Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: propria

Your search found 699 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 512-544:


512. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Labis Adameae, sed nescia labis, ab undis
Fecundos caeli Charitum praesagiit imbres.
Haec fuit illa, caput Stygii obtritura draconis
Femina, qui plantae ferus insidiator in ista,
Quae timeat, propria semper cervice probabit,
Principe formidanda pedum vestigia Nympha.
Hanc Solymaea Domus portâ signabat Eoa:
Porta tamen clausis semper non pervia valvis
Admissura Deum. Nullis mortalibus umquam


513. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

populos sua fana latriâ,
Ponere supremae Delubra parentis honori
Debuit invitus: tantae qui regia Matris
Invidit sceptra, augustae servire polorum
Reginae obnixus, nolenti contigit ipsi
Propria Virgineis vulgare opprobria templis
Invisoque suas cultu spectare ruinas.
Aut dicam ignaras gentes potuisse piorum
Spirituum afflatu venturae templa parenti
Condere, sollicitis illis, antiqua


514. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

generisque miserrima nostri
Condicio, aeternis post fata obnoxia poenis. 2.
Terrigenûm viso lapsu suprema Tonantis
Maiestas, decorat virtus quem propria mitem
Se praestare reis, tantae ne damna ruinae
Perdita lugeret sine fine propago parentis,
Concilium vocat: hic Triados cui tota regendae
Naturae incumbit moles, concordia semper


515. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tanta tuae placuit mortis pro laude pacisci.” 10.
Divinus pariter voluisset Spiritus isto
Officio fungi quo Filius atque petivit
Tale sibi propria committi ab origine munus,
Humanae quo carnis onus poenasque subiret,
Iratae iustum prima pro labe daturus
Astraeae pretium. Sed patris origo priorem
Quem dedit, haec unum sortita est gloria Natum.


516. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Librabat sportam- quae proximiore pararet
Nocte, litaturis duo mollia liba ministris. 10.
Expletis templo votis, descendit uterque
Propria, quae Solymis stabant, ad limina coniux,
Tanta ubi sincerae pietati dedita virtus
Coniugii fructu, sibi non post multa dierum
Intervalla dato, probrum legale redemit.
Octavo gravis affulsit cum sole


517. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

graves certo reditura catenas
Mitigat et veniens post illa pericula splendor-
Non aliter fuit illa patrum, quos Numinis aequa
Vis tenuit, captiva cohors, his carceris umbris,
Quos Adami terror, multos quoque propria vitae
Improbitas, quamvis lacrymis expuncta ligarat.
Sanguinis eiusdem, culpae potentior omni
Hos fratris spe fovit amor quem robore fortem
Emissura domus fuerat Iessea Leonem.


518. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

in usum
Delubri et patrum telas frontisque tiaras.
Famaque filo aderat, siquidem, seu vellere puro
Serica misceret, seu lino immitteret aurum,
Materiam superabat acus digitusque puellae.
Propria Arachnaeos cum posceret hora labores,
Talis erat Mariae labor ac, aetate parata,
Arte laboratae superassent Pallada telae. 26.
Cena levis


519. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Augusti vultus tantique decoris amator,
Ingenio sollerte cavent. Studiumque decentis,
Explorata dabat probitas et gratia taedae
Regiaque ad dotis cumulum accessura propago.
Cumque nefas propria fuit olim stirpe diremptas
Connubiis miscere tribus Mariaeque tribulis
Progenies Iudae medio Davide fuisset,
Hinc erat augusto Iudae de sanguine natis
Virginei spes facta thori; nec segnibus iste


520. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Induitur, plenos Veneris celantia lumbos.
His super adiicitur duplicis toga stamine lini
Texta, petens humiles demissa sindone talos,
Quam picturatae castigat purpura zonae.
Alterius tunicae, summi quae propria mystae,
Accedit labor, aërii cui lana coloris
Materies Phrygiaque errabant cuspide sparsae
Per gyrum formae, quas excipiebat onustus
Fructibus, emittit malus quos Punica, limbus.


521. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Connubia innupto fraus est praeferre pudori.
Religio si grata Deo, gratamque fatebor,
Suscepta quae prole venit meritumque parentes
Natorum pro laude manet; tamen arbitror huius
Vile voluntatis munus quod propria suasit
Commoditas et segne Dei studiosa voluptas.
Dent alii sobolem: si me pro prole dicabo
Quod vitium est? Laus est patribus divisa iugali
Foedere, per sobolem dare servitura Tonanti


522. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Probri materiam cumulant poenasque lacessunt.
Nec moror, adversus vulgi quod praedicat error
Virtuti satis est, unus si accesserit illi
Laudator Deus: et renuens contenta vel uno
Esse Deo, propria virtus se cuspide mactat.
Sat mihi servati si corporis innuba virtus
Numinis accedat placito, quod respicit unum
Quaecumque esse animi nostri vult optima virtus.
Dicitur Helciadae vati quod culta


523. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Forte tamen nullum tantae flagrasse puellae
Vultu crediderim, cuius caelestis imago,
Praeclaraque etiam Davidis origine maior
Effecit virtus, quivis ut dotibus esset
Virgineis impar; fieretque ut propria nullus
Vota verecundus non accusaret amator.
Si te, nate, pari voluit formidine pressum
Connubialis amor, castosque proinde morari,
Quiverit aligeris Virgo si par Hymenaeos,
Nil


524. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

arbitria nuptae.
Tu modo sollemnes legis poscentia ritus
Connubia ad curas revoca laetisque puellam
Auspiciis, grato cognatorum comitatu
Eductam Solymis, hilarem compone paternis,
Quëis propria dicit flagrare cupidine, tectis.
Non aderit frater Cleophas, nec fratria taedis
Desidiosa tuis: eadem flagrabit utrique
Cura tuus Iosippe Hymen pluresque faventes
Viscera concedent natarum affinia


525. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

14.
Cum iam nata diem lampas Phoebea dedisset,
Convenere omnes Solymâ quos urbe profectos
Virgineis castus tectis collegerat Hymen;
Discessumque parant, ad propria quisque reverti
Sollicitus, neque enim caluit diuturnior istis
Hospitibus mora. Tunc postremùm utrinque modestis
Certatum, veros animi prodentibus ignes
Verborum officiis. Oris parcissima Virgo


526. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Poenalemque trabem agnovit: post visa reorum
Lucra et Avernales praedas, data basia patris
Excipit et clauso Virgo est sibi reddita caelo.
Illa sibi ostensâ, non per simulacra, sed ipsa
Numinis effigie propria raptuque beato
Mersa voluptatis pelago, quam nullus adaequat
Ingenii mentisque labor, felicibus hausit
Divinum labris nectar. Non segne fluentis
Ambrosiae iucunda vado, torrentis et instar


527. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ornabant vacui fructus sine pondere flores.
Iste tamen, sed qua nescitur origine natus
Indigenas tenuit rumor (nec cassa fefellit
Fama fidem) palmam sterilem tunc sera daturam
Germina, cum propria peregre tellure profectam,
Aethereo gravidam spectabit Numine Matrem.
Talis fama fuit, sed nulli credita fama,
Immensum quod claudi utero non posse putaret
Aeternum patier Matris praecordia Numen,


528. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Divinam sobolem missum praecurrere vatem
Enixa, implesset nati rumore puelli
Ardua Iudaeae et valles. Accedit Elisam
Feta Deo Virgo docuitque trimestre moranti
Accessisse datam redeundi ad propria legem.
Illa ut erat fusis lecto infantaria membris,
Se cubito tenus erexit lacrymisque modesta
Ora rigavit anus discessuramque parentem
Numinis affata est matrum sibi more novarum


529. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

7.
Interea monito Elisabeth dat verba marito,
Apta viae quae dona forent escasque parantis
Officium non lentus agat provisor: iturae
In propria excelsae cessura cibaria matri
Sedulus adferri iubeat flammisque probari.
Zacharius monitus properat gravidaeque paterna
Tecta petiturae Nymphae mandavit edulem
Opportuna viae replere ad prandia peram.


530. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

orbis
Fluxerat in tabulas numerus censusque Latinas.
Caesareum, cui se victae submittere gentes
Debuerant, etiam, Syriam moderante Quirino
Edictum Iudaea tulit: generisque tribusque
Propria scribendos urbs invitabat Apellas.
Cuique sua notas accedere origine sedes
Ardor erat: captiva suos Iudaea tribules,
Quos habitare prius tribuum sine limite certo
Dispersos tulit; ad propriam gentile


531. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

olim, nunc tecti expers. Illa urbe Latinis
Imperiis nos stare decet: tribus altera quosvis
Sanguinis externos illuc vetat ire nepotes.
Nos vero decimus proavitis sistere tectis
Debebit mensis; te illius propria Phoebes
Quam vereor ne laedat hiems, ignota petentem
Limina! Teque etiam memini dixisse beatum
Divinumque uteri solem sua lumina mundo,
Extremo decimae lunae splendore daturum.


532. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Reptantesque ruunt illius ad oscula gentes.
Numinis haec meruit digna mercede recepti,
Baucidis et fictas superare Philemonis aras. 41.
Cum propria postquam fuerat luctatus Ioseph
Pauperie, Latiis nec iusta numismata iussis
Suppeterent, tamen ille viae se credere certus
Hoc statuit pigramque bovem rudiusque tributo
Permutare pecus, quamcumque


533. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | Section]

LIBER IX. IESSEIDOS 1.
Tertia Phoebeos ad frena redire iugales
Memnonius Ganges et Arabs aspexit Eous,
Iosippo propria postquam de sede profecto
Simplicis hospitium lucis Solymaea dedisset
Religio. Petit immodicam congressibus urbem
Et templum portante Deum cum coniuge sponsus.
Summa fuit templi ratio, quo cordis


534. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Nec prodere sese
Sustinuit sapiens Virgo, sat gnara superbum
Indigenas sperare Ducem quem mater opumque
Regnorumque potens utero regina tulisset.
Intacti vero referentem pondera ventris,
Propria mendacem cito condemnasset egestas.
Ut taceam insidias et regis barbara semper
Consilia Herodis, melius quae posse silendo
Effugere indemnemque uterum praestare, sciebat.
“Tempus erit, mea quando


535. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

diu est longaeva senectus
Expectare facem, fatorum in limine vidit. 36.
Triste gemens Simeon gemino quod pressa doleret
Infelix Iudaea iugo, quam propria labes
Et vitium, externa tum maiestate Latinus
Saxorum cultor stansque in cervice premebat
Impius Ascalides, poterat cui esse salutis
Unica spes, veniens humano in corpore Numen.


536. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

tamen et mystam longae probitate senectae
Et celebrem virtute nurum viduique probatam
Laude thori monitisque parem caelestibus Annam,
Credebant non vana loqui. Plerisque sed aequum
Iudicii lumen, recutitae propria gentis
Sustulit improbitas terrenorumque cupido;
Quos nimium caecae damnata in faenora mentis
Fert acies, nec fata sequens reflectit ad aevum.


537. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Materiamque dedit culpae, foret ara salutis
Et veniae mater; cui exitiale piandum
Restaret fixo meliori germine pomum,
Planta eadem veteri permissa est vivere trunco,
Quae malum fatale tulit; seu propria ligni
Vis fuerit par tali aevo; seu Numine vivam
Asservante trabem, donec decreta veniret,
Quae malè decerpto succederet hostia pomo.


538. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

daturum,
Sopito visus reditumque spoponderat Ales,
Mente pia versat susceptaque verba per umbras
Praeceptum caeleste putat. Votoque pudicae
Agnoscentis idem monitum caeleste maritae,
Propria deserto meditatur tecta Canopo. 38.
Tempus erat, quo non pridem per rura solutus
Segnior admisit riparum vincula Nilus,
Phoebus in


539. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

hospitio lassos; queis tecta subire
Caelestis soboles, longum expectata vetabat.
Haec etenim, postquam Solymis exire parenti
Mens fuerat, petiit sibi permittente licere
Matre profecturis actutum in propria iungi
Cognatis patrumque pio sermone teneri.
Hic animo suspensa parens, ignara quid altae
Vota velint sobolis; sed mox “I, nate” reponit.
Iosippus vero “Fili,” inquit, “colligat uno


540. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

utriusque ad commoda sponsus. 20.
Post fata haec heres Cleophae, cognata parenti
Virgineae soboles, Simon Cananea propago,
Posteritas Iudae, propria de stirpe Salomen
Florentem nympham, statuit sollemne iugali
Consociare thoro, accitis ad pacta propinquis
Connubia, utroque ex sexu. Quos adfuit inter
Et Maria et proles, quam tunc trigesima solis


541. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Augurium caeleste capit; nova candidus ales
Formaturus erat quod saecula, dictus in orbis
Principio liquidum pennis umbrasse profundum.
Tunc etiam eiusdem genetrix praesaga notavit
Flaminis officium, propria virtute parantis
Ad nova fecundas vitae primordia lymphas.
Illa docente suo longinqua sonantia nato
Cum turbis deserta petit; non segnis eidem
Cunctorum commune famis longumque referre


542. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

isti limbo venientia plantae
Agmina tam grandis merito dignata triumphi
Signa colunt roburque Crucis victricis adorant.
Inde brevi spatio (quamvis et longius esset
Si spatium, mora nulla viae est, queis propria mentis
Esse agiles natura dedit, ventura beatis
Corporibus pro dote comes) vicina sepulchri
Claustra petunt spectantque novi venerabile saxi
Depositum myrrhaeque madens aloesque Sabaeo


543. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

potestas,
Humanae suscepit onus servile figurae.
Hic memor illius, quo se sublime levavit
Tunc animi excessus, viditque augusta Tonantis
Ora patris viditque Patris quod ventre gerebat
In propria Verbum forma, liquefacta labansque
Pectore, divini vultus splendore calebat.
Discipulis eadem culto mutata sacello
Limina, pro mystis sortita libantibus aram
Et Dominae simulacra suae, cui insidet


544. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Viscera captabant illamque Hebraea tenebat
Praesentem tellus: condi 929 condi: candi sibi templa petentem
Quando Numantino surgens urbs clara sepulchro,
Cui propria Augustus concessit nomina Caesar,
Hanc simul aspexit: veteris quae gratia facti
Vivit servatque lapis quem pressit, honorem.
Hesperidas Christi siquidem praecepta docenti
Una eademque potens –


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.