Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suis

Your search found 3475 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 737-742:


737. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

DE PACE CVM ALIIS ET SECVM HABENDA Parabola VIII Fuit aliquando annus, in quo nihil aduersi, sed omnia laeta sensit humanum genus. Non grando uineta laesit, non rubigo frugibus nocuit, non reliquos fructus aliqua caeli intemperies uexauit. Suis temporibus fluxit imber uentique flauerunt. Ne in mari quidem quisquam ullius tempestatis passus est iniuriam. Prosperis nauigationibus usi nautae maria omnia laeti percurrerunt. Bella quoque per id tempus conquieuerant. In summa, aureum illud


738. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

senticosos nituntur ad cacumen peruenire. Et ut uoti compotes efficiantur, nec die nec noctu conquiescunt. Monti huic subiacent effusi campi amplissimaque arua, et ea quidem arboribus, herbis floribusque consita, sed in quibus nullus certus fructuum prouentus appareat. Nam etsi multa suis promittere cultoribus uideantur, nihil praestant. Fruges quippe fere omnes messis tempore immodicus exurit aestus, arescunt siccitate herbae, poma uentorum turbine agitata ante maturitatem ad terram decidunt atque ita auidos agricolas in fine spes omnis frustratur. Multi tamen ipsa foliorum


739. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

dum honores ambiunt et caeteris praeesse affectant. Aurum in terra quaerunt et eluduntur, qui, cum multas opes congregauerint, uita defuncti eas relinquere coguntur. Longum foret singulorum enumerare uitia. Omnis eorum uoluptas lubrica est, teneri non potest, cito elabitur et moerorem suis relinquit amatoribus sempiternum. Mox enim illi priuati omnibus ad inferna rapiuntur et a feris ignem spirantibus mordentur. Leones quippe demones sunt, qui superbos infestant. Lupi, qui uoracium hominum uentres carpunt. Vrsi, qui iracundos pedibus conculcant. Denique diuersis uitiis quondam


740. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

ut, cum diuini uerbi pabulo Domini sui ouile bene nutrierint, nihil inde sibi uenari praesumant. Ille enim lac ouium mulget, qui ab iis, quos docet, plausum laudis captat, dum quaestionum argutiis nihil ad rem pertinentibus occupatur. Ille uero lanam detondet, qui auaritiae uitio superatus suis praedicationibus magis pecuniae quam animarum lucrum quaerit. Praedicator autem gloriam ab hominibus exigens Dei gloria indignus erit atque audiet: Recepisti mercedem tuam. Et si elliciendae pecuniae causa praedicauerit, non praedicator fuisse a Domino arguetur, sed praeuaricator, cum


741. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

Alii uero nihil quicquam pensi habentes eius imperium spreuere, non modo quod ipse iuberet agere contemnendo, uerum etiam econtrario illud agendo quod uetaret. Postquam autem rex illos, qui non ita erga se ingrati extiterant, in ciuitate receptos bonis omnibus affecisset, istos, qui magis inimicis suis quam sibi fidi erant, loco hostium habuit missisque apparitoribus comprehensos carceri tradidit atque mulctauit. Quidam tamen, antequam in uinculo coniicerentur, cum sibi ignosci suppliciter poposcissent, ueniam impetrarunt. Et hos quidem rex, ueluti si nunquam deliquissent, benigne susceptos


742. Marulić, Marko. Quinquaginta parabolae, versio... [Paragraph | SubSect | Section]

praepararet. Sancti omnes gratiam retulere, non quidem parem, quia impossibile erat, sed qualem poterant; nullum laborem pro illius nomine subire recusantes, nunc una cum illo uitam beatam ducunt. Nonnulli tamen christiani beneficiorum immemores et simul propriae salutis obliti, Christi mandata suis concupiscentiis postponunt, et dum corporis uoluptatibus indulgent, corporis atque animae redemptorem offendere non uerentur. Hos ille, cui peccant, ante uitae finem poenitentiam agentes clementer suscipit, non agentes iuste damnat, quia et misericors et iustus est Dominus.


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1510], Quinquaginta parabolae, versio electronica (), Verborum 13330, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - parabola] [word count] [marulmarquinqu].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.