Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suis

Your search found 3475 occurrences

More search results (batches of 100)
First 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 2428-2457:


2428. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

strinxissent cornua capri. 14.
In medio, qua maior erat florumque venustas
Plantarumque color, gemina excellebat opacis
Frondibus atque suis gravis utraque fructibus arbor:
Una mali pariterque boni libata scientes
Reddere dicta quidem; sed non vis indita plantae
Ista fuit, Stygius sic illam expressit Alastor.
Hoc etenim postquam eductum fixisset


2429. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Promissum non longe alii distare docebant
Messiam, pennis hilaris quod praebuit Ales
Indicium, spondensque eadem solacia vultus.
Et Simeon Solymae Mystes aetate colendus
Occidua, cui certa suis accesserat annis
Caelo nixa fides, non se prius aurea seris
Lumina clausurum fatis quam surgat avito
Sanguine Iessigenûm promissi principis alma,
Virgo etiam in partu, Israëlis gloria mater.


2430. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Saeclorum ambitio votis flagrantibus optat!
Ingentem caeli gazis, opibusque puellam
Ventre tenes, legis quam prodigiosa salutat
Arca- illam maius mirabiliusque futuram
Prodigium. Nec passa suis immota teneri
Cum vitae tabulis, sed nil vitale daturis,
Ad vitae lumen, speculum virtutis et aequi,
Ad morum normam, vitalem legis avitae
Effigiem, ruitura volat templi Arca Mariam.


2431. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

hilaris renovasse feretur. 21.
Delia iam nonis nova cornua laverat undis,
Feto Anna gaudente utero. Jam frugibus aestas
Transierat fecunda suis pomisque saporem
Non sterilis dabat Autumnus, cum septimus astri
Principis octavo mensis procederet ortu.
Tunc tibi nascentis sterili de coniuge prolis
Aspexit Iudaea iubar: lux ista Mariam


2432. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Illuxisse stupet sociasque interrogat horas
Quae lucis genitura novae, quis nascitur orbi
Se non patre nitor? Cui respondêre volucres,
Temporis assiduae spatium numerare ministrae;
Quod melior splendere suis non subditus horis
Delius, ima orbis regione serena daturus
Ora palam, tristi mundo praemiserit istam
Augustam Aurorae subeuntem munera flammam.


2433. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vastatricem Erebi, Styx ipso nomine sensit.
Omnipotentis opes summas resplenduit inter
Nominis istius maiestas: eruta postquam
Haec superûm e gazis nostrum descendit in orbem
Gemma, suis totum radiis tremefecit Avernum,
Fida sibi gratis penetrans in pectora flammis. 31.
Est specus Empyreo distans immanis Olympo
Quique magis


2434. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Illa ergo nata est mulier, cui subditus orbis
Dicitur observantque suos caelestia nutus
Pectora, quae nostros voluit quoque subdere fasces?
Nam memini cum starem altus sortitus Olympum
Lucifer, illa suis iurata ea lumina sceptris
Necdum nata habuit. Sed me illa meosque sodales,
Indociles servile regi, sua iura sequentes
Non meruit vernas. Quamvis hostile minantem
Sint mea regna ortam semper sensura


2435. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Altus Idumaeis surgit mons saxeus oris,
Herbarum steriles rupes, prope mortua, flammis
Vindicibus quondam tumulatae stagna Gomorrhae
Hoc saxo Stygiis egressus Alastor ab umbris
Consedit spatiumque suis congressibus aptum
Invenisse ratus, terris huc evocat omnes
Errantes genios, quibus ad rea gaudia caecos
Ducere terrigenas, non unam suggerit artem
Vafrities, nostris non desidiosa ruinis.


2436. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Ascensu graduum seque imo corde litantem
Immensam Authori trimam perpende puellam.
Est locus in templo, genti interdicta profanae
Area, praeclarum sacris confine tiaris
Vestibulum, quo secta suis domicilia muris,
Quinque super denis graduum sublimia saxis
Obvia lustrati scandebant tecta tribules.
Foedus adorabat nequaquam hic Numen Apella,
Iustitiae legalis inops, sed munda subibat


2437. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Imbriferae vacuus nubis spectatur horizon.
Virgineo capiti molli de flore paratam,
Quam mitis dabat Autumnus, generosa corollam
Applicuit Mater: nec enim iurata parentum
Debuit ista suis privari victima sertis.
Flava comas virgo, nivea cervice fluentes
Excipiens humeris, colloque albente, capillos,
Ceu radiis Aurora novis cum luce quieta
Memnoniis abluta comas emergit ab undis,


