Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suis

Your search found 3475 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 235-256:


235. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

cum Venetis componere posset, uel, tempus trahendo, atrocitatem Chalcidicae cladis lenire, usus opera atque ministerio nouercae suae mulieris christianae, Georgii, olim Triballorum dispotae, filiae. Quae, cognita priuigni uoluntate, ex suis domesticis fideliorem Venetias misit, cui mandat daret operam ut Veneti legatos ad Turcum mittant, affirmans, si uenerint, ex sententia rem composituros esse.


236. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ductu atque auspiciis caetera agentur . Tum Cardinalis: Et legi et audiui et etiam nunc uideo, egregie imperator, Venetorum animum in defendenda religione christiana supra omnes reges ac principes praecipuum fuisse, Venetosque suis armis multas christianorum gentes ac prouincias a barbarorum rabie defendisse. Tu quoque, magis quam caeteri imperatores, operam nauasti, audaciamque rabidi hostis tua uirtute fregisti. Igitur macte uirtute, ad reliqua agenda strenue perge. Ego autem (ut par est hominem religiosum) supplici


237. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et alia omnifaria merce plenae. Nostri, desilientes e nauibus, mature omnia diripiunt, praedamque in naues imponunt, deinde supposito igne tecta omnia concremant. Et quia ob altitudinem murorum urbem scalis oppugnare nulla spes erat, muros suffodere tentant. Rhodius praefectus cum suis militibus ad portam urbis accedit, dolabris ac securibus portarum claustra frangere ac deicere aggressus. Interim oppidani ex opposito portas muro obstruunt sagittisque ac aliis missilibus desuper nostros


238. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

principes egregia tua gesta audientes me referente obstupescent et admirabuntur. Perge, uir magnanime, ut coepisti: tua enim gloria immortalis futura est . Imperator etiam maiora, quam quae ipse de se sperabat, pollicitus est, modo christiani principes Venetos suis opibus ad conficiendum bellum iuuare uelint. Quibus dictis digrediuntur: Cardinalis Italiam petiturus Methona soluit, imperator cum tota classe se Neapolim, muniendae urbis gratia, contulit.


239. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et Coricum: quae si cepisset, toto regno esse potiturum affirmant. Et quoniam uiris idoneis et tormentis ad expugnandas urbes opportunis indigebat, orant uti regi socio et Venetorum amico suis armis paternum regnum ab Othomano per iniuriam occupatum recuperet. Tum imperator oratores bene sperare iubens a se dimittit. Deinde Victorem Soprantium, legatum suum, ad Caramanum ire iubet, cui mandat uti, de statu rerum


240. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

quid potissimum in re sit agat . Tum Cassambeg, imperatori gratias agens, inquit: Nunquam me spes de Senatu Veneto falsum habuit, nunc etiam re ipsa perspicio Venetos praeter caeteras nationes amicos et foederatos in calamitate positos suis opibus iuuare. Caeterum cum plures menses sint, ex quo haec oppida Ciliciae frustra obsideo, quia nec milites strenuos, nec machinas ad ea oppugnanda necessarias habeo- nam totus meus exercitus, exceptis paucis praetorianis, ex gregariis militibus collectus est, gente magis agris


241. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

aditum ex ea parte oppugnatoribus, prostratis muris, ad oppidum fore. Igitur duas bombardas ex opposito a parte boreae locare atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes machinas trahi, caeteraque omnia ad se expugnandum parari, insperato malo perterritus, uirum grauem e suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus incolumitatem liberamque facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum


242. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

atque aptare iubet. Mustapha, cum aduertisset ingentes machinas trahi, caeteraque omnia ad se expugnandum parari, insperato malo perterritus, uirum grauem e suis, sibi intimum, ad imperatorem misit, uti sibi suisque omnibus incolumitatem liberamque facultatem abeundi cum omnibus suis rebus quo uelit paciscatur, oppidum imperatori dedat. Imperator, data publica fide, Mustapha quo uelit libere abire permisso, oppidum per deditionem acceptum e uestigio Hisupho, Caramani praefecto, qui aderat, tradidit. Quibus peractis, cum omnibus copiis


243. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

machinasque regentes tuti ac ab hostium tormentis tecti opus suum exercere possint. Igitur in trahendis atque aptandis machinis caeteroque apparatu faciendo aliquot transiere dies, per quos nostri oppidanos lacessere et sagittis aliisque missilibus infestare non cessarunt. Oppidani quoque suis bombardis ac telis ab opere nostros propellere et deturbare studebant. Itaque nonnulli ex nostris, multi ex oppidanis uulnerati cadunt. Et iam parata erant omnia ad destruendos muros; illa etiam bombarda, quae ex insula


244. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

imperatoris iussa incumbit. Locum castris iuxta oppidum expedire, uiamque adtrahendas machinas praeparare iubet. Hesibegus, cum ex oppido haec fieri uidisset, ueritus, opinor, si imperator ad ulteriora processisset, postea locum ueniae sibi non futurum, ad imperatorem unum ex suis mittit cum his uerbis: Inuicte imperator, clementiam tuam in aliis expertus, me et oppidum tibi trado, maloque tuam quam Caramani fidem experiri. Proinde mitte aliquem ex tuis, uirum idoneum, qui oppidum in deditionem accipiat .


245. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Caramanus, aduertens opera ac uirtute imperatoris nostri regnum sibi recuperatum esse, equum sella argentea et faleris bullatis ornatum, pardumque mansuetum imperatori ob rem bene et prospere gestam dono misit, simul gratias ei agit, quod nullis suis praecedentibus meritis, uiribus et uirtute propria regnum sibi recuperasset Dum haec in Cilicia aguntur, de regis Persarum exercitu ac Othomani expeditionibus propter locorum distantiam nihil ueri praeter uanos rumores afferebatur. Imperator ergo, cum in


246. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Oratores imperatori referunt regem Cyprium mortuum esse, a quo Carola haereditario regno per iniuriam expoliata erat. Proinde orant imperatorem uti amici olim regis Cyprii filiam, et foederati Venetorum Allobrogum ducis nurum, suis opibus ad recuperandum haereditarium regnum iuuare uelit, asserentes Carolam ex legitima uxore, fratrem ex concubina natum esse. Tunc imperator respondit Iacobum, regem Cyprium, socium et foederatum Venetorum, regnum legitime possedisse: non enim legum


247. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

amplissima patrimonia donata possiderent, res nouas moliebantur. Inter eos erat archiepiscopus Cypri: hic a rege suo ad Ferdinandum, regem Apuliae, legatus missus fuerat, qui, audita morte sui regis, ad occupandum per tyrannidem Cypri regnum cum suis popularibus, in quorum manu arces ac magistratus totius paene insulae erant, animum conuertit. Ad hoc magno sibi usui fore existimans si Ferdinandi regis Apuliae filio, ex concubina nato, Iacobi regis Cyprii filiam eiusdem condicionis


248. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

conuertit. Ad hoc magno sibi usui fore existimans si Ferdinandi regis Apuliae filio, ex concubina nato, Iacobi regis Cyprii filiam eiusdem condicionis desponderet, multis suasionibus ad contrahendum matrimonium regem perpulit. Igitur rex unum ex suis fidum cum archiepiscopo, datis duabus triremibus, quae eos deueherent, Cyprum mittit. Imperator, cum audisset duas regias triremes, quae ad se non diuerterant, Cyprum uersus praeternauigasse, causam profectionis earum ignorans, Coriolanum Cepionem et


249. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

soluens praemissas triremes Cretae consequitur, Coriolano uti praecedat iubet, mandata ab imperatore accepta exequatur; se cum reliquis triremibus subsecuturum quam primum affirmat. Interim archiepiscopus, Cyprum appulsus, amicis atque popularibus suis consilium aperit, et ad occupandum regnum suadet: facile illos tyrannidem regni obtinere posse affirmat. Regis Ferdinandi filium puerum esse docet, cui regis filiam, puellam etiam, despondere uolebat. Regem quoque suum infantem esse ostendens, illos inter duos pueros dominaturos,


250. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

uoluntate agebat, et haec non ex sua, sed ex coniuratorum sententia scripserat. Deinde tyranni sibi fidos ac scelerum conscios arcibus praeficiunt. Et quoniam in aerario nihil pecuniarum erat, tyranni multa uasa regis argentea conflant, satellitibus suis stipendium daturi nummum percutiunt. Dum haec aguntur, duae triremes ab imperatore missae Cyprum ueniunt, extra portum Famaugustae ad scopulos ancoras demittunt. Hic Coriolanus cum socio cognitis rebus rem


251. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Cui ad octo milia Ianizaros ex sua cohorte et centum opifices ad fundendas atque exercendas bombardas dedit. Bassa omnes duces prouinciarum quae citra Hellesponto sunt Othomanoque oboediunt ad se uocat, uti quisque cum suis copiis adsit iubet. Quingentos camelos, qui aes deuehant ad conflandas bombardas, parat. Quibus expeditis, cum toto exercitu per Macedoniam, deinde Triballorum prouinciam pertransiens, in


252. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

ad conflandas bombardas, parat. Quibus expeditis, cum toto exercitu per Macedoniam, deinde Triballorum prouinciam pertransiens, in Albaniam uenit, omnes circumiacentes campos Scodrae copiis suis occupat. Hic, inito numero copiarum, octuaginta milia hominum in exercitu se habere comperit. Itaque distributis partibus oppidum undique obsideri iussit, et, ne quis exire aut intrare oppidum posset, diligentissime obseruari mandat. Opifices ad fundendas bombardas operam intendunt.


253. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

et, ne quis exire aut intrare oppidum posset, diligentissime obseruari mandat. Opifices ad fundendas bombardas operam intendunt. Bassa, caesis trabibus in proxima silua, infra oppidum, mare uersus, fluuium ponte iunxit, cui Alibegum, audacissimum Triballorum ducem, cum suis copiis praesidio locauit. Imperator, intellecta obsidione Scodrae, etsi successorem suum cum aliquot triremibus illuc profectum esse sciebat, tamen, ne in aliqua parte rei publicae deesset, mature se ad


254. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Imperatores Leonardo mandant, uti Iuanum Cernoium, qui Illyricis lacum accolentibus dominatur, foederatum et amicum Venetorum, adeat, uiroque suadeat, ut collectis omnibus copiis, tam suis, quam ex ciuitatibus quae Venetis parent aduocatis, terrestri itinere Scodrae subsidium ferat. Leonardo iubent, quatenus, fabricatis


255. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

Lissi sint, mittunt, quoniam Lissi oppidum in plano situm ac male munitum est. Insula non parua Lisso adiacet, quam Drino, diuisus bino ostio mari influens, efficit. In hac se paene ex omnibus uicis Albaniae incolae cum rebus suis receperant. Igitur praeter triremes multa nauigia bene armata, ut insulam tuerentur, mittunt. Dyrrachium quoque quattuor triremibus et equitum Epirotarum praesidio firmant. Haec ciuitas maxime tempore


256. Cipiko, Koriolan. Petri Mocenici imperatoris... [Paragraph | Section]

legibus atque moribus optime instructa; habet senatum atque magistratus, ordinem quoque patriciorum et plebis distinctum. Patricii soli rem publicam administrant, plebs tantum suis rebus studet: de publicis minime curiosa est. Haec ciuitas prae caeteris Dalmatiae urbibus, publicis et priuatis operibus, magnifice extructa est. Habet et naualia ac portum catena clausum. Ciues etiam in diuersis prouinciis mercaturam exercentes caeteros Dalmatas


Bibliographia locorum inventorum

Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477], Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica (), Verborum 16317, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio – historia] [word count] [cipikokpetri].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.