Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suis

Your search found 3475 occurrences

More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 1283-1290:


1283. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

tum vero, quod in eo genere fortunarum sint, quod principum virorum splendorem non perferat, ac umbra delectetur: quae autem publica sunt, et in communi, vel salute, vel ornamentis versentur Reipublicae (quo in genere Illustrissima Magnificentia vestra principem locum in hoc regno, a maioribus suis, haereditate et perpetua successione traditum tenet) ea ad me hominem privatae vitae deditum, ac litterarum studiis in umbra abditum, nihil pertinere semper iudicavi. Nunc autem ea tempora incidere video; ut institutam vitae meae rationem mutem, tuamque


1284. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 3 | Paragraph | SubSect | Section]

invigilare debent. Nemo in discrimen Republica universa adducta, tutus securusque res suas tenere unquam potuit. Everso vel afflicto toto regni corpore, membra eius quaecunque illa et ubicunque fuerint, pariter vel everti, vel debilitari, et affligi necesse est. Quamobrem, qui Rempublicam humeris suis sustinent, ac eius commodis, ornamentis, et stabilitati operam navant; magno honore et omnium amore, digni sunt semper habiti. Iis enim omnes privati, et vitam, et fortunas, quas tuentur debent: cum in eorum praesidio, cura, vigiliis, commoda, ornamenta, facultates, atque fortunae


1285. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 10 | Paragraph | SubSect | Section]

Concordia ordinum, Respublica Romana, a parvis initiis orta, crevit; discordia, magna, et potens dissoluta, corruit. Hic igitur morbus, e regni visceribus primum amovendus: huic malo, consentiens, et amoris plena adhibenda est medicina; et tum demum extra corpus ornandum, cum e visceribus suis causa morbi extracta fuerit. Discordia, et contentionibus, vel ordinum, vel privatorum hominum desevientibus, hosti pares esse non possumus. Discordia enim, et nobis arma in hostem sumpta eripiet, et hosti viam amplissimam in regnum aperiet, nihilque unquam commode de salute


1286. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 11 | Paragraph | SubSect | Section]

exolvant, ruunt. Quod genus militum apud nos nullum est. Servis enim maiores nostri in agris colendis re familiari tuenda uti voluerunt: rei militaris et armorum disciplinam, liberis et generosis hominibus commiserunt; eamque partem regni nobilium ac principum virorum propriam et perpetuam esse suis legibus sanxerunt: nec mercenariis, viliorisque conditionis, et fortunae demissioris ducibus, ad eam rem uti voluerunt; sed reges ipsos sibi duces in bello gerendo esse decreverunt; quod generosus animus, et nihil praeter insignem gloriam virtuti suae praemium proponens, non cuiusvis imperium


1287. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 27 | Paragraph | Section]

aut raro admodum reciduntur. Sic Hungariam illam, quam paucis ante annis vidimus opulentam et florentem, nunc vero citra lachrymas non possumus intueri, exagitatam seditionibus, vexatam domestico latrocinio, bellorum tempestatibus quassatam et collabentem, aegreque trahentem spiritum, vix in suis ruinis insistere. Haec tametsi commemorare non potui sine magno meo dolore, partim quod in ammissione Hungariae gravissimum vulnus Reipublicae Christianae inflictum sit, adeo quidem, ut altero pene oculo esse orbata videatur, partim quod adhuc ea integra, et postea rebus eius inclinatis,


1288. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 33 | Paragraph | Section]

mare Adriaticum, ab Albi fluvio ad Pontum, innumeras complexa provincias: praeterquam id terrarum, quod Hungari Scythica gens et in extremo latere Valachi oriundi a Romanis, Pannoniam videlicet inferiorem, Daciam, Iazigesque Metanaftas occupaverunt: ex illa inquam gente, quae plurimis suis regibus et Dynastis gloriabatur, cuius res gestae per orbem celebrantur, quae terrori finitimis populis erat; nunc miserabiliter, varieque distracta, pars his, pars aliis dominis paret, praeter gentem Polonam (nam de Boemis et Roxolanis nihil nunc dicam) quae moderato mansuetoque Regum imperio


1289. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 37 | Paragraph | Section]

emporium Hungariae, per legatum, neque credit rumoribus Thurcos magnis cum copiis subsidio obsessis Hungaris adventare, neque rem certam per suos exploratores cognoscit, hoste appropinquante, nec amplius dana facultate retrocedendi, magnam partem exercitus amisit. Videtis quanta munia Reipublicae suis cervicibus sustineant optimates in procuranda eius utilitate, praecavendoque a domesticis externisque periculis. Qui igitur ea firmitate animi est, ea magnitudine consilii, tanta laboris et vigiliarum tolerantia; hic non solum inter optimates, sed etiam dux et princeps optimatum habebitur.


1290. Andreis, Franjo... . Ad optimates Polonos admonitio,... [page 38 | Paragraph | Section]

si qua mihi familiaritas cum illo intercederet, dehortarer a capessenda Republica ne temere sese in illud pistrinum intruderet, sed potius quieti consuleret, fortunisque cumulandis. Sin autem assidet clavo una cum optimatibus, orarem, atque etiam obtestarer, quamprimum excuteret iniquum onus de suis humeris: concederet melioribus hunc honorem: prius quam uspicaretur tantum munus, tam excellentem dignitatem, disceret, qua itur ad veram gloriam: certe non indulgendo socordiae, illecebrisque voluptatum, sed invehendis publicis utilitatibus, virtute propaganda, bonis ad honores extollendis,


Bibliographia locorum inventorum

Andreis, Franjo Trankvil (1490-1571) [1545], Ad optimates Polonos admonitio, versio electronica (, Cracovia; Polonia), Verborum 8436, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - oratio; prosa oratio - epistula] [word count] [andreisfpolonos].


More search results (batches of 100)
First 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.