Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bibliographic criteria: none (All documents)
Search criteria: saepe

Your search found 2802 occurrences

More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report

Occurrences 262-270:


262. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Section]

Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis. Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclauonicae et Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus. Autore Bartholomaeo Gyurgieuits, peregrino Hierosolymitano, qui per duos menses cathena collo uinctus, saepe uenundatus, XIII. annos apud eosdem seruitutem seruiens, omnia experientia uidit et didicit. Cum gratia et Priuilegio Caesareo, ad biennium, sub poena. C. Karol. Carolinorum et librorum confiscatione.


263. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

tractentur. NOn solum perpetuae cathenae concaptiuos includunt, sed manibus quoque in itinere manicas addunt: passus unus inter singulos interstitij est, ne se mutuo conculcent: id ideo faciunt, ne a mancipijs lapidentur. Quum enim singuli mangones ingentem numerum ducant, adeo ut decem saepe quingentos homines concatenatos habeant, uim metuunt tantae multitudinis, si ad iactum liberas manus haberent. Caeterum ubi nocti concedendum, uinculis quoque pedes onerant, eosque supinos omni iniuriae


264. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | Section]

Asiae reijciuntur. Emenso mari montes petunt, polumque et booten inspectantes ad Boream tendunt. In fame herbis suis sale conditis sese sustinent. Si plures societatem fugae inierint, noctu opiliones inuadunt, quibus occisis, quicquid ibi alimenti inuenerint, secum asportant, saepe tamen et ipsi pereunt occisi ab opilionibus, uel ab eisdem capti, et pristino hero traditi, ad ueterem seruitutem rediguntur. Caeterum longe plures pericula absumunt, quam incolumes euadunt: aut enim naufragijs, aut dentibus bestiarum, aut ferro inimicorum, aut postremo fame pereunt, cum


265. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

sancti gratia impregnatam esse affirmant. Cumque pariunt, ab ipsis nati NEFCS OGLV, id est, Animae, uel Spiritus sancti filij appellantur. Ita mihi narratum est a pedissequis carum, nam nec ipse uidi, nec aliquis uirorum huic spectaculo interesse potest. Virorum autem orationibus (cum hero meo) saepe interfui, quibus mos hic est. Inter orandum pileos suos (qui TSALMA illorum lingua uocantur) non deponunt, sed summis digitis attingunt, quasi eleuaturi, genibus incumbunt, et terram saepe deosculantur. Christianum eorum sacris interesse nepharium putant, credunt enim ab hominibus (ut ipsi


266. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

nec ipse uidi, nec aliquis uirorum huic spectaculo interesse potest. Virorum autem orationibus (cum hero meo) saepe interfui, quibus mos hic est. Inter orandum pileos suos (qui TSALMA illorum lingua uocantur) non deponunt, sed summis digitis attingunt, quasi eleuaturi, genibus incumbunt, et terram saepe deosculantur. Christianum eorum sacris interesse nepharium putant, credunt enim ab hominibus (ut ipsi aiunt) illotis, sua templa contaminari, quippe Christiani non usurpant illorum more frequentia lauacra. Ibi sacerdos illorum suggestum ascendit, ac ad duas circiter horas


267. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

iam peritus: idque ipsis mysterium est, propter uerba confessionis, quae ante circuncisionem requiruntur, erecto pollice manus PARMACH dicto, haec uidelicet, quae supra ostendimus in templis descripta. Puer ob id non defertur in templum, sed in domibus parentum circunciditur. Huic solennitati saepe interfui, quae ita se habet. Primo conuocatis amicis ad conuiuium, quibus satis delicata parantur fercula, ex omni genere carnium, quo ipsis uesci licet, et passim (ut apud ditiores) bos caeditur, in hunc excoriatum et exenteratum includunt ouem, in qua gallinam, et in illa ouum, quae integre


268. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

et alia huiuscemodi. Iuxta uoluntatem et opes unusquisque conuiuarum donat. Foeminae non patiuntur circuncisionem, sed tantummodo (iam dicta uerba) confitentes MVSLVMAN efficiuntur. Si autem ex Christianis quispiam sua sponte confesso Mehemmeto circuncidi se patiatur, quod saepe contingit, propter grauissimum iugum, et onus tributi, talis ducitur per omnes uicos atque plateas ciuitatis, summo cum honore, et gaudio populi sonantium tympana: ipsi quoque dantur munuscula, postea immunis efficitur a solutione tributi, HARACS eorum lingua appellati: Et cupiditate huius


269. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

illorum uocabulo HVNCHER OTHMANLARDAN SAHI TSVLTAN TSVLEIMAN, modernus ita appellatur ab eis, id est, Imperator ex Othmannis Sahi Princeps Solomon, qui nunc habet filium primogenitum, uiginti (uel circiter) trium annorum MVTSTAFA uocatum, excellentem suos antecessores tyrannide, atque crudelitate, saepe insidiantem patri, ut si quomodo posset illum occidere, ob libidinem dominij. Habet Rex sub se duos duces siue Satrapas TSAMGIACH BEGLER uocatos, Europeum et Asiaticum, quibus subsunt praesides minores TIMARGILAR dicti, quorum imperijs parent milites ordinarij,


270. Đurđević, Bartul. De Afflictione, Tam Captivorum... [Paragraph | Sub2Sect | SubSect | Section]

annum pueri ingredientes, et egredientes deferunt maioribus necessaria, qui in alia domo segregati procul habitant. Captiuae uero non habent licentiam egrediendi foras, nisi cum mulieribus Turcarum cum uadunt in balnea lauatum, uel alio extra urbem recreationis causa in hortos et uineas (quod saepe facere solent) sed semper in domibus latitantes operantur, nec permittitur illis cum captiuis seruis conuersari. Dij boni, quis posset explicare aut describere afflictiones et calamitates captiuorum, et sub tributo Turcarum habitantium Christianorum: aut quis posset enarrare


Bibliographia locorum inventorum

Đurđević, Bartul (c. 1506 - c. 1566) [1545], De Afflictione, Tam Captivorum Quam Etiam Sub Turcae tributo viventium Christianorum : cum figuris res clarè exprimentibus ; Similiter de Ritu, deque Caeremoniis domi, militiaeque ab ea gente usurpatis ; Additis nonnullis lectu dignis, linguarum Sclavonicae & Turcicae, cum interpretatione Latina, libellus (, Leuwen), Ed. Đurđević, Bartul [genre: prosa oratio - epistula; prosa oratio - libellus; poesis - epigramma] [word count] [djurdjevicbafflictio].


More search results (batches of 100)
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 Last

Retrieve all occurrences (This may take some time to download)

Click here for a KWIC Report


Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.