Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suis

Your search found 3475 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 49-106:


49. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

via diuertendi, cohortatus est suos, ut pro honore Cesaris mori fortiter parati essent antequam in hostiles inciderent manus. Sicque factum est: nam cum uiderent Pompeianos iaculis, lapidibus et sagittis instare, iamque paratos ad nauem manus apponere intusque insilire defessus iam Vulteus cum suis cum diutissime uiriliter restitisset, ne uiui ad manus hostium deuenirent, mutuis se uulneribus confoderunt et mortui sunt. Audiens ergo Antonius interitum Vultei et suorum comilitonum non apposuit ulterius uenire Salonam, sed ad Cesarem reuersus est. In tantum autem ciuitas hec fidem


50. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

orbem fideles Christi beluina feritate persequi non cessaret, uelut rabidus leo sitim sue perfidie christiano cruore non poterat satiare. Propter ipsius siquidem edicta pestifera tot milia christianorum cotidie trucidabantur, ut pene uideretur totius humani generis excidium iminere. Vnde a suis aulicis tiranno suggestum est, ut tam crudele reuocaret edictum, ne tanta hominum cedes cotidie fieret, quia timendum erat, ne forte toto mundo in exterminium dato non esset, cui posset ulterius imperare. Tunc Dioclitianus tale moderamen sue uoluit adhibere seuitie dans legem, ut qui nollet a


51. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

qui cum multorum esset propinquorum potentia circumfultus, multum a pontificali honestate deuius incedebat. Cum enim esset inpos scientie, non lectioni erat deditus, sed epulis et cotidianis conuiuiis cum cognatis et amicis uacabat et quod erat deterius, thesauros ecclesie et uasa ministerii dando suis contribulibus et complicibus sacrilega dilapidatione uastabat. Et erat eo tempore archidiaconus quidam, Honoratus nomine, qui Deum habens pre occulis zelo nimio mouebatur, dolens de sui presulis insolentia. Hic quantum licebat, conabatur se opponere Natali archiepiscopo maxime, quia uidebat


52. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ne ipsum super hac re indebite molestaret. Insuper etiam prauam conuersationem archiepiscopi pape denuntiauit. Quam ob rem dominus papa zelo Dei commotus eidem Natali precepit districte, ut super promotione huiusmodi archidiaconum inquietare ammodo non presumeret, sed ad certam diem super suis excessibus responsurus apostolico se conspectui presentaret. Natalis ergo suscepto pape precepto contempsit et in sua pertinatia perdurauit. 4Interim autem summus pontifex Pelagius mortis debitum soluit, cui successit beatus Gregorius doctor. Iterum ergo Honoratus


53. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

possibile foret. Et tandem placuit hoc consilium nobilibus et popularibus uniuersis et tale pactum inter se statuerunt, ut ditiores sibi domos propriis sumptibus edificarent, ceteri uero, quibus res non erat sufficiens pro domibus construendis, haberent turres circumpositas pro habitaculis suis, reliquum uulgus habitaret in fornicibus et in criptis. 2Tunc auferentes omnia, que habebant in insulis, ac nauibus imponentes transtulerunt se cum mulieribus et paruulis exceptis animalibus et uenientes intrauerunt predictum edificium, quod non pro ciuitate sed pro regia


54. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

episcopatus predictos ei subiecit. 3Inferior uero Dalmatia habuit episcopatus suos more antiquo sue metropoli Salonitane ecclesie subditos, uidelicet ab Apsarensi episcopatu usque ad Traguriensem. Vegliensis, Apsarensis et Arbensis episcopatus habuerunt parochias suas in insulis suis, sed Vegliensis optinebat maiorem partem parochiarum, quas nunc habet Signiensis ecclesia, que non erat tunc episcopalis sedes. Omnes enim ciuitates predicte ad regnum Chroatie pertinebant. Iaderensis episcopatus non magnam habuit parochiam propter uicinitatem Nonesis et Belgradensis


55. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

litteratus et bonus. Pro amore siquidem celestis patrie cuncta carnis blandimenta contempnens asperrimam uitam ducebat et, sicut asserunt, ad tantam uirtutum gratiam excreuit, ut quedam in eo sanctitatis insignia eniterent. Vnde et in uita et post mortem in magna ueneratione habitus est a ciuibus suis. 5Temporibus domni Laurentii archiepiscopi quedam execrandi scismatis fuit suborta contentio in Dalmatie et Chroatie regno. 6Fuerat siquidem tempore domini Alexandri pape et Iohannis decessoris Laurentii supradicti a domino Maynardo quondam Pomposiano


56. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

quia ecclesie uobis clause sunt uestrisque sacerdotibus diuina officia interdicta. Nunc ergo ad dominum meum legationem dirigite scientes, quod quicquid uolueritis, poteritis optinere. 9Congregatis siquidem senioribus ac celebrato consilio eundem Vlfum presbiterum cum suis munusculis Romam mittunt. Mox presbiter arrepto itinere Romam uenit, munuscula Chroatorum cum eorum petitionibus ad pedes domini pape detulit eumque suppliciter rogauit, ut statum ecclesiarum et clericorum in regno Sclauonico in morem pristinum reuocaret. Tunc summus pontifex ei respondit quod


57. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

duo episcopi pro his negotiis ad nos accedant, quia te, utpote ignotum, super his exaudire minime possumus. 10Malignus ergo presbiter papalia scripta non quibus missa erant detulit, sed ad Gothos, qui eum miserant, reuerti otius properauit. Tunc percontantibus eum, quid de suis petitionibus apud sedem apostolicam actum esset, respondit dicens: Ecce per Dei gratiam, quicquid uoluistis a domino papa impetraui, nam ecclesie uestre apperte sunt, sacerdotibus uestris officia restituta sunt. Insuper etiam hoc uobis optinui, ut de gente uestra et de littera uestra uobis


58. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Et mox uirgam pastoralem comparauit et anulum. 12Denique ingredientibus eis fines Chroatie compatriote audito eorum aduentu leti obuiauerunt suo pontifici eumque cum magno tripudio susceperunt. Et qui non pastor uerus erat, sed lupus rapax sub ouina pelle latebat, nimirum a suis erat fructibus cognoscendus. Etenim primo impetu Veglensem episcopum cum omni celeritate de sua sede fugauit eamque sibi quasi auctoritate apostolica usurpauit. Tunc, pro pudor, fantasticus pontifex cepit in consecrandis ecclesiis, in ordinandis clericis et aliis episcopalibus ministeriis


59. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

auribus intimata, graui merore confectus, absque omni mora quendam legatum Iohannem cardinalem mittere festinauit ad extirpandam nefandi scismatis fomitem de partibus Sclauonie. Itaque cardinalis ad illas partes adueniens multitudinem populi et cleri coadunari iussit ipsumque pseudoepiscopum coram suis Gothis de tante temeritatis nequitia durissime increpauit, denuntians omnibus, quod nullum sacri ministerii ordinem a summo pontifice datum ei fuisset. Quam ob rem ipsum Cededam et Potepam cum suis sequacibus perpetui anathematis mucrone a fidelium consortio detruncauit, Vlfum uero, tanti


60. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

illas partes adueniens multitudinem populi et cleri coadunari iussit ipsumque pseudoepiscopum coram suis Gothis de tante temeritatis nequitia durissime increpauit, denuntians omnibus, quod nullum sacri ministerii ordinem a summo pontifice datum ei fuisset. Quam ob rem ipsum Cededam et Potepam cum suis sequacibus perpetui anathematis mucrone a fidelium consortio detruncauit, Vlfum uero, tanti sceleris inuentorem tantique satorem erroris, usque Spalatum trahi iussit. Vbi congregata synodo eundem iniquum presbiterum ab omni ordine clericali deposuit multisque affectum uerberibus, atonso


61. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

regnandi ambitione sibi terre dominium uendicaret, innumerabiles rapine, predationes, cedes et omnium facinorum seminaria emerserunt. Alter enim alterum insequi, inuadere, trucidare cotidie non cessabat. 3Verum his temporibus extitit quidam ex magnatibus Sclauonie, qui, cum a suis esset contribulibus multis lacessitus iniuriis multisque dampnis attritus, non sperans se posse aliter tantis resistere malis, in Hungariam profectus est. Tunc ad regem Vladisclauum ingressus, eum alloqui cepit, persuadens ei, ut ad capiendum Chroatie regnum et suo dominatui subiugandum exiret


62. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

miserunt Crescentium archiepiscopum ad regem Colomannum pacem postulantes ab eo. Quem ille benigne suscipiens, annuit omnibus petitionibus, quas Spalatenses fecerant pro pacis federe componendo. Facta igitur conscriptione omnium, que hinc inde fuerant ex beneplacito stabilita, iurauit rex cum suis principibus, omnia firmiter obseruare. Postera uero die iurauerunt Spalatenses, primo quidem maiores, deinde iuniores, postea uulgus omne, ut Colomanno regi et eius posteris, ac regno Hungarie subiecti et fideles omni tempore permanerent. Tunc rex ciuitatem ingressus, ualde honorifice a clero


63. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

turrem orientalis anguli. Rex autem posuerat ibi ducem quendam cum non parua militum manu, qui erat per Chroatiam exactor regalium tributorum. 3Contigit autem eo tempore, ut idem dux uellet ciuitatem capere eamque totaliter depredari. Habito itaque consilio cum complicibus suis deliberatum est hoc non posse oportunius fieri, quam si uellet archiepiscopus huic consilio consentire. Vocatus ergo archiepiscopus uenit, consensum prebuit, diem statuit, ut cum uniuersus populus ad solempnitatem consecrationis cuiusdam oratorii de more conflueret, Hungari, qui erant in


64. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pudore obductus, ciuitatem exiuit numquam postea reuersurus. 6Quo fugiente dicitur uacasse ecclesia quam pluribus annis. Interim autem Dabro Ditii archidiaconus preerat capitulo, comes uero Cernecha ciuitatem regebat. Isti ambo, ut ferunt, uno consilio prouentus ecclesie suis usibus retorquentes, electionem pontificis friuolis dilationibus subplantabant. XIX. De exemptione Iaderensis ecclesie 1Eo itaque tempore Micha episcopus, Caloprestantii filius, preerat ecclesie Iaderensi. Huic promittebat Dabro archidiaconus


65. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

errumpunt et diuinum inuocantes auxilium binas acies instruunt. Tunc duobus probioribus duo dantes uexilla preceperunt omnibus armatis, ut altera pars unum, altera uexillum alterum sequeretur. Hortantesque se ad inuicem protinus se hostibus ostenderunt. Videntes autem Sclaui ex insolito Latinos ex suis latebris exisse multum leti effecti, statim ad eos aties dirigunt. Nostri uero, ut erant premoniti, una pars paulatim hostibus a facie appropinquant; altera uero pars a tergo girantes ex insidiis speculantur. Tunc conserentes inter se manus ceperunt fortiter preliari. Subito autem hi, qui


66. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Sacerdotes et claustrales in ecclesiis prostrati diuinum adiutorium implorabant. Et ecce nutu dei dux ipse superbus primus iaculo cecidit. Et statim dissolute sunt aties eorum et coram nostrorum gladiis fugientes passim per campos prostrati sunt corruitque multitudo ex ipsis. Tunc Spalatenses de suis hostibus patrata uictoria cum gaudio redeuntes amputauerunt caput ipsius nequissimi ducis et in posturio suspenderunt. Et sic pestis illa quieuit. De Raynerio archiepiscopo 1Mortuo tandem bone memorie Girardo archiepiscopo in hoc totius


67. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

imponentes membra cum magno luctu et merore ad ciuitatem duxerunt. Clerus autem preparatis de more solempnibus exequiis una cum populo extulerunt corpus pontificis et sepelierunt eum in ecclesia sancti Benedicti. 12Erat autem eo tempore sacerdos quidam, nomine Micha. Hic, cum de suis excessibus a predicto antistite sepe argueretur, in magnum exarserat odium contra eum. Non enim erat homo, qui de correctione proficeret in melius, sed qui deficeret in deterius. Hic ergo uidens, quod mortuus erat insectator uitiorum suorum, letus effectus est. Et quasi insultans morti eius,


68. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

antistite sepe argueretur, in magnum exarserat odium contra eum. Non enim erat homo, qui de correctione proficeret in melius, sed qui deficeret in deterius. Hic ergo uidens, quod mortuus erat insectator uitiorum suorum, letus effectus est. Et quasi insultans morti eius, dixit quibusdam complicibus suis: Date mihi potum aque, ut possim dicere, quia superstes sum illi maligno presuli, qui me quiescere non sinebat . Et cum datam aquam ex uoto bibisset, ita quasi miraculose contigit, ac si uenenum pro aqua illa bibisset, statim se iecit in lectum, a quo numquam surrexit, sed paulo post


69. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

sunt animi mitigati. Nam archiepiscopus omnia ipsis restituit et sic cum pacis gaudio ad propria sunt reuersi. 11Fuit autem Bernardus uir scolasticus, triginta annis et eo amplius Bononie in scientiarum studiis fuerat comoratus habuitque libros plurimos bonos et pretiosos, quos suis nepotibus largitus est emitque eis magnum domicilium et turrim iuxta portam orientalem Perusine ciuitatis satisque ditauit eos in uita sua. Fecit autem quandam compilationem contra hereticos, composuit etiam librum sermonum. Iste extraxit corpus beati Anastasii ab altari ueteri et collocauit


70. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ecclesia metropoli, ut mos est, eundem uoluit Gruptium consecrare, sed pergens Vranam aput ecclesiam templariorum consecrauit eum cum altero electo Tiniensi, nomine Micuso. Qua de re magna fuit suborta contentio inter Nicolaum electum et Gruptium Nonensem episcopum, ita ut distractis patrimoniis suis pro sumptibus in prosecutione causarum huiusmodi faciendis, ambe partes ad magnam inopiam deuenirent. 15Cum autem Bernardus archiepiscopus iam in senium uergeret, paralisis morbum incurrit adeo, ut trementibus membris elinguis efficeretur. Et cum non posset uerbum nisi cum


71. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

miracula arbitrentur. Ast alii tanta inuidie tabe liuescunt, ut quod ipsi assequi non merentur, hoc meritos prohibeant adipisci. Aliorum enim profectum sibi reputant in defectum. 5Cum ergo instantibus laycis omnes clerici ad eligendum fuissent inducti, adhuc archidiaconus cum suis nullatenus consentire uolebant. Sed cum tumultus popularis seditionis insurgere uideretur, uix tandem acquieuerunt inuiti. Ante biduum uel triduum quam eadem celebraretur electio, quidam ex his, qui cum Petro promotionem electionis moliebant, uidit per uisum, quod pulpitum ecclesie dirutum


72. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uero papa misit pallium ad manus legati, committens sibi, ut in causa archiepiscopi, sicut uideretur, de iure procederet. Accepto siquidem papali mandato legatus pallium tradidit seruandum cuidam abbati de Rogoua, archiepiscopum uero ab omni pontificali suspendens officio, precepit ei, ut de suis satisfacturus excessibus apostolico se conspectui exhiberet. Tunc archiepiscopus dolens et anxius ad curiam est profectus. Comitati sunt eum: Vita diaconus, qui postea fuit primicerius, et Petrus, nepos Murigii, diaconus. Contra ipsum uero directus est Vulcasius. Pauci de canonicis fouebant


73. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

et maiores erant contra eum. Itaque archiepiscopus Romam ueniens proiecit se ad pedes domini Honorii pape lacrimabilem proponens querelam de infestatione legati. Sed dominus papa de omnibus excessibus archiepiscopi plene instructus, cepit eum multum dure increpare de insolentiis et temeritatibus suis. Archiepiscopus uero nitebatur excusare se, imponens Roberto consecratori suo, quasi ex ipsius mandato presumpsisset sine pallio pontificalia celebrare. Sed non satis sibi credebatur a papa. Cardinales fere omnes aduersabantur ei, ita ut uix eorum auderet presentie comparere. Canonici uero qui


74. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

eorum auderet presentie comparere. Canonici uero qui eum fuerant comitati, uidentes causam archiepiscopi fore grauissimam et quia depositionis nota iam conscripta erat contra eum, relinquentes ipsum in curia ad propria sunt reuersi. Guncellus uero ibi remanens multa supplicatione pulsabat, ut de suis excessibus misericorditer ageretur. Tanta ergo fuit precum instantia, tam importunus labor, ut reuocaretur prior sententia, et conscriberetur altera mitior; uidelicet ut biennio maneret suspensus, postea de misericordia sedis apostolice fieret in omnibus restitutus. Quod et factum est.


75. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

XXVII. De uictoria facta de Cetinensibus 1Per idem ferme tempus Spalatenses eiecerunt Domaldum de comitatu et fecerunt sibi comitem quendam nobilem uirum de Luca, nomine Buisenum. 2Erant autem quidam Cetinenses, Budimir cum fratribus suis, homines feroces et qui numquam in pace uiuere sinerent Spalatenses, semper enim uelud rapaces lupi caulis ouium insidiantes, non nisi de sanguine uiuere appetebant. Vix enim dies unus immunis poterat transire ab eis, quo minus in campum nostrum irruerent, homines opprimerent, animalia


76. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

De bello, quod gestum est pro uilla de Ostrogo 1Per idem tempus quidam Chroate Tollen, Vilceta, filii Butco, cum parentela sua, inuaserunt uillam sancti Domnii, que appellatur Ostrog, ceperuntque contra prohibitionem ciuium munimen edificare, uolentes ibi cum familiis suis locum habitationis statuere, ut possent impune consueta latrocinia exercere. Dicebant autem, se esse coheredes loci ipsius. Archiepiscopus uero, ut eos colonos et coadiutores haberet, consensum corde simplici adhibebat. 2Tunc Spalatenses preparationem belli ceperunt facere


77. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Sed cum non satis cohertio archidiaconi circa morosos proficeret, nonnunquam pontificem desidie arguebat ipsum incitando et monendo, ut sicut pastor bonus super gregis sui custodia magis sollicite uigilaret. Sed quia iam ipse in torpore segnitiei sue senuerat, durum ei uidebatur atemptare noua et suis moribus insueta. Sic ergo sollicitudo archidiaconi ad onus erat presuli, non ad leuamen uidebatur ministerii pastoralis. Unde non libenter cum ipso de causis ecclesiasticis conferebat, sed eos potius ad sui familiaritatem admittebat, qui de uanitate conueniebant in idipsum.


78. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ad leuamen uidebatur ministerii pastoralis. Unde non libenter cum ipso de causis ecclesiasticis conferebat, sed eos potius ad sui familiaritatem admittebat, qui de uanitate conueniebant in idipsum. 4Sicque factum est, ut aliqui clericorum, hi maxime, qui defixi erant in fecibus suis, archidiacono infesti oppido haberentur. Eo enim odiorum hec causa succreuerat, ut quos archidiaconus secundum debitum sui officii pro excessibus puniebat, archiepiscopus ueniens in oprobrium archidiaconi absque ulla cause cognitione absolueret. Archidiaconus uero magnis dolorum stimulis


79. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

commota, metuens archidiaconus, ne forte aliquod inter ciues facinus oriretur, cedendum tempori ratus, ad apostolicam sedem profectus est. Secuti sunt eum quattuor canonici fautores sui. Videns uero archiepiscopus, quod archidiaconus ad curiam proficiscitur, statim persuasus a complicibus suis iter post ipsum arripuit profecturus. Secuta est eum canonicorum turba, que de malignitate cum ipso conueniebat. Preuenit autem eos Thomas diebus octo, non credens adhuc, quod tam uehementer odiorum flamma in eorum cordibus estuaret, ut tantum uellent se insequendo subire laborem. Quamquam ex


80. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uidens quod non aliunde in archidiaconum consurrexerant nisi ex rancorum scandalis et fomite odiorum, tunc cepit multum dure increpare archiepiscopum, quod seminarium tante nequitie pullulare permiserat in ecclesia Spalatensi. Et quia non ut pastor bonus, qui animam solam ponit pro ouibus suis, se insidianti lupo opponeret, sed potius se actore inter fratres passus erat tanta scandali certamina excreuisse. Tunc requisiuit a partibus, an uellent ante diffinitionis calculum in pacis ac dilectionis redire consensum. Guncellus absque ulla cunctatione aquieuit, nil enim aliud affectabat,


81. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

pascebant. Sed quia homo erat multis negotiis implicatus, non poterat Spalati facere moram sed dimisso ibi quodam suo uicario, qui iura colligeret comitatus, ipse in locis sibi oportunis manebat. Et si quando, quod rarissimum erat, uocatus ueniret, non pro statu ciuitatis erat sollicitus, sed de suis prouentibus maxime contendebat. Quam ob rem, quia ciuitas quasi uidua sine rectoris gubernatione manebat, non ante sed retro ire debebat. Superbie pestis precipue uigebat in ea ita, ut qui potentiores esse uidebantur, uel rectores seu consules, paruam curam de communi utilitate haberent, immo


82. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Duimus nomine, qui licet esset etate maturus, crudis tamen erat moribus insuauis. Hic cum putaret sibi factam fore iniuriam a filiis Vitalis pro eo, quod in quandam eius ancillam manus iniecerant, indignum putauit adire curiam et iudicum sententiam expectare, sed iratus uenit cum duobus filiis suis et primo quidem uerbis agressus est predictos iuuenes filios Vitalis. Hi etiam, cum essent ad fatuitatem et superbiam multum precipites, noluerunt dare locum ire, sed procaci ore uerba tumentia responderunt. Sic post uerba tendunt manus ad uerbera, dehinc diabolo instigante tractis pugionibus


83. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

uerba tendunt manus ad uerbera, dehinc diabolo instigante tractis pugionibus iam res non ciuiliter sed hostiliter agitur. Tunc tota ciuitas in seditionem commota, alii lapidibus alii gladiis debachantur. Itaque die ipsa iacuerunt more porcorum despicati in platea Duimus Drasce cum duobus filiis suis. Eodem modo unus de filiis Vitalis, nomine Domitius, et multi alii saxo uel ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies superuixit filius Duimi iunior et filius Vitalis. Tunc congregata communitas iudicauit expelli de ciuitate homicidas illos domibus illorum ad solum destructis.


84. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ferro uulnerati sunt. Post multos tamen dies superuixit filius Duimi iunior et filius Vitalis. Tunc congregata communitas iudicauit expelli de ciuitate homicidas illos domibus illorum ad solum destructis. 6Exierunt ergo de ciuitate filii Vitalis et filii Gallone cum sequacibus suis, et abierunt Iaderam. Et cum ibi aliquantam moram fecissent, perquirebant, qualiter per uim saltem eis liceret ad patriam remeare. Conduxerunt ergo in auxilium sibi aliquantam sotietatem Pisanorum, qui erant boni pugnaces, sed ad malum satis ueloces. Tunc armatis duobus lignis uenerunt et


85. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

die, aduesperascente iam hora, cum uiderent quosdam eorum quasi insultando eis prope ciuitatem accedere, magnum sibi oprobrium fieri extimantes, si in conspectu inimicorum suorum tota die manerent inclusi. Exierunt ergo de turri: Iohannes Cegaida, Lampridius filius Duimi cum ceteris complicibus suis, et uenerunt uersus montem, non quasi pugnandi animo, sed gratia spatiandi. Et ecce, inimici eorum sedebant absque pauore post ecclesiam sancti Felicis. Videntes autem inimicos suos contra se uenientes illico surrexerunt et, ut erant audatiores, licet pauci essent, ibi ceperunt urgere ipsos


86. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

parentes timere pro filiis, pro rebus, pro uita etiam sua. In tantum enim omnes procliui erant ad facinus, ut generalis uideretur interitus ciuibus iminere. 9Iste metus causam dedit nostratibus de Latino regimine cogitare. Tunc ceperunt relligiosi uiri fratres minores in suis predicationibus suadere ciuibus, ut potestatem de gente Latina aduocarent. Precipue autem Thomas archidiaconus conuocato clero frequenter populum comonebat multis ostendens rationibus, quod non alio modo poterat ciuitas ad bonum statum reduci, nisi per regimen Latinorum. Et tandem acquieuerunt


87. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ciuium suorum, que erat pro Gargano, coram populo multis laudibus perorarunt. Post hec autem surgens Garganus, ut erat eloquens uir, multum lepide contionatus est. Et prestito sui regiminis iuramento, fecit uniuersam multitudinem tam nobilium quam popularium uinculo sacramenti astringi, ut essent suis preceptis obedientes per omnia et sequaces. Iussit autem omnes iuratos in scriptis redigi et inuentus est numerus fere duum milium uirorum. Tunc ordinauit curiam statuens iudices, camerarios et precones. Totum namque regimen disposuit ad exemplar Ytalicarum urbium, que per potestatum regimina


88. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

effecti, ad propria sunt reuersi. 5Tunc Osor, qui ceteris erat fratribus insolentior, cepit toto suo conamine preparare se ad defendendum et resistendum contra Spalatensium incepta. Et ut erat consuetus, conuocauit ad se omnes uiros sanguinum et dans eis stipendia cum fratribus suis, quia piraticis erant opibus admodum locupletes, omnes, quas habebant liburnas, multo plures et meliores quam Spalatensium armauerunt. Et exeuntes ab Almisio, ceperunt oculte et manifeste et quacumque arte poterant offendere Spalatenses. 6Cum ergo Spalatenses cernerent, quod


89. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

hii, qui contra nos ueniunt Deo et hominibus odibiles pirate sunt? Numquid non a tota christianitate anathematizati et execrati habentur? Nos Deus et iustitia proteget, illos sua iniquitas confundet. Nulla ergo sit trepidatio, uiriliter agite et confortamini, quia Deus dabit uictoriam de inimicis suis . Ad hanc uocem omnes exilarati ceperunt commendare se Deo et beato Domnio. Tunc ordinantes se ceperunt contra hostes audacter incedere. Factum est autem, ut ambe aties minimo iam essent interuallo propinque, exclamauit Stephanus: Vindica, Domine, sanguinem seruorum tuorum, qui ab his


90. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

rumores frustra sepe audiuerant, tum etiam quia de copiosa sui regni militia confidebant. Erant tamen longa pace dissoluti, armorum asperitate desueti, non nisi carnalibus gaudentes illecebris ignauie torpore marcebant. Etenim terra Hungarica omnibus bonis locuplex et fecunda causam prestabat suis filiis ex rerum copia immoderatis delitiis delectari. Quod enim aliud erat iuuenilis etatis studium, nisi polire cesariem, cutem mundare, uirilem habitum in muliebrem cultum mutare? Tota dies exquisitis conuiuiis aut mollibus expendebatur iocis. Nocturnos sopores uix hora diei tertia


91. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

cum omni potentatu suo. Venerunt et presules Hungarie, qui et ipsi non contenti sobriam ecclesiastice moderationis habere familiam, immo pre diuitiarum magnitudine magnas militum aties ductitabant. Affuit Mathias Strigonensis, accessit Hugrinus Collocensis archiepiscopi, uterque cum suffraganeis suis. Quos secuta est magna multitudo prelatorum et relligiosorum, qui omnes ad castra regia congregati sunt, quasi oues ad uictimam. Tunc ceperunt uniuersale consilium agitare diebus non paucis contractantes, qualiter aduentantibus Tartaris esset consultius occurrendum. Et cum diuersi diuersa


92. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

se conferrent. Itaque tres duces predicti nullas sustinentes moras iterum exeuntes, prelium cum hostibus commiserunt. Tanta denique fortitudine inter confertissimas hostium cateruas ferebatur Hugrinus, ut uelud fulminis ictum magno cum clamore uitarent. Similiter et Colomannus et templarius cum suis commilitionibus Latinis magnas strages ex hostibus faciebant. Sed impetum multitudinis iam non ualentes sufferre, Colomannus et archiepiscopus acriter uulnerati uix euaserunt ad suos. Magister uero templarius cum tota atie Latinorum occubuit, multi etiam Hungarorum in illo certamine perierunt.


93. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

circumdedit omnia castra Hungarorum et intentis arcubus ceperunt undique saggittare, alii uero in circuitu castrorum ignem apponere properabant. 8 Videntes autem Hungari ex omni parte hostilibus se cuneis circumseptos, periit mens et consilium ab eis, nil iam de explicandis suis copiis aut de ineundo uniuersali certamine poterant cogitare, sed tanto malo attoniti ibant circumquaque, uelud oues in stabulo luporum morsus euadere perquirentes. Hostes uero undique circumfusi non cessabant iaculis et sagittis instare. At uero miseranda Hungariae multitudo omni salutis


94. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

statim extracto gladio perimebant uel si quas uidebant ad seruiendum habiles, preciso totaliter naso, deturpata facie seruili ministerio deputabant. Pueros quoque captiuos ad se uenire iubentes, tale de ipsis ludibrium faciebant: primo seriatim eos consedere iubebant, deinde uocatis paruulis suis, dabant eis uiridium lignorum uectes singulas et tunc precipiebant, ut in capita percuterent miserabilium paruulorum, ipsi uero sedentes et crudelibus oculis intuentes, corridebant ad inuicem collaudantes eum, qui melius ictum uibrasset et qui unica percussione cerebrum collidere poterat et


95. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

famis exagitat ingluuies, caulas solet ouium ad predam inyando lustrare, ita isti beluino more furentes totam uillam trucibus oculis circumspiciunt, feroci animo pertractantes, qualiter Hungaros uel ad exteriora traherent uel ad eos ingredi per atiem gladii preualerent. Igitur Tartarorum acies suis castris circa totam uillam defixis, ceperunt eam undique impugnare sagittantes acriter et telorum ymbrem interius iacientes. E contrario uero Hungarorum infausta rebellio totis se uiribus defendere conabatur intendentes balistas et arcus plurima in hostiles cuneos iacula emittebant multos e


96. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Ratus autem, quod non esset in toto orbe gens aut regnum, quod eius potentie resistere posset, proposuit ex cunctis nationibus tropheum glorie reportare. Voluit ergo potentatus sui magnitudinem toto stentare mundo demonum fretus auspiciis, quibus uacare solebat. Itaque uocatis duobus filiis suis Batho et Caydano tradidit eis robur exercitus sui precipiens eis, ut ad debellandas totius mundi prouincias exire deberent. Exierunt ergo et triginta fere annis perambulauerunt omnia regna orientalium et aquilonarium regionum, donec uenirent ad terram Rutenorum et demum ad Hungariam


97. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

ut hec seruanda susciperent reginamque cum filio in sue fidei tutela tenerent. Sed domina regina ueniens a quibusdam Spalatensium emulis persuasa noluit intrare Spaletum, sed composuit se cum omnibus regalibus gazis et consedit in castro Clisse. Venerunt autem et multe nobiles mulieres cum ea, que suis erant uiris per Tataros uiduate. Garganus uero potestas et nobiles Spalatenses ad dominam accedentes multa precum instantia exorabant eam, ut mansionem ciuitatis aspernari minime dignaretur sed non acquieuit regina. Spalatenses tamen multis eam afficientes honoribus crebris exeniis et donariis


98. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

prepositus et alii quam plures prelati, quos enumerare superuacaneum duximus. Proceres quoque curie isti erant: Dionisius banus, Vladislaus comes curialis, Matheus magister tauernicorum, Orlandus magister agasonum, Dimitrius, Mauritius et alii multi illustres uiri omnes cum domibus et familiis suis. Garganus autem potestas circa regium obsequium ualde sedulus et deuotus, curabat sollicite, ut et ciues in executione mandatorum regalium prompti existerent et regalis clementia uniuersitatem ciuium affectu dilectionis et gratie confoueret. Fecerunt autem Spalatenses omnia ad regis placitum


99. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Spalatenses omnia ad regis placitum hoc excepto, quod ei quandam galeam minime potuere tam celeriter preparare, quantum rex declinans Tatarorum rabiem expetebat. Quod factum non satis equanimiter tulit regius animus. Noluit autem rex residere Spaleti, sed abiens cum uxore et cum omnibus gazis suis demoratus est Tragurii, putans se ibi contra hostium incursum fortiorem habere tutelam propter uicinitatem insularum. Composuit autem se cum omni curia sua et mansit in insula adiacente. XXXIX. De seuitia Tatarorum 1Porro dux impius nil


100. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

actum est, ut quando layci gaudebant, quod quasi superiores effecti, optinuerant contra ecclesiam suum placitum expleri, diuina ultio manifestata est. Etenim eodem die et eadem hora, qua dictus abbas de nauigio egressus pedem in monasterio posuit, castellanus, qui presidebat castro Clisie, cum suis ad Salonam descendens duos iuuenes nobiles Spalatenses sagittis traiectos in flumine suffocauit. Quod scelus seminarium extitit grauissime discordie inter Hungaros et Spalatinos bellumque acerimum exortum est, per quod ciuitas amissione personarum et rerum grauiter est punita. Quadam namque


101. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

reportarant. Cuccurrerunt et alii post ipsum, quibus ardentius extuabat animus ciuitatis iniurias uindicare. Potestas uero cum ceteris nolentes in dubiis rebus ludum attemptare fortune a longe substiterunt. Tunc permixti hostium cunei ceperunt uiriliter preliari. Sed quia non habuerunt succursum a suis, facile pauci a multis superati sunt. Nam quos diuina ultio punire decreuerat, non uniformiter audere poterant uel timere, sed cum essent ab inuicem corde et corpore disgregati, animosos obruit gladius, timidos uero pusillanimitatis sue obprobrium in despectum deiecit. Sic ergo predictus miles


102. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Veritus autem archidiaconus, ne odiorum proterua temeritas eorum stultitie relaxarent habenas, ut obstinate mentis homines in desperationis baratrum precipitatos, ad aliquod seuum facinus impelleret perpetrandum, dimisit ergo eos secundum desideria cordis eorum et abierunt in uoluntatibus suis. Unde factum est, ut denominationi de Treguano Traguriensi episcopo facte preberent assensum, non quod eum optarent in archiepiscopum prefici, cum ipsum et omnes Tragurienses pro hostibus reputarent, sed ut archidiaconus ab omni electionis iure prorsus uideretur exclusus et se gauderent de


103. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

Capta est tunc Spalatensium ratis et LX fere de melioribus ciuitatis et omnes artis compedibus astricti carceris sunt custodia mancipati. 5Ecce, quomodo fatorum series non opinione humana sed diuina dispositione procedat, ut de sua uirtute confisi bello succumberent et de suis uiribus desperantes ex hostibus triumpharent. Quia non in multitudine exercitus uictoria belli, sed de celo est fortitudo. Discant posteri, quam durum sit contra stimulum calcitrare! Cum hi, qui nuper conculcando statuta ecclesie quasi uictores de imbellibus clericis exultabant, nunc a


104. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

in electionis processu per prauos homines nasci permiserat, humiliter est confessus et ueniam postulauit. Hoc idem confessus est in plena contione publici palatii asserens, quod capituli factum fuisset legitimum, sed praua et peruersa importunitas laycorum. 8Tunc Spalatenses de suis uiribus diffidentes, de Ninosclaui bani Bosenensis potentia plurimum sunt confisi. Quem aduocantes et sumptus ei ex publico ministrantes etiam ciuitati in comitem prefecerunt. Ipse autem ueniens multis et fortibus constipatus uiris abiit cum Spalatensibus ad campum Traguriensem, ubi per duas


105. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

fere ebdomadas considentes succiderunt uineas, secuerunt arbores omnia sata et culta uastantes. 9Inde uero recedens abiit in terram suam tradita sui regiminis uice cuidam cognato suo, nomine Ricardo, qui erat Calaber natione. Reliquit etiam pro ciuitatis tutela unum de filiis suis cum optima equitum turma. 10Sed Tragurienses obduratis animis noluerunt relaxare captiuos, sed missa legatione ad regem narrauerunt ei cuncta, que facta fuerant per banum cum Spalatensibus in campo eorum. Rex uero his auditis iratus est ualde statimque uocans quendam ducem


106. Toma Arhiđakon. Historia seu cronica Salonitanorum... [Paragraph | Section]

mitteret secundum sue arbitrium uoluntatis. Sicque factum est, ut cassata postulatione predicta, mitteret Apulum quemdam de partibus Beneuentanis, Rogerium nomine, ex oppido, quod Turris Cepia uocatur. Fuerat autem clericus, capellanus cuiusdam cardinalis Iohannis Toletani, quem frequenter pro suis et ecclesie negotiis procurandis in Hungariam mittere solitus erat. Idem autem Rogerius tempore Tatarorum ibidem inuentus est, et in eorum manus incidens et inter ipsos per biennium fere sub spetie alicuius uilis et pauperis serui delitescens uix euasit mortis incursum. Cum autem ad suum


Bibliographia locorum inventorum

Toma Arhiđakon (1200-1268) [1268], Historia seu cronica Salonitanorum atque Spalatinorum pontificum, versio electronica (, Split), Verborum 40426, Ed. Olga Perić [genre: prosa oratio – historia] [word count] [thomashistsalon].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.