Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: saepe

Your search found 2802 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 181-206:


181. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 22 | Paragraph | SubSect | Section]

minime probando, nec ab eius ingenita atrocitate abhorrente, profuturus fuisset forsan, si ei fuisset obtemperatum: quippe cuius erat sententia, caeteris fere reguli amicis id uehementer propter rei turpitudinem improbantibus, comprehensos in regia optimates, qui comitiorum initio ad regulum saepe commeabant, positis custodibus tantisper detinere, dum Ïanus, an militari studio regnum posset inuadere, experiretur. Hoc autem, utrum Petri odio ab inimicis confictum sit, in uulgusque aeditum moribus eius crimen affirmantibus, an ab ipso Petro cogitatum, in ambiguo pono. Nihil enim


182. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 48 | Paragraph | SubSect | Section]

Hungaros non sua uirtute, sed, uenia patriae maiestatis dixerim, patris mei incuria Austriam occupasse. Nam quotiescunque, ut plaerique uestrum experientia ipsa nostis, gens nostra pari numero cum Hungaris conflixit, nunquam ferme inferior extitit. Quod profecto cum saepe alias, tum hoc ipso Austriano bello declaratum est, quum dux Saxonum parentis mei auspiciis aduersus Hungaros militans Franciscum Aragonium, Matthiae Chugniadis uxoris fratrem, ac iusti exercitus ex fortissimisque Hungarorum conscripti ducem, pro moenibus Nouae Vrbis parua


183. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 76 | Paragraph | SubSect | Section]

quod nobis, ut dixi, a Deo destinatum est, pro gloria et fama, qua quidem uiri fortes immortales efficiuntur, pro uita denique et libertate pugnandum sit, multitudo hostium magna ex parte ex agricultoribus militiae ignaris confecta, terrorem uobis incutere non debet. Nam saepe parua manus, cui, ut nobis, aut uincendum, aut moriendum fuit, ingentem exercitum necessitate animum suggerente fudit. Neque enim satis honeste, neque tuto etiam hinc abire licet non tentata pugnae fortuna,


184. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 77 | Paragraph | SubSect | Section]

petit gladio, qui quidem cum esset eximie fabrefactus, nec tereti forma, sed ex tribus concauis lateribus angulis paulo prominentibus in longum mucronem desinens, constaret, et mole conspicua Alberthi uiribus ac proceritati responderet, non parum terroris (nempe inanibus saepe miles magis quam iustis formidinis causis moueri solet) Hungaris inferebatur. Inter omnes enim Polonos rex eminebat, non corporis modo ac armorum specie - quippe ingens corpus erat et arma honestabant ― sed etiam animi magnitudine.


185. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 81 | Paragraph | SubSect | Section]

fidem utilitatis esse uictricem: hoc enim est magnorum officium animorum, hoc Christianorum, hoc denique hominum lege naturae uiuentium. Atqui nullam unquam gentem iustitia ulla ex parte laesit, sed potius conseruauit, auxit, felicem reddidit. At e contrario perfidia et foederis uiolatio saepe reges nationesque potentissimas exhausit, hostibus subdidit, deleuit, funditus euertit, ita Deo constituente, qui promissis ac iuramento semper testis adest. Postea quam Thomas assedit, maior pars principum iurisiurandi magis religione quam honesti studio eius


186. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 102 | Paragraph | SubSect | Section]

euasere, propterea quod diuina ope protectis nihil non uel summis in periculis tutum. Rursus uana sunt mortalium arma, nullus maximi thesauri usus, inutiles militum ingentes copiae, omnia uel recte excogitata male cessura his, quos Deus uult esse destitutos. Quod profecto, quum saepe alias, tum nostra aetate in tribus, ut nunc est Italorum captus, opulentis Italiae imperiis, Neapolitano, Mediolanensi, et Veneto declaratum est, quorum mutationem, et miserabiles casus, quoad res susceptae permiserint, suo loco opportune narrabimus.


187. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 106 | Paragraph | SubSect | Section]

quam unius tantummodo gentis euenta uidear commemorasse, tametsi praescriptis finibus stylus haudquaquam excedet, nisi quatenus res exterae instituto operi coherere uidebuntur. Andraea Casimiro, Polonorum rege, iam ultima senecta morbo extincto, Alberthus, eius filius, de quo saepe diximus, regnum non tam senatus procerumque uoluntate quam matris iniit suffragatione. Polonorum enim bona pars principum, ueriti ferox Alberthi ingenium studiis suis in Vuladislauum, Hungarorum regem, inclinabat, ius gentium timori suo praetendentes. Erat enim Vuladislauus, ut ante


188. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 121 | Paragraph | SubSect | Section]

quo animi suae sectae hominum conciliari possent. Quae ubi Graeci sero, iam peste praecordiis recępta, percepere, statuunt cum finitimis Christianis in gratiam redire, et communi hoste Europam liberare. Caeterum dum magis dicendis sententiis tempus territur, ut saepe fit, a Christianis quam ulla expeditio suscipitur, Graecus imperator diem suum obiit, cui Orchanus quoque haud multum superuixit, Homurathe primo regni successore relicto. Qui comparato quam maximo, ut tunc erant Turcarum opes, exercitu confestim Hellespontum traicit, superatoque


189. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 123 | Paragraph | SubSect | Section]

Quo cessit ille animus, uiri Turcae, quo transmisso Hellesponto Europae imperium concupistis? An iccirco hucusque progressi sumus, ut Bulgaricae genti, nostra ignominia, decus et gloria paretur? Non haec ducum adhortatio modo, sed etiam, ut saepe fit, salutis desperatio pectora Turcarum accendit. Itaque resumptis animis multo acriorem priore pugnam redintegrant, et sese iterato clamore in hostem inferunt. Quod ubi uidit Dardanorum rex Lazarus ― et erat ipse


190. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 126 | Paragraph | SubSect | Section]

Quin etiam saepius et in Asia cum uariis hostibus, et in Europa, cum Hungaris maxime, per praefectos pugnauit. Quos etsi frequentibus uexauerit incursionibus, nunquam tamen acie superare potuit, sed contra saepius eius exercitus ab his caesus est. Quod quum saepe alias, tum illa expeditione maxime accidit, qua Mehmethes in eam partem Daciae, quam Hungari Transyluaniam uocant, copias praedatum miserat. Nam ex quadraginta millibus hominum uix quinta pars exercitus domum reuersa est, caeteris, regis Matthiae Coruini auspiciis, ductu uero


191. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 127 | Paragraph | SubSect | Section]

habetur precio, quam quae decertanti usui esse potest, atque iccirco sagittandi atque equitandi peritissimi sunt. Tanta his belli inest gerendi cupiditas, ut grauius fere ocium quam morbum ferant. Hostibus superatis nihil sibi arrogant, sed totum Deo acceptum referunt. Si forte, ut saepe fit, uincuntur, suae in Deum impietati aduersam adscribunt fortunam. Et quum apud eos nulli sit dedecori paupertas, neque diuitiae neque generis uetustas quempiam honestiorem reddunt. Quem quisque sibi armis et uirtute splendorem


192. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 130 | Paragraph | SubSect | Section]

magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem, quandoquidem, ut supra demonstratum est, hic uir Poloniae fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros prouidet euentus. Nam Balys, nimium suae spei indulgens, extremo fere autumno in expeditionem profectus, non modo uacuus praeda domum reuersus est ― nempe Poloni cognito


193. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 140 | Paragraph | SubSect | Section]

quam quidam timiditatem atque ignauiam malunt appellare, et boni militis inopia, hostem magis apparatu et specie ipsa rerum quam ueris uiribus terrere, magisque consilio uel auro, quod mercatorum omnino est, quam armis imperium augere. Atque iccirco sicut ad hanc diem haud saepe ex suis expeditionibus magnam reportarunt uictoriam, ita nec multum iacturae fecerunt. Veneti igitur ad eas triremes, de quibus dictum est, sexdecim longas eius generis naues, quibus ipsi ad conuehendas merces utuntur, et ipsae terno ordine remis aguntur, grossas uulgo


194. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 148 | Paragraph | SubSect | Section]

ac Dyrrachium Latinam esse coloniam, a Slauenis, ut quidam opinantur, ut alii a Bulgaris dirutam. Caeterum Turcae sub hyemis initium domum cum praeda reuertentes, praeterquam quod difficili admodum fluuiorum transitu uexati sunt, qui iam, ut saepe fit, Vergiliarum occasu imbribus ualde excreuerant, etiam fame ad ultimum pene inopiae sunt adducti. Carni enim, Istri, ac Liburni omne frumentum


195. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 150 | Paragraph | SubSect | Section]

Hispanae ad patrem Alfonsum querelae. Quum Alfonsus Secundus uiuente adhuc Ferrando patre regnum Neapolitanum per sese fere administraret (rex enim ingrauescente aetate haud inuitus filio mox in regnum successuro publica munera demandabat) tantis saepe cogitationibus animum fatigasse dicitur, quonam modo sibi ac posteris regnum stabiliret, atque contra molem Venetae fortunae in dies magis, magisque crescentem sese redderet firmiorem. Is igitur, ratus adiuncta nouae affinitatis necessitudine sese in Italiam uiribus multo ualidiorem


196. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 160 | Paragraph | SubSect | Section]

eum extemplo interficiant; rursus, ipsi praedandi studio egressi, quemcunque in hostico nacti fuerint conseruent, in seruitutemque abducant. Tametsi ferocissima natio solos fere Hungaros, Choruatos et Moldouios sibi uirtute pares ducat; caeteros uero Christianos, eo quod haud saepe comminus, sed tormentis ac missilibus ut plurimum pugnant, perinde ac foeminas spernat. Putat enim proprium uiri esse rem gladio comminus gerere, illatorum uulnerum


197. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 165 | Paragraph | Section]

animum non satis amicum specie amplam quam re utilem esse, ad tentandam spem pacis sese conferunt. At ubi Turcam a pace quidem haud abhorrentem, uerum non satis aequas pacis conditiones ferentem uident ― omnia enim maritima Graeciae atque Illyrici loca postulabat ― uariis diu ac saepe consiliis agitatis tandem ad Hungarorum opem implorandam, utpote (quos timeri a Turcis fama haud falsa plane erat) necessario confugiunt, non tam eorum amicitia fraeti quam existimantes illos, si quis stipendium offerret, haud difficulter arma in Turcas sumpturos, quum alioqui his et per se


198. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 170 | Paragraph | SubSect | Section]

conspectis hostibus obuiam uenientibus iter prosequi non ausae, extemplo qua quamque metus impulit dissipantur, non suo magis quam publico emolumento. Quatuor reliquae classicorum simul audacia, simul rei nauticae peritia, infausto tamen incoepto in Methonensem elabuntur portum. Fit enim saepe, nescio quo fato, ut quemadmodum potio medicata, ad uim morbi leuandam data, plaerumque interimat aegrotum, ita consilia uel optime excogitata quandoque destituat euentus. Satis enim creditur hoc subsidium oppido exitium


199. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 181 | Paragraph | SubSect | Section]

Regno Neapolitano inter Gallum et Hispanum, ut dictum est, diuiso, haud ita multo post oritur inter ipsos discordia, quandoquidem et regnum societatem non admittat, et possessio iniuste ac per latrocinium parta haudquaquam sit diuturna, licet saepe uideamus reges etiam malis artibus factos iisdemque regna gerentes occulta Dei uoluntate ualde florere. Nec mirum, quum nihil apud Deum praeter uirtutem in bonis numeretur. Itaque rupto foedere, quo patrium Friderico regnum ablatum erat, ferro decernere incipiunt, uter regum iustior


200. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 188 | Paragraph | SubSect | Section]

suffragiis ineundis ipsi Iuliano adiumento forent. Caeterum quum Iulius pontificatum adeptus Genuensi religione fidem Caesari seruaret, nec modo promissa ei non praestaret, sed insuper malum minaretur, Neapolim se contulit. Ibi, quia Deus illum tam diu iniurias impune ferre noluit, fugiendo, ut saepe usu uenit, in periculum incidit, propterea quod a Consaluo Adigario eadem fraude, qua ille multos Italiae principes interfecerat, fide interposita comprehensus, atque in custodiam datus in Hispaniam ad Ferdinandum regem, Hisabellae uirum, missus est, a quo in carcerem


201. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 205 | Paragraph | SubSect | Section]

Itaque Caston Fuxius, Francorum regis sorore ortus, cui summa rei Gallicae in Italia permissa erat a rege, iuuenis raro animi simul et corporis robore, lustrato ad Ferrariam exercitu pergit ad hostem. Hispani, ut sunt insita uafri calliditate, praelium ex occasione commissuri et Gallos, ut saepe alias fecere, temporis spatio segniores ad dimicandum reddituri, collem satis editum tribus millibus passuum Rauenna distantem castris coeperant, nec facile aduersarii illos munitionibus sese tenentes aggredi poterant. Itaque Galli, ut in aequum traherent Hispanum, simulant se


202. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 214 | Paragraph | SubSect | Section]

Turcaicae curam habere, licet esset Selyni deditissimus, huiuscemodi uerbis usus esse dicitur: Etsi difficile est regi de maximis rebus deliberanti consilium afferre, propterea quod nemo ita prudens est, ut eum opinio aliquando non decipiat, quoniam ne bona quidem consilia saepe ex sententia cedunt, quia Deus res mortalium suo potius arbitratu quam ex hominum uoto agitat, tamen quum et meus in regem animus satis sit perspectus, nec imprudentia quicquam detrahat fidei, sententiam meam primus dicere non dubitaui, utcunque res casura est, eo magis


203. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 230 | Paragraph | SubSect | Section]

proximi militis dempto colloque iniecto strangularunt. Corpus exanime Turcaico ritu curatum Prusae sepultum est. Ita Achimathes Othomanus periit, quem pater non solum dignum imperio iudicauerat, sed etiam omnibus liberis praelatum regem designarat. Cuius profecto interitu, ut saepe alias declaratum est, innocentiam laudari quidem, audaciam uero ac celeritatem rebus gerendis aptissimam esse. Iulius II pontifex moritur. Dum haec apud Turcas geruntur, anno humanae salutis quingentesimo decimo


204. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 242 | Paragraph | SubSect | Section]

castra stationibus firmat, exercitumque ad pugnam paratum esse iubet, asserens sermoni transfugarum temere nihil esse credendum. Eo die Turcae conatus hostium expectantes nihil mouerunt, sed sese castris quieti continuere. Nocte insecuta Balys ad hostem terrendum (saepe enim leuia et uana in bello haud paruum momentum faciunt) magnae exercitus parti faces, quarum uim ingentem collectam secum attulerat, distribuit, quibus accensis ad muros Chaualae omnes, qui faces portabant, succedere iubet, Hungaris relucentis flammae conspectu attonitis. Igitur


205. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 243 | Paragraph | SubSect | Section]

ex tumultu agrestium compresso adeptus erat, tantum ignominiae, re forsan non sua, sed aliena culpa aduersus Turcas male gesta, domum reportauit. Sunt enim qui suspicentur Hungaros haud quidem Turcarum metu fugam conscisse, quippe qui saepe alias maximas Turcarum copias parua manu fuderint, sed in regis Vuladislaui gratiam hanc expeditionem turpi fuga consulto dedecorasse, quandoquidem Sepusiensis opes nimium eminere rex noluerit, quippe quem cogendum aequo iure cum caeteris principibus uiuere censeret. Ego autem uix


206. Crijević Tuberon,... . Commentarii de temporibus suis,... [page 290 | Paragraph | Section]

sit Z ** post incitante exp. caeterum Deo abnuente nihil posse agi humanis consiliis aduersus reges, quum saepe alias, tum eo tempore maxime declaratum est M: deest in Kg: habent AZr 97


Bibliographia locorum inventorum

Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.