2438. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Tum quae progrediens utero daret omnia Phoebus,
Clara tenebroso diffundens lumina mundo,
Serius expendit: quos menti oblata recondunt
Aut docent veros noctis ludibria sensus
Dinumerat, lumenque suis exquirit ab umbris.
Ast immissa animo penetrare insomnia frustra
Molitus, fatis istum committit honorem. 25.
Interea Simon noctem hanc dum


2439. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Fallere vult: quivis vero se decipit ipsum
Mendaci dum credit. Habet tamen umbra quod almae
Filia sit lucis, matrisque a lumine verum
Saepe trahit: memini siquidem complura futuro
Praelusisse suis figmentis somnia fato.
Medicus Astyages somni inter ludicra visae
Ex utero gnatae crescentis imagine vitis,
Cuius in immensum protensi palmitis umbra
Totus erat oriens, Cyro accessura nepoti


2440. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quin etiam demissa animi se crederet ista
Parte Domus ibidemque Arcae fulgore repostae
Longius arceri; tamen explorata iubentis
Numinis et semper Mariae observata voluntas,
Haec implenda suis statuit sacraria votis.
Hoc mandante Deo Virgo penetrale subibat
Aligero monstrante viam vetitasque sacrati
Recludente fores adyti; qui semper eodem,
Cum medium nox alta silet, perfunctus honoris


2441. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

putandum,
Occupet astrorum ne se regina parandis
Virgo cibis purosque animis spirantibus ignes
Vilia terrestres pariant ne taedia mensae,
Aligeros tantae cenas aptasse puellae.
Non curata suis si prandia mittere vernis
Numen amat, curâ quanto est ea dignior istâ
Cui natura suos, proprios cui gratia fasces
Credit et ut solium regale Tonantis adorat.
Lustra fuere octo desertae habitator


2442. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


O decus Isacidum fratres, Machabaea propago!
O asperse caput canis Eleazare, digno
Funere felices animae, quëis causa cadendi
Numen erat! Veniet tempus, cum castus amator
Sanguinis occisusque suis consortibus Agnus
Victrices referet tali pro sanguine palmas.” 29.
Talia dicenti, consuetus adesse, puellam
Aliger accessit. Sua grata


2443. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Efficit et tecum omnipotens amat esse Tonantis
Maiestas sexumque tuum felicior omnem
Una praeis mulier.” Virgo his adversa salutem
Ore datam sub corde agitat nilque ipsa reponit.
Illa novum, prius idque suis numquam auribus haustum
Librat Ave mirumque iubar mediaque coruscum
Nocte diem pulsasque procul tota aede tenebras.
Hanc superae lucis fuso splendore paventem
Haerentemque animo ac versantem in pectore


2444. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


“Dive Ales, summi mihi de virtute Tonantis
Indubitare nefas: me quamvis muneris huius
Arguat immeritam quod sum, caelestibus ecce
Effatis parebo tamen. Parva obsequar alto
Imperiis dignata suis ancilla Tonanti.”
Hic subito aeternus praecordia Virginis ardor
Ingressus complere uterum, purissima proli
Membra parat, quae sanguis ipso ex flore puellae,
Subsidium vetita praestare libidine, Nato


2445. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Dum poterant, oculis, lacrymis votisque sequuntur.
Haec primis Phoebi radiis Hebrone recedens,
Postremis Solymam aspexit sacrosque penates
Sole recens orto, subiitque calentia flammis
Templa suis; niveoque tulit quod ventre, caducas
Obtulit aeternum patri libamen ad aras. 10.
Intranti templum, summis penetralibus Arca
Custodesque Arcae


2446. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Non silet et verno similis florescit aprico.
Denique par semper virtus: cui crimen inesset
Tantane lascivo staret fiducia ventri?”
Libranti haec oculis solito se tempore somnus
Immittit curisque suis indormit Ioseph. 15.
Postquam non molli patuissent clausa sopori
Lumina, sidereae mentem irradiare cubantis
Accessere faces, superum


2447. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

immortalis, cuius finale suorum
Praeteritas regum non fert diadema ruinas. 5.
Nunc, Bethlem, laetare! Tuis iam postibus haeret
Admittique suis Davidis postulat heres
Non falsus rectis: aperi tua limina, Bethlem,
Iesseumque datis portis admitte nepotem!
Proh dolor! Immitis Bethlem, crudelia tecta!
Infelix regio, tantus tibi spernitur hospes:


2448. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

Plaususque dato per inania motis
Ad sua veloces remearunt sidera pennis. 16.
Tunc propior exurgit Corydon, cui maior ovilis
Copia centenique suis sub matribus agni
Balabant: centum mixti iunicibus ibant
Alta sequi dociles pingues armenta iuvenci.
Hic socios et adhuc lecto remorante supinum
Advocat Aegonem, fato cui nuper ademptus


2449. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Custodem pariter, nomen genitoris habentem.
Protinus ad censum legisque tributa Latinae
Memnoniae numerantur opes: pars iuvit egenos,
Pars etiam templum, totus cui thuris Eoi
Cessit odor; modicumque suis praesentibus addunt
Subsidiis, vel forte fugae divinitus ante
A matre acceptae. Quantum concessit egestas,
Nixa Deo quantum fuerat spes ausa, reservant.


