Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: suis

Your search found 3475 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 843-869:


843. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

arca egressus obtulit holocaustum. Pepigit autem cum illo Deus promisitque ei diluuium se ultra non inducturum. Post hęc Noe plantauit uineam. Inebriatus detectis iacuit uirilibus. Cham ridens retulit fratribus, et ipsi suis indumentis operuerunt pudenda patris. Qui cum euigilasset, maledixit Chanaan, filio Cham, benedixit autem Sem et Iapheth. Vixit annos DCCCCL. Sem


844. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Bethel et Hai. Ingressus Aegyptum de Sarai uxore sororem suam esse dixit. Quę ob pulchritudinem sublata est in domum regis Aegypti. Rex diuinitus afflictus inuiolatam restituit Abrahę, uiro eius. Abram de Aegypto cum suis ascendit ad plagam australem. Auri argentique diues erat. Reuersus est ad montem, ubi posuerat altare. Illic rebus auctis rixaque inter Abraę et Loth pastores orta diuisi sunt. Loth circa Iordanem sibi regionem


845. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

uocaberis Abraham, quia pater multarum gentium. In signum promissi huius accipit Abraham circumcisionem. Sarai quoque, post hęc dicta Sara, peperit filium Isaac. Benedicitur Hismaheli et ipsi Isaac dieque illo Abraham cum suis est circumcisus. Haud multo post apparuit ei Dominus in ualle Mambre. Deus trinus et unus. Tres uidit et unum adorauit. Sarra, cum audiret, quod filium esset paritura, risit post ostium


846. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Cui ciuitati propter eum Deus pepercit. Super Sodomam autem et Gomorram sulphurem et ignem pluit easque funditus euertit. Vxor Loth contra angelicum mandatum post tergum respiciens uersa est in statuam salis. Loth cum filiabus suis de Segor ascendit montem mansitque in spelunca. Filię cum illo ebrio concubuerunt. Maior peperit ei Moab, a qua Moabitę, minor Ammon, a quo Ammonitę. Nihil ultra relatum comperio de Loth.


847. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

conuersus: Do tibi, inquit, partem unam extra sortem, quam armis uendicaui de ditione Amorrei. VIII. Post hęc morte imminente de filiis suis prophetauit: Ruben, ait, non crescas, quia ascendisti cubile patris tui. Symeon et Leui, uasa iniquitatis. Juda, adorabunt te filii patris tui. Non auferetur sceptrum de Juda nec dux de femore eius, donec


848. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Posito super facie uelamine locutus est ad populum. Illo iubente perfectum est tabernaculum et sanctuarium et reliqua. Labrum posuit inter tabernaculum et altare implens aqua, in quo ipse et Aaron manus pedesque lauarent cum filiis suis, quoties ingrederentur tectum foederis et ad altare accederent. Operuit nubes tabernaculum et gloria Domini impleuit illud. Nec poterat Moyses ingredi tectum. Nubes per diem incubabat tabernaculo et ignis per noctem.


849. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

egressę sunt aquę. Locus dictus Aqua contradictionis. Hic peccauerunt Moyses et Aaron. Ideo populum in Terram promissionis non induxerunt. Moyses rege Edom transitum per terram suam prohibente diuertit cum suis ad montem Hor. Aaron moritur Ibi Aaron uita decessit. In locum eius suffectus est Eleazar. Aaronem mortuum luxit populus diebus triginta. Chananeorum rex Arad prędam de Israhele tulit, Israhel autem uoto


850. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

inquit, ne, postquam affluxeris bonis, efferatur cor tuum et non recorderis Domini, Dei tui. Peribitis, si non parueritis. Delicta eis pręterita exprobrat, quoties Deum irritauerint et ipse irritatum precibus suis placauerit. Iubet eos circumcidere prępucium cordis, diligere proximos, soli Domino seruire, cuius beneficio multiplicati sunt, cum non nisi in LXX animabus descenderint in Aegyptum. Proponit eis bona, si obedierint, mala, si non


851. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

anathema esset ciuitas. Aurum, argentum, uasa auri ferrique Domino dedicata ac reposita in thesauris eius. Reliqua omnia igni consumpta ciuesque interfecti. Raab Sola Raab meretrix ob meritum pietatis cum suis conseruata. Iosue maledixit illi, quicumque ciuitatem var quincunque ciutatem Hierico reędificare uoluerit. Achan Achan, filius Charni, de tribu Iuda, tulit


852. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

Israhel ad idola prolapsi peccauerant et a Domino traditi sunt sub Palestinorum potestate seruieruntque eis annis duodeuiginti. Clamauerunt ad Dominum, et non exaudiuit eos. Deinde confitentes peccata sua idola de finibus suis proiecerunt, et placatus est Dominus. Igitur Ammonitę tentoria sua fixere in Galad. Israhelitę autem castrametati sunt in Masphat proponentes, ut, qui primus dimicare coeperit aduersus hostem, ille dux sit populi Galad.


853. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

militum manu obsedit sub colle Achillę. Dauid noctu ingressus tentorium poterat perimere dormientem, sed abstinuit. Ob hoc rursum Saul reconciliatus est illi. Qui tandem graui Palestinorum bello in Gelboe monte oppręssus cum suis periit. Victores caput eius pręcisum ubique ostentarunt. Arma posuerunt in templo Astaroth, corpus truncum suspenderunt in muro Bethsan. Habitatores autem Iabes Galad nocte tulerunt cadauera Saulis et filiorum eius. Ea


854. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

dormientem perimere posset, cypho tantum et hasta sublatis abiit. Hancobrem rursum ei Saul est placatus. Dauid uero illius inconstantię conscius, ut ipsum securius deuitaret, fugit in Palestinam ad regem Achim. Habitauit cum suis in Sicelech. In gentiles grassatur, et spolia se referre Israhelitarum simulat. Achis cum Saule conflicturus ipsum sibi sociat. Veruntamen, cum exercitui suspectus esset, iussit eum redire. Dauid autem


855. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

sibi sociat. Veruntamen, cum exercitui suspectus esset, iussit eum redire. Dauid autem reuersus in Sicelech offendit ciuitatem ab Amalechitis uastatam uxoresque suas inde abductas. Currit post eos cum suis sexcentis. Quingentis tamen ad sarcinas relictis cum centenaria tantum militum manu inimicos assecutus pręda recuperata uictor rediit in Sicelech, ubi accepto Israhelitanę cladis nuncio, quę in Gelboe contigerat,


856. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

per internuncios regem facit certiorem et ad fugam hortatur. Achitophel doloris impatiens, cum sententiam Chusi suę pręlatam uidisset, suspendio sibi mortem consciuit. Dauid cum suis oppidum Castra ingreditur. Absalon Iordane transmisso cum Amasa, militum pręfecto, castrametatur in Galad. Dauid a regibus Ammonitarum accipit subsidia. Tribunos constituit Abisan et Etheum. Hi direxerunt aciem in


857. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

nec audire curarunt Dominum per prophetas dicentem: Reuertimini a uiis uestris pessimis! Repulitergo illos Dominus a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Iuda. Rex autem adduxit uiros de populis suis eosque in ciuitatibus Samarię pro filiis Israhel collocauit. In istos, quia Dei uultum contempserant, leones de siluis irruebant ac plurimos laniabant. Id illi sibi accidere rati, quod morem colendi Deum Israhel


858. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

Aedificatę sunt portę: porta Gregis, porta Piscium, porta Vetus, porta Vallis, porta Sterquilinii, porta Fontis, porta Equorum. Aedificato iam muro ęmuli, quos inuidię stimulus agitabat, aduersus Israhelitas insurrexerunt. Neemias pro suis depręcatus est Deum, posuit in muris excubias, in ciuitate armatos omnesque hortatus est, ne timerent, sed in Domino confiderent. Quam quidem rem inimici cum animaduertissent, a proposito illos oppugnandi destiterunt. Neemias ad opus


859. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

de sacerdotio eiecit, eo quod eorum nomina in censu non inuenisset. TOBIAS TOBIAS, ex tribu et ciuitate Neptalim, in urbe Niniuę captiuus sub Salmanasar, Assyriorum rege, suis conterraneis eodem translatis, quicquid poterat, libenter impartiebat. Olim in Samaria cum esset liber, nunquam adorauit uitulos Hieroboam, sed statutis temporibus pergebat Hierosolymam et in templo Deum Israhel adorabat.


860. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

filios Israhel. Quos Tobias, quantum poterat, rebus necessariis iuuabat quosque ille occiderat, hic sepeliebat. Et ipse comprehendi iussus, ut perimatur, effugit nudus cum filio et uxore. Non eum deseruit Deus. Die XL Senacherib a filiis suis interficitur. Tobias reuertitur. Bona quę pauloante amiserat, restituuntur. Parat prandium, contribules inuitat. Audit Israhelitam in platea iacere iugulatum. Surgens a mensa nihil gustauit, priusquam iugulati cadauer domum


861. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | Section]

uitę illius fuere anni CII. Sepultus est in ciuitate Niniue. Moriens prędixit proximum Niniue interitum, liberationem filiorum Israhel, templi reparationem. Salutaria monita suis dedit et posteritas eius in conuersatione sancta permansit. IVDIT IVDIT uidua uiros uirtute, foeminas sanctitate superauit. Bethulię in superiori domus secreto cubiculo cum ancillis


862. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

inscribitur, est relatum. Hieronymus autem noster in pręfatione libri ait Amos prophetam ab Amasia sacerdote frequenter plagis affectum et tandem a filio eius Ozia interremptum sepultumque fuisse cum patribus suis in Samaria. Idem de Ecclesia per Christum ędificanda, sicut cęteri fere omnes, prophetauit. ABDIAS ABDIAS pauisse fertur centum prophetas


863. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

SOPHONIAS SOPHONIAS, filius Chusi, filii Godolię, filii Amarię, filii Ezechię, prophetasse traditur in diebus Iosię filii Ammon, regis Iuda. Hic in suis uaticiniis prędicit Hierosolymam Romanorum uiribus casuram. Sacerdotibus praue uiuentibus exprobrat, idolatras maledictione lacessit, principum increpat superbiam, damnat auaritiam, explicat terrores futuri iudicii. Hinc


864. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

reliquit mandans, ut reliquia Israhel persequatur. Lysias igitur Ptolomeum, Dorimini filium, et Nicanorem et Gorgiam duces misit cum XL milibus peditum et LXX milibus equitum in Iudeam. Profecti applicuerunt Amaum. Iudas cum suis uenit in Masphat. Qui aduersus tantam hostium multitudinem Dei auxilium implorantes ieiunauerunt operti ciliciis et aspersi cinere caput et moerentium more uestibus circa se dissutis ac dilaceratis. Expanderunt libros


865. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

IONATHAS IONATHAS, Mathatię filius, in demortui Iudę locum omnium suffragiis subfectus, ut Bachidis, Antiochenorum pręfecti, uitaret insidias, recessit cum suis et in deserto Thecuę ad lacum Asphalti consedit. Vbi uero audiuit Bachidem copias ultra Iordanem traduxisse, Ioannem fratrem ad Nabatheos auxilia petitum misit. Sed in itinere filii Iambri


866. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

accessum impediret, pręsidia posuit. Ipse in Syriam ad regem abiit ac per biennium ab armis est cessatum. Quinquaginta Iudei a Bachide pecunia corrupti insidiabantur Ionathę duci, quos ille depręhensos occidi iussit et cum suis Bethbeson oppidum ingressus uictu atque armis illud muniuit Symoneque fratre cum pręsidio ibi relicto profectus oppressit aduersarios Odaren et fratrem eius et Phaseronis gentem. Interim Symeon oppidi, in quo ipse a


867. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

submittentibus se fide data acceptisque obsidibus pergit Cades Galileę aduersus eos, qui Antiocho regnum inuidebant. Interea Symon in Iudea relictus capit Bethsuram. Ionathas autem ad lacum Genesar cum aduersariis confligit. Suis ad fugam conuersis Dei opem inuocat. Substitit acies, et in pręlium reuersus uictor euadit. Fugientes persecutus usque Cades ac tribus hominum milibus cęsis Hierosolymam rediit. Per legatos cum Romanis et Spartiatis


868. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

regi debito se retinuisse dixit dimissurus, si sibi pendantur argenti talenta centum et duo eius liberi obsides dentur. Symon, tametsi maligni hominis insidias ac dolos non ignoraret, decipi tamen ab eo quam a suis ut nimium crudelis odio haberi maluit, et quod petebatur, persoluit. Ille uero solita usus perfidia non dimisso Ionatha mouit exercitum per uiam, quę ducit Ador, Symeone cum suis uestigia eius subsequente. Et accessit


869. Marulić, Marko. De Veteris instrumenti uiris... [Paragraph | SubSect | Section]

non ignoraret, decipi tamen ab eo quam a suis ut nimium crudelis odio haberi maluit, et quod petebatur, persoluit. Ille uero solita usus perfidia non dimisso Ionatha mouit exercitum per uiam, quę ducit Ador, Symeone cum suis uestigia eius subsequente. Et accessit proxime Hierosolymam uolensque illis, qui in arce Syon erant, Symonis aduersariis, prębere annonam, sed niue alta impeditus diuertit item Baschamam uersus. Quo cum peruenisset,


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1517], De Veteris instrumenti uiris illustribus, versio electronica (), Verborum 29840, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - vita] [word count] [marulmarvirill].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.