Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: imminens

Your search found 35 occurrences

Click here for a KWIC Report

Occurrences 16-20:


16. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 39 | Paragraph | SubSect | Section]

ARBOR, in Hebraeo plerunque est lignum: per metaphoram homines denotat: ut, Arbor bona, arbor mala, arbor virens, sterilis, fructifera, in loco humido aut sicco plantata, Psal. 1. Matth. 7, Matth. 3, securis ad radicem arboris posita: id est, extrema poena Dei, genti aut populo imminens. Specierum vero arboris nomina etiam magis hominum qualitates describunt: de quibus in suis locis uberius agitur. Cibi arbor Levit. 19, pro frugifera. Ibidem mandatur circumcisio novae frugiferae arboris, quae est, ut triennio primo nulli fructus ex ea ab hominibus accipiantur, postea


17. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

significationem, omne sequens tempus significare solet: sicut Hodie praesens, et Heri ac Nudius tertius proxime praeteritum. Exempla sunt passim obvia. Cras respondebit mihi iustitia mea, Genes. 30. Cum interrogaverit te filius tuus cras, Deut. 6. Aliquando etiam tantum vicinum, aut iamiam imminens tempus denotat, perinde ac cito. ut Esa. 22. et 1. Cor. 15. Edamus et bibamus, cras enim moriemur: id est, citissime, ut quidem nos prophetae stulte territant. Iosuae 22. Cras dicent filii vestri filiis nostris: pro, paulo post. Sic, Nolite esse soliciti de crastino: id est, de mox


18. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 351 | Paragraph | SubSect | Section]

vel interficies eum. Sic vulgo Germanice: Steup ihn flucks, er wirdt drumb nicht sterben. id est, nihil magni mali ei inde accidet. Comedendo et bibendo, quia cras cras moriemur: dicunt in Isaia impii contemptores minarum Dei. Sic enim subsannabant illi Isaiae 22 prophetas, praedicentes illis imminens exitium: quod etiam Paulus repetit 1. Corint. 15. Puer 100 annorum morietur, Isaiae 65: exponitur in voce PVER. Vermis eorum non morietur, Isa. 66. id est, mala conscientia et supplicium illorum, quod per vermen arrodentem significatur, erit perpetuum, et nun quam desinet. Id


19. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 403 | Paragraph | SubSect | Section]

et fuscas facies, ex ingenti calore, frigore aut inedia obscuratas. ut Ioel 2, Omnes vultus redigentur in ollam. et Nahum 2 Facies eorum sint nigrae ollae. Alias significat pravam et violentam machinationem, conatumque ut Hiere. 1, cruentum bellum ab Assyriis et Chaldaeis populo Iudaico imminens, per ollam bullientem ac ferventem, in visione figuratur ac depingitur: sive quia similiter fervent ac aestuant turbae et consilia bellica: sive quod perinde eos erat crudelis ille tyrannus excocturus, et veluti excarnificaturus, sicut olla carnes. Prioris metaphorae aut similitudinis


20. Vlačić Ilirik,... . Clavis scripturae sacrae, pars... [page 628 | Paragraph | SubSect | Section]

quam ornemus aut muniamus. Quod si etiam habeamus duas tunicas. id est, aliquam divitiarum copiam vel abundantiam, aliquam partem esse indigentibus donandam: Luc. 3. Denique Luc. 22 dicit, tunicam quoque vendendam esse, ut emas tibi gladium: id est, praeparare nos debere spiritualibus armis ad imminens nobis certamen ac persecutionem, sicut Christus ibi praedicit imminere gravissimum certamen, periculumque. TURBA, multitudo hominum est. et quia in magna multitudine plerunque strepitus, lites, contentiones et confusiones sunt: ideo et talia turbarum nomine indicantur. Inde


Bibliographia locorum inventorum

Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars prima, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis1].


Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.