Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: scilicet

Your search found 2342 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 371-454:


371. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 2 | Paragraph | SubSect | Section]

iudicio exploratam esse constat. Quare cum confecissem aliquot de temporibus meis commentarios, quum quorundam ueterum scriptorum et eorum sapientiae studiosissimorum prouocatus exemplo, tum sanctimonia insignium nostrae sectae hominum studium secutus, eos ad te dono misi, ut tu scilicet, perinde ac liberos ex neccessario tuo genitos tuaeque tutelae commissos, ita in domum tuam excipias atque apud te habeas, ut posteris quoque iuditium de te meum testatum sit. Nam tametsi dicendi genere nihil fere laudis assequi debeam, nisi quod ad exequendam hystoriam aliis materiam


372. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 5 | Paragraph | SubSect | Section]

arbitrari. Alii credunt eos, qui gentis mores condiderunt, cognito Scythicę nationis ingenio, quod sane plerunque seuum, impotens, ac mutabile est, quo scilicet Hungari regem suum maiori colerent ueneratione, ab insignibus quoque imperii regi maiestatem quaesisse, putantes afficta regio diademati religione regem ipsum fore multo augustiorem. Quem quidem morem Graecis quoque,


373. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 7 | Paragraph | SubSect | Section]

delinquentes bonis mulctare quam capite de iis inquirere) satis sibi esse arbitrabatur cognitis inimicorum insidiis periculum euitare. Itaque facile in odio gratiam fingere solebat, latente tamen dolo concordantes committere, atque inter amicos, quod quidem flagitiosum est, odia instruere, quo scilicet inter se inuicem dissidentes et priuatis negotiis occupati nihil noui aduersus regem molirentur. Postea uero quam his artibus regnum sibi iam confirmauit, gloria, ut fit, splendore suo inuidiam superante, statim in animum induxit cum omnibus aetatis suae principibus


374. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 8 | Paragraph | SubSect | Section]

cum rex absque liberis iusto susceptis matrimonio decedit, atque interim curam ad iusta regi facienda conuertunt. Matthiae in Alba Regali magnifice parentatur. Admonet me in mortuum Matthiam Hungarorum pietas, quem scilicet uiuentem magis timuerunt ciues quam dilexere (omnia enim non communi, ut reges decet, sed propria metiebatur utilitate), qua pompa funus eius fuit celebratum referre. Id enim dignum cognitu uisum est, ex quo intelligi posset mortales non modo disciplina, sed naturae etiam instinctu


375. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 9 | Paragraph | SubSect | Section]

illo rege disseruit, propterea quod omni pene laudatione omissa tantum modo de eius exitu locutus est, affirmans nullum genus mortis, quantumcunque id horrendum eueniat, hominem fato functum infęlicem reddere, quem praeterita satis commendet uita. Atque haec oratio eo pertinere uisa est, ne scilicet regi dedecori tribueretur, quod usu linguae luminumque amisso morientis officium Christiani propalam obire nequiuerit. At ubi episcopus perorauit, donaria maximi precii rege adhuc uiuente templo illi dicata, omnia ad rem diuinam magna quaque celebritate agendam,


376. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 12 | Paragraph | SubSect | Section]

credebat, fratris filio Georgio regnum obliqua petiisse oratione - ad id maxime tentandum prouocatus Michaelis Selagii exemplo, qui itidem Transiluanam praefecturam gerens Matthiam Chugniadem Coruinum sororis filium, ut supra dictum est, regem creari Hungaros coegerat ― quo scilicet Stephanus opera sua fratris filio rege titulo tenus constituto regimen rerum omnium sibimet uendicaret. Itaque inculto illo dicendi modo, et a Scytharum more, a quibus Hungari originem ducunt, nequaquam abhorrente exorsus, haud mediocrem etiam animi motum


377. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 14 | Paragraph | SubSect | Section]

et cum Matthia, Iani Chugniadis filio, Hungarorum uirtutem non esse extinctam. Quod si aduersarii nostri nos in designando rege conterraneo paululum haesitantes animaduerterint, utinam falsus sim uates, ueluti in destitutam hereditatem in nos undique impetum facient, id scilicet, quasi suo iure, pro se quisque sibi uendicantes, quod uos aut abiecti humilitate animi, aut perniciosa dissensione atque inuidia in uestrum ciuem conferre dubitabitis. Qui spe delusus studium suum in


378. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

auditi sunt, quorum oratio, quum nullo praesenti decore innixa esset, Hungaros minime mouit, tametsi Romani imperii dignitas antiquusque familiae splendor commemoratus sit, et ille senatus Hungarici conuentus, Ladislauo Posthumo Praghae extincto, in memoriam reductus, quo scilicet Fridericus, imperator Romanorum, rex Hungariae quorundam nutibus fuit significatus, regnoque, ut Alemani iactabant, Michaële Sellagio intercedente, fraudatus. Turpe enim praeter insita in Alemanos odia Hungaris uidebatur eum regem habere atque illi subici, cuius


379. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 18 | Paragraph | SubSect | Section]

legatio eadem fere, quae fratris fuit. Qui quamquam uirtutis suae fama non paruam procerum partem cum tota pene humilioris fortunae nobilitate ad se traxerat ― hi enim studiis atque aperta acclamatione in ipsum inclinabant ― uicit tamen illa pars, quę Vuladislauo fauebat, cui scilicet regnum a Deo erat destinatum, quo regis segnitia Hungarorum in gentes adiacentes superbia plecteretur. Nam cum maxime uulgi studia in Albertum essent accensa, rumor (incertum quo authore exortus) tota comitia subito peruasit Alberthum peruicacis ingenii ac ualde


380. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 20 | Paragraph | SubSect | Section]

dubitauit. Quae profecto contentio perturbationis pestem magna ex parte adauxit, ferrumque ac facem ciuili bello praetulit, hinc regina iure coniugii, inde regulo, perinde ac si esset legitimus haeres, ad se regnum trahente. Quem scilicet praeter alia, quibus imperitum rerum adolescentem mali consultores stimulabant, ad excelsa omnia atque alta speranda hoc maxime incitabat, eo quod rex Matthias, morte primae coniugis iam solutus matrimonio, eius matrem regio cultu, aeque ac iustam uxorem, domi in delitiis


381. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

consecutus. Quum uel ex eo comitiis nequaquam fuisset adhibitus, eo quod amotae mentis esset habitus, quamuis illum, ut ego arbitror ― etenim usus sum eius familiaritate ― magis insita superbia quam mens insana furere aliquando coegisset. Quod sane malum plerisque nouis inest hominibus, qui scilicet obscuro loco nati, dum fortuna, non autem uirtute, insperatum dignitatis gradum consecuntur, obliti domesticae humilitatis, nimiumque fortunae, cui sese permisere, elati fauore, his per insolentiam praestare nituntur, quos merito


382. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 27 | Paragraph | SubSect | Section]

ascensu arcere incipiunt, nec desistunt suos hortari, uti sese et regis filium ab iniustis hostibus et fidei uiolatoribus defendant, asserentes, ut sunt mortales suis erroribus defendendis parati, contra iusiurandum ac sacramenti religionem eum oppugnatum iri, qui scilicet uiuente adhuc patre rex ab omnibus esset dictus, omniumque fide in hoc data confirmatus. Est autem fama satis constans regem Matthiam praefectos, ac quosdam ex purpuratis suis, caeterosque amicorum, quos propter summa in eos beneficia sibi etiam extincto fidos


383. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 29 | Paragraph | SubSect | Section]

non de ciuibus, sed externis hostibus uictoriam esset consecutus, Budam reuertitur. Quos quidem primum reginae, ut eius quoque oculos eo exhilararet, spectaculo, sicut erant uincti, ostendit. Mox in custodiam datos illius arbitrio ac potestati permisisse simulauit, quo scilicet omnibus appareret reginae auspiciis rem gestam esse, magnamque inuidiae partem in illam transferret, quin etiam spem regii matrimonii credulitatemque, consuetum amoris malum, ei adiungeret; demumque, ad profundendam pecuniam, cui Hungari admodum dediti sunt, eam facilius pelliceret. Non


384. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 31 | Paragraph | SubSect | Section]

neque praemio allici posse, neque minis deterreri, quominus fidem regulo praestet, statuunt, quae ad oppugnationem pertinebant, parare. Itaque demolitis quarundam priuatarum aedium tectis, quae e regione arcis positae usui oppugnantibus erant, ligneas his turres imponunt, e quibus scilicet missilia in arcem dirigerent. Tormentum quoque aeneum rarae magnitudinis, quod uulgo bonbardam nominant, ante fossam arcis constituunt, obiecto, ut fit, ualidarum trabium suspenso ac mobili, ut mos Sarmatarum est, pluteo, qui neque emissioni pilae, quae e tormento


385. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

eos sunt. Illa enim immanis feritas ui quidem frangi potest, comitate uero nunquam fere mitescit. In hoc igitur totis uiribus incumbe, ut pecunia, militibus, armis, equis, amicis aut abundes, aut saltem non indigeas. Nam paupertas caeteris forsan regibus, quibus scilicet nobilitas sola auctoritatem tueri potest, haud infelix est. Regi uero Hungarorum, utpote apud quos neque maiorum splendore, neque ullis animi bonis maiestas et regia ueneratio parari potest, breui est pereundum, nisi adsit uirtutis explicandae facultas, qua sane et tibi


386. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 34 | Paragraph | SubSect | Section]

qua quidem gens Casimirorum maxime illustris est, temere obstringas te id facturum recipiendo, quod ei praesertim ob sterilitatem merito abs te negari debet: ut caeteras huius repulsae causas subticeam, quas quidem et dicere pudet, et uxorem ducturum prorsus nosse expedit, ne scilicet ea affirmare uidear, quae non minus suspitionis quam ueritatis in se habere possunt. Hoc demum, quo et coeptum amici officium absoluam, et mandato Hungarorum satisfaciam, tibi consulo, uti Neapolitanam matronam tanquam pestem ac furiam euites, eiusque illecebras praesentissimo


387. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 36 | Paragraph | SubSect | Section]

prorsus praecluso peruenire diffidit? Malo igitur posthac proelium uitando, neque discrimini me obnoxium offerendo, hostem ludificare quam in casum pugnae de uictoria incertus saepius descendere. Ad paupertatem priuatam quoque uitam deposito praesulatu recte adiungam, ut scilicet quum coetum hominum, turbae salutationes, et aulicas effugero molestias, inquietae fomenta ambitionis, non alienarum, sed mearum duntaxat actionum rationem apud summum iudicem reddendam expeditior possim meditari. In magno enim discrimine antistitum salutem uel ob hanc


388. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 45 | Paragraph | SubSect | Section]

sunt) tantus terror hostium aduentu incidit, ut ni Boëmus quidam longe inter regios purpuratos clarus (Peutam Seuichouium populares appellabant) adfuisset, nullo ferme repugnante portis immissus esset hostis, propterea quod oppidanis, ex re scilicet insolita pauore torpentibus, nec portas claudere, nec muros ascendere, nec tormenta locis opportunis disponere occurrebat. Quod ubi Boëmus uidit, non minus audaci quam neccessario consilio, quo Casouiensium animos erigeret metumque his hostilem demeret,


389. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 47 | Paragraph | Section]

uulgata spe, ut fit, praedę eo confluxerunt, iustique fere exercitus numerum confecerunt. Ad hoc plęrique ciuitatum Alemaniae principes gratuitam operam ea in expeditione se nauaturos ultro pollicentur, atque pro uiribus copias Maximiliani augent, quo studium ac officium suum ei probarent, quem scilicet regem Hungariae futurum, consensu haud exiguae procerum partis, quae Vuladislauo suum non dedisset suffragium, falso persuasi arbitrabantur. Hanc enim famam Maximilianus per totam fere Germaniam sagaci satis mendacio sparserat, quum ne caeteri Alemani, ab Hungaris uinci assueti,


390. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

meam intactam ac florentem haberem, nec huius expeditionis necessitas nobis esset imposita. Neque enim arma in Hungaros mouissem, ni ab eis iniuria, et ea insigni, et saepius fuissem lacessitus. Verum me tunc in Morinis agente, maximisque, ut scitis, negotiis implicito, ubi scilicet bellum cum rege Francorum gerebam, pater meus aetate iam confectus, dum magis religionem ac ocium quam arma sectatur, literisque potius quam collatis signis cum hoste pugnat, regis Matthiae Chugniadis auxit uires,


391. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 52 | Paragraph | SubSect | Section]

Sed quia eos, quos ad custodiam regni relinquebat, ex re insolita haud mediocriter perterritos animaduerterat, utpote qui regnante Matthia Coruino hostem armatum in terra Hungaria non uiderant, quo his metum minueret, aliquidque animi ac fidutiae adderet, ne scilicet, siue metu imminentis periculi, siue amplioris spei opinione despecta eius absentis fortuna, ut plerunque in aduersis fieri solet, praesenti Maximiliani illicerentur euentu,


392. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 55 | Paragraph | SubSect | Section]

procul ab ultimo agmine nacti, magno animo in eos inuecti obtruncatisque custodibus diripuerant. Hac re Maximilianus non parum motus mittit confestim partem exercitus, atque uni ex ducibus dato negocio imperat, ut ni Hungari dederent castellum, tormentis illud funditus dirueret, quo scilicet hostibus a tergo summotis et tutius Hungariam intraret et commeatus haberet liberiores. Hungari qui Vastone in praesidio erant, fama amissi Vesprimii, quod loci natura satis tutum esse uidebatur, perterriti, deditione facta hostes intra moenia accepere, pacti ut incolumes cum rebus suis


393. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 58 | Paragraph | SubSect | Section]

rapere ex alieno, spoliare, uicinosque armis uexare. Quae res ubi multorum querelis ad senatum (nondum enim rex ex Boëmia redierat) delatae sunt, uno consensu statuunt pro presenti rerum facultate latrociniis obuiam ire, ne scilicet cuiquam, quantum fieri poterat, regiam opem imploranti merito desiderabilem sua facerent incuria. Igitur aduersus Laurentium eiusque socios Matthias Cerebbius, uir bello satis clarus, confestim missus est. Itaque alter cum mediocri militum manu rei militaris scientia, alter


394. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 59 | Paragraph | SubSect | Section]

non immerito fraudis est suspectus, quandoquidem de regio, non autem de alieno, et suę fortunae congruens scalptori merces erat soluenda, eo magis, quia praedium castello et colonis instructum non opifici, sed equiti conuenit, qui scilicet antiquo regum instituto militare cogitur, et regnum ab hostibus armis tutari. Quo circa maxime accusandi uidentur horum temporum quidam reguli, qui supra quam decet his, quibus minime conuenit, largos sese interdum exhibent, quum in ornandis militaribus uiris ac de se bene


395. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 66 | Paragraph | SubSect | Section]

diui Anniani mentio facta est, non alienum uisum est insignem cuiusdam monachi ex eo genere, quos uulgo Conuersos appellant, eo bello audaciam, et quo exitu uitam finierit obiter memorare. Neque enim sacerdotum gratia mihi obstabit, quo minus turpia eorum recenseam exempla, ne scilicet quempiam lateat sacerdotes magis uirtute quam sacerdotio tutos esse debere, religonemque non habitu exteriore, sed probitate atque innocentia constare. Hic itaque ante initium Alemanici belli, cum esset coenobii curator, cum quibusdam uicinis nobilibus uiris propter


396. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 67 | Paragraph | SubSect | Section]

Quicunque enim in regno Hungariae praedia cum colonis, qui quidem prope seruorum loco habentur, possidet, antiquo Hungarorum instituto cogitur proprio sumptu, pro facultate scilicet rerum suarum, sese ad bellum parare, atque regi in expeditionem proficiscenti adesse, hostesque a patrio duntaxat solo arcere. Neque enim extra regni fines suo quisquam impendio militare lege cogi potest. Itaque rex cum magnam


397. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 69 | Paragraph | SubSect | Section]

circumfusum animaduertunt, longa ad haec obsidione famem etiam pertimescendam esse censerent, ultro colloquium petunt Hungarorum, ad id neccessario recurrentes, quod paulo ante inani spe inflati contempserant. Itaque pacti, ut cum armis et caeteris suis rebus, ex Alemania scilicet exportatis, non autem quas in Hungaria rapuerant, abirent, urbem regi cum omnibus captiuis tradunt. Quorum discessu caeteri quoque Alemani perterriti omnia Pannoniae loca ab se occupata intra paucos menses, partim sua sponte (pace mox cum Maximiliano facta), partim armis coacti,


398. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 73 | Paragraph | SubSect | Section]

cum trecentis equitibus uenere. Milon Boemusius mille secum adduxit. Petrus Dotius centum, Berislaui ducentos. Caeterum multos procerum, qui non parua manu reipublicae operam nauare eo bello poterant, silentio praeteriui, qui scilicet aut res priuatas communibus praetulerant sumptibus propriis parcentes, aut hostibus adhaeserant, necdum in patriam redire ausi metu tacito per conscientiam scelerum animis insidente, quandoquidem regnum Hungariae oppugnari absque ciuium armis haud quaquam potuit.


399. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 74 | Paragraph | SubSect | Section]

tempus pacis per fraudem petitae, regisque nostri humanitate ac indulgentia impetratae, nos armis ultro perfidus homo lacessit, nulla icti cum fratre federis habita ratione, ordinis, aetatis, moris Christiani, iuris gentium, fraternae charitatis, hanc scilicet gratiam nobis referens pro pace ac uenia ei superiore bello data, quum trepidus sibique ac exercitui suo diffidens pacato habitu ad nos accessit. Quapropter si quid animi uobis inest, commilitones, ad ulciscendas


400. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

hostium aciem eo ferociter inuectus, ni Stephanus Sepusiensis fortissimorum equitum agmine stipatus ei sese opposuisset. In quem Alberthus, haud quidem congressum refugientem, cuspidem infestam, ab armigero, qui praesto erat, sumptam dirigit, eius scilicet casu Hungaros perturbatum iri credens. Quem quum armatura satis munitum neque uulnerare posset, neque equitandi peritissimum equo deturbare, iterum conatus est promptissimo quoque equitum comitatus primam hostium aciem perrumpere. Quod cum Hungaris obstantibus


401. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 79 | Paragraph | SubSect | Section]

in se cum exercitu uenientem minime ausus expectare, ueluti profligatus subsidio in turpi fuga posito aufugerit, conspectum etiam Boemorum, nedum congressum perhorrescens? Verum enim uero, uiri Hungari, eminens regum fortuna est, atque in excelso sita, omniaque illorum facta illustria sunt, quae scilicet ueluti in aedito quodam posita scopulo nequeunt occultari. Vnde non modo nihil a regibus proficisci debet, quod nomini eorum ullam notam sit iniecturum, sed quod ne suspitionem quidem criminis sit daturum, propterea quod siue hominum malignitate, siue


402. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 80 | Paragraph | SubSect | Section]

deluatur. Solet enim hoc ab inimicis frequenter ferri sermonibus Hungariam cubicularis lecti et fidei esse inopem. Non obstet igitur, uiri Hungari, ulla nobis cupiditas, quin ab inuidis notam maligne inustam fide nostra deleamus, inimicosque nostros uanos ac mendaces esse ostendamus. Libenter scilicet ea nunc praestando, quae, regno in ultimum discrimen ob intestinam discordiam deducto, a nobis neccessario promissa sunt. Eo enim tempore non tam dictu ampla ac speciosa quam salutaria quęrenda erant. Omnis animi elatio, quae iustitia uacat, in uitio est,


403. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

nescio quam honeste, tuto certe poterant Hungari, quae non tam neccessitate coacti quam stomacho quodam promiserant, Alemanis non praestare, utpote qui semper precariam pacem ab Hungaris obtinuere, nunquam ausi, ne lacessiti quidem, cum his, ab intestina modo peste securis, bellum gerere: ut scilicet tota Austria Hungari cederent; exules, qui Maximiliani partes secuti essent in patriam restituerentur; demum ut Maximilianus in regem subrogaretur ab Hungaris, si quid Vuladislauo humanitus accidisset, nullo filio patri superstite. Sed ut hoc, quod postremo loco positum est, legibus pacis


404. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 84 | Paragraph | SubSect | Section]

amotum fuisse dicunt, in unum conuenire, atque sacerdotibus potissimum ob regis in eos studium infensi legem ferre, qua omnis promiscue ordinis sacerdotes ab administratione reipublicae prohiberentur, nec nisi uocati et priuatae rei duntaxat causa ad regiam accedere permitterentur, quo scilicet submotis a regia sacerdotibus soli profani principes regi moderarentur. Probanda sane lex foret, ni magis morbo animi quam iudicio fuisset excogitata, propterea quod salubrius est ac multo tutius sacerdotibus sacra curare quam negociis animum aulicis occupare.


405. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

Quibus libenti animo auditis ― iam enim Stephanus regi quoque grauis esse coeperat, quippe qui omnia ad arbitrium atque ex sua administrari sententia uolebat ― respondet rex bono animo essent, sibi curae esse rem Transiluanam, statimque Scythas domum abire iubet, ne scilicet eorum in aula obuersatio Stephano moueret suspitionem regiae ab se alienatae uoluntatis. Paucis post diebus ad se Thoma antistite accersito, quid facto opus esset, cum eo consulit. Qui quidem diu meditatum opportune proferens consilium ― erat enim et ipse homini infensus ― addendum,


406. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 85 | Paragraph | SubSect | Section]

gerere et secum aliquem dignitate exaequari uoluisset, auctoritatem ex dimidia parte deperditurum. Hoc consilio a rege comprobato spargitur ex composito fama regem uniuersis regionum ac locorum praepositis collegas additurum, idque quibusdam in locis extemplo effectum est, ne scilicet Stephanus Bother haec in se potissimum a rege excogitata esse suspicaretur. Thomas igitur Stephanum regio decreto haud mediocriter commotum adit, blando alloquitur sermone, aegrum animi ficta consolatur oratione. Demum homini, utpote amicum simulans, persuadet, uti mallet sese praefectura


407. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 86 | Paragraph | SubSect | Section]

succensere, iniuriam ferre aegerrime, atque de lege in sacerdotes, quo dictum est modo, ferenda consilia uolutare. Vuladislauus, quum haec palam in uulgus ferrentur, consilio magis quam ui, utpote nondum in regno stabilitus, agendum censuit. Itaque et ipse ad consilium uocatus, quo scilicet senatus consulta simul honestiora uiderentur, simul regis praesentia, quasi auctoritate eius interposita, rata forent, ire quidem per se noluit, ualetudinem excusans, licet ea prospere uteretur, uerum eo Thomam praesulem suo nomine misit. Qui quum per speciem oratoris ad


408. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

huic conuentui opportuna morte subtractus erat dolore, ut quidam arbitrantur, ereptae per fraudem praefecturae, nihil noui tunc in sacerdotes decretum est. Nam quum multos dies in conuentu per speciem uerae expeditionis agitatum esset, quonam modo arma in Turcas moueri possent, ut scilicet nobilitatis animi a nouo consilio abducerentur, tandem haec simulata expeditio omnium consensu delata est, quoad totum regnum singulas recognoscendo regiones rex perlustraret, ut scilicet uirium peritior suarum cum potentissimo hoste arma conferret.


409. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 87 | Paragraph | SubSect | Section]

dies in conuentu per speciem uerae expeditionis agitatum esset, quonam modo arma in Turcas moueri possent, ut scilicet nobilitatis animi a nouo consilio abducerentur, tandem haec simulata expeditio omnium consensu delata est, quoad totum regnum singulas recognoscendo regiones rex perlustraret, ut scilicet uirium peritior suarum cum potentissimo hoste arma conferret. Rhacusani ad Vuladislauum regem legatos expediunt; Rhacusanae urbis origo et fata


410. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 91 | Paragraph | SubSect | Section]

amore neccessitudinis iura superante. Itaque Pyrrhus Benessa, tyranni ipsius gener, aduocatis clam domum suam e Rhacusano senatu potioribus et qui Demiani tyrannidem molestius ferebant, accusat socerum iniustitiae, quod scilicet ui patriae illata ciues suos oppressisset, et cum quibus aequo iure uiuere debet, his dominaretur, profiteturque principem se fore libertatis recuperandae. Vbi Benessam soceri tyrannidem auersantem animaduertunt qui


411. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 97 | Paragraph | SubSect | Section]

magnopere perculsa erat, neque ullo praemio adduci potuerunt, quo minus fidem seruarent. Quam quidem constantiam Amurathum Othomanum, Turcarum regem, uehementer admiratum dixisse ferunt urbem haud facile perditum iri, ubi scilicet tanti ducitur fides. Caeterum Rhacusani, haud quaquam contenti hoc tantummodo in Dardanum regem officio, consuluerunt ei, uti confestim Hungariam peteret fortunamque recuperandi regni tentaret. Itaque Rhacusanis


412. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 99 | Paragraph | SubSect | Section]

ne banus, quem ob quaedam eorum admissa a se alienatum suspicabantur, superatis Turcis in se arma conuerteret. Quae quidem clades, an dolo ullius Choruati principis accaepta sit tametsi nondum est pro comperto, illos tamen ex eo proelio magnum conflasse odium nulli dubium est, qui scilicet e medio pugnae ardore inter caedem effugerant, et quia uisi sunt uix pręlio commisso terga hosti uertisse, et quia, quod imprimis odium accendit, ea strage nobilitas Choruatica fere deleta est, agri uero abacto pecore una cum agricultoribus


413. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 107 | Paragraph | SubSect | Section]

iam hoc potissimum erit argumento, et si quid forte ueteris offensae apud eius animum resederit, huius meriti delebitur magnitudine, atque extinctis omnibus odii reliquiis hoc officium immortale in eius pectore permanebit. Qui enim poterit unquam tanti beneficii obliuisci, quo scilicet regnum paternum, tibi iure gentium debitum, se habere tum demum legitimum iudicabit, quum tuo id permissu accepisse senserit? Quod sane regnum perinde ac praefectus tuus non sine maximo commodo tuo est administraturus. Ad hoc quis dubitet, uel si


414. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

Cherroneso accola) praelio comisso prospere pugnauerat ― iam in Moldouiam, qua haec regio Rhoxolanos attingit, cum ingentibus copiis ingressus erat, per speciem quidem bellum confestim cum Turcis gesturus, re uero Getas, quos Moldouios uocant, imperio suo adiuncturus, quibus scilicet in ditionem redactis de proximo bellum Turcis inferret. Sed nihil diu simulari potest: nam quod Alberthus longe alia, quam quae prae se ferebat, animo agitaret, mox detectum est. Turcae duo castella, a Bazethe, Turcarum rege, de Moldouiis aliquot ante annis occupata, praesidiis


415. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 109 | Paragraph | SubSect | Section]

Alberthi consilio, simul suis ipsius uiribus imparem se illi iudicans (neque enim solo Hungarorum auxilio satis confidebat utpote ab Vuladislauo Alberthi fratre misso), Turcas, a quibus, ut diximus, tributi pensione in amicitiam receptus erat, in auxilium concire statuit, quo scilicet Polonis maiorem incuteret metum, quippe Turcarum nomen id temporis, ob imperium partim in Asia, partim in Europa late patens, maximum erat. Geta igitur regem Turcarum ad bellum aduersus Polonos sumendum hunc in modum per epistolam est hortatus: Stephanus


416. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 110 | Paragraph | SubSect | Section]

omnino impar sum, conterminum habebis. Nam qui mihi parent, licet et ipsi tibi sint deditissimi, malunt tamen uoluntario officio pacem a Polonis redimere quam bello uicti iugum accipere, atque imperium pati. Scito autem Alberthum haud ea spe in nos impetum fecisse, quo scilicet abactis duntaxat nostris pecoribus ― haec enim iniuria solum praeter libertatem nobis ab externo hoste inferri potest ― ad suas sedes reddita nobis pace reuertatur. Etenim nobis exploratum est illum tanta animo concepisse, quanta quiuis maximi


417. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 113 | Paragraph | SubSect | Section]

coepit, plures liberos ex sese genuisset, duos tantummodo uirilis sexus, Bazethem et Gemium, sibi superstites reliquit. Bazethi Amisiam urbem cum magna Galatiae parte, Gemio Panphiliam uiuens adhuc pater atribuerat, unde scilicet illis ad uictum et cultum sumptus suppeterent. Vterque igitur summopere amicos fautoresque sibi parabat, atque sicut ambo certa fere spe, ita aequali prope animo ad paternum aspirabant imperium. Nam quod minori aetas detrahebat, id uirtute et paterno iudicio, ac gratia satis


418. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 114 | Paragraph | SubSect | Section]

religione sacros, fidem inuiolatam fore, atque aliquid inde subsidii afflictis rebus accessurum, statim in custodiam traditus est. Interiectis aliquot diebus Rhodii equites ex collegii decreto mittunt ad Bazethem cum his mandatis oratores, ut scilicet, si uellet fratrem in perpetua teneri custodia, solueret quotannis quadraginta millia nummum aureorum, arbitrantes eo consilio et regem Turcarum sibi ualde obnoxium futurum, et apud reliquos Christianos id splendori fore. Bazethes primo Rhodios, ut precium


419. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 116 | Paragraph | SubSect | Section]

tui, qua hae cultoribus uacuae sunt, captiuorum multitudine frequentissimas reddam. Nec putes quicquam periculi ab illis gentibus nobis impendere posse. Luxu omnia ibi fluere audio, Baccho tantummodo indulgent et Veneri, quorum scilicet sacra per totum annum ab illis continenter celebrantur, ut neque orientem, neque occidentem solem quispiam eorum unquam aspiciat. Aestate nihil praeter choreas puellarum ac iuuenum, cibo potuque


420. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

abnegaret pecuniam, et qui id sceleris commiserit, eum graueis apud inferos poenas luere arbitrantur. Regem suum postremo tanta colunt ueneratione, ut quosdam morti a rege destinatos in certam iuisse perniciem constet, nec ullo pacto induci potuisse, quo fuga periculum euitarent, ne scilicet aut uitae amore, qua sane nihil iucundius est mortalibus, aut per contumaciam regium neglexisse imperium uiderentur. Libet obiter huius rei unum duntaxat ac insigne exemplum, quod me puero accidit,


421. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 128 | Paragraph | SubSect | Section]

quum gloria immodica humanus animus maxime insolescat. Quin etiam oportere aliis quoque uirtutis explicandae dari occasionem, quo exteris nationibus testatum sit non unum duntaxat, sed complures esse apud Turcarum regem duces, qui aliqua polleant uirtute. Quum his uocibus, quas scilicet cuique sua cupiditas, aut alienae gloriae dolor effuderat, regem moueri Marconius intellexisset, haud mediocriter animo turbatus regem adiit, atque dicendi impetrata potestate ita disseruit: Etsi superuacaneum puto, rex


422. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 129 | Paragraph | SubSect | Section]

enim remigi potius quam nauis gubernatori rei nauticae bene gestae assignat decus, nec colono praeter constitutam stipem, licet ille laborem suum in colendo agro impenderit, sed domino cedunt prouentus. Atque id quidem recte institutum esse affirmauerim, ut is scilicet maximum eius rei ferat fructum, cuius potissima ipse extiterit causa, propterea quod sicut cęlestia corpora a sole, seu a coelo empyreo lumen suum mutuantur, et quemadmodum unius cuiusque animantis membra totam uim suam a capite, seu a corde trahunt, ita qui sub regibus


423. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

uersa, uarias huius calamitatis causas, suo quisque ingenio interprete usus, extitisse arbitrantur. Alii Marconii impietatem merito a Deo multatam affirmabant, eo quod sibi potius quam Deo, ad quem sane Turcae omnia referunt, Rhoxanam uictoriam per arrogantiam attribuisset. Alii, qui scilicet res mortalium magis consilio quam fato regi censebant, imprudentiam praefecti accusabant, quod in regiones perpetuo pene frigore damnatas alieno rebus gerendis tempore copias induxisset. Nec deerant, ex Christianis maxime, qui hanc


424. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 132 | Paragraph | SubSect | Section]

tantumodo de religione uestra a me, ut obicitis, uiolata mihi esset causa dicenda, haud omnino saluti meae diffiderem, fraetus non minus regii praetoris aequitate quam mea ipsius innocentia, propterea quod meis moribus et uita praeterita illud crimen facile reuincerem, quod scilicet subornatis testibus et his hominibus, qui semper famosi, ac corruptissimi habiti sunt suffultum est. Etenim si, dum iuuenta, ut fit, incautior essem, de me nihil tale unquam auditum est, haud consentaneum est a me iam sene id esse admissum, atque eo, qui neque


425. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

impune liceat, qui quidem in syluis maiorem uitae partem per latrocinia tolerarunt. Atque iccirco, si his accusatoribus ac testibus morti addictus sum, non mediocre solatium uel hac ex parte morituro est, quod nemo me non per calumniam interemptum iudicabit, cuius scilicet uita et mores, dicta factaque, in magnis paruisque rebus, huic accusationi minime congruunt. Proinde stultum est credere religionis praetextu impotentissimae notam cupiditatis contectum iri. Fama mendacio


426. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 133 | Paragraph | SubSect | Section]

extemplo clamor Turcarum in eum, quasi obiecta parum purgasset, accusatorum instinctu sublatus est, hoc quidem consilio ne forte iudex, quem rei oratione, utpote uera, haud parum motum esse apparebat, dilato supplicio accusatorum fraudem deprehenderet. Itaque praetor circumstantis metu turbae, ne scilicet iure apud regem accusari posset, quod Christianos digniores fide quam Turcas esset arbitratus, confestim Mauerdinum, prius minis, modo precibus nequicquam fatigatum, uti in sectam Machomethanam traduci pateretur, palo e medio lignorum strue eminenti admoueri


427. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 137 | Paragraph | Section]

arbitraretur, atque ob id ad rem aggrediendam esset cunctantior, hortatu quorundam purpuratorum suorum, quorum princeps erat Alexander Trapezuntius, Achimathesque Cossicius Dalmata, trecentarum nauium classem in Bythinia et reliqua Propontidis atque Hellesponti ora aedificari iussit, ut scilicet, quod suorum peritiae deesset, numero nauium dependeretur. Porro Alexander, ut plaerique Graeci, odio in Latinae literaturae gentem insito in Venetos inuehebatur. Cossicius uero Venetis infensus erat eo quod, quum Bazethis auspiciis aduersus Aegiptyos


428. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 139 | Paragraph | SubSect | Section]

et cum maximo uestro obluctari detrimento? Nam si ei stomachum feceritis, quingentarum nauium classe instructa Adriaticum sinum inuadi iubebit, atque Dalmatia Istriaque occupata inde faucibus ciuitatis uestrae obsessis necessario uos non de imperio, uerum de salute decertare coget, pro qua scilicet opificum uestrorum uulgus et sellullarii Turcaico militi oppositi egregie pugnabunt. Quare inducite tandem in animum uos intra pelliculam, ut dicitur, continere, et discite mercatori imperium conuenire perinde ac asino


429. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 143 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque quum duas ferme horas pugnatum esset, uictoriaque neutro adhuc inclinaret, pari prope desperatione ignis utrinque uicissim in aduersas naues coniectus est, unaque cum nauibus homines eodem incendio absumpti sunt, pauci admodum ex utraque parte, qui scilicet sese praecipites in mare dederant atque ad Turcaicas biremes adnarant, ignem euasere, quarum aliquot hostili metu abutentes a caetera classe seiunctae suos pariter et hostes recipiebant, hos quidem ut spoliatos aut occiderent, aut in seruitutem abducerent, illos uero


430. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

subiere: uix enim ex decem millibus captiuorum dimidia pars hostilem terram attigit. Caeteri, quos praesertim Pannoniorum metu, per quorum fines in Bossinam redeundum erat, trahere catenatos periculosum uidebatur, quique ualetudine aut aetate abduci non potuerunt, interfecti sunt, ne scilicet certae destinatos pesti a graui seruitute et sanguinarii praedonis manibus morbus, quasi beneficii loco forte datus, eriperet. Dalmatae maritimi Turcarum de agro praedam agentes sinistram in reditu fortunam patiuntur.


431. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 154 | Paragraph | SubSect | Section]

iactantia infecti, paucis ante quam obisset diebus Francorum regi, ad iter se in Galliam iam accingenti, cuniculum cauea inclusum ex Sicilia, queis sane quadrupedibus ea insula abundat, dono misisse, qua scilicet re significaret Gallicam stoliditatem Italico astu in insidias praecipitatam. Nec profecto, quantum in Venetorum animo fuit, falsus extitit uates. Comparatis etenim ingentibus copiis Veneti Francorum regi Gallias repetenti obuiam ire, iterque eius legionibus obstruere


432. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 155 | Paragraph | SubSect | Section]

legatis ad arma pertinaciter uocantibus resistere nequiret, aciem qua Franci transituri erant ex aduerso direxit. Statuerant autem Veneti uanis animis uictoriam sibi, ut diximus, pollicentes Gallos ab inuadenda Italia aut regis nece captiuitateue, aut magna Gallici exercitus strage deterrere, quo scilicet, submotis externis hostibus, fractisque Neapolitanorum regum opibus, totius Italiae facilius potirentur. Quae quidem Venetorum cupiditas non modo stultitiam ipsorum indicat, quoniam quum mercaturae dediti sint, alienis armis conductisque uiribus imperium Italiae obtineri posse


433. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 157 | Paragraph | SubSect | Section]

accaepit, prima coniuge nouo inter Christianos exemplo repudiata, apud quos sane coniugium non nisi morte alterius dirimitur. Ferunt autem Aureliensem hoc consilio tantum facinus Alexandro Sexto Romano pontifice annuente admisisse, ne scilicet a Francorum regno Armoricae ciuitates, quas gentes nunc Brithones uocant, ad imperium et ius Annae, uxoris Caroli, spectantes deficerent, si illa alium uirum sibi matrimonio adiungeret. Haec enim mulier nulla in domo paterna uirili sobole superstite Brithonum regionem


434. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 158 | Paragraph | SubSect | Section]

quinque et uiginti sarcinariis mulis imposito in Germaniam ad Maximilianum, Friderici Caesaris filium confugit, relicto hostibus regno, quod quatuor fere annos post mortem fratris filii obtinuerat, omnibus auaritiae ac crudelitatis operibus in suos aeditis, ne scilicet imperium aliis artibus, quam quibus illud parauerat, gereret. Hunc in modum prius Alfonso Secundo Neapolitano regi regnum, Lodouico deinde Sforciae Mauro tyrannis adempta est. Qui quidem sicuti aequali prope popularium quaerela imperium administrarunt, ita eundem fere


435. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

Ambracio, partim in flumine Aeante ad Aulonem oppidum construi iussit, hac uel maxime causa, ut Veneti eo terrore desperationeque resistendi compulsi animum ad pacem petendam flecterent, maritimisque Graeciae ac Illyrici locis, ad quae ex Apulia et Calabria breuis transitus esset, caederent, ut scilicet Gallorum rex, si forte subacto Neapolitano regno uellet traicere in Graeciam, Turcarum praesidiis per illius orae loca dispositis facilius ab aditu arceretur; ad haec, quo Turcae nacti aliquando Italicae expeditionis opportunitatem


436. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

Graecia, Macedonia atque Illyria relicto. Etenim praeterquam quod haec gens proferendis imperii finibus semper studet, malebat cum Gallis in Italia quam in Graecia rem gerere, propterea quod in aliena terra et uictoriam gloriosiorem esse, et uinci minus periculosum censebat, ubi scilicet uicti non regionis, sed militum detrimentum essent accepturi. Et profecto Turcae nihil magis sibi uitandum putant, quam ne in suis sedibus manum cum Christianis conserere cogantur. Valde enim timent, ne suae ditionis Christiani, quorum quidem uis ingens est, licet iam extincta sit eorum


437. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 182 | Paragraph | SubSect | Section]

affirmans inter Hispanum et Gallum reges inducias esse, pacemque componi. Et re uera sub hoc ipsum tempus hi reges de pace inter se firmanda per inducias agebant. Itaque Consaluus, uir caetera egregius, religione induciarum per dissimulationem spreta, qua scilicet citra famae iacturam se hostibus impositurum putauit, quia nondum inducias inter reges pactas nuntii palam attulerant, signum pugnae proponit, Francosque in agro Cethignolano decem et octo millibus passuum procul a Barleto agentes, propter spem proximam pacis certaminis securos, atque ob


438. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

quum diu uaria consilia euadendi animo uolutasset, tandem sanguinarius homo, ne ab ingenio suo degeneraret, subsidium ab audacia et crudelitate petendum censuit. Itaque simulata scelerum poenitudine uocat ad se quendam Caesiae sectę, cuius diuus Franciscus auctor est, sacerdotem, cui scilicet Christiano ritu peccata aperiret. Qui cum custodum permissu carcerem ingressus esset, in sede procul ab hostio carceris de industria collocata confessionem auditurus considere iubetur. Caesar, quantum temporis confessioni satis esse putauit moratus, educto pugione sacerdotem percutit


439. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 196 | Paragraph | Section]

sacrilegio armis repetere? ― consilium, animi magnitudo, opes, rei militaris peritia, militum tum uirtus, tum multitudo, de uictoria nihil dubitandum est. Quam quum consecutus fueris, Lodouice, humanitatem, quae uirtus reges maxime ornat, hac uel imprimis causa non exues, ut scilicet te non praedae cupidine, sed iniuriae propulsandae causa bellum Venetis intulisse omnes intelligant. Quod profecto toto Christiano orbi facile persuasurus es, si uictoriam, cuius spes magna omnes tenet, adeptus intra fines tuos te continueris, nec tuis duntaxat, sed, quod proprium magni


440. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 202 | Paragraph | SubSect | Section]

sollicitare instituit. Et quia Alfonsum Hestensem, Ferrariensium ducem, ut secum in regem Gallum coniuraret, inducere nequiuerat, ei bellum indicit, crimine impudentissime obiecto, uectigali non soluto (est enim Ferrariensium ciuitas Romanae Ecclesiae uectigalis), ut scilicet eius causae praetextu Ferrariam ipsi duci auferret, quam sane urbem ex pago in pulcherrimam Italiae ciuitatem gens Hestensis redegisset. Hac pontificis iniquitate motus Bernardinus, natione Hispanus, Sanctae Crucis cardinalis, uir et uitae integritate, et eruditione insignis, clam


441. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 210 | Paragraph | SubSect | Section]

in sede regia a paternis amicis collocatus, ea conditione, ut fama est, patri sedem ipsam regiam concesserat, ut illi ipse in regnum succederet. Qui quidem Bazethe de imperio deponendo agitante, dum parentem Achimathi deditum putat, in Aegyptum abierat, illius regis animum tentaturus, ut scilicet externo auxilio id efficeret, quod uidebat patris uoluntate sibi negari. Vnde Bazethes hoc Corguthis consilio uehementer permotus ingenti sumptu eum ab Aegypto domum reuocauerat rege Aegypti haud inuito ― magnis enim muneribus, ne reditum Corghutis moraretur, cultus


442. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 212 | Paragraph | SubSect | Section]

ad gloriam et amplitudinem spectare uidebantur. Nunquam tamen per quosdam consiliarios tuos, qui officii praetextu regiam tuam obsident, ullis nuntiis aut literis meis aditus ad te patuit. Quod quum et imperio perniciosum putarem, et toleratu mihi perdifficile esset, a seruis scilicet filii nuntios aditu paterno arceri, id per me agendum censui, quod per nuntios et literas nequiui. Quare supplex peto, ut filio patrem adire liceat, et ea coram loqui, quae ad statum Turcaici imperii et decus Othomanae familiae pertinere tu ipse


443. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 218 | Paragraph | SubSect | Section]

ille enim suae affectioni inseruit, nos publicae utilitatis rationem habemus ― tamen uidemur aduersariis, qui nostrae inuident uirtuti, descisse, atque hostilia agere, et iccirco nisi uicerimus, omnibus perinde ac patriae hostibus est pereundum. Vnde iniusti esse non possumus, quibus scilicet et in patriam pietas honesta arma induit, et non modo bellum necessarium est, sed etiam unica spes in armis relinquitur. Si me igitur uictorem reddideritis, praeterquam quod in tuto res nostrae collocabuntur, imperii assertor una uobiscum perpetuis laudibus ferar. Haud enim in


444. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 219 | Paragraph | SubSect | Section]

Selynes non solum dicto audiens non esset, sed etiam hostilia ageret, darent operam, ut illi apud patrem filii nomen parum prosit. Ira tamen in patrio et miti pectore charitati erga sobolem paulatim cedente, postremo addidit sermoni, cauerent, ne sibi filium interficerent, id scilicet fortuna agente, ut esset, qui patrem mox necaret. Hac habita oratione sagitta, qua potuit ui arcu excussa, signum pugnae dedit. Duces regii in suos quisque ordines confestim se recipiunt: mox clamore


445. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 223 | Paragraph | SubSect | Section]

locus, quia Bazethes ei maxime fidebat ― patrem iter Dymam uersus facientem, ueneno clam dato, sustulit, aurumque Bizantio exportatum ad se referri extemplo iubet, eo laetior, quia neminem sibi patris mortem sceleri daturum, sed eius aetati ac aegritudini adscripturum credebat: sic scilicet humanae menti immensa regnandi cupiditas illudit. Funus regium tegendo parricidio magis quam filii charitate Constantinopoli (ibi enim sepulchrum sibi Bazethes construxerat) fit celebre. Hunc finem habuit Bazethes, regum aetate sua


446. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

uiginti millia in singulos annos Romano imperatori tributi nomine perpetuo penderent, uoluntate ipsius Veronam ita recęperunt, ut magis appareret se inducias potius quam pacem domum retulisse. Quippe praeterquam quod Verona his adiectis conditionibus restituta est, ut scilicet omnibus Veronensibus, qui Maximiliani partes secuti essent, tuto domi esse liceret, foederi adscriptum est, ne per inducias ullum urbi nouum munimentum iniussu ipsius Maximiliani adderetur. Quae quidem res argumento est inter Maximilianum et Venetos tunc de pace haud quaquam


447. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 233 | Paragraph | SubSect | Section]

foederi adscriptum est, ne per inducias ullum urbi nouum munimentum iniussu ipsius Maximiliani adderetur. Quae quidem res argumento est inter Maximilianum et Venetos tunc de pace haud quaquam conuenisse, induciasque, ut dictum est, factas, non autem certam pacem compositam fuisse, quo scilicet Maximilianus aut, quum ei uideretur bellum instaurandum, sublatis induciis libera fide illud cum Venetis gereret, infidis sane sociis hostibusque imbellibus, aut metu belli de integro inferendi eos in officio contineret. Solent enim plaerique regum crebris sermonibus


448. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 236 | Paragraph | SubSect | Section]

asperserit, eo quod rustici illos, utpote sui corporis homines, nulla iniuria ac maleficio affecerant, quum e contrario nobilitati maxime iniurii extitissent. Qui quidem Scytha, ubi animaduertit multitudinis animum in nobilitatem accensum, addit ultro effraenatis oratione furorem, ut scilicet excusso seruitii iugo non modo in libertatem sese uendicent, sed etiam suis principibus dominentur, ratus sibi quoque ea uia imperium accessurum. Est autem proprium multitudinis nihil modeste agere, sed aut libertate abuti, aut humiliter et abiecto animo sese alterius imperio


449. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 247 | Paragraph | SubSect | Section]

imperante a Corbulone deletam, deinde post longa tempora a Machomethanis regibus ita instauratam, ut in amplissimam creuerit ciuitatem. Sane illam magnitudine ac incolarum frequentia Hadrianopoli conferunt. Vbi quum triduum moratus esset, subiit eius animum suspitio, ne scilicet Ismahel simulata fuga abesset, pugnaque repetita Turcas remissius Artaxatis agentes inuaderet. Vrbe inuiolata relicta, et quia uoluntarie se dediderat, et quia apud Armenios clementiae famam quaerebat, eodem itinere, quo ad Araxem uenerat, in Capadociam regressus est, abductis


450. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 271 | Paragraph | SubSect | Section]

metu in officio contineantur, atque eo petulantiae quosdam eorum prouectos fuisse satis constat, ut non dubitarent propalam praedicare e republica esse regem inopia premi, nec debere eum armis et legionibus succinctum esse, si tyrannidem exercere nolit, nobilitatem uero diuitiis abundare, ut scilicet commodius militiae onera, quum opus fuerit, subire et operam reipublicae praebere possit. Qua quidem re improbi homines regnum uiribus florentissimum omnibus pene accolis contemnendum reddidere, quandoquidem rex egestate laborans, praeterquam quod


451. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 272 | Paragraph | SubSect | Section]

amnem, qua is Danubium influit Moesosque a Pannoniis dirimit, ingentibus cum copiis Taurunum ac Sabactium oppida, ut dictum est, oppugnaturus pene cursim atque incredibili celeritate peruenit, praemisso ultra Sauum Balyde Iachino, eius partis Dalmatiae, quam Bossinam uocant, praefecto, qui scilicet et ex tuto exploraret, an ullae Hungarorum copiae in Syrmium conuenissent, simul et daret operam, ne quid inde subsidii commeatusue Taurunum submitti posset. Mandatisque adiecit, ne Syrmiensem regionem ulla belli clade afficeret, sed rusticos colere agros, pecora pascere, et


452. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 273 | Paragraph | SubSect | Section]

eo, ne possit decipi, quam in fide Turcaica reponens, missa ad Turcam cum donis legatione, se suaque omnia illi dedi simulauit, et quo simulatio occultior esset, fugeque, quam meditabatur quamque iam praeparauerat, suspitionem a se auerteret, hoc sibi caueri a Turca legatis iussit, ut scilicet illius permissu eos agros uicosque, ac oppida teneret, quae ipsa ante Turcarum ad illam regionem aduentum possedisset, contentusque esset Turca eodem uectigali, quod Hungarorum regi sui agri pendere consueuerant. Salomon hanc foeminae deditionem adeo laeto animo accaepit, ut


453. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 279 | Paragraph | SubSect | Section]

per exploratores, ut demonstratum est, satis comperisset Hungaros haudquaquam eum exercitum contraxisse, qui suis copiis opponi posset, pontem spreta inani religione extemplo refici imperauit. Tanta sane cupiditas eum Tauruni potiundi tenebat, quo scilicet Turcae et agros Pannonicos tutius incursarent, et fines suos ab Hungaris facilius tuerentur. Itaque lyntres, quarum uim magnam ex proximis suae ditionis regionibus adduci eo iusserat, et ad uicinalem usum ab incolis paratarum


454. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 288 | Paragraph | SubSect | Section]

sed etiam nationis uitio parum admodum curans, quid de se homines sentiant, de religione lucrum sectari in animum induxerat, ne discederet ab eorum instituto, qui nimia pontificum indulgentia omnia uenalia Romae semper habuere. Quo scilicet tempore a Boëmis maxime, ut est ea gens liberioris linguae, et ecclesiastico luxui aduersa, cauponari magis pontifices quam e sacerdotali integritate pontificatum gerere dicebantur, et Christi altaria nummulariorum mensae appellabantur. Proinde nihil magis pontifici curandum est,


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.