2450. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Quis prohibet tutisque Petrae considere tectis?
Nos multo iam sole vagos annona reliquit
Annonaeque fides, pretium. Si tecta subire
Haec liceat, servire meum dabit ista laborem
Hospitibus non dura suis urbs, unde petito
Concidet haec rerum praesens angustia lucro.
Urbs domui cognata meae sanctisque Boozi
Dignatae thalamis (nostrae quae stirpis origo est,
Saepe pater dixit) tellus est patria Ruthae


2451. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Is morum verique sator, caeloque profectae
Assertor fidei, validus connectere certis
Verborum praecepta notis, signataque miris
Prodigiis effata dabit poteritque videri
Non fallax fictusve suis sermonibus author;
Et tamen errandi caeca et scabiosa voluptas
Efficiet, ne divino ferat ore doceri
Despiciatque adversa sibi caelestia verbi
Semina et aethereum laceret gens cara satorem.


2452. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Eminus agnosci. Luctu turbata parentis
Viscera cognatos, variis quos copia fecit
Dispergi hospitiis, visa de prole requirunt.
Accepit quod patrum aliqui docuere: propinquis
Urbe migrare suis iunctum vidisse, parentum
Verba auscultantem iuvenem et pia multa ferentem;
Qui tamen ignaro comitatu avulsus et ultra
Non visus; quo versa solo vestigia pressit,
Nil erat, unde parens poterat turbata


2453. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Cura minus, toto sibi dulce requirere pignus
Proposuit vitae spatio, non simplice donec
Victa dolore cadat; moriensque beatior isto
Funere, divinae sobolis consumet amorem.
Nec iam vana suis Aegyptia sacra triumphent
Commentis, ubi quaesitum non cessat Osirim
Flere Isis; veram siquidem Iudaea dedisset
Historiam amissum Mariae quaerentis Iesum;
Inquiri tanto si suave fuisset eidem


2454. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Vectibus et centum aeratis connexa tenebat
Ostia, nullo hominum merito superanda, priusquam
Clausa triumphanti prostrato Dite pateret
Ianua Victori, annorum per milia quatuor
Intentata, suis demum reseranda triumphis.
Quo tendes igitur Iosippe? Parentis Abrami
Excipiet te forte sinus vicinaque Diti
Umbrarum spatia, ingratas sine lumine sedes
Accipies? Quamvis fortassis Olympias una


2455. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

37.
Ultima restabat matri, contorta doloris
E pharetra cuspis, qua nulla potentior, unum
Excipias mortis perimens si corpora telum.
Iamque suis omnem pharetram vacuaverat armis
Ipse dolor, cui sola necis remanebat arundo;
Hanc etiam matris damno torquere paratum
Non patitur vibrare Deus, ne sole sepulto
Extinctae tellus Phoebes splendore careret.


2456. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]


Messias, eademque fuit queis gloria, mentes
Corporibus nexas, maestae ad spectanda parentis
Ora vocat; primo certus relevare dolentem
Intuitu matrem pupillarumque madentes
A lacrymis revocare suis splendoribus orbes.
Hanc omnes spectare avidi, qui aut morte subacti
Non longa, vidêre nurum, vel qui ante vetusto
Funere prostrati, divinum lumen adepti
Fatidicis cecinere sonis miracula summae


2457. Vičić, Kajetan. Jesseidos libri XII, editio... [Paragraph | SubSect | Section]

praesens
Implebat; quibus immortalis imagine vultus
Saepius oblata, mortis calcata probabat
Iura, sepulchrales flammis vitalibus umbras
Cessisse et certis pressa nece vivere signis.
Ille suis coram voluit iam saepe videri
Discipulis, dubioque sui vitale triumphi
Ostendit Dydimo latus atque a cuspide hiantem
Agnosci vivam digito dedit indice plagam.
Sex etiam deno stadiorum pulvere distans


Bibliographia locorum inventorum

Vičić, Kajetan (?-ante 1700) [1700], Jesseidos libri XII, editio electronica (), 13523 versus, verborum 84448, Ed. Gorana Stepanić [genre: poesis - epica] [word count] [viciccjess].


More search results (batches of 100)
First 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.