit. Nuntium igitur idoneum nacta dat


118. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 163 | Paragraph | SubSect | Section]

hostibusque, qui obsistebant, missilibus submotis, oppidum intra paucas horas, postea quam oppugnari coeptum est, ui coepit. Quo in potestatem Venetorum reddito, ipse cum militibus suis captiuisque Turcis, et caetera omni praeda, quam in oppido nactus fuerat, in Siciliam, unde profectus erat, confestim enauigauit, ne ab iniquo bello abesset, quod aduersus Fridericum Neapolitanum regem, qui Ferrandino in regnum successerat, parabatur. Iam enim Gallus et Hispanus reges, nullo infamiae respectu, scelestum inierant consilium Fridericum e regno


119. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 167 | Paragraph | SubSect | Section]

prius aliquot una constitutae naues atque in frontem instructae tantum spatii in altum procederent, quantum satis esset ad sese remis aduersum hosteis concitandum. Bazethes rex interea, cum equitatu pedestribusque copiis ex hybernis profectus, per Macedoniam, Thessaliamque, inde per Locros, Ozolas cognomine, ac Phocidem caeterasque Graeciae regiones Isthmo appositas iter agens Peloponnesum ingressus est. Atque quo suspitionem ab oppugnanda Methone auerteret,


120. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 174 | Paragraph | SubSect | Section]

His rebus in Peloponneso gestis Bazethes, classe Hellespontum repetere iussa, ut ibi quassatae reficerentur naues, cum omnibus copiis praeterquam quos Peloponneso custodienda reliquit, Istmo digressus Serras uersus (urbs est Macedoniae) profectus est, inde Hadrianopolim petit; prius tamen quam Peloponneso excederet, Naupliensibus ad uoluntariam deditionem nequicquam tentatis, propterea quod hi neque recenti Methonis clade, cuius Turcae praetore Methonensi cum quibusdam captiuis ad murum in conspectu productis eos


121. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 175 | Paragraph | SubSect | Section]

a continenti nunc abscissus, uulgo Sanctam Mariam uocant ― adoritur, atque haud magno certamine expugnat, classicis recenti naualium sociorum ac commilitonum nece irritatis. Leucade pręsidio imposito ad Aulonem et Aeantem fluuium, ut hostiles naues his in locis aedificatas incenderet, est profectus, laetis omnibus utpote Leucadiae inescatis expugnatione. Vbi quum ad sexcentos ex classiariis, duce his minime idoneo dato senatorii ordinis uiro, exposuisset, partimque pedestri itinere Aulonem ire, partim lembis ac maioribus


122. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 203 | Paragraph | SubSect | Section]

re alia alio, ut fit, trahente, animisque in diuersa studia uersis, nihil quod aut ad instaurandos sacerdotum mores, aut ad hostes Christiani nominis contundendos pertineret, agi tunc potuit. Deposito igitur censurae metu Iulius pontifex coacto exercitu per se in expeditionem profectus est. Atque dum Mirandulam oppugnat, quae tunc cum Ferrariensium duce erat societate iuncta, ratus ibi haud difficilem uictoriam fore, eo quod ciuitas minus firma esse uidebatur, a Gallis Iacobo Triuultio duce profligatur. Sane Triuultius permoleste ferebat principem


123. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 225 | Paragraph | SubSect | Section]

cum exercitu propius Prusam accedat occasionique suae non desit. Iisdem literis ei cuncta, quae parabat, ordine perscribit, mandatque insuper, ut lectis literis tabellarium extemplo interficiat, ne si consilium parum procederet, certo eius uitae periculo emanaret. Nuntius ad Achimathem profectus, conspecta epistola praeter usitatum modum plumbo inclusa, re insolita permotus ueritusque, ut est in his suspicax mens humana, quae ad propriam salutem pertinere putat, ne sibi ipsi illis literis perniciem portaret, confracto plumbo amotoque inuolucro eas aperit,


124. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 235 | Paragraph | SubSect | Section]

cognouit, quo uiri uirtutem praemio aliquo affecisse uideretur, iussit illi pagum unum quadraginta circiter colonis inhabitatum, itemque uineis ac aruo satis instructum attribui. Per idem fere tempus Thomas, cardinalis ac Strigonensium antistes, Roma in Hungariam redierat, quo profectus fuerat sub extremum tempus pontificatus Iulii Secundi, pontificis Romani, spe fere tota ob ingentes diuitias Iulio in pontificatum Romanum succedendi. Eo enim mores Romanae Ecclesiae deuenere, ut qui cardinalium opibus instructior est, is ad pontificatus


125. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

postularent, ut in confinibus utriusque imperii locum colloquio deligeret, uelle sese de summis rebus ad utrumque pertinentibus cum eo agere. Qui quum non abnuisset colloquium, rex extemplo Posonium cum liberis ac amicis profectus est, ibique aliquamdiu moratus est, dum et Sigismundus, frater Vuladislaui, Polonorum rex, eo accederet ― nempe illum quoque huic colloquio interesse placuerat ― et Maximilianum Vianam appropinquare allatum esset; sane eam urbem colloquio destinarant. Vianae


126. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 241 | Paragraph | SubSect | Section]

dedecore et damno fugam arripit. Dum Vuladislauus cum Maximiliano Vianae agit, Ioannes Sepusiensis, Transiluanus praefectus, ratus per Selynis Turcarum regis absentiam sibi ingentis gloriae occasionem oblatam ― id enim temporis Selynes ex Europa cum magnis copiis profectus ultra Euphratem bellum, ut suo loco memorabimus, gerebat statuit Turcas, qui limitibus Hungaricis appositi erant, armis urgere, quandoquidem intima regni Turcaici cum suis copiis, quae paruae admodum erant, penetrare haudquaquam tutum uidebatur. Nempe Selynes Europaeas regiones


127. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcas fame enectat. Per idem fere tempus Selynes Othomanus, coacto, ut paulo ante dictum est, ingenti exercitu in Asia aduersus Ismahelem Sophenum, Armeniorum ac multarum aliarum gentium, quae inter Hircanum et Persicum mare incolunt, regem, profectus est. Causam belli inter ipsos contracti hanc extitisse ferebant. Ismahel, quum sese crederet ueram illorum regum progeniem, qui septingentos ab hinc annos ex ultimis Scythiae Asiaticae oris profecti in Maiore Armenia sedes posuissent, totamque Minorem Asiam imperio


128. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 261 | Paragraph | SubSect | Section]

potest. Igitur Cahirio, quem supra demonstrauimus ad Turcas transfugisse, Caërensibus praeposito, eique equitum ac peditum satis ualido praesidio ex Turcaicis copiis adiuncto, quo et urbem simul et ipsum praefectum in potestate haberet, classeque in Europam dimissa in Syriam profectus est, Iamberdino secum ducto, cui sane Damascenam destinauerat praefecturam. Selynes, Syriae locis munitis, Iamberdini custodiae Damascum et totam fere Syriam tradit; ipse, salubriori aura fruiturus,


129. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

maiore Turcarum pauore quam caede. Quippe Turcae credentes haud paruas esse Hungarorum cum maximae dignitatis uiro copias uix tentato certamine fugae sese mandarunt. Itaque Balys, comperta hostium paucitate auctis copiis iterum ad deuastandum hosticum agrum profectus, quum hostem non inuenisset, ad uicos et oppida, quae Turcarum metu cultores in intimum regnum refugientes deseruerant, delenda ― et ita Salomon, ut foeminae, de qua supra diximus, fraudem ulcisceretur, faciendum mandarat ― animum adiecit. Igitur Copenicum, Demetrias, Baricium,


130. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

consilium ceperunt, sese in regiam potestatem restituendi, adiutore in primis Iaxia quodam, ex Naresiis principibus. Erat Iaxias et per se Rhacusinis infensus, ut est inter plerosque uicinos ex aemulatione odium. Itaque profectus in Hungariam adit Barbaram, Sigismundi uxorem, cui se cordi esse haud quaquam ignorabat: erat enim et ipse ex aulicis Augusti, florentique aetate, ac forma corporis eximia, et regina feminarum uitia, uergens etiam


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.