Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: familiae

Your search found 201 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 38-64:


38. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 25 | Paragraph | SubSect | Section]

Significat igitur Gen. 2 creationem, cum dicitur Dominus aedificasse costam in mulierem quo verbo ibi Deus usus est, quia mulier sit quasi quaedam reaedificatio viri, quae eum patremfamiliâs facit, ac sine qua velut mancus ac mutilus est. Saepe ponitur pro liberorum procreatione, et totius familiae augmento. Sic Sara et Rachel materfam. cupit ex ancilla aedificari: id est, sibi adoptivos filios procreari. Gen. 16. et 30. Sic Exodi 1, Dominus dicitur piis obstetricibus aedificasse domum: id est, liberis et re familiari ditasse. Sic Nathan Davidi promittit, Deum illi aedificaturum


39. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

Verum iam de singulis istis vocibus separatim, ac primum de Behemot. Behemot igitur significat, omnes ingentes et immanes bestias terrestres: sicut Leviathan omnes immanes beluas aquaticas. Sed sub illis describit Scriptura, et praesertim Iob 40 capite, potestatem et potentiam diaboli et familiae eius, turbae scilicet impiorum, et Antichristi. Est autem Behemot Hebraeum nomen pluralis numeri, cuius singulare est Behema, Latine animal aut bestiam significans: Behemot vero, multitudinem animalium terrestrium, aut, si mavis, ingentes bestiarum moles. In Graeco redditur


40. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 50 | Paragraph | SubSect | Section]

cum primum hanc promissionem proponit Gen 12. explicat simul, quomodo eam intelligat, nempe de efficaci benedictione, quam sit amicis aut adiunctis Abrahae impertiturus, inquiens, Eris benedictio: et, Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi. et, Benedicentur in te omnes familiae terrae. Ubi diserte exponit Deus, Abrahamum fore efficacem causalemque benedictionem, quia ipsemet sit omnibus ei benedicentibus amicis aut adiunctis, propter eum, seu propter eius semen benedicturus. Hoc est quod Paulus dicit, haereditare promissiones Abraae: et Christus, Convivari cum


41. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 71 | Paragraph | SubSect | Section]

vertitur heros. Iudaei quidam etiam Messiam interpretantur. Aliqui etiam filium eius, scilicet Iuda. nam Messias debebat ex tribu Iuda nasci. Puer. Esaiae 9. Puer natus est nobis, et parvulus datus est nobis. Radix et surculus Isai, Esaiae 9 quia verus homo, et ex postrema posteritate familiae Isai nasci debebat. Filius David, 2. Regum 7. Item Germen, Esaiae 4. In die illa erit germen Domini in magnificentia. Hieremiae 23. Item capite 33. Suscitabo David germen iustum. Item alias dicitur tantum germen absque epitheto: ut Ezec. 34. Suscitabo eis germen. Appellationes


42. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

auferri lepra. Sic Ioel. 3. stellae dicuntur colligere, id est retrahere splendorem suum. Colligi ad patres, aut populum suum, est mori. Num. 20. et 2. Par. 34, ut colligam te ad patres tuos. Cuius locutionis tum ea esse posset causa, quod in illis populis usque in hodiernam diem totae familiae habent unum certumque monumentum, quo posteri ad suos maiores aggregabantur. ut 2. Reg. 22 clarius dicitur, Colligeris ad sepulchrum tuum. Vel inde est, quod omnes pii in sinum Abrahae, aut Dei potius, per mortem colligantur. Amoveri, ut Esa. 50, A facie mali collectus est iustus:


43. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

generatio caeli et terrae. pro hoc modo caelum et terra procreata sunt a Deo, et porro alias creaturas Deo operante procrearunt. Sexto, interdum significat res gestas et negocia, quae una aliqua aetate aut certis quibusdam hominibus acciderunt: sicut semper in Genesi, cum propagationes alicuius familiae indicantur, simul et res gestae narrantur. Sic Liber generationis Christi, significat non solum explicationem, ex quib. maiorib. sit ortus Christus: sed etia res eius gestas pollicetur. Quod observandum est, ne quis huius Hebraismi ignarus, putet plura in eo Evangelista praestari, quam


44. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 191 | Paragraph | SubSect | Section]

non solum explicationem, ex quib. maiorib. sit ortus Christus: sed etia res eius gestas pollicetur. Quod observandum est, ne quis huius Hebraismi ignarus, putet plura in eo Evangelista praestari, quam initium polliceatur, aut etiam sequentia ad illud initium non protinere. Septimo, nonnunque unius familiae propagatio dicitur, sicut saepe in Genesi habemus: Haec est generatio Sem, cap. 11. aut, Haec est generatio Esau, 36. id est, haec est propagatio posteritatis illius hominis. Octavo, aliquando certum genus hominum notat, ut in tertia significatione dixi, plane ut in


45. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 193 | Paragraph | SubSect | Section]

quod pugnantes in suis manibus portare videntur vitam ac mortem si male pugnant, amittunt animam: sin bene, retinent Iob 13, et saepe alias, phrasis haec reperitur. GIGANTES, videntur fuisse proprium quoddam genus hominum, caeteris robustius: sicut et nunc aliae gentes, aut etiam familiae, solent aliis esse grandiores ac robustiores. Horum generis ac ipsorum fit mentio Gen. 6, Num. 13. Deuteronomii 2 et 3. et 2. Sam. 21. Videtur tamen aliquando haec vox pro quovis potentiore, et praesertim bellicosiore, poni. Sic Psal. 33 dicitur, quod Gigas non


46. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

sed et omnia debita relaxabantur, atque adeo etiam venditi agri, vineta, domus, aliaque stabilia, ad suos priores possessores redibant. Quod eo divina benignitas ac providentia ordinaverat, ne prorsus familiae Israeliticae interirent: praesertim autem, ut ea familia ac tribus consisteret, unde Meschias expectabatur: utque et aliae tribus ac familiae consistentes, illi collatione quandam quasi lucem afferrent, eaque inter caeteras emineret: et quo aliae illi quasi testimonium coram orbe terrarum


47. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 248 | Paragraph | SubSect | Section]

etiam venditi agri, vineta, domus, aliaque stabilia, ad suos priores possessores redibant. Quod eo divina benignitas ac providentia ordinaverat, ne prorsus familiae Israeliticae interirent: praesertim autem, ut ea familia ac tribus consisteret, unde Meschias expectabatur: utque et aliae tribus ac familiae consistentes, illi collatione quandam quasi lucem afferrent, eaque inter caeteras emineret: et quo aliae illi quasi testimonium coram orbe terrarum praeberent, quod Deus pollicitus sit ex illa proprie Meschiam proditurum esse. Illa profecto ipsa tam vetusta notaque origo, propagatio et


48. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 280 | Paragraph | SubSect | Section]

LEVI fuisse unum ex duodecim filiis Iacob, et patrem integrae tribus Levitarum, quae postea in exitu Israelis de Aegypto ad res sacras nomine totius Israelis delecta sit, et ex qua singulares quaedam familiae ad sacerdotium superius, quod etiam proprie sic vocatur, delectae sint, notum est. Ponitur ergo haec voxpro tota ea tribu, et specialiter pro omnibus ministris Dei, aut servientibus ei in rebus sacris ac religione: ut idem ferme non raro significet, quod nunc Clerus, aut Clerici. Hinc in


49. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 338 | Paragraph | SubSect | Section]

paulatim tempore invertuntur, et ira evanescit, animusque immutatur. MINGENS ad parietem vocatur ab Hebraeis canis: propterea quod sic soleat ad parietem aut arborem, aut aliud quippiam erectum, sublato altero posteriore crure, mingere. Cum ergo volunt minari alicui genti, civitati, familiae aut domui internicionem, solent dicere, Nou relinquam mingentem ad parietem. Primo Samuelis vigesimoquinto, dicit iratus David: Sic faciat Deus hostibus David, et sic addat, si residuum fecero ex omnibus quae sunt Nabalo usque ad mane mingentem ad parietem. id est, adeo omnia perdam, ut


50. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 361 | Paragraph | SubSect | Section]

aliquem, est eius posteritatem abolere: quod etiam magis verbum בער bier, quod in talibus locis reperitur, sonat: ut 1 Regum 14: Et mundabo post domum Ieroboam, sicut mundari solet fimus, usque ad absumptionem eius: id est, tollam totam postetitatem eius familiae ex Israel, non aliter ac si quis sordes ex sua domo prorsus et exacte expurgaret. Mundare, sicut et alia verba, alias conatum, alias effectum signant ut Ezech. 24: Mundavi te, et non es mundata ab immundicie tua, nec mundaberis donec posuero furorem meum in te. Tale est et illud


51. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 376 | Paragraph | SubSect | Section]

per generationes suas, Gen. 25. i. secundum nomenclaturas suas, seu secundum series nominum seu propagationum. Sic, Per nomina tribuum patrum suorum accipient haereditatem: Num. 26. i. singulae trib. ac familiae de nomine maiorum suorum denominatae, seorsim ab aliis in uno aliquo loco accipient suas possessiones. Per nomina numerabitis vasa custodiae. Num. 4 pro nominatim: i. alia vasa alia serie, separatim aurea, argentea, aerea: separatim item aliorum ministeriorum, prout habent varia


52. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 410 | Paragraph | SubSect | Section]

fuit ei in urbibus Iehuda: secundo Paralip. vigesimoseptimo. pro, magno labore ac sumptu munivit urbes Iehuda. Deo praeparantur opera, 1 Sam. 2 pro a Deo fiunt, diriguntur et constabiliuntur magnifici effectus: ille solus magnas res gerit. Operari pro domo sua: id est, sibimet, suaeve familiae. Gen. 30. Quando operabor pro domo mea: pro, quando mihi ipsi aliquid acquiram, unde me meosque alam? Omnia opera nostra operatur Deus. Isaiae vigesimo sexto: Domine tu efficies nobis pacem quoniam omnia opera nostra operatus es nobis. Aliqui exponunt, Omnium quae nobis accidunt


53. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 468 | Paragraph | SubSect | Section]

ut habeam pedes cervinos, seu velocitatem cervinam. Gene. 17, Ponam te patrem multitudinis gentium. pro, efficiam ut sis pater amplissimarum gentium. Ponere aliquem familias, Psal. 107. Sublevat pauperes ab inopia, et ponit eos instar gregis familias, pro, facit ut numerosae familiae ex eis propagentur, quae gregatim incedant aut habitent. Ponam te montem combustionis, Ierem. 51. pro, faciam ut sis sicut exusta civitas, aut rudera civitatis exustae. Zach. 12 Ponam Ierusalem lapidem onerosum omnibus populis. Hebr. 1, Quem posuit haeredem omnium. id est, effecit ut


54. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 503 | Paragraph | SubSect | Section]

prunae attollunt se ad volandum. Ponitur etiam Pruna pro unico filio, secundo Samuelis decimoquarto: Extinguent prunam meam quae relicta est. Ratio metaphorae est, quod sicut prunae reconduntur in cinere, ut sint semen ignis: ita etiam ille unicus filius poterat propagare [?: e-us ] familiae posteritatem, ne plane extingueretur. PRURITUS aurium, per metaphoram significat pravum studium novae doctrinae et seductorum. Secundae ad Timotheum quarto: Erit tempus, cum sanam doctrinam non tolerabunt: sed auribus prurientes, ipsi sibi pro suis cupiditatibus coacervabunt


55. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 516 | Paragraph | SubSect | Section]

alicuius post eum relictum. Isaiae undecimo: Egredietur virga de stirpe Iesse, et surculus de radicibus eius fructificabit. Isaiae decimoquarto: De radice serpentis egredietur aspis. Et mox: Fame interficiam radicem tuam, sed et ipse posteros tuos occidet. Levit. 25, Seque vendiderit radici familiae peregrini: id est, posteris peregrini. Comparat igitur Scriptura Isai ac Davidem, et eius posteros, arbori aridae et praecisae, cuius tamen radix adhuc vivat, quaeque suo tempore novum surculum, longeque maiorem ac gloriosiorem priore arbore sit editura. Neque tantum tota stirps, sed etiam


56. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 530 | Paragraph | SubSect | Section]

cessare aut desinere: non significat [?: ] felicitate. inquit enim: Quatuor illa animalia non habebant requiem die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sancctus, Sanctus. Sed ibidem postea 14 capite, significat perpetuo torqueri. Requies significat etiam [?: coc- ] tionem familiae, aut rei familiaris: ut Ruth primo. [?: ] Iehova ut inveniaris requiem unaquaeque in domo [?: ] ri sui. id est: Dei Iehova, ut consequamini viros liberos et rem famil amplam. ac in ea tranquillam ac commodam vitam: nec semper ita viduae, orbae et pauperes


57. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 544 | Paragraph | SubSect | Section]

Nam ipse benedicit sacrificio, et postea comedunt invitati. id est, precatione et verbo Dei sanctificat cibos. Sic mox 16. dicitur Samuel invitare Isai cum filiis ad sacrificium. et capite 20, excusatur David, cur non venerit ad convivium regis, quia abierit Bethlehem ad sacrificium suae familiae: id est, ad convivium. non enim licebat ibi sacrificare. ¶ Sicut vero supra ostendi, esse unicum, verum ac aeternum sacerdotem: sic etiam est unicum, verum, plenum ac perpetuum propitiatorium sacrificium, quo solo totius mundi peccata expiantur: nempe exinanitio et passio


58. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 553 | Paragraph | SubSect | Section]

et culpa occisi Iesu, cum ipse sibi male agendo exitium accersiverit. Sic saepe dicitur Quaerere sanguinem: id est, punire reatum caedis: Gene. nono et 42 Reddidit tibi Iehova omnem sanguinem domus Saulis: secundo Samuelis decimosexto. id, est, punivit te Deus propter effusum sanguinem familiae Saul. Sic de Ioab dicit David, 1 Reg. 2. Sic Oseae I Adhuc paululum, et visitabo sanguines Iezabel, id est, reatum de tot caedibus. Septimo significat simul reatum, ac etiam poenas iniusti homicidii. Veniat sanguis IESU super nos, et super filios nostros: Matthaei vigesimoseptimo.


59. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 563 | Paragraph | SubSect | Section]

Disponere scutum: 1. Paralip. 12. Facere consurgere contra aliquem scutum: Ezech. 36. Scutum et galeam ponere contra aliquem, Ezech. 23. est parare bellum. Scuta terrae dicuntur magnates ac principes, Psal. 47. Sive quia ipsorum est protegere subditos: sive quia optimatum familiae sua insignia in scutis gestant, ut insigne ponatur pro principe. Inquit autem ille Psalmus: Cum Deo aggregantur scuta terrae, valde exaltatur. Paulus Ephes. 6 fidem per metaphoram nominat scutum, credo ob eam similitudinem, sicut et ipsemet Apostolus declarat: quia perinde ea fortiter


60. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 598 | Paragraph | SubSect | Section]

pulvis, et caro [?: ] sicut stercus. id est, temere, passimque proiecta eorum cadavera iacebunt. Removere sicut stercus, aut sterquilinium, valde crebra locutio est, praesertim in Regibus et Paralipomenis: ac dicitur de extirpatione aut exterminatione alicuius impii coetus, aut familiae posteritatisque malorum. primae Regum decimoquarto, Removebo domum Ieroboam, sicut removeri solet sterquilinium, etc. In quo duplex vis aut collatio inest altera, quod mali perinde tum Deo sordeant, tum hominibus molesti sint, sicut sterquilinium, si usquam [?: ]


61. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 604 | Paragraph | SubSect | Section]

autem et removerunt altaria. id est, confestim. Surgere mane, et facere aliquid: id est, mature et dextre agere aut expedire, saepe de omnib. actionibus per metaphoram dicitur, ac tum etiam ad Deum per anthropopathiam transfertur: quia diligentes patresfamilias mane surgentes, servis ac toti familiae mandata tradunt, operasque distribuunt. 2. Paral. 36. Misit Deus ad eos per manum nunciorum suorum, mane surgendo et mittendo. Iere. 7. Misi ad vos omnes servos meos prophetas, per diem mane surgendo et mittendo. Sic et de doctore dicitur Ierem. 32, Cum docerem eos mane surgendo et


62. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 605 | Paragraph | SubSect | Section]

id est, semper sibi timebit, neque unquam erit securo quietoque animo. Figam illum ut clavum in loco fideli, eritque in solium gloriae domus patris sui, suspendentque super eum omnem gloriam domus patris sui: Isa. 22. id est, inferet splendorem in domum paternam, seu tota dignitas ac gloria eius familiae pendebit ex ipso. Allusio est ad morem infigendi clavos in parietes, ac inde suspendendi varias res: sicut ibi prolixius illa similitudo aut metaphora declaratur. Lucae 19, habet Vulgata versio: Populus suspensus erat ab ipso, audiens eum. id est, pendebat ex eis ore: sicut ille inquit,


63. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 627 | Paragraph | SubSect | Section]

12. pro Graeca voce σιτομέτριον. inquit enim ibi Dominus. Quisnam est fidelis minister, quem constituit Dominus super famulitium suum, ut det σιτομέτριον demensum in tempore? id est, ut distribuat toti familiae suum demensum et pensum: id est, victum et laborem. Luc. 22: Simon Simon, ecce Satanas expetivit ut cribraret vos, sicut triticum. id est, sicut triticum in cribro duriter agitatur et concutitur, ut sordes et quae nimium minuta sunt, deorsum per foramina excidant: contra, quae nimis


64. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 634 | Paragraph | SubSect | Section]

phrasis valde crebra est. Venire sanguinem Abel et omnium martyrum super pharisaeos et alios persequutores, Matth. 23, est, eos onerari reatu ac poena de illis caedibus: Matt. 10, Veniet pax vestra super domum illam. id est, pax quam vos ingredientes precati estis, continget illi domui et familiae. Iud. 9, Ut veniret iniuria et sanguis 70 filiorum Gedeonis super Abimelech. Ibidem est etiam, Ut veniret maledictio Iothan, etc. Venire in testimonium, ut testaretur de aliquo: Ioan. primo, est phrasis, una cum sua expositione. Baptista venit in testimonium, ut


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


More search results (batches of 100)
1 2 3

Retrieve all occurrences

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.