Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: affectum

Your search found 148 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report

Occurrences 54-59:


54. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 478 | Paragraph | SubSect | Section]

pręcesserunt, plus spei ponerent, quando quidem nulla ab ipsis miracula fieri cernerent uel admodum pauca. Iesum autem uiderunt leprosos mundantem, cęcos illuminantem, mortuos suscitantem. Et tamen tantum abfuit, ut ab ipso se saluandos crederent, ut eundem iniuriis omnibus affectum turpissima crucis morte extinguere maturarent. Quid hac iniquitate nequius? Quid hoc iudicio peruersius? Nullius unquam tam mira opera neque uidisse neque audisse, et tamen* nulli unquam sic fuisse infestos atque infensos. Quid hoc fuit, nisi quia pontifices ipsi, scribę


55. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 489 | Paragraph | SubSect | Section]

tolerantem intueor. Fieri denique non potest, ut in tam horrendo unici nati spectaculo non angar, non eiulem, non lachrymis tota distillem. An alię matres improbos etiam et proteruos liberos uita defunctos lugent, ego omnium optimum, omnium innocentissimum, inique supplicio affectum, ego unigenitum, ego totum meum non lugebo ab impiis iniquissime damnatum, sęuissime excruciatum et iam in morte anhellantem? Ego te, nate, non de homine, sed Spiritu Sancto concepi, sine doloribus peperi teque inuiolata uirginitate in lucem ęditum meis huberibus alui.


56. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 621 | Paragraph | SubSect | Section]

qui Christum sequi desyderas et ad beatitudinem, ad quam uocatus es, peruenire, quoties inanis glorię mentem inuadit cupiditas, quoties ad auaritiam pecunię amor impellit, quoties crapulandi meretricandique tibi blanditur libido, refer inde pedem, compesce mortiferi cogitatus affectum dicens: Surrexit Christus, non est hic. Pręcessit in Galileam, ibi eum uidebo. Galilea interpretatur transmigratio. Si Iesum uidere uis, si frui consortio eius exoptas, transmigrandum tibi est de ocio ad labores, de superbię fastu ad mansuetudinis


57. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 633 | Paragraph | SubSect | Section]

*corr. ex Magdalena suum non uiderit Saluatorem. Quid ploras, aiunt. Respondit illa: Quia tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum. Hęc cum dixisset, conuersa est retrorsum. Non enim uehementem illius affectum mitigare poterat eorum, quos uidit, uel iocundus aspectus uel suauis affatus, quę non angelos, sed Dominum quęrebat angelorum. Neque enim de corpore mortui tam esset anxia, nisi quandoque et resurrecturum speraret et regnaturum, licet tunc eum uiuere non crediderit,


58. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 661 | Paragraph | SubSect | Section]

apud Deum magni esse, nisi numerum hunc impleuerimus. In centenario beatitudo est, cuius desyderio affici debemus; in quinquagenario remissio habetur peccatorum; in tribus mysterium Trinitatis, quam in Deo credere oportet, ut in illo uiuamus. In primo igitur charitas ad cęlestia affectum dirigens, in secundo spes post remissionem, in tertio fides in omnibus constans. Prępostero ordine uteris, inquiet aliquis, cum Apostolus dicat: Fides, spes, charitas. Cui respondebimus: ad illos hoc spectare, qui conuertuntur. Primo enim credunt, deinde,


59. Marulić, Marko. De humilitate, versio electronica [page 666 | Paragraph | SubSect | Section]

pro omnibus crucifixus est, et ipse manus tuas extenderis in cruce. Extendes manus tuas — inquit — et alius te cinget, non zona, sed uinculis, et ducet te, quo tu non uis, hoc est, ad mortem. Quam subire quidem naturalis affectus horret, sed hunc affectum superat uis amoris. Duceris ergo, quo tu non uis naturali inclinatione, qua animę et corporis separationem fugimus. Sed tamen intelliges multo melius esse per mortem Christo coniungi quam in corpore uiuere. Hoc nouerat ille, qui dicebat: Cupio dissolui et esse cum


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1519], De humilitate, versio electronica (), Verborum 81625, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarhumil].


More search results (batches of 100)
1 2

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.