Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: scilicet

Your search found 2342 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 190-249:


190. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_277 | Paragraph | SubSect | Section]

CANONICO ET ARCHIDIACONO METROPOLITANAE SPALATENSIS ECCLESIAE DIGNISSIMO MARCVS MARVLVS S. P. D. Quod fecere quidam historias euoluendo gentilium, idem tentare mihi uenit in mentem uitas lectitanti sanctorum, ut scilicet inde exempla traherem uirtutum imitandaque proponerem iis, qui et ipsi sancti esse percupiunt, cum pręsertim natura comparatum sit, ut humanus animus ad duriora subeunda negocia magis moueatur exemplo quam institutione atque


191. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_287 | Paragraph | Section]

autem singulis, prout cuique opus erat. Subiungit etiam Iosephum, Barnabam * corr. ex Barsabam cognominatum, agrum, quem habebat, uendidisse pecuniamque apostolorum conculcandam pedibus apposuisse, ut scilicet ea contempta agrum sibi illum de Euangelio parare posset, in quo absconditus est thesaurus regni cęlorum. Nunc, qui deinde horum uestigia sunt secuti, ordine referamus! Gregorius,


192. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_301 | Paragraph | SubSect | Section]

atque inter agendum ambas suppliciter manus ad cęlum tollit, delabentibus lineis manicis brachia nudata ostendit. Sed priusquam ea demitterret, amicta apparuere tegumento ornatus supra modum mirabilis oppidoque stupendi; ut scilicet miraculo admoniti crederemus cum, qui indigentes uestierit, uestiendum cęlestis glorię lumine, cum Dominus Iesus Christus transformabit corpus humilitatis nostrę, configuratum corpori claritatis suę. Sed quid de


193. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_325 | Paragraph | SubSect | Section]

manifestans, ob hoc solum, ne agnitum honore afficerent. In exitu uitę, et quis et quantus esset, apparuit, hoc signis prodigiisque instanter editis, illud chyrographo in manu defuncti reperto ac rei ordinem indicante, tunc scilicet, cum iam superato uanę ambitionis periculo secura humilitas ad cęlos properabat, uerę et immortalis glorię honore semper fruitura. O beatum et felicem illum, qui se sic humiliat, ut sic exaltetur!


194. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_339 | Paragraph | SubSect | Section]

aniliter desipientis nec uera, ut erant, referentis. Altera deinceps et item tertia nocte eadem uisa rursum coram replicantem, iam odio habitam, probris agitantes eiecere, Deo pro illa disponente, ne scilicet Loth cum Sodomis disperiret, iustus cum impiis. Vix etenim mulier septa monasterii egressa fuerat, cum monasterium ipsum terribili fragore funditus concussum reliquas oppressit ruina, ut ex tanto numero, ne una quidem


195. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_356 | Paragraph | SubSect | Section]

potissimum ratione saluare posset; et responsum accepisse, uti consortia hominum pręcipueque secularium declinaret. Factus uero monachus inter precandum rursus uocem audiuit dicentis: Arseni, fuge, tace, quiesce; ut scilicet deuitet fuga frequentiam, taciturnitate iactantiam, quiete fluxarum atque fragilium rerum solicitudinem. Proinde secendens in partes Syrię eo loci, qui Troen dicitur, sedit solitarius annos quadraginta, deinde in


196. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_368 | Paragraph | SubSect | Section]

sicut aquam cor tuum in conspectu Domini; leua ad eum manus pro anima paruulorum tuorum. Quid multa? Ipsum noctis silentium quiesque actionum ad contemplanda cęlestia, ad preces offerendas nos hortantur, ut scilicet a terra prorsus abstracti atque mundo ipso altius sublati soli iungamur Deo. LIBER II


197. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_372 | Paragraph | Section]

in orando opus esse tum uerbis docuit, tum exemplo significauit. Dormientibus apostolis ipse uigilans iterum et tertio eundem repetendo sermonem orasse dicitur. Et ut Lucas ait: Factus in agonia prolixius orabat; ne scilicet aliter egisse uideretur quam pręcepisset. Pręceperat autem similitudinem afferens ac dicens: Siquis nocte intempesta ad amici pulsans fores perseueret, ipsa poscendi improbitate coget illum


198. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_379 | Paragraph | Section]

ut sola eligi mereretur, quę Deum et hominem pareret et uirgo permaneret. Sic illa igitur sacris uirginibus, sicuti est humilitatis integritatisque et cęterarum uirtutum, ita et bene dispensandi temporis exemplum, ut scilicet nec semper orent, nec semper operentur, nec semper legant, et tamen semper hęc omnia, nequis unquam sit ocio locus. Quoniam multam maliciam (ut Ecclesiasticus inquit) docuit ociositas.


199. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 1_399 | Paragraph | SubSect | Section]

conati sunt. Nam cum noctu ad littus processisset, ut oraret (monasterium enim non procul a mari erat) uidit nauem applicuisse, a qua descendentes nautę ipsum reuerenter adierunt atque laudibus attollere coeperunt, quod scilicet fama eius usque ad Syrię fines peruenisset quodque multi eum uidere desyderarent, quod denique, si illo proficisci uellet, saluti plurimis foret, et si modo secum ire disponeret, se iam in rem paratos


200. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_378 | Paragraph | Section]

Sic eidem adheserat, ut, si etiam reliqui omnes dilapsi fuissent, ipse solus non recessisset. Cęterum et se et illos non modo nusquam recessuros, uerum etiam minime dubios esse, quin ipse Filius Dei sit, affirmat, ut scilicet discas neminem posse perfecte diligere, qui non plene crediderit. Post hęc prędicente Domino ea, quę propediem Hierosolymis passurus esset, ait: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc. Vide, quali amoris


201. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_394 | Paragraph | SubSect | Section]

et iniquis. Sic est enim amplectenda religionis fides, ut non deseratur proximi charitas. Nunc, ne alterius etiam sexus pium in proximos amorem silentio prętermittamus, idem amor nos hortatur, ut scilicet et legentes huberiorem referant fructum et sanctę foeminę sua laude, quantum in nobis est, minus fraudentur. Catharina, uirgo duodeuiginti annos nata, cum Maxentii, Alexandrię pręsidis,


202. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_408 | Paragraph | SubSect | Section]

emendationem uitę prouocet quam exemplo. Labia enim iusti (ut in Prouerbiis dicitur) erudiunt plurimos . Vnde alibi ad eundem dicitur: Super montem excelsum ascende tu, qui euangelizas Syon; ut scilicet culmen sanctitatis pie uiuendo inscendat, qui prędicationis munus assumit. Exalta in fortitudine uocem tuam, qui euangelizas Hierusalem; nempe ut, et qui prope sunt et qui longe, audiant. Exalta et noli


203. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

opus sibi uendicet, ait: Gratis accepistis, gratis date! At uero, ne in quęrendis uitę necessariis rebus occupatus animus docendi studium remitteret: Dignus est operarius, inquit, cibo suo; ut scilicet, quibus seminant spiritalia, ab iis sibi corporalia metant, non plura tamen quam pręsens necessitas poposcerit, ne prędicationem, quę gratuita esse debet, uenalem faciant. Pręcipit


204. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_412 | Paragraph | SubSect | Section]

necessitas poposcerit, ne prędicationem, quę gratuita esse debet, uenalem faciant. Pręcipit quoque Dominus ac monet, ut huiusce professionis uiri, ciuitatem ingressi apud dignos maneant, ne scilicet integritati autoritatique eorum quicquam deroget turpis hospitii nota et in suspicionem incidant, qua linguam honestiorem quam uitam habere existimentur. Pręterea, licet illi, qui in auditorio conueniunt, parum


205. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_413 | Paragraph | SubSect | Section]

simplicitatem custodire, ne ad hypocrisim maliciamque declinent, iubet dicens: Estote prudentes sicut serpentes! Serpente enim minus prudens Adam a serpente deceptus est. Et simplices sicut columbę! Ne scilicet sanctiores uideri quam esse malint. Nam et Spiritui Sancto ideo fortasse in columbę specie interdum apparere libuit, ut ad imitandum auiculę illius puritatem nos inuitaret. Profecto, qui tales extiterint, non


206. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_416 | Paragraph | SubSect | Section]

Inter apostolicos autem uiros Ambrosius episcopus eruditione, ingenio ac diligentia Dei uerbum prędicando ita pręstitit, ut facile persuasum sit non commentum fuisse, quod de illo quondam iactatum constat, ob os scilicet eius in cunis iacentis uolitasse apum examen, stridulo tinnitu eloquii futuri suauitatem portendens. Hic Aurelium Augustinum Manichea heresi tabescentem suis prędicationibus purgauit sanumque reddidit. Qui iam


207. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_439 | Paragraph | SubSect | Section]

qui fratrum malignitate perierat. At quanto melius erat talem inter se dirimere concordiam quam tanto sceleri consentire! Hęc est illa pax, de qua Saluator ait: Non ueni pacem mittere in terram, sed gladium, quo scilicet talis pax scindi, distrahi separarique deberet. De Herode quoque et Pilato in Euangelio legimus, quod ad inuicem inimici erant, et facti sunt amici, ut Iesum perderent. Sic facinorosos homines par


208. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_445 | Paragraph | SubSect | Section]

petenti Discipulo, ut abiens parentaret patri, non permisit, ne infidelium cognatorum, quos affore funeri necesse erat, consortio macularetur. Sine, inquit, mortui sepeliant mortuos suos, tu me sequere! Quia scilicet ego uita sum, mecum uiue et dimitte mortuos, ne forte et ipse simul moriaris. Ab iis etiam, qui heresi aliqua deprauati sunt, ut declinemus, ipsa sanctorum exempla nos monent. Ioannes


209. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_450 | Paragraph | SubSect | Section]

illis inherere, ab illorum latere nunquam, si fieri potent, discedere nos decet, quorum uox, gestus, incessus, habitus, norma uirtutum est. Cum uiro sancto assiduus esto, quemcunque cognoueris obseruantem timorem Dei. Quia scilicet nihil ęque proficit ad bene beateque uiuendum ac optimi cuiusque accessibus identidem copulari. Caput VIII / DE VESTITV CVLTVQVE


210. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_457 | Paragraph | SubSect | Section]

se dicat, ut mulieres orent in habitu ornato? Nunquid in sericis aut purpura eas orare pręcipit? Minime quidem, quippe qui habitum istum continuo temperauit subiungens: cum uerecundia et sobrietate ornantes se, ut scilicet uerecundia luxum declinet et modum seruet sobrietas; non in tortis crinibus, inquit, aut auro, aut margaritis, uel ueste preciosa, sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona .


211. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_459 | Paragraph | SubSect | Section]

unde aliis largiantur, nedum unde ipsi uiuant. Pauperculis olim episcopis hoc iure pręceptum fuisse dicet aliquis. Nunc autem opulentis, ut quid necesse est laborare? At iis etiam, sed alia tamen laborandi causa erit, ne scilicet in multa, ut fit, rerum copia lasciuire illos et uoluptatibus diffluere ocium cogat. In desideriis enim est (ut Salomon ait) omnis ociosus. Ab Haymone quoque, Cantuariensi archidiacono, de Paulo traditum est, quod


212. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_464 | Paragraph | SubSect | Section]

creditori satisfecerit, cum ipsa ob inopiam soluendo non esset. At neque patrem neque matrem agnouerat, dum religionem profiteretur. Tunc uero matrem se habere intellexit, cum illam egestate liteque coarctari vidit, ut ei scilicet, qui parentes honorare iussit, obediret, cuius amore et ipsam reliquerat et patrem. Archebius igitur pręceptum Domini seruauit matri oppressę subueniendo, ocio locum non dedit laborem super laborem cumulando,


213. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_471 | Paragraph | SubSect | Section]

Frigescente enim corpore facile et ipsa frigebit Venus. Iccirco fortasse et Hospitius, apud Nuceriam solitarius (ut Paulus, qui Longobardorum historiam scripsit, refert) ferro solido lumbos nudos pręcinxerat, ut scilicet eam corporis partem magis attereret, unde magis uoluptatis motum exurgere solere sciret. Virtus enim eius in lumbis eius, et fortitudo illius in umbilico uentris eius. Philoromus * corr. ex Phyloronius


214. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_477 | Paragraph | Section]

uolent hac quoque in parte sanctorum uitam speculari, cibi potusque abstinentia rite seruata, ad illud tandem spiritale a Deo electum ieiunium, quod est uitiorum derelictio assumptioque uirtutum, facilius peruenire possint, ut scilicet esurientes et sitientes iustitiam cum his ipsis, quos sibi proposuerint imitandos, ęternę beatitudinis pabulo saturentur. Quantę enim uirtutis quantęque apud Deum


215. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_482 | Paragraph | Section]

Sed si adulti sanctitudinem consyderauerimus, non erit mirum, quod tales ac tanti hominis etiam infantia mirabilis fuerit. Idem miraculum uel portentum potius de Sisinio, Thaunensi episcopo, refertur, scilicet ipsum quoque, cum editus lacte genitricis suę aleretur, quarta et sexta feria tantummodo semel tenelluli oris labella huberibus admouere consueuisse. Cum autem et hunc multa animi sanctitate pręstitisse manifestum


216. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_484 | Paragraph | Section]

solitudine de cęlo receperint alimenta, cum etiam pręuaricator populus manna in deserto nutritus sit. Illud ego maiore admiratione dignum reor, quod de Stephano presbytero Constantinopolitano, traditum est, quod scilicet nondum editus ieiunia colere coeperit. Nam, ut aiunt, mater eo grauida non uinum, non carnem, non lacticinia gustare poterat et, si gustasset, prę nausea euomebat. Post hęc ipse iam natus, cum huberibus applicaretur,


217. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_496 | Paragraph | SubSect | Section]

stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Cui propter aduersam ualitudinem modico uino uti pręcipit, eum, dum sanus esset, aqua usum ostendit. Sic etiam male affecto modicitatem, non copiam imperat, quod scilicet ad digerendam stomachi cruditatem satis sit, non quo etiam sopita genitalium uoluptas excitari possit, ne corporis remedium uertatur in animę perniciem. Hinc sane Fulgentius, Ruspensis episcopus, ne morbo quidem


218. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_498 | Paragraph | SubSect | Section]

et ego oleum addam? Auertentem se ac lugentem Pacomius hortabatur, ut sumeret et illam olei lautitiam non tam sibi quam festi solennitati concederet. Tantum profecit, ut nec ipse aliud gustarit quam quod consueuerant, panem scilicet cum sale aquamque frigidam. Sic refecti Deo gratias egere, hoc tantum festo tribuentes, quod escas tunc sapidiores parauerint quam comederint. Adeo oleum in cibo sumere luxurę deputabant.


219. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_521 | Paragraph | SubSect | Section]

nullum tamen- ut arbitror — culpa uacuum. Omnem quippe simulationem, quantum a ueritate, tantum et a Deo abesse necesse est, cum summa ueritas ipse sit. Interdum tamen simulare et dissimulare et mentiri necessarium, cum scilicet vita res cadet, ut, nisi mendacium perpetretur, aut grauius peccatum committendum erit aut maius bonum omittendum. Huiusce rei subiiciemus exempla. Abraham, cum per spiritum nosset Sarrę, uxoris suę, pudiciciam,


220. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_524 | Paragraph | SubSect | Section]

populum. Israhel, qui rex Saul Gabaonitas contra fidem, quam a Iosue acceperant, interfecisset. Sed si pręceperat iampridem Dominus omnes gentes illas internitione deleri, cur solis deinde mendacibus parci uoluit? Quod scilicet nulli obesse, sed tantum sibi prodesse mendacio quęsierant. Ac ne omnino impune mentitos crederes, mancipiorum more seruierunt. Dauid secundum cor Dei electus, capitalem Saulis odium declinans, cum Noben


221. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_545 | Paragraph | SubSect | Section]

suspiria etiam astantes impeditura promuntur, nulla uox absque sacerdotis uoce precem concludentis auditor, nisi forte hęc, quę per excessum mentis claustra oris effugerit quęque insensibiliter cordi obrepserit, immoderato scilicet atque intolerabili spiritus feruore succenso, dum ea, quę ignita mens in semetipsa non pręualet continere, per ineffabilem quendam gemitum ex intimis pectoris sui conclauibus euaporare conatur.


222. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_556 | Paragraph | SubSect | Section]

Remigio inter se conuenerunt. Ne uero pręsentia oppugnaret propositum, ipsa domi resedit, ille peregre profectus est. Cumque multa morum sanctitate polleret, Turonensem episcopatum Domino per angelum iubente suscepit, ne scilicet apostolica careret dignitate, qui apostolorum uitam secutus fuerat, matrimonio pręferens castitatem. Non minor casti propositi constantia Vandonis abbatis fuit. Nam cum Pipini Gallorum nepos esset, a Dagoberto,


223. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_588 | Paragraph | SubSect | Section]

disperdam eos. Veruntamen seruient Sesac, ut sciant distantiam seruitutis meę et seruitutis regni terrarum. Ergo etiam per poenitentiam placatus Dominus non semper omnem angustiam aufert, cum scilicet hoc profuturum nouit, cui placatus est. Nam uirtus in infirmitate perficitur. Achab, Samarię regum pessimus, qui uineam Naboth Iezrahelitę per ipsius cędem ita occupauerat, ut, crudelior tunc an auarior fuerit,


224. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_600 | Paragraph | SubSect | Section]

subierit quam se satis pro delicto fecisse censuisset. Recte igitur per Prophetam dicitur: Iustus, cum ceci‑ derit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam, ut scilicet poenitendo resurgat et resurgendo, iusti nomen non amittat. Maurilius, Andegauensis* episcopus, dum expectaret, donec missale sacrificium peragat, interim puerum, quem baptizaturus erat, uita defunctum comperit


225. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_629 | Paragraph | SubSect | Section]

Quoniam sine illo ieiuni et esurientes deficeremus in uia, ueluti defecerunt, quibus manna in deserto fastidio fuit. Cur autem panis et uini neque forma neque formę, accidentia immutentur? Ne scilicet manducare potareque exhorrescas. Si enim species illas in carnem et sanguinem, sicuti sunt, ita uersas cerneres, respueres profecto et stomachans atque auersus cum illis fortasse, qui credere noluerunt, diceres:


226. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 2_633 | Paragraph | SubSect | Section]

dubietatis, non ab ipsius mente, quę sancta et fidelis erat, sed illorum, qui dubitassent, si tantę opinionis mulierem mentiri posse arbitrarentur? At quare non cęteris, sicut et ipsi uni, puer apparuerit? Vt scilicet credentes, quod non uident, uidere mereantur, quod credunt. Satis hęc de ueritate sacramenti. Nunc eius excellentiam dignitatemque tractemus. Inde primum tanti mysterii panditur


227. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_379 | Paragraph | Section]

peccare desistit, cum uos fortasse non cessetis?« Iure quidem ista Ioannes. Cum enim Scriptura diuina dicat: Nescit homo, utrum amore an odio dignus sit. Qua ratione homo in altero sciet, quod in se nescit, utrum scilicet aliquis odio uel amore dignus sit? Beatus uero Franciscus etiam obliquę suspicionis culpam in fratre castigauit. Cum enim pauperculo quodam sibi obuiam facto nuditatem eius dolens identidem ingemisceret et frater,


228. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_382 | Paragraph | Section]

Deum esse in homine, qui aliorum arcana illi reuelaret et ostentis, quam magnus apud se esset, testaretur. Prostrauit ergo se et peccatum confitens ueniam petiit atque ita iam deinde, ut erat, de ipso deffinire coepit: quanto scilicet exteriori apparatu elatior uideretur, tanto interius humiliorem esse. Alium quoque eremi cultorem in Basilio deceptum tradunt. Qui cum festo quodam die in ecclesia multo compositum ornatu atque in loco editiore


229. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_395 | Paragraph | SubSect | Section]

pręferret, non uultum demitteret, non colorem saltem mutaret. Omnes tantam adolescentis constantiam admirati, tandem didicerunt abbatem quoque patientię illius conscium id ex industria, non ex culpę castigatione egisse, ut scilicet ipsa patientię uirtus cęteris, quibus adhuc incognita erat, exemplo foret. O inuicti animi iuuenem! Percussus in maxilla ita stetit, ut prębere uideretur et alteram ac dicere: Posui faciem meam ut petram


230. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_397 | Paragraph | SubSect | Section]

colluuione perfundi a mancipiis patienter sustinuit, ut Christum suum, cuius paupertatem secutus fuerat, tolerantię quoque humilitate exprimeret. Quis autem esset qualiterque uixisset, diuinitus tandem reuelatum est, tunc scilicet, cum e uita discederet, ne tantę patientię exemplum ignorata generis claritate in obscuro foret. Neque enim satis magnum erat, si et ipse, ut uidebatur, seruilis conditionis fuisse crederetur. Maximum uero fuit et


231. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_404 | Paragraph | SubSect | Section]

ipse etiam Dominus ad seruandam huiusmodi patientiam nos compellit dicens: Ab eo, qui aufert tibi uestimentum, etiam tunicam noli prohibere, et qui aufert, quę tua sunt, ne repetas. Noli prohibere, inquit, ne scilicet prohibendo magis irrites raptorem et illum ad necem tui accendas, cui, ne rem auferat, obsistis, atque idem et tibi ingentioris damni et illi grauioris peccati causa fias. Iccirco etiam ablata postea


232. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_408 | Paragraph | SubSect | Section]

amissis fortunis, seruis, uxore, liberis Christum suum (cuius fidem miraculo edoctus acceperat) nunquam dimisit. Qua animi constantia meruit post annos aliquot dure miserabiliterque peractos recuperare, quę amiserat, uxorem scilicet olim a pyratis auectam, duos filios, alterum a leone, alterum a lupo raptos; utrunque enim pastores illo inscio feris erripuerant atque a pueritia ad adultam usque ętatem educauerant. Demum ipsam, quam apud Traianum


233. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_416 | Paragraph | SubSect | Section]

spacio ignem purgatorii sustineret; et elegisse langores constanterque pertulisse. At nos grauioribus quidem obnoxii delictis et nullo uirtutis genere cum hoc sancto comparandi, quoties morbo aliquo afficimur, indignamur, ut scilicet post hęc leuia, quę impatienter ferimus, nec illa tanto atrociora deuitemus. Neque enim indignando peccata minui solent, sed cumulari. Qui autem libenter corporis mala tolerat, ad expiationem spiritus proficit.


234. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_465_ | Paragraph | SubSect | Section]

annos quinquaginta commoratum semperque ieiuniis intentum, suo tamen, non patrum arbitrio uixisse. Hic ergo a demone laudatus, cum eum a Deo missum ad se de celę angelum credidisset, credidit etiam, quod ab illo audierat, se, scilicet, tanti iam apud Deum meriti esse, ut, si ex arduo aliquo loco ad imum rueret, corpus suum affligi lędiue non posset. Itaque immemor scriptum esse: Non tentabis Dominum, Deum tuum, sed potius in perniciem


235. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_480 | Paragraph | SubSect | Section]

ostendunt. At uero post hęc idem Paulus multo etiam constantioris perseuerantię specimen dedit. Nam lingua quandoque lapsus, cum se errasse animaduertisset, trienne silentium seruauit, donec scilicet se iam didicisse credidit, quid loquendum, quid tacendum esset. Si cui difficile factu uidetur parte aliqua diei ex monastico instituto silentium custodire, consyderet, quanto difficilius sit annos tres nihil cuiquam


236. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_481 | Paragraph | SubSect | Section]

quibus reddi sibi filium pręcipiebatur. Hisque obsequi compulsus, abbas discipulo discedendi potestatem fecerat. Cęterum ipse omnibus pręferens Christum, nec egredi de monasterio uoluit nec saltem se ostendere matri, ne scilicet scandalizantem oculum, quem a se iam proiecerat, rursum quęrere uideretur. Perseuerauit ergo in monasterio, et factus est Dei filius, qui matris esse noluit. Et beatum Franciscum ipse, qui genuerat, pater infenso


237. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_512 | Paragraph | SubSect | Section]

puritati, Deo, iungi adherereque poterimus. Neque enim apostolis ipsis licuit partem habere cum Iesu, nisi pedes lauari sibi permisissent. Et qui mundus est — inquit — non indiget, nisi ut pedes lauet; ut scilicet munditiem eius augeat etiam illarum sordium detersio, quibus nemo, dum in huius uitę uia est, carere non potest. Sic et agricola ille Euangelicus palmitem quanuis foecundum purgat et excolit, ut adhuc foecundior sit


238. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_516 | Paragraph | SubSect | Section]

esset. Vbi autem uita elapsus est, corpus eius in sterquilinio sepelierunt cum aureis illis, quos reliquerat, dicentes: Pecunia tua tecum sit in perditionem! Hoc clare ad reliquorum terrorem actum; illud occulte, ut scilicet Preciosus, monasterii prępositus, per dies triginta quotidie pro iniustitia Iusti offerret Dominicum sacrificium. Postea tandem Iustus Copioso noctu apparens: Hactenus — inquit — in tormentis fui. Nunc demum sacra


239. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_527 | Paragraph | SubSect | Section]

prędicatio per uniuersum terrarum orbem uulgata fuerit, tunc Sathanę filius prodere se et aduersus eos inualescere incipiet. Sic enim in Apocalypsi legimus: Et cum finierint testimonium suum (Enoch scilicet et Helias), bestia, quę ascendit de abysso, faciet aduersus eos bellum, et uincet illos, et occidet eos. Et corpora eorum iacebunt in plateis ciuitatis magnę, quę uocatur spiritaliter Sodoma et


240. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_529 | Paragraph | SubSect | Section]

suis quasi occisum in mortem, et plaga mortis eius curata est. Hinc etiam dicunt, quod finget se cęlum uelle conscendere, atque a malis spiritibus in aera feretur. Eoque modo plaga mortis eius curabitur, quia scilicet illi, quibus illudet, uere mortuum et resuscitatum fuisse credent, quem in cęlum quoque sublimem ire conspicient. Vnde sequitur: Et admirata est uniuersa terra post bestiam, et adorauerunt draconem, qui


241. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_561 | Paragraph | SubSect | Section]

pręsunt, saluti atque utilitati consulere negligunt. Post hęc idem apostolus aduersus perfidos Iudeos excutiens uestimenta sua dicet: Sanguis uester super caput uestrum; mundus ego ex hoc ad gentes uadam, ut scilicet Iudeis ob incredulitatis pertinaciam ad ęternas tenebras relegatis ipsos gentiles conuersos et credentes in cęlestia recipiat tabernacula. Caput


242. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_566 | Paragraph | SubSect | Section]

*corr. ex perichelides Post hunc sequetur Hieremias, et pro contione exurgens declamabit contra obstinatos dicens: Confregerunt iugum, ruperunt uincula; quia scilicet nec iugum Legis nec uincula Euangelii ferre uoluerunt. Iccirco percussit eos leo de sylua, lupus ad uesperam uastauit eos, pardus uigilans super ciuitates eorum, hoc est, propterea uitiis corrupti sunt


243. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_578 | Paragraph | SubSect | Section]

uiuos terrę hiatu fuisse absorptos, ut uel hinc constet sub terra esse tormentorum locum, non supra terram. Vnde et per Ezechielem dictum est: Descenderunt incircumcisi ad terram ultimam, hoc est, in uiscera terrę, ne scilicet cęlum, solem lunamque et reliqua sydera uidere possint, qui, dum uiuerent, cęlestium contemplationi nunquam uacauerunt. Ideo et in tenebras mitti dicuntur, quoniam illic nulla dies est, nulla omnino lux, nisi quam


244. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_579 | Paragraph | SubSect | Section]

a principio; Topheth autem interpretatur gehenna pauoris uel ampla poena uitę stultorum, ut per hoc intelligas et horrorem loci et immensitatem poenarum. Deinde sequitur: A rege pręparata, profunda et dilatata, ut scilicet capax esset multorum, quoniam multi sunt uocati, pauci uero electi, si illorum, qui uocati sunt, numero comparentur. Idem propheta poenę quoque genus indicat, dum subdit: Nutrimenta eius ignis et ligna multa; flatus


245. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_581 | Paragraph | SubSect | Section]

quantum in illa boni, quoniam inter se opposita sunt ut dies et nox, lux et tenebrę, uita et mors. Id quidem manifestius parebit, si etiam illud, quod superius propositum a nobis fuit, paulo plenius consyderabimus, quod scilicet ignis iste in tenebris micans non solum calore cruciet, uerum etiam fulgore ipso. Tantum quippe inter fumidas nubes lucis ostentat, ut miseri nihil oculis haurire possint, nisi quod uisum aut terrore affligat aut


246. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_582 | Paragraph | SubSect | Section]

qui terrena bona beatitudinem putant. Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrę, et pręceptum est illis, ne lęderent foenum terrę, id est, humiles, neque omne uiride, in quo scilicet fidei, spei et charitatis uiget succus, neque omnem arborem, hoc est, eum, qui a terra sese errigens cęlestia contemplatur et bonorum operum fructu exhuberat. Sequitur: Nisi homines, qui non


247. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_613 | Paragraph | SubSect | Section]

efficiat. Vnde sequitur: Qui diligit me, diligetur a Patre meo. Et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Diligit nunc nos Dominus, ut credamus, postea diliget, ut, quod credidimus, manifeste uideamus, qua scilicet uisione et angeli semper uident faciem Patris, qui in cęlis est. Dabit ergo nobis credentibus paracletum spiritum, ut maneat nobiscum in ęternum, spiritum ueritatis, quem mundus non potest accipere, quia non uidet


248. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_625 | Paragraph | SubSect | Section]

ritum ad plebem conuersus »Pax Domini sit semper uobiscum« diceret, angelica uox cunctis audientibus respondit: »Et cum spiritu tuo!« Exinde mos inoleuit, ut pontifici ea uerba repetenti nihil a clero respondeatur, ut scilicet dignum se exibeat, cui angeli respondeant, non homines. Pręstare enim cęteris uitę sanctitate debet, qui pręstat officii dignitate. Beatitudinis uero Gregori hoc quoque testimonium additur, quod Petrus, eius


249. Marulić, Marko. De institutione bene vivendi per... [page 3_629 | Paragraph | SubSect | Section]

bono. O, quanta hęc diuinę dilectionis gratia id mortali corpori concedere, quod concedi solet immortali, ut tandiu sine alimento uiuat et terrenum adhuc in tam sublime feratur. Sed cur tandem solutam animam Deo reddidit? Ne scilicet animę perpetuę beatitudini impedimento esset, cuius alternam aliquatenus non impedierat. Margaritę uirginis capiti, dum ipsa grauibus afficeretur poenis nec interim cessaret confiteri


Bibliographia locorum inventorum

Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.