Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: congregationem

Your search found 65 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 3-11:


3. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

pullis corvorum, invocantibus eum: ut habet vulgata versio. sed in Hebraeo non est, Invocantibus, sed simpliciter clamantibus: tametsi et tota rerum natura suo quodam modo ac sensu ad Deum gemat ac clamet. CLANGERE, est quidam proprius sonus tubae. Numer. 10. Quando congregabitis congregationem, clangetis tuba, et non taratantarizabitis. Clangor, Numer. 23, pro nota divinae praesentiae, tanquam regiae maiestatis ponitur. Significat autem verae religionis puram praedicationem, et Dei cultum: qui ubi est, etiam Deus est Sic Psalm. 89 dicitur: Beatus populus intelligens


4. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 142 | Paragraph | SubSect | Section]

evocando venit. Fuit autem etiam apud Ethnicos Graecos celebre nomen. Habuerunt enim, praesertim Athenis, duplices conventus, Ecclesias et Agoras: ac plerunque nomen Ecclesiae significavit conventum totius populi ordinatum, ac per suos ordines evocatum: contra autem Agora, confusam promiscuamque congregationem. Sumpserunt ergo Apostoli illud melius nomen ad significandam Ecclesiam, ut ostenderent politiam populi Dei esse quidem Democraticam, sed tamen non confusam, verum ordinatam: utque habeat suum regem Christum, et suam Aristocratiam doctorum ac praecipuorum membrorum: quem ordinem aut


5. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

congregatione. Et in Apocalypsi saepius reperitur, praesertim 1. 2 et 3. cap. Hac voce etiam autor Epistolae Iacobi, et ad Hebraeos, utuntur. Iacobi quinto, Presbyteros Ecclesiae. Hebraeorum decimo, Ecclesia primitivorum in caelis. Significat autem ipsum vocabulum, coetum seu congregationem electam et praestantem. Usurpatur autem interdum absolute, sine aliquo adiuncto. 1. Cor. 14. In omnibus Ecclesiis doceo. 2. Corinth. 11. Alias Ecclesias expectavi. Galatis primo: Ignotus facie Ecclesiae. 1. ad Timotheum quinto. Ut non gravetur Ecclesia. Interdum vero Epitheta


6. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 245 | Paragraph | SubSect | Section]

Pauca tamen quaedam hic adiiciam. Intrare ad feminam, plerunque rem habere cum ea significat. ut Genes. 6: intrarunt filii Dei ad filias hominum. Intrare in Ecclesiam Domini, de functionis publicae administratione plerique exponunt. Deuteron. 23: Non intrabit in congregationem Domini eunuchus, item manzer. Ammonites et Moabites etiam in generatione Domini decima, non admittetur ad regimen aut magistratum. Isaiae 52 dicitur, quod non intrabit in illam spiritualem Hierusalem incircumcisus et immundus: ubi diversum a superiore sensum haec


7. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 274 | Paragraph | SubSect | Section]

et subministrata ope, qua iterum sese erigerent, ac nonnihil fulcirent. De pede lasso aliquid infra, sicut et de manibus lassis agetur. LATERE aliquem aliquid, nota et Latina et Graeca locutio est. Sed Levit. 4 dicitur, Si latuerit res in oculis congregationis: id est, latuerit congregationem, aut totum coetum populi Dei. LATIBULUM nostrum non raro dicitur Deus. ut Psal. 119, Latibulum meum et scutum meum es tu: id est, firmus adiutor ac defensor. Sic et Christus dicitur futurus latibulum a procella et pluvia, Isaiae 4: id est refugium,


8. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 323 | Paragraph | SubSect | Section]

et faustis precationibus ut Matt. 19. Imponere igitur alicui manus, est testari de eo, quod vel bonus vel malus sit, aut aliquid facinoris patraverit. Quare initiantes aliquem, imponebant ei manus: nempe ut coram universo coetu testarentur, eum esse idoneum. Numer. 27, Praeficies virum super congregationem, virum in quo est spiritus, et imponas manum tuam super eum. Sic Paulus prohibet Timotheum, primae 5, cuiquam manus temere imponere: id est, eum initiare in ministrum Ecclesiae. vult enim gravi et maturo iudicio deligi inaugurandos, et praeficiendos Ecclesiis. Imponebant quoque manus


9. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 470 | Paragraph | SubSect | Section]

Saule et Ionatha. Populus Israelis, idem quod Israel. Isa 2. Idem est populus Dei: Hebr. 4, Relinquitur Sabbatismus populo Dei. Filii populi tui loquuntur de te Ezech. [?: ] . ubi haec locutio saepius iteratur: pro, populares tui. Verum filia populi, Isa. 22, significat ipsam congregationem aut coetum populi Israelis: Ne consolemini me super populationem filii populi mei, id est, devastatione gentis Israeliticae. Populus Dei pauper: pro, pauperes de plebe aut vulgo. Exod. 22, Si pecuniam mutuo dederis populo meo pauperi, qui est tecum. id est, tenuissimae


10. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 607 | Paragraph | SubSect | Section]

ac etiam ipsam terram cornibus impetere. Cui additur aliquando nomen loci Basan, eo quod ibi erant uberrima pascua, et pinguissima ac validissima pecora. Psal. 22, Tauri Basan circumdederunt me. id est, praepotentes ac superbi magnates. Sic Psal. 68, Disperdit congregationem taurorum. id est, fortium adversariorum. Sic et Isa. 34 haec eadem vox usurpatur: Descendentque unicornes cum eis, et tauri cum magnificis, et inebriabitur terra eorum a sanguine, et pulvis eorum ex adipe impinguabitur. TECUM. Gen. 28, Ecce ego tecum: subintelligo,


11. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 656 | Paragraph | SubSect | Section]

qui miseris et afflictis perinde insultant, ut vituli iam grandes et pigues, et tauri reliquo imbecilliori pecori. Psalmo vigesimosecundo: Circumdederunt me vituli multi. Et Psal. 68, Disperdidit congregationem taurorum cum vitulis populorum. id est, eos qui proterve insultant infirmis et afflictis piis. Vitulae similitudine declaratur regni Aegyptii potentia. Hiere. 46, Vitula formosa Aegyptus. id est, regnum Aegypti est florentissimum: sicut vitula tum formosa, tum robusta est, antequam


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.