Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suis

Your search found 3475 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 493-614:


493. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_300 | Paragraph | SubSect | Section]

risum excipiens: Deo gratias ago, inquit, quod inituri simus certamen diuiti salubre, pauperi commodum, mihi iocundum. Itaque quoties id muneris missum sibi accepit, toties uendendum curauit, ut inde dominis suis, id est, Christi pauperibus subueniret, faciens sibi sacculos, qui non ueterascunt, thesaurum indeficientem in cęlis, quo fur non appropiat nec tinea corrumpit. Res etenim, quęcunque in sinu miserorum reconduntur,


494. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_307 | Paragraph | SubSect | Section]

uel quia approbaturum speraret, uel quia, quod unius erat, aliis quoque commune esse debere facile persuaserat necessitas multorum. Denique cum esset regis Pannonum filia et Thuringię domini coniux, nere, texere, suere suis ipsa manibus non est dedignata, ut de laboris sui peculio elemosinas dare posset. Et de illa ergo non incongrue dici potest: Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Fortitudo et decor


495. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_308 | Paragraph | SubSect | Section]

nihil aut parum profuturum sit, documento nobis erit Lucia uirgo. Quę cum matrem Euticiam ad erogandas pauperibus facultates hortaretur illaque diceret, uti uitę suę finem expectaret, ipsa postea, quod uellet, de opibus suis factura: Non est, inquit, admodum gratum, o mater, Deo munus, quod, qui offert, ideo offert, quia illius usum suprema sibi interdicit dies. Da, dum sana es, ne, si moriens dederis, inuita dedisse arguaris, rem utique, quam,


496. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_310 | Paragraph | SubSect | Section]

Nos in illo fidem hospitii imitemur, non mentis turbationem, ne, dum hospes pręter modum defenditur, offendatur Deus. Denique angeli, ut Loth gratiam referrent, illum de consortio eorum, quos pro scelere ultum aduenerat, cum suis simul incolumem eduxerunt. Cumque euerterent Sodomam et Gomorram sulphure et igne de cęlo misso, pepercerunt Segor propter eum, quia illuc confugerat, ne simul cum impiis perderent iustum et cum aduenarum infestatoribus


497. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_315 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitas. Sed et tunc ita temperandum, ut et res dicatur et euitetur iactatio. Tali quidem temperamento usus Ioannes Aegyptius monachus, cum Spiritu Sancto reuelante multis futuri euentus responsa daret, inferebat non suis meritis eam reuelationem sibi factam, sed illorum, qui rogatum aduenerant. Morbo affectos coram se curationis gratia adduci uetuit, quoniam ultro citroque commeantium agmen ostentationi esse potuisset. Oleum eis


498. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_320 | Paragraph | SubSect | Section]

Tabita, uirgo sacra monasterii magni Thebaidis, cum se omni humilitate deiecisset, insanire putabatur. Verum quia stultum Dei sapientius est hominibus, sancto Pierio abbati in eremo degenti reuelatum fuit illius merita suis esse potiora. Proinde ad uisendam eam perrexit et responsa, quę diuinitus acceperat, palam fecit. Ex quo ipsa ut uidit se non iam ut stultam contemni, sed potius ut sanctam honorari, clam discedens monasterium pariter


499. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_322 | Paragraph | SubSect | Section]

inquiens, dedi uobis, ut, quemadmodum ego feci, ita et uos faciatis. Hinc Apollonius abbas ad se magis quam ad eos, quibus pręerat, huiusmodi seruitium pertinere arbitratus, suis ipse manibus hospitum lauabat pedes abbatemque se in monendo duntaxat corripiendoque nouerat, pręterea omnium minimus erat. Hor etiam abbas eadem erga peregrinos obseruantia, certo tamen ordine usus


500. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_325 | Paragraph | SubSect | Section]

futurum, Laodiceam est profectus, a Laodicea Tharsum; a Tharso rediit Romam. In paterna domo pro peregrino pauperculo susceptus alios septendecim durauit annos in summa rerum inopia statuque miserabili, nec ipsis genitoribus suis sese manifestans, ob hoc solum, ne agnitum honore afficerent. In exitu uitę, et quis et quantus esset, apparuit, hoc signis prodigiisque instanter editis, illud chyrographo in manu defuncti reperto ac rei ordinem


501. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_325 | Paragraph | SubSect | Section]

deficerent, sui capitis uelamento obuoluere. Denique defuncto uiro lantgrauio, cum multorum pauperum capax construxisset habitaculum, semet illis in ministerium dedit. Ibi puerum quendam uentris profluuio laborantem ipsa in suis ulnis ad exonerandam aluum, etiam noctu consurgens, pluries portauit. Ibidem mulieris leprosę curam habens omnia illi libenter pręstitit officioseque ministrauit, quę ipsa per infirmitatem non poterat.


502. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_326 | Paragraph | SubSect | Section]

per infirmitatem non poterat. Post hęc non est passa se ab ancillis uocari dominam, sed sororem, et eis aliquo de industria emissis ipsarum interim munus usurpabat uasa lauando, coquinam parando, pauimenta uerrendo, utensilia suis disponendo locis. Cęteraque diligentius exequendo ancillis etiam se magis infimam fecerat. Nunquam tanta mulier and tantam humilitatem descendisset, nisi prius ardentissimę charitatis feruore medullitus incaluisset.


503. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_342 | Paragraph | SubSect | Section]

quos ille pręceptis imbuebat salutis. Narratur et aliud de illo miraculum, quo facile cognoscas pauperis uirtutem diuitum potentię anteferendam. Sępe enim syluestres ursos ferula, qua gradus ambulando firmabat, a suis alueariis dicitur abegisse. Et qui frequenter uenatorum tela contempserant, ferulę ictum imbelli senis manu molliter uibratę pertimescebant. Proh facinus indignum, pauperem belluę fugiunt et lędere formidant, hominis


504. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_352 | Paragraph | SubSect | Section]

huc atque illuc cum discipulis beati Antonii Isaac et Pelusiano discurrere. Hic, aiebant, psallere, hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat; has uites, has arbusculas ipse plantauit. Illam areolam manibus suis ipse composuit. Hanc piscinam ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est; istum sarculum ad fodiendam terram plurimis annis habuit. Iacebat in stratu eius Hilarion et quasi calens adhuc cubile deosculabatur. Erat


505. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_354 | Paragraph | SubSect | Section]

tantę sanctitudinis uiri, neque corpusculum dimitti inhumatum neque conuersationem posteros latere. Illi prouidit tumulum, nobis uirtutis exemplum. Ioannes Aegyptius, anachoreta, cuius responsis Theodosium principem in suis aduersus barbaros expeditionibus usum accepimus, habitauit in ea Thebaidis eremo, quę adiacet oppido Lyco. Spelunca eius in pręrupti montis uertice, ascensu difficili adituque obstructo erat, ita ut nemo ad cum ingressus


506. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_383 | Paragraph | SubSect | Section]

uel meritis cedant uel inuocationibus pareant terrena corpora, cum iisdem ad obsequendum inclinentur etiam cęlestia? Iosue orante sol et luna immoti steterunt, donec ipse ulcisceretur de inimicis suis. Non fuit, inquit Scriptura, ante et postea tam longa dies, obediente Domino uoci hominis, et pugnante pro Israhel. Porro, de inimicorum potestate atque iniuria oratione liberari posse Ioachan


507. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

Cypri aliquandiu commoratus morbo affectos Euangelio Matthei manu scripto tangens curauit, eum precatus, cuius religionem astruebat curando. Hęc quidem et alia huiuscemodi multa operandi facultatem discipulis suis concesserat Dominus. Sed ne miraculorum autor ignoraretur, a Deo ea petere credentes uoluit. Quodcunque petieritis, inquit, Patrem in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio. Et iterum:


508. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_388 | Paragraph | SubSect | Section]

alteri uitam, alteri mortem dedit. Quoniam, qui nocet, morte dignus est, cui nocetur, miseratione. Rophilus quoque Popiliensis et Mercurialis Liuiensis, ambo episcopi, draconem ęque pecori atque hominibus infestum stolis suis, non repugnantem, sed quasi mansuefactum ligauerunt ac post se trahentes in puteum altitudinis immensę, nunquam inde exiturum, deiecere. Litterę ibidem in lapide incisę factum hoc indicant et adhuc extantes legentibus


509. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_391 | Paragraph | SubSect | Section]

illo solicitus orauit simulque monachis, ut pariter orarent, iniunxit. Et ecce non multo post idem Benedictus ingenti fulgore renitens uisus est primum Eldeberto monacho, deinde ipsi Odiloni, cui et gratias egit asserens se suis fratrumque eius precationibus a poenis purgatorii ad beatitudinis quietem translatum. Hic idem sanctus abbas diuinitus monitus solennes pro mortuis precationes die festum Omnium Sanctorum proxime sequenti fiendas


510. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_392 | Paragraph | SubSect | Section]

iterum ipsam uidit, et primum quidem in limine ecclesię stare, deinde ecclesiam ingredi, postremo altari proximam albatorum quorundam choro iungi. Quo indicio patuit ipsam fraternarum precum assiduitate multo celerius quam suis meritis purgatam ad consortium peruenisse beatorum. Oratio ergo pro defunctis, quemadmodum et cętera pietatis opera, cibus eorum est, quo refocillati agilius illuc se transferunt, ubi (ut Hieremias ait) erunt quasi


511. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_394 | Paragraph | SubSect | Section]

precatus portas aperiri, hostem admitti iussit. Ingressi, omnia extemplo euersuri putabantur. Recta pertransierunt, ac ueluti per solitudinem iter facientes, nihil prorsus hostiliter egere. Nunquam armata manus minus nocuit suis quam tunc isti alienis. Quid multa? Lupus lupis omnibus rapaciorem tyrannum non bellando, sed Deo supplicando a se repulit procul et spe predę frustratus est. Vana est ergo sententia dicentium: Non uotis neque


512. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_395 | Paragraph | SubSect | Section]

corr. ex Aureliensis episcopi, exemplo probari potest. Hic enim Gothis Aurelianum * corr. ex Aurelium obsidentibus una cum suis clericis de muro ipso sanctos et sanctas omnes inuocans litanias decantabat. Sacerdos autem unus ex captiuis, quem ne captiuitatis quidem iugum a procacitate oris coercere poterat, cum forte in acie urbi proxima


513. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_411 | Paragraph | SubSect | Section]

Dominus formam assumpsit serui, Discipulorum pedes lauit, paupertatem inopiamque sustinuit, persecutiones tulit, labores suscepit, omnia aduersa atque aspera tolerauit, ieiunauit, esuriuit, sitiuit, peruigilauit, fleuit, a suis proditur, ab impiis comprehenditur et ligatur, alapis cęditur, conspuitur, irridetur, flagellis uerberatur, spinis coronatur, arundine percutitur, manibus pedibusque cruci affigitur, felle aceto diluto sitiens potatur,


514. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_411 | Paragraph | SubSect | Section]

potatur, lancea uulneratur. Denique occiditur ac sepelitur, Deus pro hominibus, Dominus pro seruis, iustus pro peccatoribus. Quę quidem omnia tam patienter excepit, ut et accusatus taceret et pendens pro crucifixoribus suis oraret. Nos quoque ista tam grauia tamque acerba quotidie secum recensentes, quę piissimo Domino pro nobis subire libuit, uicissim enitamur pro nomine illius, quęcunque uoluptatis et ocii et arrogantię esse uidentur,


515. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_427 | Paragraph | SubSect | Section]

minaciter hortatur. Illis autem Iesum inuocantibus ęneus Iuppiter in puluerem solutus periit. Parum nempe fuerat Tiburtii sęuitiam immanitatemque calcasse, nisi et deos eius contriuissent. Multi gentiles, cum illos diis suis fortiores uidissent, ad Christum conuersi sunt. At impiissimus tyrannus capite eos postremo cędi iussit, nullo tamen manifestiore indicio uictum se ostendens, uiuere permissurus, quos occidit, si uicisset.


516. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_428 | Paragraph | SubSect | Section]

omnium potentissimi essent, totis uiribus persequebantur pauperculos homines, inermes, nudos, non repugnantes, sed occidi pro Christo cupientes. Et ecce persequendo, torquendo, occidendo uicti sunt. Quam enim religionem diis suis obsequendo delere nitebantur, eandem contempta inanium deorum cultura ultro susceperunt. Neque illis rubori fuit fidem Christi palam profiteri, quam palam oppugnantes expugnare nunquam potuerunt. Reliquum est, ut tanto


517. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_430 | Paragraph | SubSect | Section]

talis et fructus eius: in malefico infirmitas et auaritia, in Christi seruo uirtus et pecuniarum contemptio. Post hęc Simon (ut quidam scriptores asseruerunt) de Samaria Romam una cum suis maleficiis se transtulit. Et cum eodem loci Petrus et Paulus aduenissent, cum ipsis coram Nerone miraculis certauit. Denique se relictis terris cę1um petiturum dicens, a spiritibus immundis in aera ferebatur iamque fere


518. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_431 | Paragraph | SubSect | Section]

ei mali inferre iussi. Qui deinde libertati redditus, ab apostoli latere discedere non audebat, nequid grauius a demonibus pateretur, donec baculo eius accepto abiit securus, plus iam confidens apostoli ligno quam ueneficiis suis. Conuersus igitur maleficę artis libros flammis tradidit, et se fidei Christi, satis expertus nihil ea neque uerius neque fortius mortalibus datum. Ad Taurinum, Aurelianensem episcopum, magos Cambisem et Zamrim cum


519. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_435 | Paragraph | SubSect | Section]

quoniam Gainę, militię magistro, uolenti in dioecesi ipsius ecclesiam ponere Arrianorum obnixe restitit, ab illo capitali odio petitus Dei beneficio protectus est. Gainas enim irę impatiens quibusdam ex militibus suis negocium dederat, ut domum, in qua Ioannes erat, noctu aggressi incenderent atque ipsum, si forte flammas euasisset, ferro perimerent. Qui ubi domui appropinquassent, uisis circa eam angelorum copiis territi fugam


520. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_440 | Paragraph | SubSect | Section]

eum maledictionis poenam uitare potuisse, si poenitens Dei misericordiam implorasset. Execrabilior factus est post reatum fratricidii dicens: Maior est iniquitas mea quam ut ueniam merear. Illos autem, qui uitiis suis fauentes pręsumptione labuntur, Ecclesiasticus arguit dicens: Ne dixeris: Peccaui; et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor. De propiciato peccato noli esse sine metu neque adiicias


521. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_443 | Paragraph | SubSect | Section]

sanguinem iustum. Conueniens poenitentię, si sibi humiliter ignosci postulasset et non sceleri scelus addens ad laqueum prius quam ad Dominum confugisset. Nunquid proditori suo non dimisisset, qui dimitti crucifixoribus suis rogauit? Nunquid se uendenti non pepercisset, qui lancea latus suum fodienti sic pepercit, ut coronam indulgeret martyrii? Sed quis pręterea desperet, quanuis impius et crudelis et omni immanitate pręditus, si Paulus,


522. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_450 | Paragraph | SubSect | Section]

est, ut pereat unus de pusillis istis. Venit, inquit, Filius hominis quęrere et saluum facere, quod perierat. Et alibi de se testatur et ait: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ouibus suis. Hinc apostolus Paulus: Si Deus pro nobis, inquit, quis contra nos? Qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hinc idem alibi Patrem misericordiarum et Deum


523. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_387 | Paragraph | SubSect | Section]

modo potuit, opitulari non cessauit, nunc uerbis consolando, nunc rebus iuuando et eos, qui ab impiis hominibus cędebantur, sepeliendo. Hinc, cum et ipse regis Senacherib iussu necandus perquireretur, Deo fauente una cum suis periculum effugit. Postea rege filiorum manu interempto reuersus omnia, quę sibi sublata fuerant, recuperauit, ne benefaciendi materia deesset, cui non deerat animus. Pius ergo in medio inimicorum seruari meruit, crudelis


524. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_401 | Paragraph | SubSect | Section]

superueniens Christi seruus manu quemque prehensans errexit et criminis blanditer arguens ad poenitentiam inflammauit atque ita amplexus est, ut ex furibus monachos faceret. Nunquid se suppilari doluit, qui suppilatoribus suis tam se benignum pręstitit? Non, ut ulcisceretur inimicos, custodiam serpentibus mandauerat, sed ut deprehensos a flagitiis auerteret et iungeret Christo. Non minus ęquo animo quidam latronum uiolentiam tolerarunt quam


525. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_416 | Paragraph | SubSect | Section]

commentum fuisse, quod de illo quondam iactatum constat, ob os scilicet eius in cunis iacentis uolitasse apum examen, stridulo tinnitu eloquii futuri suauitatem portendens. Hic Aurelium Augustinum Manichea heresi tabescentem suis prędicationibus purgauit sanumque reddidit. Qui iam catholicę fidei disciplinis eruditus omnium tandem hereticorum dogmata certissimis destruxit argumentis nostraque confirmauit, obscura quęque in Scripturis declarauit et


526. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_422 | Paragraph | SubSect | Section]

Neque per te, maligne Spiritus, prędicationem hanc inchoaui neque per te finiam. Hoc repetens et arrogantiam cauit et conseruauit humilitatem. Ex quo satis patet, quantum illi reprehendendi sint, qui suis prędicationibus inanem tantum laudationis humanę fucum captant seque doctos dici malunt quam docere, quando quidem disciplinis non ita necessariis occupantur, dum docent, dilatantes philacteria sua et magnificantes


527. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_423 | Paragraph | SubSect | Section]

Et iterum ait: Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens, quia generant lites. Ad Titum etiam: Loquere , inquit, quę decent sanam doctrinam . Sic et Dominus noster Iesus Discipulis suis, ut Euangelium regni Dei prędicarent, mandauit, non inanes poetarum fabellas, non rerum nihil ad institutionem uitę pertinentium inutiles uestigationes, non captiosa sophismatum argumenta, quibus occupatus animus


528. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_435 | Paragraph | SubSect | Section]

pacem ageret. Cur ita, nisi ut pacem et concordiam sibi gratissima esse significaret? Tunc et angeli lętantes cecinerunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonę uoluntatis! Ipse insuper Discipulis suis, cum eos ad insinuandam gentibus ueritatem mitteret, pręcepit, ut, quamcunque domum ingrederentur, statim in primo aditu pacem offerrent, pacem domui illi, pacem habitantibus in ea. Et ad crucem iturus hanc hęreditario


529. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_435 | Paragraph | SubSect | Section]

uobis! Tunc quoque, cum post resurrectionem insufflaret eis: Pax uobis , inquit. Accipite Spiritum Sanctum! Nimirum, ut doceret illum, qui Spiritus Sancti charismata uellet promereri, prius cum proximis suis concordem ęquanimemque esse oportere. Vnde Apostolus: Idem sapite, inquit, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit uobiscum. Et Dominus ipse ait: Si duo ex uobis consenserint super terram,


530. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_448 | Paragraph | SubSect | Section]

corda frangit, macerat, emollit ac prorsus a uanitatibus resipiscere cogit. Confirmemus nunc diuinarum Scripturarum autoritate hoc, quod exemplis monstrauimus. Cauendum est ab iis, qui linguis suis dolose agunt, et uenenum aspidum sub labiis eorum. Tales enim auersans Propheta ac repellens clamat: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandate Dei mei . Nec cum foeminis conuersandum est, cum scriptum sit:


531. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_453 | Paragraph | SubSect | Section]

illi, quibus pręerat, uti uoluit. Siquis excultiorem sibi dono offerret, acceptam uenum iubebat dari, ut pecuniam inde exactam cum aliis communicaret, quando quidem uestis ipsa communis esse non posset. Itaque clericis suis dignitate pręstitit, habitu atque uestitu par fuit. Bernardum abbatem ueste quidem satis uili, sed minime squalenti usum memorię proditum est, ac etiam dicere solitum tunicam sordibus obsoletam testem desidię atque


532. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_454 | Paragraph | SubSect | Section]

non nisi festis solennibus eam induens. Quam etiam diuus Hieronymus plurimi faciens: Si mihi , inquit, Dominus optionem daret, multo magis eligerem tunicam Pauli cum meritis eius quam regum purpuram cum regnis suis. Palmeis quidem tegminibus et illi quatuor in uastissima Aegypti eremo a Pafnutio inuenti: Ioannes, Andreas, Thaddeus et Philippus amicti erant. Hunc tamen tam syluestrem uestitum haud multo tempore post cum ueste


533. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_457 | Paragraph | SubSect | Section]

minetur, operęprecium est audire. Dixit Dominus Deus, inquit: Pro eo, quod eleuatę sunt filię Syon, et ambulauerunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant, et pedibus suis composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uerticem filiarum Syon, te Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum calciamentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et armillas,


534. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_462 | Paragraph | SubSect | Section]

cum seruiles operas non dedignarentur. Vno igitur labore trium uirtutum fructum colligebant: solertię, pietatis, humilitatis. Manuum etiam labore uictitasse fertur Hilarius abbas in monte Emilię commoratus atque ibidem suis impensis ecclesiam construxisse. Cum ergo corpus exercendo animę integritatem conseruarit et tandem cęlestem beatitudinem consecutus sit, apparet uerissimum esse illud in Ecclesiastico scriptum: Vita sibi sufficientis


535. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_464 | Paragraph | SubSect | Section]

martyrum coronam adeptus, non quod martyrium passus esset, sed quod pares martyrio pro Christo susceperit labores. Archebio Cassianus refert, quod, dum adhuc in coenobio cum fratribus uersaretur, laborem, qui ibi omnes suis horis exercebantur, sibi duplicando pro matre creditori satisfecerit, cum ipsa ob inopiam soluendo non esset. At neque patrem neque matrem agnouerat, dum religionem profiteretur. Tunc uero matrem se habere intellexit, cum


536. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_469 | Paragraph | SubSect | Section]

non ęque solicitus fuerit? Thomas, Cantuariensis archiepiscopus, tunicam et femoralia poplitum tenus cilicina sub uestimentis gestauit. Quippe indignum se, qui Ecclesię pręesset, arbitratus est, nisi et membris suis pręese posset. Membra igitur tegminis asperitate contrite sibi subiicere studuit, nequando ipse illis subiectus appetitum illorum sequi cogeretur, non suum. Maglorius *corr. ex Maiorus


537. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_506 | Paragraph | SubSect | Section]

poterimus, si semper eorum dirigemur exemplis, qui Deo placuerunt. Abraham, ut Deo obediret, patriam, domum cognationemque reliquerat, se suosque omnes circumcidi sustinuerat, denique filium unicum uniceque dilectum suis immolasset manibus, si Deus, quod iusserat, impleri uoluisset. Non dixit: In Isaac mihi promissum est semen. Quare nunc puer adhuc occidi mandatur? Non dixit: Quomodo unici filii sanguine infelix pater manus polluam?


538. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_510 | Paragraph | SubSect | Section]

morbo perisse quam peccato! Mori timuit, et multo grauiorem mortem incurrit, dum obedire negligit. Iccirco quidem Ioannes abbas in Scythi, quem sol iratum non uidit, ex hac uita ad meliorem migraturus, pręcipuum discipulis suis documentum relinquere uolens nunquam quicquam se ex sententia sua egisse dixit, sed seniorum, nunquam aliquid docuisse, quod prior ipse non fecisset. Hoc erat proprię renunciare uoluntati et in docendo nihil pręsumere.


539. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_511 | Paragraph | SubSect | Section]

cessauit, donec multo sudore madentem iam quiescere idem abbas iussit. Hac obsequiorum simplicitate Ioannes prophetandi donum consecutus, in magnis bellorum difficultatibus Theodosium principem, ne cum hoste congredi timeret, suis animauit oraculis, certissimo uictorię euentu, ita ut ille deinceps certamen nullum iniret, nisi ipso consulto. Igitur, qui olim omnibus abbatis sui iussis fuerat obsecutus, eius deinde responsis obediuit imperator.


540. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_512 | Paragraph | SubSect | Section]

assaturi, ignem concinabant, cum interim ursus mirę magnitudinis propius accedens diaconum quidem terruit, sed Gallo iubente, ut ligna igni inferret, obediuit. Hoc ideo sane hic referendum duximus, ut, qui prępositis suis reniti audent, tali exemplo magis confundantur, quando et syluestres ferę iussa sanctorum reuereantur et obseruent. Sic et diuo Hieronymo ursis etiam belua ferocior leo obsequium pręstitisse


541. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_520 | Paragraph | SubSect | Section]

ad deos alienos declinassent. Ob hoc uinctus in Bethuliam mittitur, ut simul cum illis, contra quos bellum erat, captus puniatur. Sed longe secus quam ueritatis persecutores crediderant, euenit. Olophernes, qui nihil armis suis resistere posse gloriabatur, foeminę mane interimitur, reliqui fugam petunt. Achior vero uitę periculum euadens, nequid in se gentilitię falsitatis resideret, etiam circumcisionem accepit. Qui ergo pro ueritate


542. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_523 | Paragraph | SubSect | Section]

duce urbem Hierico, in qua erat, funditus euersuros, exploratores eorum domi receptos non prodidit, quin immo operuit lini stipula et quęrentibus abisse dixit. Cumque Hierico solo ęquata omnes passim trucidarentur, ipsam cum suis omnibus intactam reliquerunt. Insuper in tribu Iuda recipi meruit, Salmoni, uni ex principibus, iuncta. Nisi hoc mendacio hospites suos texisset, una cum reliquis interisset, et nisi seruandę pietatis causa illi mentiri


543. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_524 | Paragraph | SubSect | Section]

pergens uenit ad Achim, Getheorum regem, et periculum ueritus insaniam simulauit dimissusque abiit. Vtrunque dolum summa excusat necessitas: sacerdote illusit, ne inedia periret, regi, ne gladio. Iterum ad Achim fugiens cum suis benigne admodum est receptus. Et cum e Philistinorum pagis predas ageret, uiros ac mulieres internitione tollens, ne res ad regem referri posset, ita illi uerba dabat, ut crederet ipsum mala Israhelitis inferre. Et hoc


544. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_535 | Paragraph | SubSect | Section]

uenientem repellit aut sine beneficio dimittit, turbas docet, paruulos suscipit, pauperes eligit, ęgrotos uisitat ac sanat, proditoris osculum non refutat, uincientibus se et cędentibus non repugnat, pro crucifixoribus suis orat. Mansuetissimus Agnus ad uictimam currit: maledicitur, et tacet, irridetur, et sustinet. Quamobrem se nobis in exemplum prębens clamat: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et inuenietis


545. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_539 | Paragraph | SubSect | Section]

signabatur mentis puritas, in uirore spei alacritas, in plumarum mollitie animi lenitudo atque facilitas. Maxentii etiam, Pictauiensis abbatis, humanitas effecit, ut agrestes uolucres non cupidius arborum ramis quam manibus suis insiderent. Panes micis aut tritici granis ab eo pastę auolabant. Hinc discamus non sine beneficio eos dimittere, qui sine hęsitatione nostrę se crediderint fidei. Seuerus, Agathensis abbas, passerem aduolantem ita


546. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_540 | Paragraph | SubSect | Section]

iam diuina inerat uirtus. Talibus enim dictum est: Si monti huic dixeritis: Tolle et iacta te in mare, fiet. Apollonium abbatem ferunt cuidam fratrum suorum humilitatis mansuetudinisque uirtutem suis precibus a Domino impetrasse, ita ut ille, cuius rigidę mentis asperitatem nulla mitigare castigatio poterat, postea multis patientię ac lenitudinis exemplum fieret. Siquando igitur ullum animi morbum industria nostra


547. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

pręfuisse dicitur. Et cum tot essent, horis, quibus silentium indictum erat, sępenumero aduenę locum adeuntes, neminem ibi adesse putauerunt, donec interius ingressi, illos unumquenque, seorsum in suis cęllis orantes aut aliquid aliud facientes conspicerent. Adeo non strepitus aliquis, non susurrus, non saltem screatus audiebatur, denique multitudo solitudinem taciturnitate ęquabat. Libet hoc loco apponere, quanta


548. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_568 | Paragraph | SubSect | Section]

Hirtaco cum unico filio uix euadente funditus consumpsit. Sed tamen filius a demonio correptus interiit, pater elephantia perfusus, morbi dolorem non ferens, ipse sibi mortem consciuit. Itaque, qui male perdere Iphigeniam cum suis uirginibus cogitauerat, teterrime ipse cum filio disperiit. Tecla etiam uirgo Paulo apostolo Iconii Christum euangelizanti credidit. Cumque iam desponsata esset, repudiato coniugio uirginitatem seruauit et ob


549. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_575 | Paragraph | SubSect | Section]

missis urgeretur, respondisse tradunt sponsum se habere in cęlo, non in terra, et certum sibi esse omnia prius extrema perpeti quam fallere fidem illi datam. Cumque insuper Theodosius opulentas uiri nuptias suis donis se cumulaturum polliceretur: Opes meę — inquit — Christus est. Dona tua aliis dato! Quid prius mirer, nescio, senilem tenerę ętatis in respondendo sapientiam an puellaris animi in proposito constantiam. Sed idem


550. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_589 | Paragraph | SubSect | Section]

dimissa fugam fecere. Samaritę uero egressi direptis castris insperata preda ditati sunt, et modius similę stetit statere uno sicuti prędixerat Heliseus, et duo modii ordei statere uno. Rex Israhel Ioachan cum suis, quos pręuaricari fecerat subditus Azaheli, Syrię regi, et Benadab, filio eius, poenitentiam egit orauitque ad Dominum, et sicut Scriptura ait: Datus est illis saluator, cuius ope liberati sunt.


551. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_590 | Paragraph | SubSect | Section]

dilatum est malum, forte etiam ab ipsis differendum, si uel non deliquissent uel continuo illos delicti poenituisset. Manasses, eius filius, cum in regnum successisset, patris uirtutes uitiis suis ęquauit. Coluit enim idola, somnia obseruauit, artes maleficas exercuit, Domini per os prophetarum minas denunciationesque contempsit. Ob hoc ab Assyriis captus et catenis atque compedibus uinctus, abductus est in


552. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_591 | Paragraph | SubSect | Section]

Cęterum ego non tam miror aliquem proprii reatus grauitate uehementer angi quam eum, qui alienum crimen deflet ut suum. Et iam pręter modo dictos uideo etiam Danielem prophetam oppido quam solicitum atque anxium, non pro suis, sed pro populi peccatis, dum ea ueluti sibi communia confitetur et perinde misericordiam Dei implorat, ac si et ipse deliquisset. Video in ieiuniis, in sacco, in cinere illum sponte affligi, per tres hebdomadas lugere,


553. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_593 | Paragraph | SubSect | Section]

cilioque et cinere pro stratu usi sunt. Et Deo propicio, cędes, quę in ipsos grassatura erat, uersa est in autorem Aman. Quodque ipse Mardocheo ac cęteris Israhelitis facere intenderat, hoc cum asseclis atque assentatoribus suis passus est. Tam cito misericors et iustus Dominus et eos liberat, qui in conspectu suo se humiliant, et illos punit, qui impie superbiunt. Mardocheus uero ipse tam pręsenti periculo errutus, primum apud regem obtinuit


554. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_610 | Paragraph | SubSect | Section]

concinente. O inęstimabile diuinę largitatis donum poenitenta, per quam meretricibus etiam et adulteris datur ad sanctarum uirginum gloriam peruenire! Sed et uirginum lampades extinguentur, si poenitentię oleum in uasis suis habere neglexerint. Aurea uirgo, Parisiensis monasterii pręposita, quoniam inter missę solennia diacono Euangelium inepte admodum legenti stolam erripiens ipsa sibi apponere et eius officio


555. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_611 | Paragraph | SubSect | Section]

malum in oculis meis, ut non audiat uocem meam poenitentiam agam super bono, quod locutus sum, ut facerem ei. Hoc idem in Ezechiele habetur dicente Domino: Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quę operatus est, et custodierit omnia pręcepta mea, et fecerit iudicium et iustitiam, uita uiuet et non morietur. Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. In iustitia sua, quam operatus


556. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_611 | Paragraph | SubSect | Section]

uiuet et non morietur. Omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. In iustitia sua, quam operatus est, uiuet. Nunquid uoluntatis meę est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut conuertatur a uiis suis et uiuat? Et iterum: Conuertimini — inquit — et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus uestris, et non erit uobis in ruinam iniquitas. Et rursum: Impietas impii non nocebit ei, in


557. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_615 | Paragraph | SubSect | Section]

uirtutes, quę factę sunt in uobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent. Veruntamen Tyro et Sydoni remissius erit in Iudicio quam uobis. Hoc quoque mali habet peruersa mentis obstinatio, ut nec suis finibus contenta in dies ad deteriora prolabatur. Indę enim spiritus immundus exiens non inuenit requiem et dicit: Reuertar in domum meam, unde exiui . Et assumit septem alios spirtus nequiores se, et


558. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_617 | Paragraph | SubSect | Section]

contingat. Quanto enim sublimior gratia, tanto cadentis ruina maior. In Ecclesiastico scriptum est: Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid proficit lauatio illius? Sic homo, qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens, quid proficiet humiliando se? Orationem illius quis audiet? Veruntamen si contigerit (quoniam natura fragiles sumus) ut iterum et iterum labamur, semper enitendum erit, ut surgamus. Qui


559. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_632 | Paragraph | SubSect | Section]

legimus, cum corpus Dominicum cuidam foeminę sumendum offerret, quę panes ipsos, quos ille consecrabat, facere consueuerat, incredula renuebat accipere, quod diceret nequaquam esse illud corpus Domini, sed panem, quem ipsa suis manibus formauerat, ipsa coxerat. Tunc pontifex ęgre ferens infidelitatem mulieris orauit Dominum, et panis species uersa est in speciem carnis. Rursum orauit, atque ubi pristina sacramento facies rediit, credenti iam ac


560. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_633 | Paragraph | SubSect | Section]

sanguinem potantes mundamur? Et de hostia pacificorum scriptum est: Qui fuerit mundus, uescetur ex ea. Anima polluta, quę ederit de carnibus hostię pacificorum, quę oblata est Domino, peribit de populis suis. De hac autem, quę de celo descendens pacem attulit terrę, concilians ima summis, per Apostolum dicitur: Probet seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit


561. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_371 | Paragraph | Section]

ob uxorem eius, ut ait Scriptura, Aethiopissam. Et quę tam audacis petulantię caput et causa fuerat, in lepram incidit, ut corporis morbo mentis uitium puniretur, quoniam ab homine reprehendi non debuit, quem Deus suis colloquiis suaque familiaritate dignum iudicabat. Hinc discere licet, quanti periculi sit seculo seruientibus, ut quicquam sinistrum indecensue sentiant de seruis Dei. Fit enim plerumque, ut, quod illi reprehendendum


562. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_374 | Paragraph | Section]

dictam internitioni diem, id quod erat, non resciuisset. Quam itaque recte Iob: Causam — inquit — quam nesciebam, diligentissime inuestigabam. Sunt, qui suis de rebus alios consulunt, sed cum sibi recte consultum est, contemnunt quosque amauerant, odisse incipiunt, si illos quicquam secum dissentire animaduertunt, eorum iudices facti, quorum iudiciis usuri uidebantur.


563. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_384 | Paragraph | Section]

uiam affectari, ut aliis pręsit, eo quod hoc ieiunii genus nulla antea pręter abbatissam attentasset. Tantam in iudicando temeritatem abbatissa nequaquam impunitam dimisisset, nisi Euphrasia de se obloquenti protinus ueniam suis precibus exorasset. Qua sane erga emulam benignitate ostendit, quam quoque syncero in Deum animo ieiunaret. Tanto tamen Germana male iudicans discessit confusior, quanto Euphrasia male audiens patientior. Et profecto


564. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_389 | Paragraph | SubSect | Section]

deinde calamitatum genere ad aliquod impatientię signum impelli potuerit. In maximas quidem incidit erumnas, sed omnibus erumnis maior in illo tolerationis uirtus fuit. Denique, qui non est gauisus ruinis inimici, idem nec suis uinci potest. Sed quibus tandem uerbis, quo ore Domini nostri Iesu Christi patientiam explicabimus? Profecto maior est, quam ut pro dignitate exprimi queat. Dei Filius ab hominibus probris, flagellis, morte afficitur,


565. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_392 | Paragraph | SubSect | Section]

(quem improbe uexauerant) animaduertunt, et repente ante ipsum suppliciter prouoluti, peccatum confitentur et ueniam exposcunt. Tunc ille pro iniuria beneficium referens, eos amice amplexatus est. Equis autem, ut dominis suis obedirent, imperauit. Qui quasi uinculis carceribusue soluti, statim abiere, iter coeptum maturantes. Merito brutis beluis imperare potuit, qui superborum hominum offensam tam moderate tulit. Merito miracula fecit, qui


566. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_393 | Paragraph | SubSect | Section]

monasterii adduxit, quę impudenter inter se lasciuiendo monachos ad libidinem prouocarent. Abbas autem, cum iam non uitę suę unius, sed animabus cunctorum, qui secum erant, periculum uerti uidisset, loco cessit et una cum suis longius inde demigrauit. At hic scelestus infelicissimę pugnę uictor, quod eos fugere compulisset, exultans domum rediit. Sed cum lętabundus tripudiaret, repentino pauimenti collapsu ellisus expirauit. Benedictus uero


567. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_396 | Paragraph | SubSect | Section]

leprosum quendam domi susceptum iam per annos quindecim benignius, quam dici potest, aluerat. Et tandem pro tanto pietatis officio conuitia excipiens et ab eo, cui pro amore Christi, contempto contagiosi morbi periculo, suis ipse manibus ministrabat, contumeliis assidue affectus iam, quid ageret, nesciebat. Antonium ergo abbatem consuluit, utrum illum dimittere deberet, a quo talia patiebatur. Vtrique consultum est, modicum adhuc sustinerent,


568. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_403 | Paragraph | SubSect | Section]

egressus sum - inquit- de utero matris meę; nudus illuc reuertar. Dominus dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum! In omnibus his non peccauit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est. Quia certe uel labiis peccare Deo maius damnum maioremque miseriam esse existimauit quam cuncta, quę habuit, simul amittere. Ezechias, cum omnes


569. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

grauiora ferre compulsi sunt. Sic in Euangelio Geraseni illi porcorum damnum pluris facientes quam beneficium, quo homines, et quidem ciues ipsorum a demonum lęsione liberati fuerant, rogauerunt Iesum, ut inde a finibus suis discederet. Et discessit. Indigni quippe erant pręsentia ipsa Saluatoris, qui sua magis quam se saluari concupiscebant. At contra sanctissimi apostoli cęterique discipuli, ut soli Christo


570. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_407 | Paragraph | SubSect | Section]

prius contemnere consuesset. Diuus quoque Hieronymus illos, qui asellum monasterii furtim abduxerant et inuiti rursum restituerant, cum ueniam rogatum aduenissent, dimissa offensa conuiuio excepit et admonitos, ut suis rebus contenti aliena non appeterent, multa cum benedictione dimisit. At illi, quod ab eo, quem lęserant, tam benigne accepti fuissent, quotannis monasterio eius non paruam olei copiam missitarunt, ut iam non solum alieni


571. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_409 | Paragraph | SubSect | Section]

quia opibus affluunt, illo exemplo discimus, quo traditum est Ambrosium episcopum, cum apud diuitem quendam hospitandi gratia diuertisset et ille se nihil unquam in uita aduersi passum iactaret, e uestigio cum suis recessisse dixisseque ideo se fugere, ne una cum homine perpetuis prosperitatibus uso simul pereat. Haud ita procul excesserant, et respicientes uident ędes illas cum omnibus, qui ibi erant, terrę hiatu iam absorptas.


572. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_410 | Paragraph | SubSect | Section]

lucrum erit. Languente enim corpore animi uigor in contemnendis uoluptatibus roboratur, iuxta illud Apostoli dictum: Cum infirmor, tunc fortior sum. Quod si corporeę infirmitati quicquam inesset mali, hanc sanctis suis Deus contingere non permitteret. Permittit autem, ut efficiat sanctiores. Isaac itaque ab illo benedictus et, dum inter alienigenas non sine magno uitę discrimine peregrinaretur, semper protectus, cum senuisset, oculis


573. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_411 | Paragraph | SubSect | Section]

dexteram eius apprehensam super Manassen transferre frustra conatus, ab eodem audiuit, quia Ephraim Manasse *corr. ex Manassen maior erit, licet Manasses natu prior esset. Idem Iacob suis postremo filiis conuocatis certissimo euentu prędixit, quę singulis olim euentura erant, ut intelligas oculorum hebetudinem spiritus acumini nihil officere. Neque enim, qui mundis oculis, sed qui mundo corde sunt, Deum


574. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_427 | Paragraph | SubSect | Section]

obruitur. Sed quid mali illi lapidum ictus inferre poterant, cui cęli iam aperti erant? Vitam impii eripiebant, sed Iesus a dexteris uirtutis Dei manens animam suscepturus expectabat. Ille itaque tam de sua salute securus pro suis occisoribus orabat: Domine — inquit — ne statuas illis hoc peccatum! Auxitque martyrii gloriam pietatis erga inimicos merito et in Domino obdormiuit, quia uigilauerat pro Domino, nomen eius confitens


575. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_431 | Paragraph | SubSect | Section]

minas rideret, colaphis cęditur, fustibus uerberatur, super ferream cratem torretur. At uero, ut fidei ab eo prędicatę uirtus patesceret, pars urbis terręmotu concussa trecentos et quinquaginta idolatras suis oppressit ruinis. Pręsides territi fugam fecere. Cessante autem timore, sed perseuerante perfidia, martyrem idolis thura adolere nolentem uirgis ferreis cędi iubent et facibus ad latera admotis ustulari ac demum capite


576. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_439 | Paragraph | SubSect | Section]

in equuleo tolli fustibusque et nervis duriter cędi ac rursum in uincula coniici. At ipse, cum simulachrum Iouis ante se constitutum adorare iuberetur, id abominatus pede statuam euertit. Iacuitque resupinatus Iuppiter suis etiam ridendus cultoribus. Cęterum Maximianus fortiorem se deo suo ostendens ulcisci uoluit eius iniuriam, qui seipsum defendere, ne saltem caderet, nequiuit. Victorem igitur, cum pedem illi prius abscidisset, molendini


577. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_443 | Paragraph | SubSect | Section]

sub Valeriano et Galieno principibus. Hic ob Christianam assertionem primo in exilium actus, deinde reuocatus, cum edictum, quo capite cędendus decernebatur, audisset, Deo gratias egit, nihil prę se tristitię ferens. Deinde suis pręcepit, ut spiculatori, a quo percuti deberet, quinque et uiginti aureos mercedi darent, quasi beneficium ab eo, non interitum accepturus. Itaque oculos ipse sudario tegens, extensam ceruicem gladio subiecit et coronam


578. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_456 | Paragraph | SubSect | Section]

quem constantem in ieiunando cognouit, posse eum mentis elatione cadere credidit, qua sibi iam sanctus uideretur. Et supra pinnaculum templi constituto ait: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Cumque etiam humilem esse deprehendisset, adhuc auaritia animum pulsat ostendensque ei regna mundi et gloriam eorum: Hęc omnia


579. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_465_ | Paragraph | SubSect | Section]

si ex arduo aliquo loco ad imum rueret, corpus suum affligi lędiue non posset. Itaque immemor scriptum esse: Non tentabis Dominum, Deum tuum, sed potius in perniciem suam illud imprudenter amplectens: Angelis suis mandauit de te, et in manibus tollent te, ne offendas ad lapidem pedem tuum, noctu surrexit et in puteum haud modicę altitudinis se pręcipitem misit. Ad sonitum casus exciti fratres ipsum seminecem extrahunt et,


580. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_469_ | Paragraph | SubSect | Section]

in cuius corde lucet Christus. Ne tamen uel hoc liceret tenebrarum amatori diabolo aduersus lucis amatorem Launomarum, rursum diuinitus accensa reluxit. Sulpitius quoque, Bituricensis episcopus, dum in ecclesia cum suis clericis noctu oraret ac psalleret, horrendos circa se demonum strepitus fremitusque audiuit, sed interim opus suum minime intermittendo fortasseque ob hoc ipsum intentius orando cessare tumultum


581. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_479 | Paragraph | SubSect | Section]

Helias propheta) diuinitus nutriri, coruo pabulum homini quotidie deferente. Meruit ab Antonio sepeliri, cauata a leonibus terra. Quodque omnium maximum est, meruit ab angelis in cęlum ferri, teste Antonio, qui hoc oculis suis conspexisse affirmabat. Cuius quidem mercedis magnitudinem quisquis crebro secum cogitauerit, nullo unquam spiritalis uitę labore grauari poterit, nunquam lassitudinis tedia sentiet, tantorum spe


582. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_485 | Paragraph | SubSect | Section]

reliquistis me, et ego reliqui uos in manu Sesac. Rex quoque Ioas, Ochozię filius, quandiu uixit Ioiada sacerdos, a quo unctus fuerat, recte ac laudabiliter se gessit. Eo autem defuncto ad idola declinauit et a seruis suis interemptus periit. Sed et hęc leuis inconstantię poena, nisi post eam ęternis etiam addicti fuissent suppliciis. Quanto melius cum illis actum esset (sicut Petrus apostolus inquit) non


583. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

Vidi cuncta, quę sunt sub sole, et ecce uniuersa uanitas et afflictio spiritus. Et: Risum reputaui errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? Nihil permanet sub sole. Et: Omnia tempus habent, et suis spaciis transeunt uniuersa sub cęlo. Deffinire autem uolens, quid esset in uita optimum: Et cognoui — inquit — quod non esset melius nisi lętari, facere bene in uita sua. Omnis enim homo, qui


584. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_488 | Paragraph | SubSect | Section]

foenum, et cecidit flos. Verbum autem Domini manet in ęternum. Hęc recogitans, Manassę, regum nequissimi, serram fortiter pertulit, et sectus, in Domino requieuit. Quis fidelium non pręoptet huius necem cum meritis suis quam illius uitam cum regno eius? Quod si crudele aliquod turpeue mortis genus expauescimus, Domini Iesu crucem cogitemus. Sin uero id nos terret, quod nescimus, quando mors uentura sit, occurrere illi semper parati


585. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_490 | Paragraph | SubSect | Section]

Igitur, nequando uigiliam hanc aliqua obliuionis dormitatione intermitteret, Ioannes Elemosinarius, patriarcha Alexandrinus, dum sibi ędificaretur sepulchrum, imperfectum relinqui iussit. Porro ministris suis iniunxit, ne ulla die pręterirent se de illo perficiendo interpellare. Itaque nunquam ab eo mortis memoria recedente sic uitam instituit, ut morte multo beatior factus sit quam si semper hic uiueret et omnibus afflueret


586. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_491 | Paragraph | SubSect | Section]

sepulturis habitasse mortuorum, ut semper meminisse posset se mundo mortuum et uiuere Christo. Nec Apollo abbas (ut Cassianus refert) oblitus est mundo se mortuum esse, tametsi non ita procul a necessariis suis posito tuguriolo habitaret. Nam cum a fratre seculari euocaretur, ut sibi auxilio ueniret, quod ipse bouem, qui pedibus alto coeno immersis hęserat, euellere solus non posset, et nisi protinus euelleretur, ibidem eum


587. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_506 | Paragraph | SubSect | Section]

cęlestibus abundauit diuitiis et supra cęlos exaltatus est illicque ipsi Seraph inseparabiliter iunctus, cuius olim stigmata in corpore suo portabat. Pater Dominicus ultimo uitę die, ne intestatus obiret, hęc se fratribus suis legare dixit: charitatem, humilitatem, uoluntariam paupertatem. O beatum uirum, qui, cum hinc decederet, nihil habuit, quod suis relinqueret pręter exempla uirtutum, quarum, qui hęres fuerit, cęlestis quoque regni


588. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_506 | Paragraph | SubSect | Section]

suo portabat. Pater Dominicus ultimo uitę die, ne intestatus obiret, hęc se fratribus suis legare dixit: charitatem, humilitatem, uoluntariam paupertatem. O beatum uirum, qui, cum hinc decederet, nihil habuit, quod suis relinqueret pręter exempla uirtutum, quarum, qui hęres fuerit, cęlestis quoque regni hęres erit. Antonio Hispano, cuius corpus Patauii in ueneratione est, cum aduersa ualitudine oppressus


589. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_514 | Paragraph | SubSect | Section]

de signis diui Hieronymi post obitum factis ad Augustinum scribit, legimus per id tempus heresim quandam insurrexisse, quę diceret defunctorum animas nec beatitudinem nec poenam sentire, donec communis resurrectionis die suis iungantur corporibus, hoc cum ipsis una messurę, quod simul seminarunt; purgatorium quoque post mortem nullum esse. Cumque falsitatis huius pestifera malignitas inualescere coepisset iamque altius multorum animis


590. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_528 | Paragraph | SubSect | Section]

sic demum de Antichristi regno sibi dictum audiuit: Post regnum eorum, cum creuerint iniquitates, consurget rex impudens facie et intelligens propositiones. Et roborabitur fortitudo eius, sed non in uiribus suis. Et supra quam credi potest, uniuersa uastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum secundum uoluntatem suam, et dirigetur dolus in manu eius. Et cor suum


591. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_529 | Paragraph | SubSect | Section]

Principem principum consurget. Quod ait roborabitur fortitudo eius, facturum signa et prodigia significauit, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam iusti; et hoc non in uiribus suis, sed demonis, cuius instigatione agitatus ad tantam prorumpet temeritatem, ut sui oblitus Deum se reputabit et contra Christum consurget et Ecclesiam uastabit. Et superbię spiritu inflatus diuina omnia prophanabit,


592. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_529 | Paragraph | SubSect | Section]

duobus. Ad hęc quidam opinantur ipsum, ut se Deum probet, cum post tridui latebram rursum apparuerit, mortuum se fuisse et resurrexisse simulaturum, ex eo, quod in Apocalypsi scribitur: Et uidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Hinc etiam dicunt, quod finget se cęlum uelle conscendere, atque a malis spiritibus in aera feretur. Eoque modo plaga mortis eius curabitur, quia scilicet


593. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_539 | Paragraph | SubSect | Section]

veterem, et super Leuiathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum, qui in mari est. Hoc neque Hieremias tacuit, dum ait: Dies autem ille Domini, Dei exercituum, dies ultionis, ut sumat uindictam de inimicis suis. Deuorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum. Itaque, quemadmodum sol ortu suo fugat noctem tenebrasque dispescit, sic apparente iustitię sole perfidię nox et erroris tenebrę interibunt.


594. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_541 | Paragraph | SubSect | Section]

dicens: Et hęc erit plaga, qua percutiet Dominus omnes gentes, quę pugnauerunt aduersus Hierusalem. Tabescet caro uniuscuiusque stantis super pedes suo s, et oculi eius contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo. De nece uero Antichristi et principum, qui eius factionis erunt, Daniel prophetans ait: Et uidi, quoniam interfecta esset *corr. ex est bestia


595. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_547 | Paragraph | SubSect | Section]

cęli. Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnes sicut uestimentum ueterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Et tunc demum terra cultoribus suis uacua relinquetur et ubique erit uasta solitudo. Nullus prorsus usquam locorum erit, non homo, non iumentum, non pecus, non fera, non in mari piscis, non in aere uolucris, non saltem sub terra uermis, nullum postremo


596. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_548 | Paragraph | SubSect | Section]

VI / DE RESVRRECTIONE MORTVORVM Post hęc autem iussu Domini angelica uox intonabit mundum concutiens et mortuos ab Adam usque ad nouissimum hominem omnes ueluti e somno excitans. Omnes repente resurgent uiui, suis quisque artubus incorporabitur et capillus de capite eorum non deficiet. Sic quippe per os Zacharię loquitur Dominus et ait: Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos. Hoc significauit Hieremias, cum


597. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_551 | Paragraph | SubSect | Section]

quę prior esse debet, non peregerit. Beatus autem et sanctus — ut Ioannes in Apocalypsi ait — qui habet partem in resurrectione prima; in eo secunda mors non habet potestatem. Tales enim cum suis corporibus de limo terrę sese ad sonitum tubę cęlestis errigentes atque in altum sublati obuiam ibunt Christo et in parte dextera, hoc est, in beatitudine, in qua nihil est sinistrum, collocabuntur. Scriptum quippe est:


598. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_552 | Paragraph | SubSect | Section]

est. Caput VII / DE DOMINI DESCENSV AD IVDICANDVM VIVOS ET MORTVOS Descendens igitur Maiestatis dominus cum angelis suis et cum omnibus sanctis suis, conspicuus in aera stabit supra Hierusalem, ut inde homines iudicet, ubi pro hominibus pati uoluit. Sed supra illam partem imminebit, unde, postquam a mortuis resurrexit, sublatus est in


599. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_552 | Paragraph | SubSect | Section]

Caput VII / DE DOMINI DESCENSV AD IVDICANDVM VIVOS ET MORTVOS Descendens igitur Maiestatis dominus cum angelis suis et cum omnibus sanctis suis, conspicuus in aera stabit supra Hierusalem, ut inde homines iudicet, ubi pro hominibus pati uoluit. Sed supra illam partem imminebit, unde, postquam a mortuis resurrexit, sublatus est in cęlum, ut locus ille, a quo olim


600. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_558 | Paragraph | SubSect | Section]

quod quandoque exercuerunt, plurima perpetrarint mala. At longe aliter illis, quam putabunt, eueniet. Postquam enim pius Dominus eos, qui uiscera pietatis non habuerunt, condemnauerit, continuo reliquorum criminum cognitionem suis committet assessoribus, ut illud, quod per Esaiam prędictum est, impleatur: Brachia mea populos iudicabunt. Itaque apostoli ac prophetę aduersum cęteros peccatores sententiam dicent.


601. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_561 | Paragraph | SubSect | Section]

conuersos et credentes in cęlestia recipiat tabernacula. Caput X / DE SENTENTIA PROPHETARVM ADVERSVM INIQVOS Post apostolos sancti prophetę iudicabunt. Dauid de Psalmis suis proferet sententias contra impostores: Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. Contra amicicię simulatores: Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum, da illis


602. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_565 | Paragraph | SubSect | Section]

et ambulauerunt extento collo, et nictibus oculorum ibant, et plaudebant, et ambulabant *corr. ex suffodiant **corr. ex in pedibus suis, et composito gradu incedebant, decaluabit Dominus uerticem filiarum Syon, et Dominus crinem earum nudabit. In die illa auferet Dominus ornamentum cal cia mentorum, et lunulas, et torques, et monilia, et


603. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_568 | Paragraph | SubSect | Section]

non intelligens uapulabit. Assentatores etiam, qui arrogantię fomitem subdere cordibus principum eos efferendo solent, reprehendet et increpabit et dicet: In malicia sua lętificauerunt regem, et in mendaciis suis principes. Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Auaris quoque et cupidis exprobrabit: Aurum suum — inquiet — et argentum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Et


604. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_570 | Paragraph | SubSect | Section]

qui alieno dogmate se imbuerunt. Et uisitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini, Dei sui, iniquitate et dolo... Et uisitabo super uiros defixos in fecibus suis. Ac, nequis opibus redimi se posse speret, inquiet: Argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irę Domini. Postremo loco Malachias propheta in persona Christi peccatoribus minabitur ac


605. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_577 | Paragraph | SubSect | Section]

sanctificastis; nunc festiuitate nunquam finienda fruimini. Parentes prępositosque uestros digno honore prosecuti estis; nunc a cęlesti Patre honorem accipite angelorum, et in mansionibus, a quibus Lucifer cum satellitibus suis ob superbiam lapsi sunt, uos pro humilitate uestra Domino fauente succedite. Dilexistis proximos uestros; nunc amici Dei facti estis, et domestici, et filii. Pudiciciam, castitatem, uirginitatem obseruastis; nunc


606. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_583 | Paragraph | SubSect | Section]

uiget succus, neque omnem arborem, hoc est, eum, qui a terra sese errigens cęlestia contemplatur et bonorum operum fructu exhuberat. Sequitur: Nisi homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis. Electos enim et sanctos et fideles offendere nequeunt, sed illos duntaxat, qui, licet labiis Deum honorent, corda tamen procul ab eo auersa gerunt. Quibus dicturus est: Nescio uos. Discedite a me omnes, qui


607. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_590 | Paragraph | SubSect | Section]

curarum perpetua anxietudine exęstuandum est. Stacteum Ephesium Ioannes apostolus, dum efferretur, ad uitam reuocatum percunctatus dicitur, quid in alio orbe de illis duobus fratribus, discipulis suis, uiderit, qui sibi aliquandiu religiose adherentes rursum per inconstantiam lubricitatemque desciuerant. Cum ergo is, quantam beatitudinem cum quali infelicitate permutassent, coram recensuisset, continuo illi ambo omnes


608. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_592 | Paragraph | SubSect | Section]

modo poterant, quod dicerent tales ac tantas esse poenas illas, ut nullę penitus excogitari possent cum ipsis comparandę. Itaque sine intermissione flebant, donec peracta uiginti dierum poenitentia rursum, ut prędixerant, suis exuti corporibus decessere, non, ut prius, ad mortem, sed ad uitam. Perpendamus horum testimonio horumque luctu, quam immensum malum sit illud, quod cum nullo malo conferri queat et cuius timor lachrymas cohibere non


609. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_600 | Paragraph | SubSect | Section]

ut ad maledicendum Creatori suo multos compellat. Sic enim in Apocalypsi relatum est: Commanducauerunt linguas suas prę dolore, et blasphemauerunt Deum cęli prę doloribus et uulneribus suis. Quorum impatientiam furibundaque lamenta Esaias cernens dicebat: Quis poterit habitare de uobis cum igne deuorante? Quis habitabit de uobis cum ardoribus sempiternis? Quod si illum blasphemare non


610. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_603 | Paragraph | SubSect | Section]

semet inuicem admirabuntur et mutuo affecti gaudio dicent: O, quam pulchra est casta generatio, cum claritate! De hac sane illorum claritate prophetabat Baruch dicens: Stellę dederunt lumen in custodiis suis, et lętatę sunt. Vocatę sunt, et dixerunt: Adsumus. Et luxerunt ei cum iocunditate, qui fecit illas. Hic est Deus noster. Et Daniel: Fulgebunt — inquit — quasi splendor firmamenti, et quasi


611. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_604 | Paragraph | SubSect | Section]

omnes ęque pleni erunt. Satiabor — inquit Propheta — cum apparuerit gloria tua. Denique nullus erit ibi liuori locus, ubi perfectus amor etiam minores pręstantioribus aliorum bonis ita gaudere compellet ut suis. Rursum idem apostolus omnia beatitudinis insignia in Deum referens ait: Nos uero omnes reuelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tanquam a Domini


612. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_606 | Paragraph | SubSect | Section]

corpora in sepulchris posita atque exanima magis egregie fragrare amomo Assyrio et thure, et myrrha, et balano, et cardamo, et nardo, et opobalsamo, et omnibus spleniis, quanto pręstantius fragratura eadem crediderimus suis animabus iuncta, supra cęlum sublata, ante conspectum summi Dei uiuentia et lętantia. Penetrabile pręterea et subtile erit, neque tam corporeum corpus quam spiritale, ut, quemadmodum aqua pisci et aer uolucri, ita


613. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_613 | Paragraph | SubSect | Section]

orbi! Nunquam tam magnus eris, ut te conferre possis cum Christi amatore, qui accipit, quod mundus non potest accipere, et uidet et scit, quę tu neque uidere neque scire potes. Tu cum pompis et deliciis mox deficies, ille cum suis semper erit. Delicię tuę — terra — tecum simul transibit. Delicię suę — Deus — stabit in ęternum, cum illo permanebit, et in illo erit. Nihil ei unquam ad beatitudinem deesse poterit, cui semper tam pręsens


614. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_622 | Paragraph | SubSect | Section]

in altero Anselmum, archiepiscopum Cantuariensem, cognouit ambos tunc simul uita ista defunctos et in lectis uerę felicitatis requieuisse, de quibus dictum est: Exultabunt sancti in gloria, lętabuntur in cubilibus suis. Erasmo episcopo, martyri, post ingentia pro Christo fortiter tolerata supplicia uisi sunt sancti apostoli et prophetę coronam sibi de cęlo afferre. Qua


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.